Migne Patrologia Latina Tomus 105
Prologus
[recensere](0569)
Editor, aetherea splendes qui Patris in arcE
Regnator mundi, fautorque, Redemptor, et auctoR
Militibus dignis reseras qui regna poloruM
Olim conclusos culpa parientis AvernO
Luminis aeterni revehis qui Christe tribunaL
David psalmianus praesaga carminis illuD
Voce prius modulans, dudum miranda relatU
Sacra futurorum qui prompsit dogmat vateS
Confer rusticulo, quo possim Caesaris in hoC
Eximii exiguo modulanter poscito ritE
Carmine gesta loqui. Nymphas non deprecor istuC
Insani quondam ut prisci fecere peritI
Nec rogo Pierides, nec Phoebi tramitelimeN
Ingrediar capturus opem, nec Apollinis almI
Talia cum facerem, quos vana peritia lusiT
Horridus et teter depressit corda VehemotH
Limina siderei potius peto luminis, ut SoL
Verus justitiae dignetur dona precatU
Dedere: namque mihi non flagito versibus hoc, quoD
Omnia gestorum percurram pectine parvO
In quibus et magni possunt cessaremagistrI
Caesaream flectant aciem, sed cantibus huc huC
Incipiam celebrare. Fave modo, Christe, precantI
Carmina, me exsilio pro quis nunc principis ab hoC
Auxilium miserando levet, qui celsus in aulA
Erigit abjectos, parcit peccantibus, atquE'
Spargit in immensum clari vice lumina soliS
Alta regis Christi princeps qui maxime sceptrA
Rex Ludovice pie, et pietatis munere CaesaR
Insignis merit, praeclarus dogmate ChristI
Suscipe gratanter, profert quae dona NigelluS
Ausulus, acta tamen qui tangere carmine vestrA
Regis ob aeterni vestro qui pectore sempeR
Mansit amor. Caesar famulum relevato cadenteM
Altitonans Christus vos quo sublimet in aethrA.