Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/Ad humaniorum artium studiosam iuventutem

Unchecked
E Wikisource
Ad humaniorum artium studiosam iuventutem
1588

 Epistula Progymnasma sive dialogus primus 

EX OMNI COPIA EORUM hominum, qui hac nostra tempestate, multo etiam amplius qui patrum, quique maiorum nostrorum memoria iis doctrinarum studiis devincti penitus fuerunt, quibus Humanitatis nomen inde a priscis usque temporibus est attributum, si diligenter comparare voluerimus, paucos omnino extitisse reperiemus, quorum esset bene latina, pura, nitida, propria, incorrupta, elegans et ornata oratio: sive illi sermocinarentur cum aliis: sive literis cogitationes suas, monumentisque commendarent. Quod sane quidem in illis artium disciplinis, quae non ita in medio posita, sed a communi sensu intelligentiaque disiunctae, abditis quibusdam e fontibus hauriuntur, minus est mirandum: quarum alumni, candidati, et doctores laudandi sunt, si non pessimelatine loquantur: sin secus, non est id ab ipsis pertinacius requirendum; quando eos magis rem spectare, quam verba pendere oportet. At vero quemquam se Humanitati addictum et consecratum confiteri, cui parum percepta et cognita, parum usitata sit bona, a veteribus custodita, nobisque velut testamento legata latinitas, hoc demum admirabile, et vix tolerandum existimari potest. Aut enim a nulla prorsus, aut ab istac eruditorum natione optimo iure latini sermonis candor, summa propemodum integritas, perfectioque postulari debet. Huius mali ecquaenam caussa sit, investigemus. Non est certe librorum accurate, composite, illuminate, copiose conscriptorum paucitas . Quanquam enim et iniquitate vetustatis, et negligentia, nequitiaque hominum plurimi interciderunt: nihilominus divino, ut arbitror, beneficio ad hanc aetatem adeo frequentes sunt conservati, ut si quis omnes, nec raro evolvere animum induxerit, ei propemodum annosum Euboicae vatis aevum a Deo efflagitandum videatur. Et planissimum est, ipsum huius linguae antistitem M. Tullium, Sallustium, Caesarem, Liuium,Plautum, Terentium, alios praeterea politissimos scriptores assidua lectione ab innumeris celebrari, nec unquam fere de manibus deponi. illud quoque in controuersiam adducit nemo, exercitationem scribendi, sine qua eius praestantiam nullus unquam adipiscetur, a plerisque adhibitam: nec ullam ab iis navitatem et industriam desiderari iuste potuisse. Quonamque modo omnes sedulitatis suae nervos contenderint, quantum in hisce literis sudaverint, tot et tam grandia variarum commentationum, eademque utilissima monumenta, quae reliquerunt, pro testimonio dicunt. In quibus tamen, quod est in hac lingua mundissimum, cultissimum, electissimum, suavissimum, atque sanissimum, frustra quaeras. Nec a iudicio eos fuisse desertos putandum est: siquidem eorum quidam commentariis sermonem latinum sunt persecuti; qui utique aut omnem, aut paene omnem eius rationem atque vias cognouerunt. Ac ne Magistri quidem eos, et ad latinitatem duces defecerunt. Nam sine praeceptore in studiis liberalibus quis nostrum quidpiam discit? Quis aliquando didicit? Ad extremum,nec temporis eguerunt: constat enim complures cum sese huic politiori scientiae dedidissent, ad praecipitem senectutem incolumes pervenisse. Quid ergo tandem his defuerit, quamobrem in eorum collegium quos quaerimus et suspicimus, cooptari minus potuerunt? Probabiliter mihi videor responsurus, si naturam defuisse dixero. Etenim cum ferme nullum terse, exquisite, ac literate vel scribere, vel loqui videamus, qui non idem sit ac iudicetur eloquens, ad eloquentiam autem natura et ingenium vim afferat longe maximam, non imprudenter coniectarit aliquis, hinc accidere videlicet, ut qui venire in eloquentium societatem atque numerum haud possint, (non autem omnes possunt, etiamsi toto, quod aiunt, pectore nitantur, et sint alioqui praeclaris ingeniis, magna diligentia, non vulgari doctrina homines) iidem nescio quo modo salubres illos, atque dulces latinitatis nativae succos, aut pro derelicto habeant, aut non conspirante cum voluntate natura perbibere nequeant. Porro hoc ipsum, eloquentem esse, quiddam excellentius ac magnificentius continet, quam nonnulli suspicantur:qui reginam rerum, et copiose loquentem sapientiam inani quadam verborum quamvis lectissimorum ornatissimorumque profluentia, inanique sonitu metiuntur. Quia igitur inter eos, quibus Humanitatis studia sunt in desideratissimis, quique in iisdem plurimum operae as temporis consumpserunt, perpauci eloquentes cernuntur, mirari desinamus, cur item non ita multi sint, semperque fuerint, qui (quod ab eloquentia vix est ut cernatur separatum) huius linguae tot gentium tam communis lepores, festivitatem, gazam universam, omnes numeros, omnesque copias possideant. Ac non neminem fortassis natura factum ad dicendum, hoc aditu laudis prohibuit et prohibet non satis commodus eius discendae modus: qui idcirco est multiplex, quoniam multae vigent docendi ac praecipiendi rationes. Sunt qui in ordines congestis et digestis rerum vocibus Nomenclatores edunt. Sunt qui de Terentio, Plauto, Cicerone, de his, inquam, prae aliis Phrases, Elegantias, Sylvas, Observationes colligunt. Nonnulli parva quaedam volumina conficiunt, in quibus servata literarum serie vocabulorumnotiones, visumque adiunctis ad confirmationem scriptorum illustrium locis declarant. Alii Dictionaria (ut quidem ipsi nomen eis imponunt) Cornucopias, Thesauros, Calepinos construunt, latinisque germanicas etiam et graecas voces opponunt, quo uno labore in tribus linguis studiosi proficiant. Quibusdam placitum est continuato, nec unquam interrupto orationis cursu de sermone latino disputare: ut olim Uarro, et Iulius Caesar ad M. Tullium. Alii Augiae stabulum perpurgare pro re sibi honorifica ducunt. Id est, barbariem, et inquinatissimas loquendi formas, subiectis puris et emendatis corrigere, quaeque ex inscitia irrepserunt, impropria, sordida, peregrina, ea per Indices, Scopas, Appendices, Farragines funditus tollere, et profligare. Alii insuper suos sibi modos habent. Postremo sunt qui Colloquia et Dialogos ad imbuendam latinitate adolescentiam componunt. Horum omnium instituta ponderare, deque iis affirmate proferre sententiam si velim, verendum sit magnopere, ne mediocritas nostra nimium sibi sumpsisse, atque arrogasse existimetur. Illud asseueratione omniconfirmare non verebor, singulorum laborem atque vigilias discentibus profuturas: maiores autem utilitates afferre Dialogograpbos, si modo provinciam recte, et quemadmodum decet, explicaverint. Nihil adolescentibus utilius, nihil iucundius Dialogis: nihil etiam, pueris praesertim, perinde necessarium. Quibus cum Epistolae Ciceronis a diversis selectae, et in unum, duos, tresve libros collatae soleant explanari, non ego quidem illas praetermittendas censuerim: sed ubi caussas memoravero, cur quarundam scholarum morem probandum iudicem, quae puer is Dialogos potius, quam epistolas iam pridem interpretantur, simulque de fructibus et iucunditate huiuscemodi Colloquiorum disseruero, faciam, opinor, ut liquidissime appareat, Moderatorum nostrorum nec repentinum, et prudens fuisse consilium, qui hoc etiam itinere creditam suae fidei potestatique iuventutem, legendis scilicet ac praelegendis Dialogis ad Romanam civitatem deducendam sibi cogitarunt.

Qui sumptuosa ac longiuscula veste puerum induunt, eiusdemque pedi inauratum, et magnum calceum inducunt, non ideo inepti sunt,quod illum pretioso, sed quod ad parvitatem corporis nequaquam apto amictu contegunt. Nam aetatula illa et statura splendidi vestitus capax est: verum non ita laxi atque longi, ut adolescentum et virorum corpora. Similiter metuendum est, ne dum in gymnasio pueris solas Ciceronis Epistolas explicamus, idem prorsus cum ingeniis, quod illi cum corporibus agere iudicemur. Est profecto merissimum aurum, est purpura, sunt gemmae, quae in tabernis Ciceronianis venalia proponuntur: et hoc uno auctore in uniuersa lingua latina cum verborum ubertate, tum omne genus ornamentis nullus, concordibus omnium suffragiis, censendus opulentior, quem absolutum in eloquentia artificem, et omnis elegantiae consummatum exemplar nuncupare possumus: at non omnibus illa conveniunt: non ad omne corpus illae tanquam vestes: non ad omnem pedem illa velut calceamenta quadrant: quia non ad quemvis captum, non ad quodvis ingenium perinde sunt accommodata: quare nec tantum inde fructum capi necesse est a pueris. Hoc igitur primum spectandum, quam sit perceptu facile, quod discendumeis imponitur, et quam copiosum ex eo fructum sint relaturi: non, primasne, an secundas, an tertias in latinitate obtineat. Occurretur autem forsitan nobis ab aliquibus in hunc modum. Nos apertiores, breviores, familiariores epistolas e toto corpore secernimus, in quibus nullae obscuritatum latebrae, nulli nodi, nullae difficultates. Ut ita sit, quanquam haud est ita prorsus, attamen fatendum est, res iis epistolis inclusas laboriosius et imperfectius a pueritia, tenerisque ingeniis comprehendi, quam quae cadunt in Dialogos, quorum argumentis atque rebus nihil est usitatius, nihil notius, nihil magis obvium atque domesticum. Quid quod frequenter eiusmodi loci incidunt in his epistolis, quos ipsimet Magistri ex plebeis, et infimi subsellii interpretibus, ut Ascensio, Hubertino et similibus, quibus plerumque, et solis utuntur, et uti etiam coguntur, neutiquam intelligunt? Quod si vel Paulum Manutium explanatorem doctissimum, velalium approbata eruditione scriptorem consultum adierint, remque didicerint, non consequentur tamen, ut pueruli intelligant, quod non ita prompte intelligere ipsi potuerunt. Laborioseautem maleque disci quod non cognoscitur, in hoc omnes una mente consentiunt. Quaeret quispiam, quae tandem illa tam obscura, et ingeniis puerorum aliena putem? Quae? De negotiis, inquam, Reipub. de Asia, Aegypto, Graecia, Cilicia, Cappadocia, de exercitibus, et oppugnationibus urbium, de summa Rom. Imperii, de quibus Cicero vel in brevibus epistolis saepe loquitur. De Dolabellis, de Brutis, de Pompeiis, de aliis, aliorumque statibus, controversiis atque caussis. Deprivatis quidem etiam, et suis, non inficior: at in quibus declarandis longiore interdum oratione, principiisque altius repetitis opus sit. Itaque ad familiares rectius et verius, quam familiares appellantur illae epistolae: ut multis abhinc annis consensu doctorum coeptae sunt appellari. In Dialogis ea discunt, quae audiunt, quae aspiciunt, quae cogitant, loquuntur, experiuntur quotidie: quae sunt familiarissima, tractatissima, communissima: in quibus proprie, pure, et cum aliquo ornatu exprimendis semper haerent, semper inopes reperiuntur: non modo postquam duodecim menses, sed postquam duodecim annos Magistro Ciceronem interpretanti operam dederunt. Ingentessunt orationis in Tullio divitiae, magnifica verborum et infinita supellex: non tamen ex eodem unico quivis, et quocunque tempore, et ad omnem omnino materiam dives ac fortunatus evaserit. Quamobrem minore cum labore percipientur a pueris Dialogi, quam epistolae, ut ostendimus. Hanc commoditatem primam, et eandem prope maximam ducere par est. Reliquae mira cum voluptate coniunguntur. Nam quis dubitet eos propter incredibilem argumentorum varietatem, personarumque colloquentium vicissitudinem, et naturas atque mores eleganter expressos, oblectatione summa delinitos, cupidissime audituros? Quam audiendi famem (quod tibi de plano promiserim) non parum exacuent brevissimae narrationes et suavissimae, proverbia apposita, electa apophthegmata, sententiae argutae, fabellae dulces, aspersus ex omni facetiarum genere lepos, et aliae demum huiuscemodi ingeniorum etiam puerilium, non modo confirmatorum illecebrae. Pascentur denique non Ciceronianis tantum, sed elegantissimorum praeterea auctorum, inprimisque Terentii et Plauti veluti conquisitissimis epulis: quorum amborum quantaesit post Ciceronem laus, quam idonea ad congressiones rerumque quotidianarum explicationem eloquentia, novit, qui strictim saltem utrumque attigit. Ac melius sane Plautinae, atque Terentianae elocutionis usus ex Dialogis, quam ex ipsa Comicorum illorum quanquam creberrima evolutione discetur. Ergo si Dialogorum sermo totus fuerit (esse autem debet) antiquus, concinnus, dilucidus, proprius, lautus, ac salibus conditus, cum sit etiam familiaris, nonne ad loquendum scribendumque haud mediocriter iis sive legendis, sive audiendis profectum iri credendum est? Deinde si Dialogis partim de literariis rebus, partim de morum honestate et elegantia, partim de aliis quam plurimis argumentis agatur (ut agendum videtur, quo sit absolutior scriptio) sine ullo difficultatis sensu etiam doctrina adolescentes, doctrina nimirum liberali, non abstrusa, non spinosa, et recondita augebuntur, moribusque temperatissimis, gratissimis, humanissimis instituentur. Ad prudenter quoque sentiendum, et ad iudicium paulatim ex decoro rerum personarumque servato excolendum proderunt: cum necesse non sit semper garrire pueros,aut dici puerilia: modo ea dicantur, quae a puerorum, adolescentumque intelligentia non sint abhorrentia. Parentes insuper, Paedagogi, Magistri, ac caeteri hominum ordines habent, quod ex Dialogis ingeniose prudenterque conscriptis addiscant. Atque ipsi adolescentuli olim Parentes, Praeceptores, Paedagogi fient, et certos vitae status amplectentur: quos nunc optimum est doceri, quam honeste in futurum, quam suo muneri convenienter sese gerant. Et quoniam omnium expeditissima, utilissima, iucundissima linguae latinae comparandae ratio haec apparet, cur non omnes, quotquot Humanitatis, ac proinde etiam latinitatis sunt studiosi, huiusmodi libros, quales nos iam informavimus, et quodammodo adumbravimus, quam diligentissime evolvant, ego quidem causae nihil video.

Sed enim Moderatores nostri cum nondum invenirent, quem in hoc scripti genere certas, nec leves ob caussas, tantum probare possent, quantum quidem ipsi probare cuperent, et in suas scholas introducere, periculum virium mearum facere, mihique hanc imponere necessitudinem voluerunt, ut Dialogos scriberem. Ego vero cumrecusare imperata minime auderem, quod ab eorum voluntate totius vitae, actionumque mearum rationes suspensas habeo, et tamen ad tantum opus efficiendum aequalem me facultatem haud allaturum cognoscerem, malui imbecillitatem meam adducere in discrimen, quam me ad ipsorum arbitrium non conformare, et quorum utrumvis mihi turpissimum esset, aut noluisse, aut laborem fugisse existimari. Atque ut eo libentius huic oneri succederem, fecit perpetua mea in hanc nobilissimam partem studiorum inclinatio: quam florere ac celebrari etiam atque etiam vehementerque cupio: cum et ad usus vitae plurimos, et ad res difficillimas atque gravissimas, ad Ecclesiam denique Catholicam cohonestandam, contraque vesanos haereticorum furores tutandam non leve in ea momentum inesse nulla ratione dubitandum sit. Tempus est iam, ut quid mihi in hisce voluminibus, atque in hoc toto progymnasmatum opere proposuerim, quam distinctissime potero, exponam.

Scopum Dialogorum ac finem potissimum decet esse eum, qui esset libri alicuius de lingua latina: ut nempe iis quasi quaedam sementisfiat, et iuventuti ad intelligentiam atque usum non adulterinae et infuscatae, sed germanae ac sincerae latinitatis via muniatur. Iam cum sermo vagetur latissime, non est unum duntaxat genus rerum, aut praecipue deligendum iis, qui Dialogos meditantur: nec sunt 40 aut 60 tantum conscribendi Dialogi. Res scholasticas, et eas semper minutas, nulla fere interdum eruditione interpunctas, magnam partem apud alios videmus occupare. De moribus agunt illi quidem etiam: sed neque tam distribute, neque tam cumulate, quam conveniebat: quanquam impie satis, et scelerate is, cuius plena veneni, plena pestilentiae Colloquia, ad bonos mores corrumpendos disertissime scripta, quicunque de re Catholica bene sentiens haud negabit. Quid si de aliis praeterea sermo miscendus? Num ad Ciceronem adolescentes mittemus? de quo supra aperui sensum meum. Immensitatem itaque rerum ac multitudinem in tres classes redigi, et in tria voluminaὡς ἐν ἐπιτομῇ includi posse sum arbitratus. In primo de literariis atque scholasticis egi: non ita, ut vllam disciplinam traderem: verum ut communia tantum verba,locutionesque ad scholam et literas pertinentes tanquam sub aspectum subiicerem. Secundo morum praecepta sum executus, non solum civilium, sed Christianorum etiam Catholicorumque: et de virtutibus non pauca, pinguiore licet Minerva, disputavi. In tertio, cuius iam bonam partem confecimus, pandunt sese campi latissimi, earum videlicet rerum, quae uno quodam communique nomine significari nequeunt. Uerbi gratia, de re militari, de nautica, de culinaria, de rustica, de funebri, de medica et morbis, de metallica, de nummaria, de architectonica, de equestri, de variis quoque opificiis. De istius modi argumentis apud Uivem, Corderium, Sylvium, Schotenium, caeterosque vix aliquid, nedum de uno complures Dialogos invenias, sicuti apud nos lector est inventurus. Nec istud ita a me dictum accipi velim, quasi cuiusquam laudem coner imminuere: sed ut, quid ego ad uberiora discentium emolumenta, divina confisus ope, moliri cogitaverim, plenius et planius queam ostendere. Ac de his quidem tam multis eapropter conscribemus, ut in colloquium voces et loquendi normas, ad illamrerum diversitatem exprimendam idoneas pro virili inseramus, quibus, quando, et quoties usus venerit ( veniet autem nimium saepe) adolescentes utantur. Quem finem etiam in primo et altero volumine spectavimus, tanquam extremum scilicet: tractationem autem rerum, sine quibus sermo doceri nequit, tanquam medium. Hinc claret nos merito vltimum locum libro destinasse tertio, propter copiam utique et amplitudinem argumentorum: quem fore multi sudoris (atque ideo fortasse etiam legentibus perutilem) non tam arbitramur, quam experti iam certo scimus. Quia vero de rebus ipsis per se, atque praecipuo fine non agimus: sed id ante omnia laboramus, ut latine doceamus: siquid vel in medicis, vel in architectura, vel in alio quopiam ordine offenderimus, id tale peccatum reputetur, quale in poetisκατὰ σψμβεβηκὸς vocat Aristoteles: alterius scilicet, seu in altera, non in propria facultate: atque ideo facilius ignoscendum. Ergo Dialogos plurimos facere, ob caussam allatam constitui: verum ita scriptos, ut eorum partim in tribus scholis inferioribus explanari, omnes autem a studiosis scholarum Humanitatisin manibus haberi possint. Atque hoc secundum me voluisse magis, non solum numerus ipse Dialogorum haud exiguus, sed quam plurimorum quoque materia et hypothesis indicat: quae quidem quoniam paulo gravior et eruditior, puerili ingenio non est aequa: at mediocriter literatis adolescentibus non difficilis ad intelligendum, et grata, quod spero, futura est. Hinc item suum errorem agnoscant et corrigant, qui cum libros meos aperuerint, atque hinc inde, ut fit, oculis pererraverint, quaevis personarum nomina tanquam puerorum nomina acceperint. Longe mihi alia mens: saepius non indoctos iuvenes, saepius viros, nonnunquam senes* notant: quodque manu tangi, nedum communi sensu iudicari potest, dicuntur ea frequentius, quae a pueris absurdissime dicerentur. Hoc mihi latinam linguam copiosius et distributius docere laboranti necessario praestandum fuit. Sine variarum quippe rerum tractatione ac disputatione id nunquam fuissem assecutus. Sunt autem disputationes meae non subtiles, non litigiosae, et concertationum plenae, sed populares, ac sedatae, magisque sermonis, quam rerumcognitione diriguntur. Nec erit cur quispiam vel pueriles illos, quos ex duobus prioribus voluminibus selecturus, et duobus libris ad usum primi et secundi Grammaticae gymnasiorum comprehensurus sum, additis etiam aliquot novis, si putabitur operae pretium, parum familiari dictione factos, nimiumque doctos ideoque difficiliores fore quiritetur. Etenim si eam familiarem dictionem intelligit, qua nos hodie in sermonibus collocutionibusque nostris plerique utimur, cum ea nihil sit incomptius, abiectius, horridius, fateor me illam non curasse: si est non curare, omni studio et animadversione fugere. Quam tamen an ubique effugerim, tenuitatis meae ipse mihi conscius, et communis naturae haud ignarus, non ausim profecto affirmare. Sin autem Terentii, Plauti, Ciceronis: quod in me fuit, elaboravi, non quidem ut nihil aliud, nisi quod apud eos invenissem, sed certe ut innumera inde sumpta in progymnasmata mea comportarem, ac veluti ex eorum uberrimis purissimisque fontibus rivulos quaqua versum ducerem, quibus pratula mea irrigarem, et flores multiplices ac suave olentes ex illis viridariiscarperem, quibus hortulos meos consererem. Non igitur id a me factum nego, neque me piget, et deinde facturum autumo, ut est in Heautontim. Nec tamen vel Terentii, vel Plauti quibusvis sine delectu utor, nisi si quando ioci, et emphasis caussa quibusdam. Ea non oscitans, neque imperitus lector facillime ab iis internoscet, quae ubivis et semper recte usurpabuntur. Quam praeterea intelligendi difficultatem creabit aliquis apologus, aliquod adagium, aliquod apophthegma, mos priscus, historia vetus, auctorisque cuiuspiam sententia, si Magister ipse non usque adeo rudis, etἄμουσος fuerit? Si aliquid legerit, si viderit, si audierit? Aut quomodo ista non capientur a pueris, si doctor manu apprehensos paululum deduxerit? si panem quamvis mollem adhibita sectione diviserit? si nucem fregerit? Apueris, inquam, non agresti et servili, sed ingenua et liberali indole, bonisque ingeniis, quales ego mihi in Progymnasmatis meis propono. Socrates apud Platonem in Menone pusionem quendam de dimensione quadrati geometrica quaedam tam dilucide, tam facilibus quaestionibus interrogat, ac respondentemeo perducit, quasi geometrica didicisset. Et quid geometricis involutius? Ergo si peritus Praeceptor pueros docere potest obscurissima, nonne multo magis non obscura poterit? Si quis adhuc erit, cui non satis aliquando severus et gravis videbor, cuique ludicra mea displicuerint, is sciat me literis et otio abuti noluisse. Abutitur autem, Cicerone iudice, qui cogitationes suas mandat literis, cum eas nec disponere, nec illustrare possit, nec delectatione aliqua afficere lectorem. Hoc extremum ubi tandem locum habet, si non habet in Dialogis? Qui cum ad comoediam quam proxime accedant, ac nihil paene sint aliud, quam soluta comoedia, estne aliquis adeoἀγέλαστος, adeo durus ac tetricus, qui iocum ac risum tollendum statuat e comoedia? Deinde cum amplius trecentos Dialogos afferam in medium, si semel atque iterum duntaxat, aut nunquam hilaritates aspersissem, si ludum et risum omnem fugere ut malam pestem voluissem, quis tam multa sine fastidio legere potuisset? Cui non absque leporibus, sine salibus maesta semper ac tristis oratio satietatem cito attulisset? At crebrius iocamur quam par sit.Comparentur libri mei non dico cum Roterodami codice, qui trimodio, seu ipso propemodum horreo demensas largitur facetias, sed cum aliorum Dialogis: prorata portione nimium parcus iudicabor. Restat ut in iocando illiberalis, petulans, flagitiosus, obscoenus sim: id quod non modo contra Christiani hominis, sed honesti etiam viri officium esset. Sic animatus nunquam fui, atque uti confido, nunquam ero. Illud alterum genus, liberale, elegans, urbanum, ingeniosum, facetum, quod et in Plauto, et in antiqua Atticorum comoedia, et in philosophis Socraticis, qui eo etiam totos libros suos impleverint, et in apophthegmatis a Catone collectis valde commendavit Cicero, si (habita nihilominus morum puerilium, aetatisque immaturioris ratione) secutus sum pro ingenii modulo, non me prius, quam illos quorum memini quisquam reprehendat. Sed non sum assecutus. Uolui certe, et in magnis sat est voluisse. Et scite in praefatione operis sui Plinius: etiam non assecutis, voluisse pulchrum atque magnificum est.

Non autem omnes rerum ordines, qui in Nomenclatoribus, Dialogis persequendos suscepi,nec omnia vocabula illa sum complexus. Quis enim finis scribendi fuisset? Tantummodo maiorem partem, et usum atque coniunctionem, seu phrasim ipsam tradere contendi, quod in illis Nomenclatoribus non fit. Sciendum etiam, nonnulla quae apud me suum titulum distinctum non habent, ea in alia classe inveniri: ut rei cibariae in Dialogis culinariis: non paucarum herbarum appellationes in medicis. Idem dictum esto de aliis. Verborum tam sollicitus esse non potui, nec debui, ut non quaedam parum quidem latina, veruntamen contritissima, et ad rem eandem toties notandam commoda retinerem. Talia sunt, si exempla quaeris studiosus, pro dedito literis, recitare, repetere, ascendere, pro ingredi maiorum studiorum rationem. Item Ecclesiastica nonnulla, ut communio, ieiunium, rosarium, benedictiones, confessio, campana, et similia. Nam semper haec mutare, incommodum, valdeque putidum esset. Nec pauca verba minus Romana, nec e Tulliano myrothecio prompta, nec illius saeculi, quod perfectissimum quidam et aureum vocant, totam orationem deformabunt, si alioqui splendida,illustris, et artificio quodam distincta fuerit. Conformanda est ad Ciceronis exemplar quantum fieri potest nostra oratio, tamen cum iudicio et delectu, non ex Caesare tantum, et antiquis illis, quin etiam ex recentioribus, Plinio, Tacito, Suetonio, Quintiliano, Seneca, bellissimum quodque, et quo quisque maxime videbitur excelluisse, depromendum est.