Migne Patrologia Latina Tomus 29
Prologus Epistolarum canonicarum (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne cc_id: cps_2.AuInHiS.PrEpCa, cc_idno: 7220
Prologus Epistolarum canonicarum
¶
Non idem ordo est apud Graecos, qui integre sapiunt, et fidem rectam sectantur, Epistolarum septem, quae Canonicae nuncupantur, qui in Latinis codicibus invenitur: ut, quia [ Mart. quod quia] Petrus primus est in numero apostolorum, primae sint etiam ejus Epistolae in ordine caeterarum. Sed sicut evangelistas dudum ad veritatis lineam correximus: ita has proprio ordini, Deo nos juvante, reddidimus. Est enim prima earum una Jacobi, Petri duae, Joannis tres, et Judae una. Quae si, ut ab eis digestae sunt, ita quoque ab interpretibus fideliter in Latinum verterentur eloquium, nec ambiguitatem legentibus facerent, nec sermonum sese varietas impugnaret [ Al. varietates impugnarent]: illo praecipue loco ubi de unitate Trinitatis in prima Joannis Epistola positum legimus. In qua etiam ab infidelibus translatoribus multum erratum esse a fidei veritate comperimus: trium tantum vocabula, hoc est, aquae, sanguinis, et spiritus, in sua editione ponentes; et Patris, Verbique, ac Spiritus testimonium omittentes: in quo maxime et fides Catholica roboratur, et Patris et Filii ac Spiritus sancti una divinitatis substantia comprobatur. In caeteris vero Epistolis, quantum a nostra aliorum distet editio, lectoris prudentiae derelinquo. Sed tu, virgo Christi Eustochium, dum a me impensius Scripturae veritatem inquiris, meam quodam modo senectutem invidorum dentibus corrodendam exponis; qui me falsarium corruptoremque sanctarum pronuntiant Scripturarum. Sed ego in tali opere nec aemulorum meorum invidentiam pertimesco: nec sanctae Scripturae veritatem poscentibus denegabo.