Jump to content

Prolegomena (PL053)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Prolegomena
Migne - LII
Saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 53


AucVar.Proleg46 53 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I. Ex Bellarmino de Scriptoribus Ecclesiasticis. Arnobius, non ille qui scripsit contra Gentes et sub Diocletiano floruit, sed alius Junior, qui paulo post sanctum Leonem papam vixisse videtur, scripsit librum titulo Conflictus catholici cum Serapione de Deo trino et uno; item de duabus in Christo Substantiis in unitate personae; item de Gratia et liberi Arbitrii concordia: qui libri editi sunt. Neque est improbabile hujus Arnobii Junioris esse Commentarios in Psalmos, qui sub Arnobii nomine circumferuntur: de quibus vide quae diximus supra in Arnobio, saeculo tertio.

II. Candido LECTORI, F. FR. FEU-ARDENTIUS. Cum anno Domini 1593 incommodae valetudini consulturus, ex Gallia secedens, Spadanorum acidos fontes per Leodium amplissimam Belgii civitatem peterem, a veteri discipulo, sodalitiique Franciscani ibidem lectore in monasterium S. Jacobi memoriae sacrum perductus, veteremque bibliothecam perquirens, in manuscriptum codicem incidi, cujus titulus erat, Incipit Conflictus Arnobii catholici cum Serapione Aegyptio, etc. Quaedam ejus evolvo, deprehendo Conflictum de re omnium inter Christianos maxima institutum, et nunquam antea typis evulgatum. Rogo venerandae pietatis priorem, ut per aliquem fratrum nostrorum posset exscribi; admittit, exscriptum Spadium ad me transmittunt; ibi attentius perlego. Placet brevitas, acre auctoris ingenium, opus dignum luce videtur. Haec tantum morabantur, quod nescirem quis ille, aut quando vixisset atque scripsisset.

In primis enim certissimum, non fuisse eum Arnobium qui Diocletiano imperatore septem libros adversus Gentes edidit, quoniam forma dicendi omnino diversa; et, quod majus, reprehensi Ariani, Photiniani, Nestoriani, laudati vero Augustini, Ambrosii, Cyrilli Alexandrini, Damasi, et Leones, alium auctorem produnt. Itaque si de re obscura et dubia indicare, cognoscere et statuere possum, is est qui breves in Psalmos Commentarios reliquit, quoniam eadem brevitas, acies animi, stylus neglectus, loca eodem sensu ac pene verbis reddita, eaedemque confutatae haereses, temporis denique ratio convenientissima, nimirum Leonis summi pontificis aetas, qua initium fuisse non difficile deprehenditur. Accedit Alcuini, Caroli Magni praeceptoris, hujusmodi testimonium (Epist. ad Flavium Merium): Arnobius, in Conflictu quem habuit cum Serapione, rubum posuit masculini generis, etc.; quae hic ad verbum reperiuntur. Et idem rursus libro sexto, contra Felicem Urgelitanum, nostri hujus Arnobii ita meminit: Arnobius vir acris ingenii, in Conflictu quem cum Serapione habuit, etc. Quin et ante Alcuinum idem a nonnullis ita adversus Arianos citatur sancti Augustini nomine: Augustinus in Altercatione Arnobii et Serapionis, etc. Quibus manifestum est ad illud quod diximus saeculum pertinere.

Multa in hoc adhuc hiulca et mutila comperies, quae non nisi emendatioribus exemplaribus poterunt sanari: quaedam purioris Latii Patribus minus usitata, auctori condonanda: omnia vero pia, orthodoxa, et adversus novos Arianos, Nestorianos, Pelagianos commodissima. Opus per particulas distribuimus, ut notis nostris quarumdam emendationum et illustrationum indicaremus rationes: Irenaei operibus Conflictum adjunximus, quod etiam iste plurimas contra Deum haereses refellat: et quod illius edendi tum commodior esset ratio. Hoc itaque bene fruere, et nostris pro Christiana pietate studiis et laboribus Christiano animo fave. Coloniae Agrippinae 1595, Septembris 16.

III. Ex Autberti Miraei Auctuario de Scriptoribus Eccles. cap. 117. Arnobii catholici et Serapionis Aegyptii Conflictus de Deo trino et uno, de duabus in Christo substantiis in unitate personae, de gratiae et liberi arbitrii concordia, in duos libros distributus, a Francisco Feu-Ardentio 1593, Leodici, in monasterio S. Jacobi repertus, et ab eodem 1595 Coloniae cum notis est editus. Eumdem Conflictum post ea Colonienses 1618 in tomum V Bibliothecae Patrum retulerunt. Hujus porro lucubrationis parens vulgo vocatur Arnobius Junior, et putatur aetate S. Leonis Magni, aut paulo post vixisse.

Caeterum eo fere tempore quo Hadrianus VI creatus est pontifex, in Francodalensi coenobio, inter Wormatiam et Spiram, inventi sunt Commentarii in omnes Psalmos Davidis; quos Trithemius, Erasmus, Baraeus et alii Arnobio Seniori (de quo Hieronymus in Catalogo c. 79) non recte attribuunt. Bellarminus lib. de Scriptoribus Eccles. suspicatur istos Commentarios esse fetum hujus Arnobii Junioris. Ut ut sit, sapiunt Pelagianismum.

IV. Ex Gullielmi Cave Historia litteraria de Scriptoribus Eccles., pag. 289. Arnobius, Junior vulgo dictus, ut ab Arnobio Afro distinguatur, gente, ut videtur, Gallus, claruit circa ann. 460, ut ex inscriptione Commentarii in Psalmos Leontio Arelatensi et Rustico Narbonensi episcopis nuncupati colligitur: Leone certe aliquanturum posterior, quem passim laudat. Exstant sub illius nomine:

Commentarius in Psalmos Davidis CL, Arnobio Afro male ascriptus. Prodiit seorsim Basil. 1522; deinde ab Erasmo editus Colon. 1532, in -8o; denique a Laurentio de la Barre emendatus Paris. 1639. Exstat et in Bibliotheca Patr. tom. VIII, p. 203.

Annotationes ad quaedam loca evangelistarum, quae habentur editae Basil. 1543, in -8o, et a Scotto, recognitae Paris. 1639.

Altercatio seu Conflictus cum Serapione Aegyptio de Deo trino et uno; de duabus in Christo substantiis et unica persona, et de gratiae ac liberi arbitrii concordia, in duos libros divisa. Opusculum istud, nescio qua auctoritate ductus, inter Vigilii Tapsensis Opera reponit Casimirus Oudin. Certe praeter codicum mss. fidem, illud sub Arnobii nomine ante annos octingentos citavit Alcuinus. Primus edidit Franciscus Feu-Ardentius ad calcem Irenaei Colon. 1596. Habetur in sequentibus omnibus Irenaei editionibus, et in Biblioth. Patr. tom. VIII, pag. 236.