Jump to content

Prologus (Paschasius)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Prologus
saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 73


PasDia.Prolog3 73 Paschasius diaconus491-512 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Prologus

Domino venerabili patri Martino presbytero et abbati Paschasius.

Vitas Patrum Graecorum (ut caetera) facundia studiose conscriptas, jussus a te, sanctissime pater, in Latinum transferre sermonem, in insolito, si licuisset, opere renuissem. Neque enim unquam quid scribi, ve legi, vel excudi potest, ingenio aut conscientia cordis prohibente. Scire enim me quod nihil sciam, non audeo dicere, ne verbum hoc sapientissimo Socrati surripiam. Sed quia tua pariter necesse est jussione utar, non gloriabor ingenio; sed fidem quam tibi debeo etiam in opere injuncto praestabo. Verum quia eloquentium virorum libri sunt plurimi sermone Latino conscripti, quorum lectionis expertum esse te etiam astruente testificor, si quid de illis aut hic insertum forte repereris, 665 ut minus elegantur expressum, ne meae culpae deputetur, exoro; quia sicut in dato mihi Codice reperi ea scripta, sic transtuli, licet nec ea studiose posse me proferre profiteor. Unde restat ut quod te jubente coepi, te orante perficiam: quae tamen si scribenda decreveris, ut tuo polire sermone digneris, exposco. Neque enim mihi liquebit quaedam placuisse tibi, si non et aliqua displicuisse cognoverim.