(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
Migne Patrologia Latina Tomus 114
Prophetia Baruch
Prophetia Baruch (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne
PRAEFATIO.
Liber iste, qui Baruch nomine praenotatur, in Hebraeo canone non habetur, sed tantum in Vulgata editione, similiter et epistola Jeremiae. Propter 114.0064| notitiam autem legentium hic scripta sunt, quia multa de Christo novissimisque temporibus indicant.
( Antiqua exemplaria Glossae ordinariae textum tantummodo Baruch exhibent, nulla comitante expositione. )