Jump to content

Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 83

Prooemia in libros Veteris ac Novi Testamenti (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

190 Prologus.

(0155C)1. Plenitudo Novi et Veteris Testamenti, quam in canone catholica recipit Ecclesia, juxta vetustam priorum traditionem ista est.

2. In principio videlicet, quinque libri Moysi, Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, (0156C)id est, recapitulatio legis et quasi secunda lex.

3. Huic succedunt libri Jesu Nave, Judicum, et libellus cujus 191 est titulus Ruth, qui non ad historiam Judicum, ut Hebraei asserunt, sed magis ad principium Regum pertinere videtur.

(0157A)4. Hos sequuntur quatuor libri Regum. Quorum quidem Paralipomenon libri duo e latere annectuntur, quia earumdem gestarum rerum continent causas quae in libris Regum esse noscuntur,

5. Quanquam et alia sunt volumina quae in consequentibus diversorum inter se temporum texunt historias, ut Job liber, et Tobiae, et Esther, et Judith, et Esdrae, et Machabaeorum libri duo. 192

6. Sed hi omnes, praeter librum Job, Regum sequuntur historiam, deinceps Judaeorum annales suis quibusque temporibus persequuntur, continentes tristia, sive laeta, quae post excidium Jerusalem judaico populo acciderunt. 7. Ex quibus quidem Tobiae, Judith, et Machabaeorum (0158A)Hebraei non recipiunt. Ecclesia tamen eosdem inter canonicas scripturas enumerat. 8. Occurrunt dehinc Prophetae, in quibus est Psalmorum liber unus, et Salomonis libri tres, Proverbiorum scilicet, Ecclesiastes, et Cantica canticorum. Duo quoque illi egregii, et sanctae institutionis libelli, 193 Sapientiam dico, et alium qui vocatur Ecclesiasticus; qui dum dicantur a Jesu filio Sirach editi, tamen propter quamdam eloquii similitudinem Salomonis titulo sunt praenotati. Qui tamen in Ecclesia parem cum reliquis canonicis libris tenere noscuntur auctoritatem.

9. Supersunt libri sedecim prophetarum, ex quibus (0159A)quatuor sunt, qui majora volumina condiderunt, id est, Isaias, Jeremias, Ezechiel et Daniel.

10. Reliqui vero duodecim breves sunt, et contigui, et ob hoc uno volumine coarctati, quorum nomina haec sunt: Osee, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias et Malachias. Quidam autem Jeremiae Lamenta segregantes, de volumine ejus resecuerunt, sicque quadraginta quinque libros Veteris Testamenti suscipiunt.

11. Hinc occurrit Testamentum Novum, cujus primum Evangeliorum libri sunt quatuor, scilicet, Matthaeus, Marcus, Lucas et Joannes. Sequuntur deinde Epistolae Pauli apostoli quatuordecim, id est, ad Romanos, ad Corinthios duae, ad Galatas, ad Ephesios, (0159B)ad Philippenses, ad Thessalonicenses duae, ad Colossenses, ad Timotheum duae, ad Titum vero, et ad Philemonem, et ad Hebraeos singulae. 12. Epistolae quoque Joannis apostoli tres, Petri duae, Judae, et Jacobi singulae. (0160A)194 13. Actus etiam apostolorum, et Apocalypsis Joannis. Fiunt ergo in ordine utriusque Testamenti libri septuaginta et duo.

14. Haec sunt enim nova et vetera, quae de thesauro Domini proferuntur, e quibus cuncta sacramentorum mysteria revelantur. Hi sunt duo Seraphim, qui in confessione sanctae Trinitatis jugiter decantantes Τρὶς ἃγιος hymnum erumpunt.

15. Haec [ Forte hae] etiam duae olivae in Zacharia, quae a dextris, et sinistris lampadis astant, atque pinguedine et splendore Spiritus sancti totum orbem doctrinae claritate illuminant.

16. Hae litterae sacrae, hi libri integri numero et auctoritate: aliud cum istis nihil est comparandum. Quidquid extra hos fuerit, inter haec sancta et divina (0160B)nullatenus est recipiendum.

17. Disposito igitur Veteris ac Novi Testamenti ordine librorum et numero, nunc cursim breviterque in eos parva prooemia narrationum subjiciamus.

INCIPIUNT PROOEMIA. (0159) De Genesi. (0159B) 18. Genesis, juxta fidem historiae, describit fabricam mundi, et hominis conditionem, cataclysmum, et divisionem terrae, confusionem quoque linguarum, gestaque omnium patriarcharum, usque ad ingressionem Israel in Aegyptum.

De Exodi. 19. Exodus continet Hebraeorum servitutem, ac decem plagas 195 Aegypti, egressum populi, et nubem (0159C)protegentem, transitum etiam Rubri maris, mersumque cum curribus Pharaonem, et gloriae decantationem, ingressum quoque eremi, cibum mannae, quo aliti sunt, percussionem quoque rupis, et fluenta in dulcedinem versa, pugnam Amalec, mandata etiam Decalogi, et arcam Testamenti, dedicationemque tabernaculi et oblationem.

De Levitico. 20. In Levitico autem lex sacrificiorum, hostiarumque (0160B)diversitas, indumenta pontificum, et levitarum ministeria describuntur: ciborum etiam discretio, et diversae peccatorum purgationes, vel hostiae ordinantur.

De Numeris. 21. In Numeris vero egressae de Aegypto tribus enumerantur, protectionesque eorum, perfectorum aetate virorum, qui egressi sunt de Aegypto, computatio tenetur inserta, Prophetia Balaam, quadraginta (0160C)quoque duarum per eremum mansionem sacramenta signantur.

De Deuteronomio. 22. In Deuteronomio autem, quae est secunda lex, narrantur ea quae inter Pharan, et Tophel, et Laban, et Naseroth, usque ad Cades Barne fuerunt populo dicta a Moyse: mandata, videlicet, atque promissa, maledictiones peccatorum, et promissiones beatitudinis. Ibi canit canticum Moyses. Ibi dat benedictionem (0161A)filiis Israel; ibique, terra repromissionis conspecta, moritur atque sepelitur.

23. Nonnulli autem Hebraeorum quatuor tantum libros computant legis, id est, Genesim, Exodum, Leviticum, Numeros. 196 Deuteronomium autem repetitionem eorumdem librorum, et quasi quoddam legis meditatorium dicunt. Ea duntaxat ratione, pro eo quod illi quatuor proprias rerum gestarum continent causas, iste vero omnium.

De Josue. 24. In Jesu Nave libro filii Israel, duce Jesu, Jordanem transeunt, ac secundo circumciduntur, subversisque dehinc Chananaeorum gentibus, divisione terrae eorum haereditatis sortes suscipiunt.

De libro Judicum. (0161B) 25. In libro Judicum continentur peccata et servitutes Israel, exclamationesque populi, et miserationes Dei. Describuntur prospera, atque adversa bellorum .

De libro Ruth. 26. Liber Ruth ejusdem Moabitidis texit historiam, de cujus stirpe familia David descendit. Hunc Hebraei libellum ad Judicum librum subjungunt, pro eo quod in diebus Judicum gesta esse commemorant quae in eo scripta sunt; at contra Latini, pro eo quod genus regis David retexat, ortum ex eadem Moabitide Ruth, ad corpus libri Regnorum veracius eum pertinere contendunt.

De libro Regum. (0161C)27. Regum liber, quanquam apud Latinos propter (0162A)prolixitatem sui 197 in quatuor partibus sit desectus, apud Hebraeos tamen in duobus divisus est voluminibus. Quorum primus Samuel scribit, arcam Domini a Judaeis transisse ad gentes, Heli quoque sacerdotium in Samuel mystice fuisse translatum et in David Saulis regis imperium.

28. Malachim vero reges Judaeae, et Israeliticae gentis, gestaque eorum per ordinem digerit temporum, ipsum quoque Israel ob errorem idololatriae narrat in Assyrios transmigratum; ad extremum edocet venisse Nabuchodonosor in Jerusalem, captivumque duxisse principem, ac populum, et subvertisse urbem et templum.

De Paralipomenon. 29. Paralipomenon apud Hebraeos sub unius libri (0162B)volumine continetur, appellaturque ab eis Dibrehaiamin, id est, Verba dierum, apud nos autem propter prolixitatem sui in duabus decisus est partibus. Haec est autem historia ordinem generationum et temporum continens. In qua scilicet non parva sanctarum Scripturarum eruditio continetur.

30. Namque in historia Veteris Testamenti in locis suis aut omnino 198 omissa sunt, aut fortasse non plene digesta, in isto summatim ac breviter explicata sunt, cujus quidem series e latere legis, sive Regnorum adjuncta procedit, perveniens ad illud usque tempus quo et regnorum textus finitur. Namque ab exordio fabricae mundi incipiens, protenditur per ordinem rerum gestarum usque ad ruinam Jerusalem in annis tribus mille septuaginta duobus (0162C)per generationes septuaginta duas.

De libro Job. (0163A) 31. Job liber continet ejusdem sancti viri damna, funera, vel flagella, et contumeliosa consolantium dicta, lamenta quoque ejus, in quibus totius mundi deplorat miseriam; consolationes etiam Dei ad eum per turbinem, ejusque duplicem bonorum in fine remunerationem. Hic autem ex suis passionibus et verbis Christi expressit imaginem; conjux vero ejus carnalium typum designat, qui, intra Ecclesiam positi, vitam spiritualium moribus suis scandalizant.

32. Amici vero ejus speciem praebuerunt haereticorum, figuramque dogmatum perversorum. Porro Eliu, qui adversus Job gravi exprobratione innititur, significat eos qui intra sanctam Ecclesiam arroganter praedicant, et per tumorem cordis ac scientiae fastum, (0163B)quidquid proferunt superbiae exemplis ostentant.

De Psalterio. 33. Liber Psalmorum, quanquam uno concludatur volumine, 199 non est tamen editus uno eodemque auctore. Decem enim prophetae sunt qui eos diverso tempore scripserunt, id est, Moyses, David, Salomon, Asaph, Eman, Ethan, Idithun, et filii Core Asir, Elcana, Abiasaph, sive Esdras. Nonnulli etiam Aggaei et Zachariae esse existimantur.

34. De iis autem qui sine titulis sunt, traditio veterum talis est, ut cujus auctoris praescriptio praecesserit, caeteri, qui sine titulo sequuntur, ipsius esse credantur. Est autem hic liber allegoricis ac typicis sacramentis signatus; specialiter autem, quod natus, (0163C)quod passus, quod resurrexit Christus, pene hoc omnium psalmorum resonat organum.

35. Sciendum autem quod apud Hebraeos omnes (0164A)psalmi permisti fuerunt, et inordinati, quos tamen prius Esdras in unum volumen coegit, et in ordinem, numerumque disposuit, ac perocculto mysterii sacramento aliis alios praetulit ordine, dum posteriores videantur in tempore. Nam secundum historiae cursum tertius psalmus quinquagesimo posterior est, sed propter mysterium in 200 ordine prior est. Sic enim habentur et caeteri, quia Spiritus sanctus eos praeordinavit, ut voluit.

De libris Salomonis. 36. Salomon tria volumina edidit: primus ex his Proverbiorum liber est; secundus, qui appellatur Ecclesiastes; tertius, cujus titulus est Cantica canticorum. In quibus quidem tribus libris trium generum disciplinas composuit, quibus ad rerum scientiam (0164B)pervenitur. In primis namque ethicam, id est, moralem; post haec physicam, quae qualitatem naturae comprehendit; ad ultimum theoricam, id est, contemplativam. In Proverbiis enim moralia docens, per communem quemdam loquendi usum altiorem intelligentiam edidit, conservationemque mandatorum et doctrinae coelestis institutionem succinctis versibus brevibusque sententiis coaptavit.

37. Sunt autem proverbia sub verbis aliis res alias explicantia, vel significantia, quae aliter quam dicuntur intelliguntur, plus in virtute sententiarum quam in sono verborum, quae Graeci paroemias vocant. In Ecclesiaste vero rerum naturam discutiens, cuncta in mundo caduca et vana esse reprehendit [ Forte, deprehendit]; rerumque omnium fragilitate (0164C)perspecta, renuntiare mundo admonuit. 38. In Canticis autem canticorum supergressus visibilia, atque contemplans ea quae sunt coelestia, (0165A)vel divina, sub specie sponsi et sponsae, Christi Ecclesiae unitatem declarat, atque animam ad 201 amorem coelestium excitans provehendam ad consortium Dei provocat. Illud etiam non est omittendum, quod a doctoribus nostris traditur, apud Hebraeos hanc fuisse observationem, ne cuiquam librum hunc legere permitterent, nisi viro jam perfectae scientiae, et laboratae fidei, ne forte per imbecillitatem infantiae, et fidei imperitiam, non tam erudiret cognitio lubricas mentes, quam potius ad concupiscentias corporales converteret.

39. Omnes enim Scripturas a doctoribus eorum tradi pueris solitum est, etiam eas quas deuteroseis vocant. Quatuor tantum ista ad ultimum reservari, id est, principium Genesis de mundi creatione, Ezechielis (0165B)quoque principia, in quibus de cherubim scripsit, et finem ejus, in quo templi descriptio continetur, et Cantica Canticorum.

De libro Sapientiae. 40. Liber Sapientiae, qui vocatur Panareton, Christi adventum, qui est sapientia Dei Patris, passionemque ejus aperta manifestatione denuntiat. Hunc edidit Jesus, filius Sirach, in quo etiam nonnulla vivendi praecepta composuit.

202 De Ecclesiastico. 41. Ecclesiasticus vero morum pene omnium disciplinam, et sanctae religionis conversationem affatim copioseque conscripsit. Dictus est autem Ecclesiasticus, pro eo quod in medio coetu populi, id est, coram ecclesia fuerit habitus. Hic enim propter (0165C)nimiam sensus similitudinem et eloquii parilitatem (0166A)Salomonis titulo praenotatur. Constat autem et hunc librum a Jesu filio Sirach editum fuisse, et inter reliquos sacrarum Scripturarum libros pari habitum veneratione. De Isaia. 42. Isaias propheta, qui interpretatur salus Domini, hic, postquam de altari missus calculus labia ejus purgavit, dignus efficitur Spiritus sancti prophetia. Speculaturque duo seraphim in aenigmate duorum Testamentorum, cum duodecim alis, id est, apostolis, qui praedicatione sua totum mundum volucri celeritate discurrunt, tegentes faciem et pedes sedentis in throno Dei, id est, occultantes ea, sive quae ante saeculi fuerunt exordia, sive quae post transactam hujus mundi figuram futura sunt.

43. (0166B)Hic tamen post visionem Judae et Jerusalem adversus caeteras gentes, quae in cicuitu ejus sunt, prophetiae convertit sermonem, et juxta qualitatem locorum, et vitae diversitatem, quae essent eis mala ventura denuntiat. Post captivitatem enim Jerusalem ruinam Babyloniae comminatur. 203

44. Deinde necem Philisthiim, vastitatem Moab, exterminium Damasci, et Aegypti commotionem, et solitudinem maris deserti, obsidionem quoque Edom, fugam et interitum Arabiae, excidium vallis Sion, subversionem etiam Tyri, sive quadrupedum. Sed figuraliter in visione Judae Synagoga projicitur, et Ecclesia Domino copulatur. In ruina Babyloniae confusio totius mundi superbiaque arguitur, et finis ejus monstratur. In vastitate Moab error (0166C)scientiae saecularis in silentium luctumque mutatur. (0167A)45. In eversione Aegypti totius mundi idololatriae destruuntur, templique Domini aedificatio praedicatur. In contritione Philisthiim luctus eorum monstratur, qui abijciunt jugum Christi, et elevant se contra scientiam Dei. Porro per Damascum praedicatio gentium, et ruina ostenditur populi Judaeorum. Per onus maris deserti hujus saeculi tentatio declaratur, et quae illi ventura sunt ostenduntur.

46. Per Idumaeam oritur sol justitiae gentium, et tenebrae veniunt populo Judaeorum. Per Arabiam praedicatur aqua baptismatis praebenda iis qui fugerunt gentium errores, vel eorum blasphemias. Per vallem Sion perditio praedicatur Jerusalem, et haereticorum, qui de sublimitate Ecclesiae ceciderunt. Per Tyrum gentibus praedicatur, ut, saeculi errore (0167B)deposito, ad Christum Dominum convertantur. 47. Reliqua vero ejus vel de Christo, vel de Ecclesia gentium sunt, sive de consummatione mundi. Prophetavit autem annis ferme LXX, sub regibus quatuor Judae, ordine atque genere sibimet 204 succedentibus, id est, Ozia, Joathan, Achaz, ad ultimum Ezechia: sub quo pars magna voluminis ejus usque ad calcem texitur prophetiae.

De Jeremia 48. Jeremias propheta, qui interpretatur excelsus Domini, simplex in loquendo, et ad intelligendum facilis; qui in omnibus dictis et passionibus suis Redemptoris nostri imaginem praetulit. Hic, postquam in typo Christi regna destruxit diaboli, justiaeque vel fidei aedificavit imperium, jubetur prophetare (0167C)super omnes gentes, Aegyptum videlicet et Palaestinos, Moab et Ammon, Edom et Damascum, et Cedar, et super regna Assur, necnon super Helan, et Babyloniam 49. Inter haec autem videt virgam vigilantem divinae correptionis et potestatis. Ollam quoque succensam, id est, Judaicam plebem igne carnalium desideriorum ardentem. Aspicit et duos cophinos ficorum in praefiguratione duorum populorum. 50. Descendit et in domum figuli, et videt diminutionem vasis prioris, et novi instaurationem ad designandum defectum prioris populi, et successionem futuri. Sumit etiam calicem supplicii, atque universis gentibus porrigit. Accipit et lumbare sub exemplo populi Judaeorum, atque putrefactum projicit (0167D)illud in dispersionem trans flumina gentium. Ostendit et calicem aureum Babylonis, per quem (0168A)inebriatus est mundus lethifero idololatriae haustu.

51. Jubetur et projicere in Euphratem volumen lapidi alligatum, ad demonstrandum interitum Babylonis, vel figuraliter totius mundi. Increpat etiam delinquentes, et ad conversionem provocat. 52. Ad ultimum plangit ruinam Jerusalem, templique excidium, et dispersionem gentis; quaeque non tantum praenuntiavit, sed etiam praesentia vidit. Exorsus est autem duodecimo anno Josiae regis Judae eo tempore quo et Olda mulier prophetiaque ejus per quatuor reges extensa est, sub Josia, et Eliacim, et Joacim, et 205 Sedecia, sub quo eversa est Jerusalem. Annis LXXII et tribus mensibus prophetavit, excepto illo tempore quo post eversam Jerusalem in Aegypto cum populo fuit. De Ezechiele. (0168B) 53. Ezechiel, qui in Latinum vertitur fortitudo Dei; hic figurans typice Christum, stat juxta fluvium saeculi, et praeclara contuetur mysteria. 54. Cernit similitudinem gloriae Dei, et quatuor animalia in similitudinem evangeliorum, et rotas se invicem continentes in typo testamentorum. Videt et aurigam, id est, Christum, deorsum igne judicii, sursum electri, id est, divinitatis fulgore rutilantem. Comedit quoque librum divinae legis, in quo scriptum est lamentum poenitentium, et carmen justorum, et vae eorum qui post peccatum poenitentiam non egerunt. 55. Dehinc accipit laterem, in quo obsessa Jerusalem pictura describitur, vel in quo sub typo Christi (0168C)ejusdem Jerusalem, id est, totius Ecclesiae, quae est e latere Christi formata, mysteria describuntur. Capit et hic propheta somnium sinistri lateris, in typo mortis peccatorum, qui ad laevam positi aeterna supplicia sustinebunt: ac demum a sinistro in dextro latere dormire jubetur propter spem eorum qui per mutationem morum resurrectionis gloriam obtinebunt. Aspicit interea et duas virgas sibimet copulatas, in similitudinem circumcisionis, et gentium, sive aquilam sub Nabuchodonosor, velut Antichristi figura, magnis alis, et volucri celeritate totius mundi imperia occupantem.

56. Plangit praeterea sub specie principis Tyri beatitudinem diaboli, quam amisit, et ruinam ejus magnam [ Forte, magna] cum lamentatione deplorat. (0168D)Ad ultimum, arundinem vel funiculum gestans metitur sub specie sanctorum mystice Jerusalem. (0169A)57. Inter haec mystica subjicit quaedam moralia, falsos criminatur prophetas, atque speculatoribus praecipit ne reticeant malitiam. Quatuor etiam ultionum poenas peccatoribus praedicat, animasque redire ad corpora sua prophetat. Ostendit quoque unumquemque 206 pro se rationem Domino redditurum, nec in progeniem posse ultra diffundi labem paterni delicti.

58. Objurgat inter haec sub Oolla et Oolliba omnem turpitudinem Samariae et Jerusalem; nativitatemque objicit contumeliosam. Saepe etiam ad poenitentiam captivos provocat populos, et post praevaricationem admonet populum redire conversum. Hic autem aetatis suae anno 35, et captivitatis quinto in Chaldaea exsulans prophetavit: ibique vaticinium (0169B)consummavit.

De Daniele. 59. Daniel, qui interpretatur judicium Dei, quique etiam de Christo cunctorum manifestior prophetarum est. Denique iste non solum venturum praedicavit, ut caeteri, sed etiam et tempus incarnationis et passionis per ordinem regum et numerum definivit annorum, ita ut potius non videatur futurum praedicere, sed quasi transacta narrare. Hic autem quatuor regnorum cernit frequentius visiones, eorumque differentias sub diversis imaginibus intromittit. 60. De Antichristo quoque ostendit quod ipse sit cornu pusillum, id est, parvo tempore regnaturus, et, decem regibus subjugatis, solus postremis temporibus regnaturus. De consummatione Jerusalem (0169C)vel mundi plura scribit, sive de die judicii, et regno sanctorum. In fine autem voluminis prophetiae suae Susannae historiam et Belis draconisque fabulas ponit.

61. Hic autem liber apud Hebraeos Hebraicis quidem litteris, 207 sed Chaldaica lingua scriptus est. Prophetavit autem in Babylone, quando et Ezechiel. De Osee. 62. Osee propheta, qui intelligitur salvans, in duodecim prophetis primus, profundior reliquis in sententiis, (0170A)et operosior intellectu. Iste ad eas tribus quae vocantur Ephraim et Samaria, domum Joseph et Israel, loquitur, sed per Ephraim haereticos arguit, qui recedentes ab Ecclesiae unitate, participes facti sunt idolorum.

63. Per Samariam autem eorumdem haereticorum demonstrat figuram, qui praeceptorum Dei custodes esse mentiuntur, et sub praetextu veritatis mendacium colunt. Hic historialiter Judaeos in Christo ultimo tempore credituros pronuntiavit. Tertium quoque resurrectionis dominicae diem praedixit. Prophetavit autem in diebus Oziae regis Juda, sive Jeroboam regis Israel, quando et Isaias.

De Joele. 64. Joel propheta, qui interpretatur incipiens. Iste, (0170B)ad Judam tantum et Jerusalem vaticinium proferens, in principio sui voluminis, post voluptuosa convivia ad luctum provocat Jerusalem, excidiumque ejus pronuntiat. Praedicat quoque vocationem gentium, et super congregatos credentes superventurum Spiritum sanctum. Prophetavit autem sub Joatham rege Juda, quando et Michaeas. De Amos. 65. Amos, qui interpretatur onus, vaticinavit in Samariam et Jerusalem, tria et quatuor scelera gentium sub totius mundi figura describens. Primum itaque scelus, quia omnes in Adam peccaverunt. Secundum, quia insitam naturae legem immemores rationis 208 non intellexerunt. Tertium quoque (0170C)eorum qui datae legi non obedierunt. Quartum inexpiabile eorum qui in Christo non crediderunt, pro quibus sceleribus intonat Dominus ignem, id est, sententiam aeterni judicii illaturum.

66. Hic autem adventum Christi sub dominica voce ita praedicat: Ego firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians in hominibus Christum. Reliqua autem, quae de Amasia et Jeroboam, sive Israel loquitur, tropologice ad haereticos sunt referenda. Prophetavit autem sub rege Ozia, eo tempore quo Osee et Isaias.

De Abdia. (0171A) 67. Abdias, qui interpretatur servus Domini, inter omnes prophetas brevior numero verborum, sed gratia mysteriorum aequalis. Iste contra Idumaeam loquens increpat mystice superbiam Edom, prioris videlicet populi audaciam, quod Jacob fratrem suum, id est, Christum ex Hebraeorum stirpe creatum occiderit. In monte autem 209 Sion, quae est Jerusalem, futuram salutem et Sanctum, qui est Christus, annuntiat, atque in monte Esau, per quem figuratur ecclesia gentium, futurum intonat Domino regnum. Prophetavit sub Josia rege Juda, quando et Michaeas.

De Jona. 68. Jonas, qui interpretatur columba, tam sermone quam naufragio suo passionem Christi mortemque, (0171B)et resurrectionem, figurat, sive quod de navi in mare, tanquam de cruce in terram, projectus est, sive quod, in ventre ceti exceptus, tanquam in sepultura terrae tribus diebus ac noctibus reconditus est, vel quod in figura Ninive poenitentiam mundo praedixerit. In sequentibus autem typum gerit Judaeorum, qui salutem gentium, non tantum advenire noluerunt, sed dum venit, invisi [ Al., invidi] sunt. Ninive quoque gentium significat speciem, Jonas vero in hoc loco Judaeorum.

69. Nam quemadmodum Ninivitarum salus ad aemulationem provocavit Jonam, ita redemptio gentium scandalum exstitit Judaeorum. Merito et contra Orientem civitatis sedisse legitur sub umbra hederae, quia eadem plebs separans se a salute Ecclesiae, (0171C)dolore tabida, contra Christum, id est, Orientem Ecclesiae, linguam suam movere nititur, sedens (0172A)sub umbra legis, quae umbra a verme arefacta est, quia, adveniente Christo, vetera transierunt, et ecce facta sunt omnia nova. Prophetavit autem sub Ozia rege Juda, quando et Osee, et Amos, et Isaias prophetaverunt.

De Michaea. 70. Michaeas propheta interpretatur quis iste? Comminatur Samariae iram Domini ob causam simulacrorum, interitumque populo Israel 210 venturum denuntiat. Locum etiam in quo nasceretur Christus demonstrat. Prophetavit autem sub Josia, quando et Sophonias.

De Nahum. 71. Nahum, qui est consolator, simulacra gentium exterminanda pronuntiat, necnon urbem sanguinum (0172B)Jerusalem, post cujus interitum pedes annuntiantis pacem, id est, Salvatoris adventum proclamat.

De Habacuc. 72. Habacuc, amplexans, sive luctator fortis, in principio voluminis sui describit diabolum cum membris ac moribus suis; in fine vero praenuntiat adventum passionemque Salvatoris.

De Sophonia. 73. Sophonias, speculator mysteriorum Domini, et abscondens, cernit captivitatem urbis Jerusalem a Romanis futuram, per vocem clamoris a porta piscium, et per collium contritionem, id est, montis Sion, qui est collis Jerusalem; necnon et aliarum gentium eversionem praedicat, terroremque divini judicii intonat.(0172C) 74. Loquitur etiam contra Moab et Ammon, sed per ipsos tanquam finitimi populo Dei, et proximi (0173A)catholicis sacramentis, 211 haeretici arguuntur. Hic tertium diem resurrectionis Christi prophetat, atque in adventu Christi totum orbem sub uno jugo Domino serviturum annuntiat. Prophetavit autem sub Josia, quando et Jeremias. De Aggaeo. 75. Aggaeus, qui interpretatur solemnis. Hic in vaticinii sui textu templum Domini restaurandum praecepit, contritionem praedicat gentium, vel commotionem totius mundi praedicit, ac sub figura Zorobabel Christi vaticinatur adventum. Septuagesimo autem anno captivitatis populi prophetavit, duobus tantum mensibus Zachariam vaticinio suo praecedens. De Zacharia. (0173B)76. Zacharias, qui nominatur memoria Domini, postquam jam Domini patribus prophetavit, vidit virum sedentem super equum rufum, in figura corporis Christi, roseum sanguine passionis, sive myrteta, gentium populum significantia; aspicit et cornua quatuor, sive fabros in figura gentium, quae Judam et Israel dispergentes, gravi pondere depresserunt.

77. Intuetur similiter et Jesum, sordibus carnis et mortalitate vestitum, quibus ablatis, indutum immortalitate et gloria. Cernit et lapidem, qui est Christus, septem habentem oculos, id est, septiformis spiritus plenitudinem. Inter haec intuetur torrem et titionem exstinctum, id est, diabolum. Candelabrum videt in figura Christi cum lucernis septem, quae sunt Ecclesiae; necnon et duas olivas, ad dexteram (0173C)et ad sinistram candelabri positas, duorum Testamentorum typum significantes.

78. Assumit quoque idem duas virgas funiculi et decoris in typo Judaeorum et gentium. Aspicit deinde duas mulieres, id est, haereticorum plebes, sive Judaeorum, in alis suis levantes amphoram, id est, diabolicam doctrinam, massamque plumbi, quod est 212 pondus peccati gravissimum, sive volumen volans, in quo peccata hominum et supplicia describuntur.

79. Videt et quadrigas quatuor, uno praedicationis evangelicae jugo currentes. Post hoc aspicit equos missos ad praedicationem mundi: primum rufum, passione martyrii. Secundum nigrum, squalore poenitentiae. Tertium album, candore baptismatis. Quartum (0173D)varium, expositione et doctrina fidei. Cernit quoque et tubas, sanctorum gestantes figuram, per quas Dominus mundo canit, atque angulum, in quo duo ex adverso populi conjunguntur, sive paxillum, figuraliter Christum, infixum in cordibus populorum, (0174A)describit et pastorem, Antichristum, opus et intentionem in sinistro habentem.

80. Equum quoque in figura plebis haereticorum, et ascensorem ejus diabolum. Praedicat etiam fontem in domo veri David, patentem in lavacro regenerationis. Alia quaecunque scribit, aut de adventu Domini, aut de ejus passione sunt, aut de saeculi fine, sive judicio. Prophetavit autem secundo anno Darii regis Medorum, iisdem temporibus quibus et Aggaeus, anno septuagesimo desolationis templi et captivitatis populi. De Malachia. 81. Malachias, qui interpretatur angelus Domini, in principio vaticinii sui demonstrat odium Judaeorum in Esau, et dilectionem junioris populi in Jacob. (0174B)In sequentibus autem veteres Judaeorum victimas reprobat. Et sacrificium transferri ad gentes annuntiat. In fine vero adventum Domini, diem quoque judicii justorumque praemia, et impiorum poenas. Joannem etiam praedicat ante primum adventum Domini missum, et Eliam ante secundum adventum annuntiat esse mittendum.

82. Inter haec nonnulla moralia et disciplinis congruentia explicat, in quibus corripit populum, sive sacerdotes despicientes nomen Domini, atque ejus sacramenta pollutis oblationibus et sacrificiis 213 violantes. Praemonet etiam episcopos doctos, et sine macula esse debere, et citra personarum acceptionem populos veritatem instruere; discordes quoque arguit, decimas et primitias reddendas in (0174C)praedicatoribus a populis Ecclesiae praecipit.

83. Objurgat et eos qui conjuges suas despiciunt, et aliarum amore nectuntur. Similiter et illos qui, miseriam suam dolentes, felicitatem laudant eorum qui hujus mundi prosperis perfruuntur. Prophetavit autem novissimus in Babylone, quando Aggaeus et Zacharias.

De Esdra. 84. Esdras scribit populum, expleto captivitatis tempore, imperante Cyro rege Persarum, in Jerusalem fuisse reversum; ac sub Zorobabel et Jesu filio Josedech, sacerdote magno, sive Nehemia, muros Jerusalem templumque et altare renovatum, jus quoque sacerdotum restitutum, et sanctae religionis cultum, multisque opibus gentium principumque (0174D)Persarum muneribus perornatum.

De Machabaeis. 85. Machabaeorum libri, licet non habeantur in canone Hebraeorum, tamen ab Ecclesia inter divinorum voluminum annumerantur historias. Praenotant (0175A)autem praelia inter Hebraeorum duces gentesque Persarum, pugnam quoque Sabbatorum, et nobiles Machabaei triumphos, foedus quoque amicitiarum cum Romanorum ducibus, actaque legationum. De quatuor Evangeliis. 86. Evangeliorum praedicatio, quamvis quadrifaria sit, una est tamen, 214 quia ex uno eodemque ore Divinitatis processit. Haec sunt enim quatuor flumina, de uno paradisi fonte manantia, quae quadrupli unione decurrunt, ac per totum mundum coelestis praedicationis ministrant fluenta, gratiae ac fidei virorem infundunt.

87. Haec est illa in Zacharia quadriga Domini, in qua per omnem orbem evectus leni jugo colla sibi (0175B)cunctarum gentium subjicit. Hi sunt etiam, et quos sub quatuor animalium specie visio prophetalis descripsit, id est, hominis, leonis, bovis et aquilae.

88. Namque primus, scilicet Matthaeus, ut homo, ordinem humanae nativitatis designat. Secundus, scilicet Marcus, ad instar rugientis leonis statim in principio sui divinae potestatis fortitudinem intonat. Tertius, scilicet Lucas, victimam sacerdotis praemittens, quasi vituli mortem insinuat. Quartus, scilicet Joannes, more aquilae aspectans coelum, terram avidus transvolat, atque nativitatem verbi occulta mysterii intelligentia penetrat; sed ex his tria illa animalia, quae in terra gradiuntur, actualem vitam sequentes, ea tantummodo persecuti sunt quae homo Christus in terris temporaliter gessit. Quartum (0175C)autem animal contemplationis acie coelestia inspicit, et pauca operum, plurima divinitatis sacramenta digessit.

89. Matthaeus itaque in principio regalem Christi sequens prosapiam, et moralem, tamen deinceps potius disciplinam secutus, pauca signorum et plura vivendi praecepta composuit. Item Marcus abbreviator Matthaei, ea quae in itinere ad rationem vitae regendae docebat Petrus, veloci stylo retexuit, gradiens pariter 215 inter Lucam atque Matthaeum, (0176A)plura tamen ex Matthaeo commemorat, non tantum rerum, sed et verborum ordinem servans.

90. Lucas vero historiae magis ordinem tenens, copiosius caeteris gestorum Christi virtutes enuntiat. Ad ultimum Joannes, naturalia explicans, transvolavit coelos, et angelos, Verbumque Dei reperit, et in principio fuisse annuntiavit. 91. Ex his primus et ultimus ea praedicaverunt quae ex ore Christi audierunt, vel quae ab illo facta vel gesta audierunt. Reliqui medii duo ea tantummodo quae ab apostolis cognoverunt: quorum quidem Matthaeus Evangelium in Judaea primus scripsit, deinde Marcus in Italia, tertius Lucas in Achaia, ultimus Joannes in Asia. Ex quibus solus tantum Matthaeus praedicationis suae historiam Hebraico perstrinxit (0176B)stylo. Reliqui vero Graeci sermonis eloquio ediderunt.

De Epistolis Pauli. 92. Paulus apostolus quatuordecim Epistolis praedicationis suae perstrinxit stylum. Ex quibus aliquas propter typum septiformis Ecclesiae septem scripsit Ecclesiis, conservans potius nec excedens numerum sacramenti propter septiformem sancti Spiritus efficaciam. Scripsit autem ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, ad Thessalonicenses, ad Hebraeos, reliquas vero postmodum singularibus edidit personis, ut rursus ipsum illum septenarium numerum ad sacramentum unitatis converteret.

93. Argumenta autem earumdem Epistolarum haec (0176C)sunt: imprimis Romanae plebis fidem collaudat; Corinthios gemina doctrina 216 castigat, apud Galatas per gratiam fidei excludit opera legis, Ephesios magnificat in fide, quam acceperunt; laudat Colossenses pro eo quod in fide perstiterunt; Philippenses Evangelium custodisse gratulatur; Thessalonicenses, in prima Epistola, fide crevisse et operibus, in secunda, persecutiones tolerasse fortiter gloriatur.

94. Instruit quoque per Timotheum et Titum Ecclesias. Philemonem de emendato servo Onesimo rogat. (0177A)Ad ultimum Hebraeos, qui in Christo crediderunt, et postmodum persecutionibus Judaicis territi a fide recesserunt, confortat, atque ad gratiam Evangelii revocat. De Epistolis beati Petri. 95. Petrus apostolus scripsit duas Epistolas, quae canonicae nominantur. Scripsit autem iis qui, ex circumcisione credentes, in dispersione gentium erant, quae quidem videntur quibusdam esse planiores; dum tam profundis repletae sint sensibus, ut per eas qui possunt perscrutari divinae scientiae sensum, quasi per breve quoddam receptaculum, magnas sententias et magna sibi mysteria revelari contueantur. 96. In prima autem Epistola scribit regenerationis potentiam, et prophetas, qui praenuntiaverunt (0177B)futuram Ecclesiae in passionibus tolerantiam. Admonet deinde pontifices in castitate vivere, et, ut parvulos, sine dolo manere. Demonstrat etiam sanctos lapides esse vivos, et populum acquisitionis, et regale sacerdotium. Inter haec popularibus bene vivendi ordinem instituit; hortatur mulieres subditas esse, cultuque pretioso non incedere, viros quoque ad modicum uxoribus adhaerere, orationem frequentare, et cum omnibus unanimiter vivere. Praeterea scribit arcae mysterium, sive baptismi sacramentum, per quod homo a mundi actibus liberatur.

97. Imperatque fidelibus solius divinae voluntatis obedire praeceptis, nec ultra carnis inservire desideriis. Docet etiam clerum ac populum sibi ministrare (0177C)vicissim, passionesque Christi nullum pavescere; et de domo Dei inchoare judicium, et coronari sanctos, 217 mansuetudinem quoque et humilitatem alternam invicem admonet observare, insidiasque diaboli omni sollicitudine praecavere, adjiciens omne opus bonum incipientis per Deum ad consummationem perduci. 98. In secunda autem Epistola alloquitur fideles, in hoc mundo quasi interfectos, atque exhortatur omnes de pejoribus ad meliora transire. Scribit etiam justorum memorias refovendas, memoratque pseudoprophetas utriusque Testamenti, qui sunt magistri mendacii. Deinde infert diluvii exemplum ad signandum interitum impiorum, et eorum qui, voluptatibus peccatorum injecti, servi corruptionis effecti (0177D)sunt.

99. Scribit etiam abundare novissimis temporibus derisores, et apud Deum mille annos unum diem haberi praedicat. Inter haec resurrectionem elementorum, novitatemque coeli et terrae. Ad extremum de Epistolis Pauli loquitur, quas cum quidam indocti non intelligunt, pravo eas sensu evertunt. De Epistola beati Jacobi. (0178A) 100. Jacobus frater Domini scripsit unam Epistolam, ad aedificationem Ecclesiae pertinentem, cujus sententiae immensam scientiae claritatem legentibus videntur infundere. De Epistolis beati Joannis. 101. Joannes apostolus tres scripsit Epistolas, quarum prima, officium charitatis commendans, tota in amore Dei et fraterna dilectione versatur. 102. Secunda quoque, quam Electae dominae scripsit, dilectionis hortatur studium; denotat etiam seductores, et ab haereticis admonet declinandum. 218

103. Tertiam autem Caio scribit, in qua collaudat eum in studio veritatis et opere misericordiae; deinde denotat proterviam cujusdam Diotrepis, et Demetrio (0178B)testimonium perhibet veritatis. De Epistola sancti Judae apostoli. 104. Judae Epistola increpat blasphemantes in Christo, et quosdam impudicos sub exemplo impiorum, qui per superbiam et luxuriam sempiternis ardoribus traditi sunt, pro quibus admonet Ecclesiam ut eos arguat, et ad poenitentiam cohortetur. De Actibus apostolorum. 105. Apostolorum historia nascentis Ecclesiae fidem opusque describit, cujus quidem scriptor Lucas evangelista monstratur. Continet autem ea quae in Judaea vel gentibus per gratiam Spiritus sancti, tam a Petro quam ab aliis apostolis, et specialiter a Paulo, operata vel gesta sunt. De Apocalypsi. (0178C)106. Joannes, postquam scribere septem jubetur Ecclesiis, aspicit filium hominis sedentem in throno, et viginti quatuor seniores, et quatuor animalia procedentia ante thronum, in dextera quoque sedentis librum septem sigillis signatum, in quo bellum, egestas, mors, clamor interfectorum, finis quoque mundi notatur et saeculi.

107. Describit deinde duodena millia servorum Dei, qui signantur in frontibus; ibi septem angeli tubis canunt sequenti grandine et igne cum sanguine in terra. Tertia quoque pars terrae ibi comburitur, et tertia pars maris sanguis efficitur; astraque ipsa rutilantia tertiam fulgoris partem amittunt; ibi de fumo putei locustae producuntur daemoniorum, accipientes potestatem laedendi qui non sunt agni cruore (0178D)signati. 108. Praeterea comedit Evangelista librum Testamenti oris praedicatione suavissimum, et operis difficultate amarum. Metiturque coeleste templum, describitque verba viginti quatuor seniorum, 219 et arcam Testamenti, ac mulierem amictam sole, pugnamque in coelis Michaelis cum dracone, ruinamque draconis. (0179A)Conspicit praeterea et Antichristi figuram, habentem capita regni septem, et cornua potestatis, et numerum nominis. 109. Narrat inter haec et canticum Testamenti novum, speculaturque angelos gestantes pateras, cernitque similiter interitum bestiae, et beatitudinem eorum qui corporis sui vestimenta absque carnis voluptate (0180A)munda servaverunt. Exsequitur deinde interitum meretricis Babyloniae, et nuptias Agni, adventum judicii, interitumque Antichristi, et sempiternam punitionem diaboli. Ad ultimum memorat resurrectionem mortuorum, coelique novitatem, et terrae, descriptionemque Jerusalem, flumen etiam baptismi mundum, lignumque vitae Dominum Jesum Christum.

(no apparatus)