Migne Patrologia Latina Tomus 113
Prologus de commendatione Sacrae Scripturae
Prologus de commendatione Sacrae Scripturae (Nicolaus de Lira), J. P. Migne 113.0029A
Prologus de commendatione Sacrae Scripturae
113.0025B| « Haec omnia liber vitae, » etc. (Eccli. XXIII). Secundum quod dicit beatus Greg. Homil. 35 Evangeliorum: « Temporalis vita, aeternae vitae comparata, 113.0025C| mors est potius dicenda quam vita. » Scientiae vero a philosophis traditae ordinantur ad finem consequendum in praesenti vita, quia scientiae practicae ab eis traditae ordinantur ad felicitatem politicam, loquendo de politica praesentis vitae. Similiter scientiae speculativae ordinantur ad felicitatem contemplativam, loquendo de contemplatione quae potest haberi in vita praesenti, et per viam naturae, quae dependet ex phantasmate. Unde dicitur tertio de anima, quod « intelligentibus nobis necesse est phantasmata simul speculari. » Et de tali speculatione dicitur ibidem, quod « intelligere corrumpitur in nobis, quodam interius corrupto. » Sacra autem Scriptura ordinatur ad felicitatem vitae futurae, quam philosophi nesciverunt, secundum quod dicit beatus Hieronymus in epistola ad Paulinum de omnibus sacrae Scripturae libris: « Hoc doctus Plato nescivit, hoc Demosthenes eloquens ignoravit. » Ex quibus concluditur quod libri a philosophis descripti continentes 113.0025D| scientias ordinatas ad finem in hac temporali vita tantummodo naturaliter consequendum, si comparentur ad libros sacrae Scripturae, quae ordinantur ad finem aeternae vitae, magis sunt dicendi libri mortis quam vitae. Sed liber continens sacram Scripturam (quae licet in multis libris partialibus dividatur, sub uno tamen libro continetur) qui nomine generali Biblia dicitur, liber vitae proprie nominatur, secundum quod dicitur in verbo praeassumpto: Haec omnia, etc.
In quo sacra Scriptura quadrupliciter describitur secundum quatuor excellentias, quibus omnem scripturam aliam excellit. Primo enim describitur, ut singularis eminentiae, quod notat pronomen singulare, cum dicitur, haec. Secundo describitur ut generalis continentiae, quod ostendit signum universale, cum dicitur, omnia. Tertio, ut specularis intelligentiae, quod denotat conditio libri, cum dicitur, liber. Quarto ut salutaris efficaciae, quod ostendit consecutio finis intenti, cum dicitur, vitae. Circa primum 113.0026B| sciendum quod una scientia eminentior est, altera seu honorabilior duplici de causa, ut habetur primo de anima. Una est, quia est de nobiliori subjecto: 113.0026C| alia, quia procedit certiori modo. Et propter utramque sacra Scriptura, quae proprie theologia dicitur, cum ipsa sola sit textus hujus scientiae, omnes scientias antecellit. Primo, quia habet Deum pro subjecto, qui est in summo totius nobilitatis: propter quod nominatur theologia, quasi sermo de Deo, secundo quia procedit modo certiori; aliae enim scientiae humanitus repertae procedunt per investigationem rationis humanae. In quo quidem processis licet non sit error quantum ad cognitionem primorum principiorum, quae sunt per se nota (secundum quod dicitur secundo Metaphys.: « In foribus quis delinquet » ), tamen in deductione conclusionum ex principiis potest esse error, maxime quantum ad conclusiones a primis principiis longinquas. Unde et in tali processu omnes philosophi, innitentes tantum humanae investigationi, inveniuntur errasse, et ideo de singulari eminentia hujus scientiae dicitur Deuteronomii quarto: « Haec est sapientia vestra, et intellectus 113.0026D| coram populis. » Sapientia enim dicitur proprie illa scientia quae considerat altissimas causas, ut habetur primo Metaphys. Sacra vero Scriptura habet Deum pro subjecto, ut dictum est, qui est prima causa simpliciter omnium et ideo proprie dicitur Sapientia. Sed convenienter additur, vestra, ad distinguendum sapientiam sanctorum, seu catholicorum, quae est ipsa sacra Scriptura, a sapientia philosophorum, et hoc potissime in duobus, videlicet in proprietatibus de Deo cognitis, et in fine cognitionis. Licet enim philosophi habuerint cognitionem de Deo, hoc tamen solum fuit quantum ad proprietates quae de ipso possunt concludi per investigationem rationis procedentem ex creaturis, sicut Philosophus duo decimo Metaphys. probat ejus unitatem, et octavo Physicorum virtutis infinitatem, et sic de similibus. Sed prophetae et apostoli sancti, qui hanc Scripturam nobis tradiderunt per revelationem Spiritus sancti, habuerunt cognitionem de proprietatibus divinis transcendentibus investigationem rationis, 113.0027A| ut de pluralitate personarum, earum distinctione in unitate essentiae, et consimilibus. Item philosophi cognitionem de Deo habitam non ordinaverunt ad alium finem, sed ipsam quaesierunt propter ipsum speculari tantum, in quantum est perfectio ipsius cognoscentis. Cognitio autem Dei, quae in sacra Scriptura traditur, ad hoc principaliter quaeritur, ut per ipsam ipse speculans seu contemplans feratur in amorem ipsius objecti cogniti, scilicet Dei, ipsum super se, et super omnia diligendo. Et propter hoc Salvator Matthaei vigesimo secundo dicit quod in « duobus praeceptis charitatis tota lex pendet et prophetae: » et Apostolus primae ad Timotheum I: « Finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, ac fide non ficta. » Et quia philosophi suo sensui innitentes, hunc finem non attenderunt, ideo erraverunt; propter quod eorum sapientia, insipientia nominatur, ad Romanos I: 113.0027B| « Qui cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. » Sed quoniam sacra Scriptura non solum excellit alias inquantum est de subjecto nobiliori, sed etiam inquantum procedit modo certiori, videlicet per divinam revelationem, cui non potest subesse falsum: ideo subditur in auctoritate praemissa: « Et intellectus coram populis. » Intellectus enim proprie dicitur habitus principiorum, circa quae non est error, ut jam dictum est: propter quod illud quod concluditur directe ex illis, judicatur simpliciter esse verum; et quod invenitur eis repugnans, judicatur simpliciter esse falsum. Ita similiter quidquid ex sacra Scriptura manifeste concluditur, verum judicatur.; quod autem ei repugnat, falsum simpliciter reputatur: et ideo sacra Scriptura non solum vocatur sapientia, sed etiam cum hoc intellectus; 113.0027C| unde dicitur Ecclesiastici decimo quinto: « Implebit eum spiritu sapientiae, et intellectus. » Et Colossensium primo: « Impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia, et intellectu, » etc. Et sic patet primum.
Circa secundum considerandum quod sub consideratione alicujus scientiae non solum cadit subjectum, sed etiam ea quae habent attributionem ad ipsum, ut habetur quarto Metaphys. Sicut sub consideratione medici non solum cadit sanitas, vel corpus sanabile, sed etiam urina, inquantum est indicativa sanitatis, et potio, inquantum est factiva ejus, et dieta, inquantum est ipsius conservativa, et sic de aliis. Omnia autem creata habent attributionem ad ipsum Deum, qui est hujus scientiae subjectum, propter quod ista scientia est quodammodo considerativa omnium. In quo apparet ejus continentia generalis, quae notatur in verbo primitus praeassumpto, 113.0027D| cum dicitur, omnia; de quo potest exponi quod dicitur Sapientiae primo: « Hoc quod continet omnia scientiam habet vocis; » ut sit sensus: Hoc, scilicet volumen sacrae Scripturae (quae licet dividantur in plures libros partiales, tamen rediguntur in unum volumen quod Biblia appellatur) continet omnia, quia haec scientia est quodammodo omnium considerativa. « Scientiam habet vocis: » de proprietate vocis est, quod sit verbi significativa, et proprium est sacrae Scripturae quod sit divini Verbi expressiva, secundum quod manifeste habetur Joannis primo: « In principio erat Verbum, » etc. Et quia per Verbum omnia facta sunt, ut ibidem subditur, ideo omnia sub consideratione hujus scientiae continentur: non tamen sub propriis rationibus singulorum, quia hoc pertinet ad scientias particulares et humanitus inventas, sed inquantum ex omnibus creatis manu ducimur in cognitionem et dilectionem Dei per veram fidem charitate formatam, ad quam consideratio hujus scientiae ordinatur, ut praedictum est. Et hoc est quod dicit Augustinus decimo quarto de Trinitate, cap. primo: « Non 113.0028A| utique quidquid sciri potest ab homine in rebus humanis, ubi plurimum supervacuae vanitatis et noxiae curiositatis est, huic scientiae tribuens, sed illud tantummodo quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, et roboratur. » Unde et Joannis decimo sexto Salvator loquens de Spiritu sancto, cujus revelatione tradita est haec Scriptura dicit: « Docebit vos omnem veritatem; » Glossa: « necessariam ad salutem. » Et sic patet secundum.
Circa tertium, quod est intelligentia specularis, quod notatur cum dicitur, liber, considerandum quod liber habet similitudinem speculi. Quia sicut in speculo apparent formae sensibiles, sic in libro relucent intelligibiles veritates. Unde et divina praescientia, in qua relucent omnes veritates, liber vocatur: in quo libro leguntur sancti apostoli et prophetae qui hanc scientiam tradiderunt. Et hoc est quod dicit 113.0028B| glossa super illud Isaiae trigesimo octavo: « dispone domui tuae, » etc. Glossa: « Prophetae in ipso libro praescientiae Dei in quo omnia scripta sunt legere possunt. » Quod tamen non est sic intelligendum quod prophetae viderint ipsam Dei essentiam, quae idem est cum ejus praescientia, quia prophetica cognitio cum habeat aenigma, evacuatur in tali visione, secundum quod dicit Apostolus, I Corinthiorum decimo tertio. Sed pro tanto dicuntur prophetae in libro praescientiae Dei legisse, quia per species divinitus impressas mentibus prophetarum, et per lumen propheticum eis proportionatum, videbant suo modo veritatem a Dei scientia ad eos derivatam per revelationem. Sicut intellectus possibilis, virtute luminis intellectus agentis, inspicit in speciebus a phantasmatibus receptis sibi proportionabiles veritates. Nos autem, qui talem cognitionem non habemus, qui lumine prophetico illustrati non 113.0028C| sumus, non possumus legere in dicto libro, sed in libro Scripturae sacrae nobis tradito a prophetis.
Habet tamen iste liber hoc speciale quod una littera continet plures sensus. Cujus ratio est quia principalis hujus libri auctor est ipse Deus: in cujus potestate est non solum uti vocibus ad aliquid significandum (quod etiam homines facere possunt et faciunt), sed etiam rebus significatis per voces utitur ad significandum alias res: et ideo commune est omnibus libris, quod voces aliquid significent, sed speciale et huic libro quod res significatae per voces aliud significent. Secundum igitur primam significationem, quae est per voces, accipitur sensus litteralis seu historicus: secundum vero aliam significationem, quae est per ipsas res, accipitur sensus mysticus, seu spiritualis, qui est triplex in generali; quia si res significatae per voces referantur ad significandum ea quae sunt in nova lege credenda, sic accipitur sensus allegoricus; si autem referantur ad 113.0028D| significandum ea quae per nos sunt agenda, sic est sensus moralis vel tropologicus; si autem referantur ad significandum ea quae sunt speranda in beatitudine futura, sic est sensus anagogicus. Et dicitur ab ἀνάγω quod est sursum tollo. Unde versus:
Littera gesta docet, quid credas allegoria,
Moralis quid agas, quo tendas anagogia.
Et istorum quatuor sensuum potest poni exemplum in hac dictione Jerusalem, quae secundum sensum litteralem significat quamdam civitatem, quae fuit quondam metropolis in regno Judaeae, quae primo fuit fundata a Melchisedech, postea per Salomonem dilata et fortificata. Secundum sensum vero moralem significat animam fidelem, secundum quem sensum dicitur Isaiae quinquagesimo secundo: « Consurge, sede, Jerusalem, » etc. Secundum sensum vero allegoricum significat Ecclesiam militantem, secundum quem dicitur Apocalypsis vigesimo primo: « Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de coelo, a Deo paratam, sicut sponsam ornatam viro suo. » Secundum Vero sensum 113.0029A| anagogicum significat Ecclesiam triumphantem, secundum quod dicitur Galatarum quarto: « Illa quae sursum est Jerusalem, est libera, quae est mater nostra, » Et sicut positum est exemplum in una dictione, ita posset poni in una oratione: et sicut in una, ita et in aliis. Igitur de isto libro sub una littera continente plures sensus, dicitur Ezechielis secundo: « Ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber, et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris. » Et Apocalypsis « quinto: Vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris. » Scriptura exterior est sensus litteralis, qui est patentior, quia per voces immediate significatur: scriptura autem interior est sensus mysticus, vel spiritualis, qui est latentior, quia per res significatas vocibus designatur, ut praedictum est. Et sic patet tertium.
Circa quartum, in quo notatur efficacia salutaris, cum dicitur, vitae, considerandum quod, sicut dictum 113.0029B| est a principio, nulla alia scriptura, nisi ista, ducit immediate ad vitam beatam quae sola est vita simpliciter, quia mortem nescit. Ideo Salvator, Joannis quinto, loquens de efficacia hujus sacrae Scripturae, dicebat Judaeis in lege peritis: « Scrutamini 113.0030A| Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere. » Circa quod sciendum quod hoc verbum, putatis, quod importat falsi opinionem, vel saltem veri dubitationem, non refertur ad ipsam sacram Scripturam, quae nullum falsum continet, ut patet ex supradictis; nec est etiam dubium, quin ad vitam perducat beatam, cum sit quoddam instrumentum perveniendi ad aeternam felicitatem, ut patet ex verbis beati Augustini superius inductis: sed refertur ad legisperitos Scripturam sacram male exponentes, et male viventes, propter quae merito privandi erant a consecutione beatitudinis aeternae, quae est finis hujus scientiae, quam sine dubio consequuntur eam sane intelligentes, et secundum sanum ipsius intellectum pie viventes, secundum quod dicitur Ecclesiastici vigesimo quarto: « Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. » Elucidatur autem sacra Scriptura in vera ipsius expositione, et in sancta operatione; quia haec Scriptura, tanquam omnibus 113.0030B| eminentior, continet perfectiones scientiae practicae et speculativae; et sic per veri cognitionem et boni operationem perducit ad vitam beatam, quam nobis concedat qui sine fine vivit et regnat.