Migne Patrologia Latina Tomus 113
Prologus de intentione auctoris
Prologus de intentione auctoris (Nicolaus de Lira), J. P. Migne 113.0033A
Prologus de intentione auctoris
113.0029B| « Vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris. » (Apoc. V.) Sicut dictum est in prologo praecedenti, liber iste est sacra Scriptura, qui dicitur scriptus exterius, quantum ad sensum litteralem, et interius, quantum ad sensum mysticum et spiritualem. Qui licet trifariam dividatur 113.0029C| in generali, ut praedictum est; et licet sub quolibet membro possit fieri expositionum mysticarum multiplicatio in speciali; omnes tamen praesupponunt sensum litteralem tanquam fundamentum. Unde sicut aedificium declinans a fundamento, disponitur ad ruinam: ita expositio mystica discrepans a sensu litterali, reputanda est indecens et inepta, vel saltem minus decens caeteris paribus, et minus apta, et ideo volentibus proficere in studio sacrae Scripturae necessarium est incipere ab intellectu sensus litteralis: maxime cum ex solo sensu litterali, et non ex mystico, possit argumentum fieri ad probationem vel declarationem alicujus dubii, secundum quod dicit Augustinus in epistola contra Vincentium Donatistam.
Ulterius considerandum quod sensus litteralis, a quo est incipiendum, ut dictum est, videtur multum obfuscatus diebus modernis: partim scriptorum vitio, 113.0029D| qui propter similitudinem litterarum in multis locis aliter scripserunt quam habeat veritas textus; partim imperitia aliquorum correctorum, qui in pluribus locis fecerunt puncta ubi non debent fieri; et versus incoeperunt, vel terminaverunt, ubi non debent incipi et terminari: et per hoc sententia litterae variatur, ut patebit in suis locis infra prosequendo, Domino concedente; partim ex modo translationis nostrae, quae multis locis aliter habet quam libri Hebraici secundum quod declarat Hieronymus in libro: de Hebraicis, quaestionibus, et in pluribus aliis locis: et alii expositores sacrae Scripturae legendo vel scribendo idem dicunt; et tamen secundum Hieronymum in secundo prologo super Genesim, et in pluribus aliis locis, pro veritate litterae habenda in scriptura Veteris Testamenti recurrendum est ad codices Hebraeorum. In hoc tamen valde cavendum est, quantum ad locos Scripturae Veteris Testamenti, qui de deitate Christi ac de consequentibus ad hoc loquuntur: quorum aliquos Judaei 113.0030B| corruperunt ad defensionem sui erroris, ut partim declaravi in quadam quaestione de divinitate Christi, et declarabo plenius quando loci tales occurrent, Domino concedente. In illis autem in quibus non est verisimile quod aliquid immutaverint, 113.0030C| cum nec causam hoc faciendi habuerint, nullum videtur periculum, sed magis securum, secundum dictum beati Hieronymi, in dubiis recurrere ad textum Hebraicum, tanquam ad originale, pro veritate textus declaranda.
Sciendum etiam quod sensus litteralis est multum obumbratus, propter modum exponendi communiter traditum ab aliis: qui, licet multa bona dixerint, tamen parum tetigerunt litteralem sensum, et sensus mysticos in tantum multiplicaverunt, quod sensus litteralis inter tot expositiones mysticas interceptus, partim suffocatur. Item textum in tot particulas diviserunt, et tot concordantias ad suum propositum induxerunt, quod intellectum et memoriam in parte confundunt, ab intellectu litteralis sensus animum distrahentes. Haec igitur et similia vitare proponens cum Dei adjutorio intendo circa litteralem sensum insistere: et paucas valde, et breves expositiones mysticas aliquando interponere, 113.0030D| licet raro. Similiter intendo non solum dicta doctorum catholicorum, sed etiam Hebraicorum, maxime Rabbi Salomonis, qui inter doctores Hebraeos locutus est rationabilius declarationem sensus litteralis inducere. Aliqua etiam dicta Hebraeorum valde absurda aliquando, licet valde raro, interponam, non ad tenendum ea, vel sequendum; sed ut per haec appareat quanta caecitas contigerit in Israel, secundum dictum Pauli apostoli ad Romanos undecimo: propter quod etiam dictis Hebraeorum non est inhaerendum, nisi quantum rationi consonant et litterae veritati. Item omissis prologis, a principio Genesis incipiam: tum quia residuum vitae meae non credo ad expositionem totius sacrae Scripturae sufficere, et ideo nolui in exponendis dictis beati Hieronymi, vel alterius cujuscunque doctoris immorari; tum quia dicti prologi parum faciunt ad intellectum librorum sequentium, ut mihi videtur. Aliquorum tamen librorum prologos exposui, super quos scripsi, antequam 113.0031A| a libro Genesis inchoarem. Postremo, quia non sum ita peritus in lingua Hebraica vel Latina, quin in multis possim deficere, ideo protestor quod nihil intendo dicere assertive, seu determinative, nisi quantum ad ea quae manifeste determinata sunt per sacram Scripturam vel Ecclesiae auctoritatem: caetera vero omnia accipiantur tanquam scholastice et per modum exercitii dicta. Quapropter omnia dicta et dicenda suppono correctioni sanctae matris Ecclesiae, ac cujuslibet sapientis, pium lectorem, et charitativum flagitans correctorem. Verumtamen antequam descendam ad expositionem litterae, praemitto septem regulas exponendi sacram Scripturam, quas tangit Isidorus primo libro de summo bono, capite vigesimo. Et vocantur istae regulae ab aliquibus, claves, quia per eas intellectus Scripturae aperitur in multis.
Prima est de Domino Jesu Christo et ejus corpore 113.0031B| mystico, quod est Ecclesia: quia propter connexionem capitis ad corpus sacra Scriptura sub uno contextu, quasi sub eadem persona, aliquando loquitur de utroque; et de uno transiens ad aliud; verbi gratia, Isa. LXI: « Induit me vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. » Quod enim dicitur hic: « quasi sponsum, » etc., intelligitur de Christo, et quod subditur, « quasi sponsam, » etc., intelligitur de ipsa Ecclesia. Similiter Cant. 1: « Osculetur me osculo oris sui, quia meliora sunt ubera tua vino. » Cum enim dicitur, « osculetur me, » etc., verbum sponsae est frui sponso desiderantis, et quod subditur, « quia meliora sunt ubera, » etc., verbum est sponsi sponsam commendantis. Unde talibus sic connexis ratione praedicta debet lector prudens attendere quid conveniat capiti et quid corpori.
113.0031C| Secunda regula est de corpore Domini vero et simulato. Ecclesia enim, quae est corpus Domini mysticum, ut praedictum est, est quasi sagena nondum tracta ad littus: et ideo habet malos permixtos cum bonis usque ad judicium, in quo separabuntur hi ab illis; et ideo in sacra Scriptura aliquando mali commendantur cum bonis quibus sunt permixti: sicut Osee undecimo: « Puer Israel, et dilexi eum. » Et e converso aliquando boni vituperantur cum malis, sicut Isaiae I: « Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel autem me non cognovit: et populus meus non intellexit. » Aliquando etiam in eodem textu exprimitur quid ad bonos pertineat, et quid ad malos, sicut Canticorum I dicitur: « Nigra sum, sed formosa, filia Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. » Verba sunt sponsae, quae ratione malorum 113.0031D| in Ecclesia contentorum dicit: « Nigra sum; » sed ratione bonorum subdit: « sed formosa. » At quod subditur (quasi cum exemplo) sicut tabernacula Cedar, » ad malos refertur: Cedar enim fuit filius Ismaelis, ut habetur Gen. XXV, a quo descenderunt Saraceni. Quod autem subditur, « sicut pelles Salomonis, » refertur ad nos. Per Salomonem enim hic intelligitur ipse Deus, secundum expositores catholicos et Hebraeos; et ideo pelles ejus dicuntur, quibus operiebatur tabernaculum, in quo boni colebant Deum.
Tertia regula est de spiritu et littera, secundum quod accipitur sub eadem littera sensus historicus et mysticus: quia veritas historiae est tenenda, et tamen ad spiritualem intellectum est referenda; hoc modo exponitur ista regula communiter. Potest etiam aliter exponi, ut referatur ad sensum litteralem tantum sicut et aliae. Circa quod considerandum quod eadem littera aliquando habet duplicem sensum litteralem; verbi gratia, primi Paral. XVII dicit Dominus de Salomone: « Ego ero illi in patrem, et ipse erit 113.0032A| mihi in filium. » Et intelligitur de Salomone ad litteram, inquantum fuit Filius Dei per adoptionem in juventute: propter quod Nathan propheta vocavit eum amabilem Domino, ut habetur secundi Regum XII Praedicta etiam auctoritas, « Ego ero illi in patrem, » etc., inducitur ab Apostolo ad Hebr. primo, tanquam dicta de Christo ad litteram: quod patet ex hoc quia Apostolus inducit eam ad probandum quod Christus fuit major angelis; talis autem probatio non potest fieri per sensum mysticum, ut dicit Augustinus contra Vincentium Donatistam, ut supra allegatum est. Praedicta enim auctoritas impleta fuit ad litteram in Salomone, minus tamen perfecte, quia fuit Dei filius per gratiam solum, in Christo autem perfectius, qui est Dei Filius per naturam. Licet autem utraque expositio sit litteralis simpliciter secunda tamen, quae est de Christo, spiritualis et mystica est 113.0032B| secundum quid, inquantum Salomon fuit figura Christi.
Quarta regula est de specie et genere, sive de parte ac toto, cum de uno transit ad aliud, et e converso, sicut Isa. XIII. Primo loquitur contra Babylonem specialiter, cum dicitur: « Onus Babylonis, » etc., et transit ad intelligendum verbum de toto mundo generaliter, per hoc quod subditur: « A summitate coeli Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram. » Postea revertitur ad loquendum contra Babylonem specialiter, cum dicitur: « Ecce ego suscitabo super vos Medos, qui argentum non quaerant, » etc., quia Darius Medus cum Cyro nepote suo cepit Babyloniam, et interfecit Balthasar regem Babylonis, ut habetur Danielis quinto.
Quinta regula est de temporibus; quae contingit quadrupliciter. Uno modo per synecdochen, quando 113.0032C| ponitur pars temporis pro toto, sicut in Evangelio dicitur, Christum tribus diebus jacuisse in sepulcro: et tamen prima dies et tertia non fuerunt integrae. Alio modo propter minutias temporis, quae aliquando in Scriptura computantur, et aliquando omittuntur: Et secundum hoc Scriptura sacra loquens de aliquo numero annorum in pluribus locis, aliquando in uno loco ponit plures annos, minutias praedictas computando; in alio vero loco ponit pauciores, dictas minutias omittendo. Tertio modo contingit in eo quod computatio annorum incipit in uno loco a priori termino, in alio a posteriori, sicut Gen. XV dictum fuit Abrahae: « Semen tuum futurum est peregrinum quadringentis annis. » Et Exod. XII de ista peregrinatione dicitur quod mansio filiorum Israel in terra Aegypti fuit quadringentorum triginta annorum, quia computatio hujus majoris numeri incipit a tempore, quo dictum fuit Abrahae, Gen XII: « Egredere de terra tua, » etc. Computatio autem minoris numeri incipit a nativitate Isaac, quae fuit triginta annis post egressum Abrahae de Aram, ut plenius videbitur infra Exod. 113.0032D| XII. Quarto modo contingit, eo quod Scriptura sacra loquitur de futuro per modum praeteriti, sicut Isa. IX: « Parvulus natus est nobis, » etc., et hoc est ad denotandum certitudinem prophetiae, cujus eventus de futuro est ita certus, sicut si jam praeteriisset. Et hoc est propter certitudinem divinae praescientiae, ex qua fit revelatio ipsi prophetae. Advertendum tamen quod talis modus loquendi non habet locum, nisi prophetiae praedestinationis, quae est quando aliquod futurum contingens revelatur prophetae, eo modo quo est in praescientia Dei, quae infallibiliter futura intuetur sicut praesentia et praeterita: in prophetia vero comminationis non habet locum, quae est quando aliqua poena revelatur prophetae infligenda populo, vel alicui personae, non secundum quod est in Dei praescientia, sed secundum ordinem causarum secundarum, ut pote secundum demerita hominum, sicut est illa prophetia Jon. III: « Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur; » 113.0033A| hanc enim subversionem meruerunt peccata illius civitatis. Verumtamen quia talis causa mutabilis est, ideo effectus aliquando non sequitur: sicut in proposito, quia Ninivitae egerunt poenitentiam, et sic Dominus non inflixit poenam comminatam.
Sexta regula est de recapitulatione et anticipatione. In sacra enim Scriptura non semper eodem ordine gesta et facta scribuntur quo fiunt: et ideo quando praeponuntur posteriora, dicitur anticipatio: quando autem fit e converso, dicitur recapitulatio, sicut Gen. X de filiis Noe dicitur: « Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam, » etc. Et infra eodem capite: « Hi sunt filii Cham in cognationibus et linguis et generationibus, » etc. Et postea capite XI dicitur: « Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. » Ex quo patet quod illud quod praedicitur de divisione linguarum, dicitur per anticipationem. Similiter Gen. II, postquam Moyses cap. I descripserat creationem coeli et terrae, et distinctionem, 113.0033B| et ornatum partium mundi, dicitur: 113.0034A| « Istae sunt generationes coeli et terrae in die quo creati sunt. » Ex quo patet quod hoc dicitur per recapitulationem.
Septima regula est de diabolo et ejus corpore. Secundum enim quod dicit beatus Gregorius hom. 10, certe iniquorum omnium diabolus caput est, et hujus capitis membra sunt omnes iniqui. Et ideo propter connexionem capitis ad membra, Scriptura loquens de uno, in eodem contextu transit ad loquendum de alio. Sicut Isa. cap. XIV loquens de rege Babylonis, qui erat diaboli membrum, transit ad loquendum de principe daemonum, cum subditur ibidem: « Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? » Et Ezech. XXVIII, loquens de principe Tyri, transit ad loquendum de diabolo, cum subditur: « Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. » His igitur praemissis regulis seu clavibus exponendi sacram Scripturam, cum confidentia divini adjutorii descendamus ad litteram 113.0034B| exponendam.