Prologus (Paterius)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Prologus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 79

PaNoGrI.Prolog6 79 Paterius notarius Gregorii I-606 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Prologus


Domino Wernero, sponsae Virgini permansurae sacris nuptiis copulato, Bruno ex ipsius virginitate semine verbi plurimos filios spirituales spiritualiter procreare, pro quibus et cum quibus praemia merearis aeterna percipere. Cum rem quamlibet honestatis splendore perspicuam simul et utilitatis fructibus plenam pia pariter et prudens auctoritas jubere disponit, et eamdem rem humilis obedientia nihil tergiversationis, quominus quod est jussa suscipiat objectans toto mentis annisu pro viribus suis aggredi non refugit, non est dubitandum divina pietate, et illam ut juberet praemonitam, et hanc ut quod humiliter suscepit, efficaciter consummet adjuvandam. Domnus ergo Bernardus venerabilis Pater, qui si quando quid otii datur sacrae Scripturae solet incumbere, ut ex ejus frequenti colloquio divinam voluntatem quam moribus sequatur, plenius valeat ediscere, forte collectaneum Paterii reperit, in quo ille testimonia ex operibus sancti Gregorii decerpta per ordinem congessit. In quo dum Gregorianae mel eloquentiae cognovisset redolere, caeteris aliquantisper sepositis, ei totum quod habere posset otium studuit impendere. Sed codex ille qui sibi venerat in manus, sic fuit ex incuria scriptorum falsatus, ut in eo vix integras caperet sententias quilibet etiam ab aliis aestibus curarum vacuus. Ergo mihi id voluit negotii dare, ut curarem diligenter illum sibi corrigere, quatinus dum legendi tempus datum fuisset, liber corruptus a se eum non repelleret. Accepto itaque libro cum Prologum ejus totumque sequens opus festinarem perspicere, deprehendi eum nonnisi tertiam partem habere. Nam quod ex omnibus utriusque Testamenti libris explanationes testimoniorum de Gregorianis operibus collegisset, et totum illud opus in tria volumina divisisset, in Prologo praemisisse cognoscitur. Sed ibi de parabolis Salomonis, vel Canticis canticorum pauca; de caeteris vero libris qui appellantur Salomonis nulla, de Prophetis nulla, de novi Testamenti libris nulla inveniuntur. Adducti itaque alii quoscunque per amicos habere potui nominis ejusdem libri, de quorum forma nostri Codicis depravatio corrigeretur, sic in mendaciis et defectu, nostro similes esse videbantur, ut aut illos ad exemplum nostri, vel nostrum cum illis ad quodlibet exemplum falsissimum scriptum esse conjici potuisset, nisi quod illi quo nostro noviores, eo mendaciis erant pleniores. Illis ergo abjectis titulos qui capitibus testimoniorum praenotati erant consului, ut illorum auxilio liber, et libri locus unde sententia quae decerpta erat posset inveniri; et ita si quid depravaverant scriptores, attestatione libri de quo scriptum est, potuisset emendari. Sed eos ita transmutatos inveni, ut paucissimis exceptis, nunquam in eo libro capitulum quodlibet posset inveniri, in quo tituli praenotatio illud docebat haberi. Tunc ergo ad laborem accinctus, cepi omnes quos habemus sancti Gregorii libros percurrere, et nunquam a labore quievi donec capitula quae liber ille Paterii tenebat, quo libro essent posita investigavi, et sic ex ipsis locis unde sumpta fuerant emendare curavi, et ut deinceps si quid scriptorum culpa corruptum fuerit, facilius eodem modo possit emendari; non solum quo libro, sed quoto libri capitulo sententia habeatur superscripsi. Sed licet mihi quaerenti dum multa de libris quorum codex ille nihil habebat, testimonia sponte occurrerent, placuit mihi majori diligentia quaeque possent inveniri scrupulosius investigare, et eadem ratione qua illa vidi per ordinem digesta, colligere. Itaque factum est ut dum tertiam solummodo partem patris illius praecepto corrigendam suscepissem, non solum illam corrigerem, sed etiam duas quas in his regionibus invenire non poteram, superadderem. Quod ne quis me putet fecisse causa jactantiae, si collectaneum Paterii totum mihi potuerit et voluerit exhibere, omni me sciat alacritate exhibere, meoque libenter postposito, illius opus in multa sicut decet veneratione teneremus, quandiu vero illud habere non potero, istud mihi tantum et amicis legendum servare volo. Hoc ergo prooemium idcirco libri principio inserere curavi, ut si cuiquam qui illud opus integrum habeat, hoc in manus venire contingat, utriusque diversitate cognita, quod cui praeponere debeat intelligat. Sed quia magnitudo vestra, ut sibi transcriberetur idem opus dignata est praecipere, vestri nominis hoc mihi placuit corroborare auctoritate, quatenus dum in prima pagina vestrum nomen aspiciat, omnis obtrectator ori suo digitum ponat, ne ullus malevolus audeat reprehendere, quod tantae probitatis virum et prudentiae, viderit non despexisse.