Jump to content

Prologus (Innocentius III)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Prologus (Innocentius III)
1216

editio: Migne 1855
fons: Corpus Corporum


Prologus

INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ARNULPHO abbati ordinis Cisterciensis, salutem et apostolicam benedictionem. (PL 217 0311)

Prophetica docet auctoritas, quod beati sunt illi qui seminant super aquas (Isa. XXXII) . « Semen enim est verbum Dei (Luc. VIII) , » et « aquae multae sunt populi multi (Apoc. XIX) . » Econtra: « Maledictus est ille qui frumentum abscondit in populo et suffodit in terra talentum (Prov. XI) ; » quia superogare debet aliquid stabularius, qui duos accepit a Samaritano denarios (Luc. X) ; et superlucrari debet aliquid servus, cui dominus duo talenta commisit (Matth. XV) . Nam a tunica hyacinthina dependebant aurea tintinnabula, ne pontifex ingrediens absque sonitu sanctuarium moreretur (Exod. XXVIII) . Inter caetera siquidem, quae ad pastorale spectant officium, sanctae praedicationis virtus excellit, iuxta quod docet egregius praedicator: « Non misit me Dominus, inquit, baptizare, sed praedicare (I Cor. I) , secundum illud: Praedica verbum, insta opportune, importune, opus fac evangelistae (II Tim. IV) . » Itemque: « Quam speciosi pedes super montes evangelizantium bona! » (Rom. X.) « Clama, ne cesses, exalta quasi tuba vocem tuam (Isa. LVIII) . » Hoc enim officium iniunxit Dominus principaliter apostolis, dicens: « Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine, et quod auditis in aure, praedicate super tecta (Matth. X) . - « Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae (Marc. XVI) . » Tantae namque virtutis est praedicatio, quod animam revocet ab errore ad veritatem, et a vitiis ad virtutes; prava mutat in recta, aspera convertit in plana; instruit fidem, erigit spem, et roborat charitatem; evellit nociva, plantat utilia, et fovet honesta; via vitae, scala salutis, et ianua paradisi. Praedicator itaque debet habere aurum, argentum et balsamum, videlicet sapientiam, et eloquentiam, et honestatem, ut quod dicat intelligat, et quod dixerit et intellixerit, agat. Nam « qui fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V) . Alioquin dicetur illi: « Medice, cura teipsum (Luc. IV) ; » similis ficulneae, quae folia sine fructu producit. « Omnis vero scriba doctus in regno coelorum, de thesauro suo nova profert et vetera (Matth. XIII) , » sive quod testimonia producit tam de Novo quam de Veteri Testamento, sive quod educit, tam de gratiae novitate quam de vetustate culpae sermonem, sive quod agit tam de praemiis, quam de suppliciis, quae innovatis in bono vel inveteratis in malo debentur. De his autem pro diversitate personarum et rerum debet aliter atque aliter loqui. Unde ad sponsam dicitur in Canticis canticorum: « Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento (Cant. I) . » Per aurum enim sapientia designatur, Salomone etiam testante, qui ait: « Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI) . » Per argentum autem intelligitur eloquentia, dicente Psalmista: « Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. CXVIII) . » Decenter ergo per murenulas aureas flores sapientiae designantur, quibus collum et pectus Ecclesiae, id est praedicatores et dolores ornantur. Vermiculatas autem, id est distinctas et variatas argento, scilicet eloquentia, ut iuxta varietatem materiae, vel personae stylus sermonis et varietur. Ait enim Apostolus: « Sapientiam loquimur inter perfectos; inter vos autem nihil iudicavi me scire, nisi Christum Iesum et hunc crucifixum (I Cor. II) . » Et iterum: « Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III) . » Sapientibus quoque et perfectis ait Veritas increata: « Vobis datum est nosse mysteria regni Dei (Luc. VIII) . » Econtra, rudibus et infirmis ait: « Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo (Ioan. XVI) . » Hinc ipsa prudenter iniungit: « Nolite sanctum dare canibus, nec margaritas mittatis ante porcos (Matth. VII) . » Sed mundis animalibus estote similes, quae ruminant pariter et ungulam findunt (Deut. XIV) . Debet enim praedicator habere vinum et oleum, virgam et manna, ignem et aquam, singula suo loco congrue proferenda. Principaliter autem ad eruditionem fidei, et ad informationem vitae, tanquam ad fundamentum et aedificium, debet intendere praedicator, confirmando quod dicit auctoritatibus, rationibus et exemplis, ut « funiculus triplex difficile dissolvatur (Eccle. IV) . Quia vero pulvis inanis gloriae pedibus praedicatorum frequenter adhaeret, debet utique praedicator excutere pulverem de pedibus suis (Matth. X) , ipsosque compunctionis aqua lavare, ut mundus sit totus, ne forte cum aliis praedicaverit, ipse reprobus fiat (I Cor. II) . Utinam autem in praedicationis officio fecerim ipse quod dico, sed tot sum causarum impeditus incursibus, tot negotiorum nexibus irretitus, ut necesse sit divisum ad singula minorem in singulis inveniri. Contemplari quidem non sinor, sed nec respirare permittor; sic traditus aliis, ut pene penitus mihi videar esse subtractus. Ne vero pro sollicitudine temporalium, quae temporis exigente malitia valde me gravant, curam spiritualium omnino negligerem, quae mihi propter apostolicae servitutis officium magis incumbit, quosdam sermones ad clerum et populum, nunc litterali, nunc vulgari lingua proposui et dictavi, quos ad tuae petitionis instantiam, quam per communem filium, fratrem Nicolaum, capellanum meum et monachum tuum, mihi fecisti, devotioni tuae studui destinare, rogans et obsecrans in Christo Iesu, quatenus in orationibus tuis apud iustissimum iudicem et piissimum Patrem me reddas spiritualiter commendatum.