Prologus (Rufinus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Prologus
Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 73

Prologus (Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis?)), J. P. Migne

Prologus

(0739)492 Vere mundum quis dubitet meritis stare sanctorum, horum, scilicet, quorum in hoc volumine vita praefulget, qui omnem luxuriae notam tota mente fugerunt, mundoque relicto, eremi vasta secreta rimantur, ibique per terribiles rupes, formidolosis antris excubantes, non esuriunt neque sitiunt, quia dextera Dei sustentat et pascit eos. Horum meritis subleveris; horum supplicationibus peccatorum veniam merearis, mi domine Fidose. Non ergo spernas simplicitatem et impolitos sermones; nec enim mei operis est divinae doctrinae scripturaeque sophistice et eloquenter signare sermones, sed suadere mentes hominum, in fide et operibus veritatis. Patrum denique, sanctorum patriarcharum, et prophetarum, id est Abraham, Isaac, et Jacob, Moysi, et Aeliae, et Joannis ideo descripta est fides et conversatio, non tantum ut illos glorificaremus quos certe Deus glorificaverat, et in regno suo gloriosos habebat; sed ut legentibus posteris conferrent veritatis doctrinam et exempla salutis.