Migne Patrologia Latina Tomus 138
Promissio apud Carisiacum (Carlomannus; Ludovicus II Germaniae), J. P. Migne cc_id: cps_2.CaLuIiG.PrApCa, cc_idno: 9686 c
Petitio episcoporum ad domnum Karolomannum regem, quando ei se commendaverunt in Carisiaco V Idus Septembris, anno 882. 138.0791B|
A vobis perdonare petimus, ut unicuique de nobis et ecclesiis nobis commissis, secundum primum capitulum quod novissime in Carisiaco domnus imperator avus vester a se et a Patre vestro servaturum, consentientibus fidelibus illius ac patris vestri atque apostolicae sedis legatis, legente Gauzleno, denuntiavit, canonicum privilegium et debitam legem atque justitiam conservetis, et defensionem exhibeatis, sicut rex in suo regno uuicuique et episcopo et ecclesiae sibi commissae per rectum exhibere debet, et quemadmodum continetur in scripto quod in Ferrariorum monasterio coram altare sancti Petri perdonastis, et manu propria una cum fratre vestro confirmastis.
Promissio domni Karolomanni regis aa supradictam petitionem. 138.0792B|
Promitto et perdono vobis, quia unicuique de vobis et ecclesiis vobis commissis, secundum primum capitulum quod novissime in Carisiaco domnus imperator avus meus a se et a patre meo servaturum, consentientibus fidelibus suis ac patris mei atque apostolicae sedis legatis, legente Gauzleno, denuntiavit, canonicum privilegium et debitam legem atque justitiam conservabo, et defensionem, quantum potuero, adjuvante Domino, exhibebo, sicut rex in suo regno unicuique episcopo et ecclesiae sibi commissae per rectum exhibere debet, et quemadmodum continetur in scripto quod in Ferrariorum monasterio coram altare sancti Petri perdonavi. In hoc, ut vos mihi secundum Deum et secundum seculum sic fideles adjutores et consilio et auxilio sitis, sicut vestri antecessores boni meis melioribus praedecessoribus extiterunt, secundum scire et posse.