(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)
Migne Patrologia Latina Tomus 114
Prophetia Jeremiae
Prophetia Jeremiae (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0062B
PROLOGUS HIERONYMI IN JEREMIAM.
(Vide Operum ejus tomo IX, col. 847.)
PRAEFATIO 114.0009A|
Haec interpretatio Hieronymi est. Si quid in ea moverit, secundum Hebraeos codices exploretur. Alia est Septuaginta interpretum Ecclesiis usitata: quae, quamvis nonnulla aliter habeat quam in Hebraeis codicibus invenitur, tamen utraque, id est secundum Septuaginta et secundum Hebraeam, apostolica auctoritate firmata est. Non errore neque reprehensione superiori, sed certo consilio Septuaginta nonnulla aliter dixisse vel contexisse intelliguntur. Quod ideo praemonemus, ne quisquam alteram ex altera velit emendare: quod singulorum in suo genere veritas observanda est.
ARGUMENTUM. 114.0009B|
Jeremias Anathotites, qui est viculus tribus a Hierosolymis distans millibus, apud Thamnas in Aegypto a populo lapidibus obrutus occubuit. Jacet vero in eo loco sepultus, quo dudum Pharao rex habitaverat. Et quoniam postulatione sua defugatis ab eodem loco serpentibus, Aegyptios a tactu aspidum facit esse securos, magna eum ibi religione Aegyptii venerantur.
CAPUT PRIMUM.
VERS. 1.-- Verba Jeremiae. (HIER.) LXX: Verbum Dei, quia verba Jeremiae verbum Domini est.
VERS. 2.-- In diebus, etc. (ID). Mirabilis Dei clementia. Jam captivitate vicina, et Babylonio exercitu 114.0009C| vallante Jerusalem, nihilominus populum ad poenitentiam vocat, mallens servare conversos quam perdere delinquentes.
VERS. 5.-- Priusquam te. Non quod ante conceptionem fuerit, ut haeretici suspicantur; sed quia praescivit eum Dominus futurum, cui facienda jam facta sunt; qui vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt.
114.0010A| VERS. 6.-- A, a, a, Domine Deus. Detestatur officium quod pro aetate non potest sustinere. Eadem verecundia, qua Moyses gracilis et tenuis vocis se esse dicit; sed ille quasi magnae et robustae aetatis corripitur, quasi puero huic venia datur, qui verecundia et pudore decoratur.
VERS. 9.-- Et misit, etc. (ID.) Notandum quod hic manus Dei mittitur, etc., usque ad ut confidentiam accipiat praedicandi.
(ID.) Quatuor tristibus duo laeta succedunt, etc., usque ad et propinare jubetur omnibus nationibus.
VERS. 11.-- Virgam vigiliarum. (ID.) Virga vigiliarum, etc., usque ad resurrectione Domini floruisse narratur.
VERS. 13.-- Et factum est. Gradatim peccantes 114.0010B| corripiuntur; qui noluerunt, percutiente virga, corrigi vel emendari, mittuntur in ollam succensam, de qua plenius Ezechiel.
Ollam succensam. Hinc Dominus ad Job dicit, etc., usque ad sed haec violenta et prava interpretatio est.
VERS. 14.-- Habitatores terrae. De quibus in Apocalypsi, etc., usque ad et Petrus: Electis advenis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae.
VERS. 17.-- Tu ergo accinge, etc. (ID.) Job quoque praecipitur, etc., usque ad sed civitatem totam quae super montem posita latere non potest.
VERS. 18.-- Et in columnam. De qua Apostolus: Columna et firmamentum veritatis (I Tim.). Et Petrus et Jacobus et Joannes qui putabantur esse columnae 114.0010C| Ecclesiae, et Paulo et Barnabae dederunt dextras communionis.
Regibus Juda. (ID.) Si quando reges Juda, etc., usque ad in Domino speret ut vincat.
CAPUT II.
VERS. 2.-- Adolescentiam. (HIER.) Plenius hoc in Ezechiele legitur ubi sibi Dominus Jerusalem matrimonio 114.0011A| copulat, et sub persona uxoris, suis jungit amplexibus. Sive ut ardentiorem monstret affectum, puellam eam et desponsatam vocat. Quo enim nondum potiti sumus, ardentius appetimus.
VERS. 3.-- Omnes qui devorant. (HIER.) Sicut qui primitias devorant, etc., usque ad primitiae debentur sacerdotibus, non hostibus.
VERS. 4.-- Israel. (ID.) Utrumque nomen ponitur, Jacob et Israel, non secundum duas et decem tribus, sed juxta omnem populum, cum ipse Jacob postea dictus sit Israel.
VERS. 5.-- Quid invenerunt patres. Offensam dicit Deus a patribus factam, non quod peccata patrum filiis imputentur, sed quia filii habentes similitudinem patrum, et suo et parentum scelere puniuntur. Propter 114.0011B| sanctos patres filiorum miseretur Deus.
VERS. 6.-- Neque habitavit homo. (ID.) Qui semper ad majora festinat, etc., usque ad sed certamen et incertus exitus futurorum.
VERS. 7.-- Et induxi vos, quasi diceret: Pro labore durissimi itineris, etc., usque ad et haereditatem illius abominabilem facimus.
VERS. 10.-- Cethim. (ID.) Cethim, vel Italiae scilicet, vel occidentalium partium, quia Judaeae Cyprus insula, in qua urbs hujus nominis vicina est, de qua Zeno princeps Stoicorum.
Et considerate. (ID.) Possumus contra eos hoc dicere, qui majori studio sequuntur vitia quam virtutes, quibus dicitur: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae; sicut exhibuistis membra vestra 114.0011C| servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem (Rom. VI), etc.
VERS. 11.-- Populus meus. Velut anthropophormitae, qui occasione hujus testimonii: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem (Gen. I), immensam et simplicem divinitatis substantiam lineamentis nostris et humana figuratione compositam pertinaciter contendunt.
VERS. 12.-- Obstupescite, coeli. (ID.) LXX: Obstupuit coelum, etc., usque ad et tam coeli quam coelum eodem dicuntur nomine, ut Thebae, Athenae.
VERS. 13.-- Me dereliquerunt. Qui praeceptum dedi dicens: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti. Et secundum quod in eodem loco scriptum 114.0011D| est: Non sint tibi dii alieni in conspectu meo, pro quo secutus est daemones.
Fontem aquae vivae. (ID.) Fons perpetuus est et vitales habet aquas. Cisternae et lacus de torrentibus et aquis turbidis complentur impluviis.
VERS. 15.-- Nunquid servus. (ID.) Ex hoc loco Judae in superbiam elati, etc., usque ad Maledictus Chanaam, servus erit fratribus suis (Gen. IX).
Leones. Secundum anagogen, leones intelligimus, etc., usque ad Omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum (Osee VII).
VERS. 16.-- Usque ad verticem. Secundum illud: A planta pedis usque ad verticem, etc., usque ad qui puritatem Ecclesiae sua polluunt turpitudine.
114.0012A| VERS. 19.-- Arguet te malitia tua. (ID.) Nota quod malitia et praevaricatio, etc., usque ad quia dereliquit Dominum Deum suum.
VERS. 20.-- A saeculo confregisti. (ID.) Potest hoc ad eum dici, etc., usque ad et faciunt divaricare pedes suos omni transeunti.
VERS. 21.-- Vineam electam. In Hebraeo, soreth, quod genus est vitis optimae, de cujus sarculo plantavit Israel, et miratur quomodo semen verum et electa vinea in amaritudinem versa facta sit aliena.
Quomodo ergo conversa es? Nullus securus sit si plantatio, etc., usque ad si permanserit in eo quod plantata est.
VERS. 22.-- Borith. (ID.) Ipsum Hebraeum. LXX vero herbam fullonum, quae in Palaestina in humidis et virentibus nascitur locis, et ad lavandas sordes 114.0012B| eamdem vim habet quam et nitrum.
VERS. 23.-- Vide vias tuas, id est respice convallem filiorum Ennon, quae Siloe fontibus irrigatur, ibi cernes delubrum Baal, quem relicto Deo coluisti.
VERS. 25.-- Prohibe pedem tuum. Pascha facturi, etc., usque ad quae deberent evangelico pede calcari et conteri.
VERS. 27.-- Verterunt. Projicientes sermones meos retrorsum. Quando enim magister praecipit, etc., usque ad sed tumorem animi indicant gestu corporis.
VERS. 28.-- Secundum numerum. Vel eosdem, vel diversos, singulae civitates colebant deos, ut nec in impietate viderentur habere consensum; sed pugnans contra se superstitio, errorem sequeretur diversum.
114.0012C| VERS. 29.-- Quid vultis? Prona est ad excusationem sui humana perversitas: et quod merito sustinet, sibi injuste videtur sustinere.
VERS. 30.-- Filios vestros. Ut plagis filiorum disceretis, quod austeriori curandi essetis medicamine, et ne forsitan diceretis, peccantes corripere noluisti.
VERS. 31.-- Videre verbum Domini. Moyses videbat vocem Domini. Et Joannes apostolus verbum Dei se vidisse et attrectasse dicit.
VERS. 32.-- Nunquid obliviscetur? (ID.) Ornamentum suum perdit qui a Domino recedit, et intelligentiam doctrinae, quae significatur in pectore: Unde, Joannes supra pectus Domini in coena recubuit (Joan. XIII), et sacerdotibus inter caetera servatur pectusculum 114.0012D| victimarum.
VERS. 34.-- In omnibus. Istis, sive sub omni quercu alia littera; Hebraeum enim et quercum et ista significat. In amoenis autem locis, umbra et frondibus immolabant.
VERS. 35.-- Et dixisti. His utendum est apud eos, etc., usque ad non lugere, sed excusationes praetendere.
Ecce ego judicio. (ID.) Audiat haeresis nova ex veteri, iram Dei esse vel maximam, nolle peccatum humiliter confiteri, sed impudenter jactare justitiam.
VERS. 36.-- Et ab Aegypto. Ut Aegyptiorum impetum, etc., usque ad increpantur ergo quia, relicto Deo, spem in hominibus ponunt.
VERS. 37.-- Super caput tuum. (ID.) More lugentium, 114.0013A| ut Thamar ab Amnon corrupta cinere caput sparsit, et manus supra posuit, et ita reversa est in domum suam.
CAPUT III.
VERS. 1.-- Vulgo dicitur: si dimiserit. Ecce de fornicata et relicta muliere, etc., usque ad quanto contemptus adhuc vocare non dedignatur.
Si dimiserit vir. (HIER.) Hoc dicere possumus adversus eos, qui fidem Domini relinquentes et haereticorum erroribus irretiti post multas fornicationes et deceptionem suarum animarum, simulant se reverti ad pristinam veritatem, non ut deponant venena pectoris, sed ut insinuent aliis.
Tu autem fornicata es. Sive: Habuisti pastores multos in offensionem tui, ut Deum scilicet offenderes; 114.0013B| et qui magistri esse debuerant, ut alios ab omni errore prohiberent, auctores impietatis exstiterunt.
Tamen revertere. Si revertebaris ad me, dicit Dominus. Arguit impudentiam meretricis, quae post adulterium audet reverti ad virum.
VERS. 2.-- Leva oculos tuos. Juxta anagogen: His qui haereticos errores deserere se promittunt, praecipitur ut levent oculos in directum. Nisi enim recta viderint, pristinam pravitatem damnare non possunt.
Quasi latro. Sicut solent latrones ad vesperam, etc., usque ad et descendentibus de Jerusalem in Jericho obsidet vias.
VERS. 3.-- Frons mulieris. (ID.) Hoc possumus 114.0013C| dicere de haereticis qui in erroribus suis gloriantur. Quia supra dixit: non peccavi, arguit eam ut mulierem procacem quae ad nullum declinare erubescit.
VERS. 4.-- Dux virginitatis meae tu es. Nunquid irasceris in perpetuum, etc., usque ad tanto miserior meretrix quae non vult recipere sanitatem.
VERS. 6.-- Nunquid vidisti quae fecerit? (ID.) Facit comparationem, etc., usque ad et hoc est quod dicit: Nunquid vidisti quae fecerit?
Adversatrix Israel. (ID.) Sub figura duarum sororum loquitur quae de una stirpe Abrahae, Isaac et Jacob, sunt generatae. Priorem adversatricem vocat, quae statuit in Dan et in Bethel vitulos aureos.
VERS. 7.-- Et vidit. (ID.) Aliorum tormenta, aliorum remedia sunt, etc., usque ad et ad zelum 114.0013D| et aemulationem Domini collocatum.
VERS. 11.-- Justificavit animam. Justificata est Sodoma soror tua ex te. Et alibi: Descendit hic justificatus in domum suam ab illo (Luc. XVIII).
VERS. 12.-- Et non avertam faciem. Unde: Averte faciem tuam (Psal. L), etc., usque ad de quibus vere dicitur: Qui devorant populum meum sicut escam panis.
VERS. 13.-- Verumtamen scito. Quasi dicat, cum misertus fuero tui, non te justum putes; sed semper memento iniquitatis tuae et superbiae colla dimitte, ut qui per arrogantiam offendisti, per humilitatem placare Deum possis.
VERS. 14.-- Convertimini. (HIER.) Judaei putant 114.0014A| hoc completum esse, etc., usque ad Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus (Rom. IX).
VERS. 16.-- Cumque multiplicati fueritis. (ID.) Alii hoc ad finem temporum referunt, etc., usque ad sed spiritualem cibum sectabuntur.
VERS. 17. Vocabunt. Qui olim dicebant, Qui sedes super Cherubim, manifestare (Psal. LXXIX), etc. Inter duo Cherubim in propitiatorio Domini majestas apparebat, et loquebatur Moysi et sacerdotibus, sed modo aliter tempore fidei.
VERS. 18.-- In diebus illis. Hoc proprie in Christi adventu completur, cum duodecim tribus simul Evangelio credunt, et terram aquilonis relinquunt et diaboli imperium.
114.0014B| VERS. 19.-- In filios. (HIER.) i In numero filiorum qui de gentibus crediderunt. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I).
VERS. 20.-- Mulier amatorem. (ID) Semel mista, videns eum, etc., usque ad contempsit Dominum Salvatorem, in perniciem suam.
VERS. 21.-- Vox in viis audita est. Libenter suscipit Dominus poenitentem, occurrit filio inopia et squalore confecto, pristinis vestibus induit, gratiam reddit revertenti, si tamen cum ploratu et ululatu redeat ad patrem.
VERS 22.-- Aversiones vestras. Alii conversiones: quamvis propria voluntate ad eum convertamur, nisi tamen ille nos traxerit, et cupiditatem nostram suo praesidio corroboraverit, non possumus esse 114.0014C| salvi. Intelligimus, et de populo Judaeorum ad eum revertente, et de haereticis qui Dominum dereliquerunt.
VERS. 25.-- Dormiemus. Vox Israel, qui Deum suum non audivit et haeretici poenitentis. Pars enim est salutis peccata nosse et confiteri; unde: Dic tu prius iniquitates tuas, ut justificeris (Ibid.).
CAPUT IV.
VERS. 1.-- Si reverteris. (HIER.) Septuaginta: Si conversus fuerit Israel, ait Dominus, ad me convertatur. Alia littera, converteris, id est, si salutem desideras, et te peccasse dicis, plene convertere, id est, quem negasti crede. Si abstuleris. Patet, quia quando movemur et dicimus: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei (Psal. LXXII). 114.0014D| Non ex imbecillitate naturae hoc patimur, sed quia contra Deum offendicula et idola nostra ponimus.
VERS. 2.-- Et jurabis, vivit, etc. (ID.) In suggillationem, scilicet mortuorum deorum, per quos jurat omnis idololatra.
Novate. (ID.) Eradicando vepres et sentes, etc., usque ad non potest animus aerumnis mundi plenus semen Dei suscipere et fructum facere. Circumcidimini. (ID.) Viro Juda et habitatoribus Jerusalem praecipitur, ut deserant occidentem litteram, et sequantur vivificantem spiritum. Ne forte. (ID.) Monet et praedicit, ne facere compellatur quae in Ninivitis probamus, quibus est praedicta sententia, ut imminentem furorem declinarent poenitentia.
114.0015A| VERS. 7.-- Ascendit leo. (HIER.) Si quis fautor est aut auctor perversorum dogmatum, de eo potest dici, ascendit leo de cubili suo, etc.
t praedo. De quo dicitur, Omnium inimicorum suorum dominabitur (Psal. IX). Qui gloriatur dicens: Circumivi terram et perambulavi eam (Job II). Quis est enim quem diaboli venena non tangunt, nisi ille qui ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam? (Job. XIV.) De loco suo. De abysso, in qua est religandus, in quam ne mittatur exorat.
VERS. 8.-- Super hoc. Sine poenitentia saevissimam bestiam vitare non possumus, et nisi ad Deum non solum mente, sed etiam corpore convertamur. Dum enim vastatur Ecclesia, ira Dei est aperta.
114.0015B| VERS. 9.-- Principum. (HIER.) Qui legem docere debuerunt, et subjectos a leone defendere.
Sacerdotes. Qui putantur esse sapientes: Stultam enim fecit Deus sapientiam hujus mundi, quia per illam non cognoverunt Deum. Prophetae consternabuntur, etc. Aquila, amentes erunt. Quis enim non insaniat, non perdat cor, cum principes et reges et sacerdotes quondam suos sub leone conspexerit.
VERS. 10.-- Et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus. Quia supra dixit, in tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini, etc., et nunc dicit, peribit cor regis, etc., turbatur propheta, et in se putat Deum mentitum, nec intelligit illud longe post, hoc in proximo futurum tempore.
VERS. 11.-- Ventus urens. (HIER.) Quando scilicet 114.0015C| pervenerit gladius usque ad animam, etc., usque ad nequaquam populo, sed mihi veniet, ut meum triticum dissipetur.
VERS. 12.-- Spiritus plenus. Quidam hunc locum sic exponunt, ut postquam purgata fuerit area, reliquiae salvae fiant. Unde scriptum est: Spiritus plenitudinis veniet mihi; unde evangelista, De plenitudine ejus omnes accepimus (Joan. I). Et nunc ego. Aposiopesis, sicut ait Virgilius (AENEID.):
Quos ego; sed motos praestat componere fluctus. Propheta dicturus prospera, retinet se, et tristibus junxit tristia.
VERS. 13.-- Ecce quasi, etc. Ventura cernit ut praesentia; et babyloniorum describit exercitum, 114.0015D| cujus curruum rotarumque strepitus tempestati saevissimae comparatur, et equorum velocitas aquilis. Exercitus diaboli, currus scilicet et equites Pharaonis, quod intelligens vir ecclesiasticus dicit, Vae nobis quoniam vastati sumus. Credens illi sententiae. Cum conversus ingemueris, salvus eris. Vae nobis, quia propheta quasi digito demonstravit, populus ingemiscit. Et non futura, sed jam facta sentit dicens: Vae nobis.
VERS. 14.-- Lava a malitia. Respondet propheta imo in propheta Dominus, Lava. Unde: Lavamini, mundi estote (Isa. I), scilicet aqua baptismi, aqua poenitentiae salutaris.
VERS. 15.-- Vox enim annuntiantis. Juxta situm 114.0016A| Judaeae loquitur. Tribus enim Dan juxta Libanum montem et urbem quae nunc Paneas dicitur, aquilonem respicit, unde venturus Nabuchodonosor. De monte. Post tribum enim Dan succedit terra Ephraim per quam venitur in Jerusalem. Allegorice. (HIER.) Venit judicium Domini in terram Domino delinquentem cum omni ubertate supplicii.
VERS. 16.-- Custodes. Adversarios scilicet qui tam diligentes obsideant, et munitionibus urbem claudant, ut magis vinearum agrorumque custodes, quam adversarios putes. Vult Dominus nationes omnes in circumitu suam nosse sententiam, et flagellata Jerusalem cunctos recipere disciplinam.
VERS. 18.-- Viae tuae. (HIER.) Quidquid mali nobis accidit, etc., usque ad quanto minus in homines 114.0016B| quondam civitatis Dei?
VERS. 19.-- Ventrem meum. (ID.) Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur:
VERS. 21.-- Usquequo videbo. Vox prophetae, et per prophetam Dei, dolentis super contritionem populi sui, cujus viscera ad instar hominis lacerantur, Salvator in morte Lazari, et super Jerusalem flevit. Nec dolorem celat silentio, et clangor buccinae et strepitus praeliorum illius turbat affectum, dum mala malis cumulantur, et universa duarum tribuum terra vastatur.
VERS. 22.-- Quia stultus populus. (HIER.) Quia 114.0016C| principes populi mei non cognoverunt, etc., usque ad quem semper cupiebat videre? Sapientes sunt, etc. (ID.) Sapientes malitiosi, etc., usque ad non sapientia, sed versutia et calliditas vocatur.
VERS. 23.-- Aspexi terram. Propheta cernit in spiritu quae ventura sunt, ut audiens populus terreatur et poenitentiam agat, ut non sustineat quae formidat. Quidquid secundum historiam de Judaea et Jerusalem dicitur, ad Ecclesiam Dei referamus: quae cum Deum offenderit, et vitiis et persecutione vastata fuerit, ubi quondam virtutum cohors et laetitia, ibi multitudo peccatorum et moeror versetur.
VERS. 27.-- Haec enim dicit. (HIER.) Mista est Domini clementia irae: terra deseritur, sed non consumitur, ut remaneant qui intelligant clementiam 114.0016D| ejus.
VERS. 28.-- Cogitavi et non poenituit me, etc. Ut praedictam auferrem sententiam, et ira saevientis non perveniret ad finem; minatus est Dominus per Jonam, sed impendentem gladium lacrymarum et gemituum magnitudo superavit.
VERS. 29.-- A voce equitis. Describit furentium exercitum a cujus timore populus civitatem reliquit, et ardua conscendit: sed tamen iram Dei declinare non potuit. Hoc totum ad Ecclesiam potest referri, cum Deum offenderit, et adversariis tempore persecutionis, vel vitiis atque peccatis tradita fuerit.
VERS. 30.-- Tu autem vastata. (HIER.) Hoc idem dicendum contra eos, qui conjugales affectus, et 114.0017A| verae fidei pudicitiam perdiderunt. Cum vestieris. Haec enim et tuis amatoribus praeparas, et lectus angustus utrumque capere non potest. Nec Deus ornamenta suscipit, quibus ante amatoribus tuis placuisti.
VERS. 31.-- Vocem enim quasi, etc. (HIER.) Duo exempla posita sunt, et parturientis et lugentis, ut quidquid mulier patitur, vel in fetu, vel in morte filiorum, Jerusalem patiatur in populis.
VERS. 1.-- Circuite vias. (HIER.) Grandis amor justitiae ut non juxta interrogationem Abrahae, et responsionem Dei, quod pro decem viris justis liberet Deus civitatem, jamjamque perituram; sed si unum 114.0017B| invenerit, qui faciat judicium, et quaerat fidem.
VERS. 3.-- Domine, oculi tui. (ID.) Damnantur opera Judaeorum (in quibus juxta legis caeremonias exsultabant) per fidem Christianorum, per quam gratia salvi facti sumus. Percussisti eos. (GREG.) Omnis divina percussio, etc., usque ad et est unum flagellum quod temporaliter incipit, et aeternis consummatur suppliciis.
Et non doluerunt. Inferuntur supplicia ut corrigantur vitia, sed non emendatur Jerusalem nec per tormenta.
VERS. 4.-- Forsitan pauperes sunt. (HIER.) Sicut illud, Mittam filium meum, forsitan ipsum verebuntur (Matth. XXI). Utitur Deus sermone dubitantis, ut ex ambiguitate sententiae et verborum suspensione 114.0017C| liberum hominis monstretur arbitrium.
VERS. 5.-- Ecce magis, etc. Juxta tropologiam. Qui magni putantur in Ecclesia, quia solvunt jugum et rumpunt vincula, traduntur in ignominias passionum, ut faciant quae non conveniunt. Vincula. (HIER.) Praeceptorum Dei, non Pharisaeorum, de quibus dicitur: Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum (Psal. I).
VERS. 6.-- Pardus vigilans. Alexandri impetum significat, qui subditis sibi variis gentibus, quasi variatus pardus contra Medos Persasque arma corripuit. Quia vero non de futuro, sed de praeterito, vel jamjamque de futuris historiam texit, ideo de Romano tacet imperio.
114.0017D| VERS. 7.-- Saturavi eos. (HIER.) Audiat hoc qui acceptis divitiis luxuriae serviunt.
VERS. 8.-- Equi amatores. (ID.) Equis, cum non vident jumentum, etc., usque ad Assimilatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis (Psal. XLVIII).
VERS. 10.-- Et dissipate. (ID.) Audiat Ecclesia quam cito muri, etc., usque ad propter clementiam judicis, non propter meritum peccantium.
VERS. 12.-- Negaverunt Dominum, etc. (ID.) Audiat hoc Ecclesia negligens: et providentiam Dei refutans, quod et gladium et famem sustineat, nisi ventura crediderit quae dicuntur.
VERS. 14.-- Ecce ego do, etc. (ID.) Ut increduli 114.0018A| sermone tuo crementur, etc., usque ad si supra fundamentum Christi aedificaverimus.
VERS. 15.-- Ignorabis linguam, etc. (ID.) In Hebraeo: Non intelliges quid loquatur. Est enim malorum solatium, si habeas hostes, quos rogare valeas, qui intelligant preces tuas.
VERS. 17.-- Et comedet segetes, etc. Vastitatem terrae describit, interfectionem multorum, abactionem pecorum, subversionem urbium et murorum, quod gladio hostili cuncta capiantur.
VERS. 18.-- Verumtamen, etc. (HIER.) Reliquiae scilicet salvae fient, vel eorum qui in Babylonem ducti sunt, vel relicti ad culturam terrae Judaeae; vel eorum qui post persecutionis ardorem, vel fuga, vel confessione fidem Deo servaverunt.
114.0018B| VERS. 19.-- Quod si dixeritis. (ID.) Tropologice. Potest hoc super haereticis accipi, etc., usque ad habitate, imo servite his quorum deos colitis.
VERS. 21.-- Audi, popule stulte. Proprie ad Judam loquitur et ad domum Jacob. Israel enim multo jam tempore exsulabat in Assyriis. Qui non habes cor. Dat intelligi quod absque praecepto naturaliter debemus intelligere quae recta sunt. Qui habentes, etc. Cui simile: oculos habent, et non videbunt, etc., Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII).
VERS. 25.-- Iniquitates vestrae, etc. (HIER.) Si quando mare transcendat terminos, etc., usque ad in quibus operariis vineae unum aeternae praemium promittitur.
114.0018C| VERS. 27.-- Sicut decipula. Dum invicem se venantur ad mortem, et aliorum damnis atque dispendiis domos suas complent, secundum illam philosophorum sententiam, Omnis dives, aut iniquus, aut haeres iniqui. Atque utinam haec tantum ab eis fiant qui foris sunt, et non a nobis, et venientium ad nos, non manus contemplentur, sed ora.
VERS. 28.-- Incrassati sunt, etc. Cui simile: Incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum (Deut. XXXII). Et: Incrassatus est dilectus et recalcitravit (Ibid.). Et impinguati, etc. In divinis confisi: quasi dicat: Anima, multa bona habes posita in annos plurimos: requiesce, comede et bibe (Luc. XII).
CAPUT VI.
114.0018D| VERS. 1.-- Confortamini, etc. (HIER.) Quia jamjamque ab aquilone Nabuchodonosor venturus est, etc., usque ad inter hos alius vicus est qui lingua Syra et Hebraea Betacaren nominatur in monte positus.
VERS. 2.-- Speciosae. Describitur pulchritudo Jerusalem, quae est ipsa Sion ut aliud totam urbem, aliud arcem urbis sonet. Sion enim arx, id est specula, interpretatur et speciosae mulieri comparatur.
VERS. 3.-- Pastores. (HIER.) Satis eleganter ponitur hic verbum, etc., usque ad quorum alii manifestant ad polluendum scortum, alii ad urbis excidium.
114.0019A| VERS. 4.-- Vae nobis, etc. (HIER.) Illis dicentibus: Surgite et ascendamus, isti respondent: Vae nobis, etc. Et est hic sensus: Si per diem hoc patimur, quid per noctem patiemur?
VERS. 5.-- Surgite. Qui dixerunt, consurgite et ascendite, etc., sese illis verbis provocant ad bellum: Surgite et ascendamus in nocte, ut sciant adversarii non temporis esse victoriam, sed virtutum.
VES. 7.-- Sicut frigidam. Sine calore fidei: Ecclesia, spiritu ferventes: mali autem, frigida; unde: Refrigescet charitas multorum (Matth. XIV). Et illud: Assimilabor descendentibus in lacum (Psal. XXVIII). Semel sufficiat dixisse lacum, non stagnum sonare, secundum Graecos, sed cisternam, quae Syro et Hebraeo 114.0019B| sermone Gab dicitur.
VERS. 8.-- Erudire. (HIER.) Per hoc discimus, quod flagellet Deus, etc., usque ad per omnem dolorem et flagellum erudieris, Jerusalem.
VERS. 9.-- Usque ad racemum. (ID.) Quasi cum vastata fuerit Jerusalem, etc., usque ad quasi in cartallum vel in torcular.
VERS. 10.-- Incircumcisae aures, etc. Notandum quod circumcisio in Scripturis dicitur tribus modis: in praeputio, in corde, in auribus, unde: Qui habet aures audiendi audiat (Matth. XI).
VERS. 11.-- Idcirco furore. (HIER.) Quasi dicat: Venientem iram Dei prospicio, et furore ejus et iracundia plenus sum, et ultra sustinere non possum: 114.0019C| nec pro peccatoribus audeo deprecari Deum.
VERS. 12.-- Extendam. (HIER.) Septuaginta: Elevabo: utrumque autem percutientis habitus est; unde: Et adhuc manus extenta sive, excelsa (Isa. V).
VERS. 14.-- Et curabant contritionem. (ID.) Quasi dicat: Cum tanta facerent mala, etc., usque ad magis illos supplicio et Dei iracundiae praeparantes.
VERS. 15.-- Confusi sunt. (ID.) Expressius hoc legendum est, etc., usque ad quin potius peccatum auxere contemptu.
Nescierunt. Noluerunt; sed nimio contemptu et vitio violenti mali nec intelligere quidem potuerunt. Grandis impietas, non solum non cavere, sed nec intelligere velle peccata, et nullam habere distantiam 114.0019D| bonorum malorumque operum.
VERS. 16.-- State super vias. Legamus Evangelicam parabolam, in qua negotiator bonus omnes vendidit margaritas, ut unam emat pretiosam: ut scilicet per patriarchas et prophetas veniamus ad eum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV), unde, State super vias, etc.
VERS. 17.-- Vocem tubae. (HIER.) Vocem tubae, mandata Evangelii vel doctrinam apostolorum: unde, In montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion, exalta sicut tuba vocem tuam, qui annuntias Jerusalem.
VERS. 20.-- Ut quid mihi thus. (ID.) Quasi dicat: Frustra mihi ad unguenta conficienda, etc., usque 114.0020A| ad cum Scriptura dicat, Redemptio animae viri propriae divitiae ejus (Prov. XIII).
VERS. 21.-- Patres et filii. (ID.) Filii patrum sequuntur blasphemias, quotidie illam imprecationem suscipientes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII).
VERS. 22.-- Ecce populus, etc. Proprie hoc dicitur de Babyloniis, qui venturi sunt contra Jerusalem. Et omnis armaturae ordo describitur, et praeliantium impetus, ut terrore commoti agant poenitentiam et Deum clementissimum placent.
VERS. 23.-- Vox ejus quasi, etc. Allegorice. (HIER.) Possumus hoc testimonio abuti, etc., usque ad et quasi vehementissimi maris fluctus, ita opprimunt resistentes.
114.0020B| VERS. 25.-- Nolite exire, (ID.) Evangelium quoque docet, etc., usque ad sed firmissime se tueantur munitionibus.
VERS. 27.-- Et probabis. (ID.) Quasi dicat: Ut cum probaveris et scieris viam, etc., usque ad qui sicut aspides surdae obturant aures suas, ne audiant vocem incantantium.
Omnes isti. (GREG., Moral., l. XVIII, c. 14). Principes sunt a Domino recedentes et inobedientes, etc., usque ad qui ab Ecclesiae unitate discordat, proximum non amat.
CAPUT VII.
VERS. 2.-- Sta in porta domus Domini, etc., (HIER.) Per quam multitudo populi ad rogandum Dominum ingreditur, etc., usque ad et per occasionem 114.0020C| et celebritatem loci audire coguntur verbum Domini.
VERS. 4.-- Templum Domini. (ID.) Potest hoc convenire illis virginibus, etc., usque ad in quo fides vera, conversatio sancta et omnium virtutum chorus.
VERS. 8.-- Ecce vos confiditis in vobis. (ID.) Frustra eos in templo habere fiduciam haec peccata demonstrant, etc., usque ad et in tantam prorumpunt amentiam, ut liberatos se jactent, quia a cultu Dei recesserunt.
VERS. 11.-- Spelunca latronum, etc. (ID.) De hoc loco sumptum puto quod dicitur in Evangelio, etc., usque ad oculi mei contemplati sunt quod vos putatis occultum.
114.0020D| VERS. 12.-- Ite ad locum meum in Silo, etc. (ID.) Ubi scilicet fuit primum tabernaculum meum, etc., usque ad Cum venerit Filius hominis putas inveniet fidem super terram (Luc. XVIII).
VERS. 13.-- Ad vos mane consurgens, etc. (ID.) Non quod ei tempus absque diluculo sit, etc., usque ad filii lucis dicuntur et non noctis neque tenebrarum, nec dormientes, qui scilicet mandata Dei conservant.
VERS. 14.-- Sicut feci Silo. Abjeci Silo, abjecturus et templum: abjeci decem tribus, abjecturus et duas tribus. Quidquid illi populo minatur, timeamus et nobis, ne similia faciamus.
VERS. 16.-- Tu ergo noli, etc. (HIER.) Ne videatur 114.0021A| propheta rogans non impetrare quod postulat, praecipit Dominus, etc., usque ad haec impoenitentia, haec blasphemia, vel verbum in Spiritum sanctum remissionem non habet in aeternum.
VERS. 17.-- Nonne vides. Ne putemus crudelem Deum: qui nec rogari patiatur, causam reddit quare non audiat, Nonne vides?
VERS. 20.-- Conflatur. (HIER.) Quasi dicat: Quod diu facere nolui, vestrorum peccatorum multitudine facere compellor super viros et super jumenta. Cum irascitur Deus, etiam homines, et quae sunt hominis, similem severitatem sentiunt.
VERS. 22.-- Quia non sum locutus. (ID.) Manifeste ostendit, quia primum decalogum dederit, etc., usque ad necessaria ergo fuit gratia evangelica, quae 114.0021B| eos non merito suo, sed Dei misericordia conservaret.
VERS. 27.-- Et loqueris ad eos. (ID.) Ne dubitetis indurare cervices, etc., usque ad nunc saltem loquere eis verbis meis.
VERS. 28.-- Haec est gens. Hoc in tempore prophetarum factum est, et in umbra praecessit. In Christo plene completum est, cujus disciplinam noluerunt audire, unde eleganter infertur: Periit fides et ablata est. Quae proprie Christianorum est.
VERS. 29.-- Tonde capillum. Apud veteres consuetudo fuit lugentium tondere caesariem, nunc e contra comam dimittere luctus indicium est.
VERS. 31.-- Excelsa Tophet. (HIER.) Tophet Hebraice, latitudo Latine, qui locus est, etc., usque ad 114.0021C| neque enim si canis aut asinus aut immundum quod tibet animal primum occurrisset domino, offerre debuisset.
VERS. 32.-- Ecce dies venient. (ID.) Quando recessit a fidelitate Domini sui, tunc incoepit obsidio. Sed cum rex Aegypti veniret et liberaret Jerusalem, Nabuchodonosor illum fugavit. Postea Nabuzardan obsedit eam, et cepit, et duxit Sedeciam in Antiochiam, et ibi orbatus.
VERS. 34.-- Et quiescere faciam. Cum locus idololatriae versus fuerit in sepulcra, ut ubi Deum offenderant, ibi cadavera eorum inhumata jacerent.
CAPUT VIII.
VERS. 1.-- In tempore illo, etc. (HIER.) Omnia 114.0021D| quae prophetalis sermo describit, etc., uque ad aurum et argentum quae in sepulcris more antiquo ponebantur.
VERS. 4.-- Et dices. Post tanta mala ad poenitentiam provocat eos qui remanserunt. Sive, priusquam veniant, quae minatus est, hortatur ad conversionem, et poenitentiae locum indicat. Aversus est, sive avertit. Quasi dicat: Conversus potest irae Dei precibus resistere et avertere.
VERS. 5.-- Quare ergo, etc. (HIER.) Quanto eos ad poenitentiam provocavi, tanto magis recesserunt, non tam studio peccandi, quam me superandi.
VERS. 6.-- Nemo quod bonum, etc. (ID.) Omne g enus hominum pronum est ad malum (Gen. VIII). In 114.0022A| tempore Salvatoris, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum (Psal. XIII). Unde ipse: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Ibid. XI). Ubi sunt ergo qui dicunt in nostra positum potestate omni peccato carere?
VERS. 7.-- Milvus in coelo. (ID.) Quasi dicat: Etiam aves sua norunt tempora, ut sciant quando ad calida festinantes loca rigorem hyemis declinare debeant, et veris principio ad solitas redire regiones.
VERS. 10.-- Propterea dabo. (ID.) Receperunt mercedem suam, et qui verbum Domini abjecerunt, ipsi abjecti sunt.
VERS. 11.-- Et sanabant contritionem. (ID.) Quasi dicat: Boni medici aliena vulnera verbis sanare cupiebant, etc., usque ad et ignominiam eorum qui decipiunt 114.0022B| dicentes, pax, pax, etc.
VERS. 12.-- Idcirco cadent. (ID.) Ut quorum dignitas excellebat, etiam ruinae populi misceantur, quia scilicet a minimo usque ad maximum omnes avaritiae student (Jer. VI).
VERS. 13.-- Non est uva, etc. Quasi dicat: Cum tempora praetereant, et aestati succedat autumnus, et hyeme arborum cadant folia: de longe cuncta videbitis nec ex eis cibum capietis.
VERS. 14.-- Quare sedemus. Vox populi inducitur respondentis, et vitia sua confitentis, et sese mutuo cohortantis. Convenite et ingrediamur civitatem munitam. Vel unam civitatem Jerusalem: jam enim aliae captae fuerant.
VERS. 16.-- A Dan auditus est. Ubi Jordanis fluvius 114.0022C| oritur: Nabuchodonosor describitur a Dan veniens per Phoenicem cum exercitu suo.
VERS. 17.-- Mittam vobis serpentes. (ID.) Ut insanabiliter percutiant vos, etc., usque ad qui eloquia Domini contemnunt traduntur adversariis potestatibus.
VERS. 18.-- Dolor meus. (ID.) Ex persona Domini haec legenda, eversionem Jerusalem plangentis, et ejus miseriam non ferentis.
VERS. 19.-- Et ecce vox. Describit fletum et ululatum urbis ingressis hostibus. Hostes venientes de terra longinqua clamant contra civitatem vel cives contra hostes.
VERS. 20.-- Transiit messis. Verba populi in Jerusalem longa obsidione conclusi, quia mutata sunt 114.0022D| tempora, anni circulus revolutus. Spes autem nostra irrita.
VERS. 21.-- Super contritione. Domini responsio, qui in afflictione Jerusalem videtur afflictus.
CAPUT IX.
VERS. 1.-- Quis dabit. (HIER.) Rex Jerusalem obsessa civitate ab hostibus, etc., usque ad hoc autem tam ex persona Domini, quam ex persona prophetae intelligi potest.
VERS. 2.-- Quis dabit me, etc. Quasi dicat: Melius est habitare in solitudine, quam inter tanta scelera hominum commorari. Unde in Evangelio: Usquequo sustinebo vos? (Matth. XVII.) Et alibi: Oui 114.0023A| intelligit sedebit, quoniam tempus pessimum est (Thren. III; Mich. II).
VERS. 3.-- Quia de malo, etc. (HIER.) De malo in malum transeunt peccatores, etc., usque ad et lingua armantium in blasphemiam.
VERS. 4.-- Unusquisque, etc. (GREG.) Callidus hostis cum a bonorum cordibus expelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit, et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus caeteris amantur, ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis gladius ad intimae rectitudinis intima irrumpat. A proximo suo. (HIER.) Quia et inimici hominis domestici ejus (Mich. VI). Fratrum quoque gratia rara. Et tradet pater filium, et filius patrem. Et duo in tres, et tres in duo dividentur (Luc. XII).
114.0023B| VERS. 5.-- Ut inique agerent laboraverunt. (GREG.) Ac si aperte diceretur: Qui amici esse veritatis sine labore potuerunt, ut peccent, laborant: cumque vivere simpliciter renuunt, laboribus exigunt ut moriantur.
VERS. 7.-- Et probabo eos. (HIER.) In fornace tribulationis. Vasa figuli probat fornax (Eccli. XXVII): ut quidquid in nobis adulterinae materiae est, excoquatur. Argentum enim Domini igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI).
VERS. 9.-- Nunquid super his (ID.) Saepe versiculum istum repetit, ut malis eorum enumeratis inferat se juste facere quod facit.
VERS. 10.-- Super montes. (ID.) Tropologice. Super 114.0023C| montes fletus assumitur, etc., usque ad qui possunt in sublime ascendere usque ad simplices, recesserunt a Deo.
VERS. 11.-- Et dabo Jesusalem. (ID.) Cum ecclesiastici doctores deficiunt, etc., usque ad et qui dicit, Inhabitabo et inambulabo in eis (Lev. XXVI).
VERS. 14.-- Cordis sui. Non in corde nostro, sed in Domino confidendum est. Pravum est cor hominis, de quo exeunt pravae cogitationes.
VERS. 15.-- Idcirco haec dicit Dominus. Potest de vicino tempore prophetari, quo capti sunt a Chaldaeis: et proprie de hoc, quo in omnibus gentibus sunt dispersi et toto orbe divisi.
VERS. 16.-- Gladium. (HIER.) Vel materialem vel spiritualem, quo dividuntur, ne in malum consentiant, 114.0023D| sed in eo, quod mali sunt, dispereant.
VERS. 17.-- Et vocate. Vocate lamentatrices propter futuram captivitatem, etc., usque ad voce modulata populum transfundant in lacrymas.
VERS. 18.-- Oculi nostri. Propterea: vel ipse Deus adjungit se compatientis affectui, ut quod populus sustinet, sustinere et sentire ipse dicatur.
VERS. 19.-- Quomodo vastati. Dicant hoc in persecutione credentium turbae, quae idcirco vastatae sunt atque confusae, quia dereliquerunt legem Domini, et deseruerunt tabernacula sua.
VERS. 20.-- Audite ergo. Superius dixit: vocate lamentatrices, etc. Nunc quasi praesentes alloquitur, in suggillationem sacerdotum, atque doctorum, et 114.0024A| virorum omnium: ut illis a doctrina cessantibus, mulieres audiant verbum Domini.
VERS. 21.-- Quia ascendit. Quia tanta erit fortitudo, et velocitas hostium, ut non exspectent ostium, sed per fenestras, et tecta conscendant.
VERS. 22.-- Loquere: Haec dicit, etc. (HIER.) Verbum Hebraicum quod tribus litteris scribitur, etc., usque ad ut non sit qui sepeliat corruentes.
VERS. 24.-- Qui facio misericordiam. (ID.) Etsi quaedam videantur injusta, omnia tamen, etc., usque ad Qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X).
VERS. 25.-- Ecce dies venient. (ID.) Multae gentium, et maxime Judaeae et Palaestinae confines, etc., usque ad circumcisio enim non prodest, nisi legem observes.
CAPUT X.
114.0024B|
VERS. 1.-- Audite verbum, etc. (HIER.) Proprie adversus eos loquitur, etc., usque ad et ex causis coelestium moderentur terrena.
VERS. 3.-- Lignum. (ID.) Quod de idolis diximus, etc., usque ad propria est et eorum qui ignorant Deum.
VERS. 4.-- Argento et auro. (ID.) Ut fulgore materiae simplices occupet et decipiat. Hic error usque ad nos pervenit, ut religionem in divitiis arbitremur.
VERS. 5.-- Nolite ergo timere. Solent plerique gentium daemones colere ne officiant, et alios exorare, ut proficiant: unde Virgilius, Aeneid. III:
Nigram hiemi pecudem, zephyris felicibus albam.
VERS. 6.-- Non est similis tui. Non est similis tui 114.0024C| Domine, deorum, scilicet qui ab haereticis finguntur.
VERS. 7.-- Tuum est enim. (HIER.) Quamvis haeretici juxta sapientiam mundi, etc., usque ad Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (I Cor. I).
VERS. 8.-- Involutum. (ID.) Aliter non decipit; falsitas involvitur, veritas, etc., usque ad dum coeli sibi colorem ostendunt, et coelestia promittunt.
VERS. 11, 12.-- Coelos et terram. Quae cooperatores Christi, qui dii vocantur et domini, per doctrinam ecclesiasticam partim fecerunt.
Qui facit. (ORIG., Homil. in Jer.) Dominus qui facit terram in fortitudine, etc. Tres quodammodo virtutes Dei assumens propheta, etc., usque ad si vero coelestia, thesaurizatorem suum ad propinquam 114.0024D| sibi regionem subvehunt.
VERS. 13.-- Nebulas. (HIER.) Quae noverunt scilicet quibus pluvias suspendant et quibus impendant: Moyses quasi nubes loquebatur, qui dicebat, Exspectet terra, ut pluviam verba mea (Exod. IX). Et Isaias: Audi, coelum, et auribus percipe, terra, quia Dominus locutus est (Isa. I). Ab extremitatibus. Qui vult in vobis primus esse, sit omnium novissimus. Aliter enim nemo fit nubes.
Fulgura in pluvias. (ORIG.) Fertur quod fulgura ex nubium vel imbrium collisione generantur, etc., usque ad Jeremias quoque et Baruch sibi colloquentes rutilantia fulgura mittunt.
Et educit ventum de thesauris. (ID.) Venti qui terras 114.0025A| perflant in thesauris Dei non sunt, etc., usque ad inde oritur ut alius sit sapiens, alius fidelis et hujusmodi.
VERS. 14.-- Stultus. (HIER.) Stultus comparatione Dei, etc., usque ad omnia enim contraria assumpsit Deus, ut contraria dissolvat.
Falsum est. (ORIG.) Quod ordine suo fingit. Falsum est enim quod conflavit, sicut stultus est omnis homo a scientia, stultum etiam est quod facit.
Non est spiritus. (HIER.) Notandum quod in hoc capite ventus et spiritus uno nomine apud Hebraeos appellantur ruah.
VERS. 15.-- Vana sunt. Aut enim rustica sunt, ut lignum, aut pulchro sermone tinnientia, ut argentum; aut de proprio sensu simulata mentiuntur, ut 114.0025B| aurum. In tempore visitationis. Ad tempus valet haeresis, ut qui probati sunt manifesti fiant (I Cor. XI). Cum autem visitatio Dei venerit, et oculus ejus cuncta respexerit, omnia conticescent.
VERS. 17.-- Congrega. (HIER.) Praecipitur Jerusalem ut quidquid substantiae foris habet, in urbem munitissimam congreget, et longe obsidioni praeparet alimenta. Non enim Deus, sicut prius, longe post futura minatus, sed statim futura.
VERS. 19.-- Vae mihi, etc. (ID.) Conqueritur Jerusalem quod vehementer afflicta sit et plaga insanabili.
VERS. 20.-- Tabernaculum. (ID.) Plangit Jerusalem tam facilem factam subversionem suam, etc., usque ad magna pars eorum interfecta atque deleta 114.0025C| est.
VERS. 21.-- Grex. (ID.) Septuaginta: pecora. Quod juxta historiam stare non potest: in tam longa enim obsidione pecora non durassent.
VERS. 22.-- Vox auditionis. (ID.) Haec omnia quae praeteritus et praesens sermo describit, etc., usque ad qui stulte egerunt, et Dominum non quaesierunt.
Draconum. Vel Struthionum. Symmachus, Syrenarum, ut pro hominibus habitent scilicet dracones, et omnia venenata: vel struthiones, quae solitudini familiares in desertis nascuntur et nutriuntur. Aut Syrenes, scilicet quaedam monstra et daemonum phantasmata.
VERS. 23.-- Scio, etc. Erubescant, qui aiunt unumquemque suo regi arbitrio. Non est enim hominis 114.0025D| via ejus, etc.; unde David: A Domino gressus hominis dirigetur (Psal. XXXVI).
VERS. 24.-- In judicio, et non in furore. (HIER). Quasi, quae patimur, justa sunt, etc., usque ad gentes autem, quae non cognoverunt te, non judicium, sed indignationem merentur.
CAPUT XI.
VERS. 1.-- Verbum. (ORIG., Hom. in Ezech.) Quod scilicet in principio apud Deum, etc., usque ad et discipulis ait: Vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII).
Verbum quod factum est. (HIER.) Non est positum in titulo, quo tempore, etc., usque ad ad viros Juda et Jerusalem sermo dirigitur.
114.0026A| VERS. 2.-- Audite, etc., Viros Juda, etc. Alleg. Christianos scilicet, Christus enim de Juda ortus est. De quo vere dicitur: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae super dorsum inimicorum tuorum (Gen. XLIX.), etc. Jerusalem. Ecclesiae, quae est civitas regis magni, et visio pacis. Pax enim in ea multiplicatur et cernitur.
VERS. 3.-- Maledictus. (ORIG.) Judaei enim maledicti sunt, qui non audierunt testamentum Dei, quando eduxit eos de terra Aegypti. Nos autem qui in Christo credimus, testamento ejus obedimus quod per Moysen traditur: et nobis hoc dicitur ne maledicti simus.
VERS. 4.-- Eduxi eos. (HIER., ORIG.) Nos quoque eduxit Deus de Aegypto et fornace ferrea, etc., 114.0026B| usque ad in lege obedientia mandatorum, hic similitudo Dei.
Et eritis. Non est Deus omnium, sed eorum tantum quibus se largitur; unde: Ego sum Dominus Deus tuus sanctus Israel (Ezech. XIV). Et alibi quoque inquit, Ero Deus eorum (Exod. III.) Et, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Quod exponens Salvator ait: Deus autem non est mortuorum, sed vivorum (Luc. XXIX). Mortuus est, scilicet peccator.
VERS. 5.-- Lacte et melle. (HIER.) Melle et lacte rerum omnium abundantiam significat, etc., usque ad vel, fiat, Domine, id est, semper maneat quod dedisti.
VERS. 7.-- Quia contestans, etc. Usque, ut facerent 114.0026C| haec, in Septuaginta non habentur. Quod sequitur: Et non fecerunt, ab ipsis: in fine superioris capituli positum est. Audite verba pacti hujus, etc.
VERS. 9.-- Inventa est conjuratio. (ORIG.) Inventa est colligatio in viris Juda, etc. Si peccaverimus, etc., usque ad et efficieris filius Dei in Christo Jesu.
VERS. 11.-- Clamabunt. In necessitatibus, et non exaudiam, quia me audire noluerunt. Quod et Saul passus est, etc., usque ad quod nunc dicitur ad Judam et Jerusalem pertinet quibus instat captivitas.
VERS. 13.-- Secundum numerum. (ID.) In libro Regum et Paralipomenorum invenimus Judam et Jeremiam multo pejora, etc., usque ad tot in confusionem suam aras haberent, quibus idolis immolarent.
VERS. 14.-- Tu ergo. (ID.) Praecipitur prophetae, 114.0026D| ne pro eis oret in quos, etc., usque ad ex his discimus, frustra pro aliquo rogari, qui non meretur accipere.
VERS. 15.-- Quid est, etc. (ID.) Dicamus hoc principibus ecclesiarum et divitibus, cum aliena rapiant et malitias cordis sui non auferant, putant se Dei mereri clementiam. Nunquid carnes sanctae. At nunc publice offerentium nomina recitantur, et redemptio peccatorum in laudem mutatur: nec evangelicae viduae memoria celebratur, quae plus omnibus in gazophylacium misit.
VERS. 16.-- Ad vocem loquelae. (HIER.) Quasi dicat: Exaltatus per superbiam, non humiliter creatorem et dominatorem tuum intellexisti, sed contra 114.0027A| Dominum granditer locutus, igne ejus succensus redigeris in nihilum.
VERS. 17.-- Et Dominus. Quasi: Olivam uberem, pulchram, fructiferam vocavit te dominus tuus atque plantavit: sed propter vocem loquelae grandis flamma ejus descendit in te.
VERS. 18.-- Tu autem. (HIER.) Judaei et nostri judaizantes ad personam Jeremiae hoc referunt, etc., usque ad nisi forte dicant populum cogitasse, et non fecisse? (ORIG.) Tu autem, Domine, etc. Vel notum fac mihi, Domine, et cognoscam (Psal. CXLII). Juxta Psalmistam, Dominus docet hominem scientiam (Ibid. XCIII). Unde: Nolite vocari magistri super terram, unus quippe est magister vester qui in coelis est (Matth. XXIII), qui, scilicet erudit homines, etc., usque ad 114.0027B| cum autem venit lignum Jesu Christi, et sermo Salvatoris in eam descendit, dulcoratur.
VERS. 20.-- Tibi enim. (HIER.) Quia non merito meo, sed eorum scelere crucifigor. Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV).
VERS. 22.-- Propterea haec dicit Dominus. Videtur hoc superiori sententiae contrarium, in qua, etc., usque ad et quod in praesenti in Jeremia completur, hoc in futurum de Domino prophetatur.
CAPUT XII.
VERS. 1.-- Justus quidem, etc. (HIER.) Contra omnes inique agentes disputatio est, sicut in illo Psalmista: Quam bonus Israel Deus his qui recti sunt (Psal. LXXII), etc. Sed praecipue contra haereticos.
114.0027C| VERS. 3.-- Et tu, Domine. (ID.) Ac si dicat: Non est scandalum, si impii vel haeretici pro tempore florent, etc., usque ad cum fuerint, scilicet, ecclesiastico jugulati mucrone.
VERS. 5.-- Si cum pedibus. Quasi dicat: Si captivitas vicinarum gentium te fatigavit, Moabitarum scilicet, Philisthiim, Ammonitarum, Idumaeorum, qui propter difficultatem locorum non tam pugnae quam latrocinio apti sunt. Quomodo. Id est, quid facies, cum ad captivitatem in Chaldaeam veneris? Chaldaei enim et Persae equis gaudent.
VERS. 6.-- Nam et fratres, etc. (HIER.) Potest hoc de Christo intelligi, contra quem fratres clamaverunt: Crucifige eum: Non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX).
114.0027D| VERS. 7.-- Reliqui domum. Unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII): Et: Surgite, eamus hinc (Joan. XIV).
VERS. 8.-- Haereditas mea, etc. (ORIG.) Non est mirandum si tunc truci belluae comparata sit haereditas, cum usque hodie sint leones in sylva anathematizantes Christum, et blasphemantes et fidelibus insidiantes.
VERS. 9.-- Nunquid avis discolor? Septuaginta: Nunquid spelunca hienae haereditas mea mihi? (HIER.) Hiena nocturna bestia mortuorum devorat cadavera, et de sepulcris effodit corpora et cunctis vescitur sordibus, cujus immunditiae Israel comparatur.
114.0028A| VERS. 10.-- Pastores multi, etc. (HIER.) Audiant haec, qui principes volunt esse, etc., usque ad qui populum Dei dissipaverunt.
VERS. 11.-- Desolatione. (ORIG.) Quoniam Judaei compleverunt mensuram patrum suorum et addiderunt ad prophetarum occisionem, etiam Salvatoris, etc, usque ad Seminamus non in carne, sed in spiritu, ut non metamus corruptionem de carne, sed de spiritu vitam aeternam (I Cor. XVII).
VERS. 12.-- Non est pax, etc. (HIER.) Caro pacem Dei in se recipere non potest. Sapientia enim carnis inimica est Deo, et qui in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII).
VERS. 13.-- Seminaverunt. Hoc quoque ecclesiasticis dicitur, etc., usque ad et: Cui plus committitur, 114.0028B| plus ab eo exigitur (Sap. VI).
A fructibus. Septuaginta. A gloriatione vestra. (HIER.) Vestibus, scilicet, pretiosis, domibus exornatis, possessionibus multis, saeculari sapientia: Qui autem gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I). Et, in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI). Et, in infirmitatibus suis ut inhabitet in eo virtus Christi (II Cor. XI).
VERS. 14.-- Vicinos. (HIER.) Ad litteram, Idumaeos, Philistiim, Moab, et Ammon. Allegorice. Haereticos qui Christiani dicuntur, et magis terrae sanctae fiunt affines quam habitatores.
CAPUT XIII.
VERS. 1.-- Haec dicit Dominus. (HIER.) Vir sanctus 114.0028C| lumbare Dei dicitur, qui de limo terrae assumptus est, etc., usque ad multitudine innumerabilium gentium quodammodo absorptus et nihil reputatus.
VERS. 5.-- Et abscondi, etc. (ORIG.) Judaei indigni exstiterunt Deo, et projecti sunt ab eo, etc., usque ad si non adhaerens Domino, uno spiritu fuerit in Christo.
VERS. 7.-- Et tuh lumbare. (HIER.) In captivitate. Significat autem quod propheta, etc., usque ad ideo aeterna perditione contabescit.
VERS. 12.-- Omnis laguncula. (ID.) Haec est ebrietas, qua obliviscimur praeceptorum Dei, et vitiis atque peccatis, etc., usque ad Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.)
VERS. 14.-- Et dispergam. (ID.) Rationabili ira, 114.0028D| ut reducam ab errore, doloribus et tormentis, etc., usque ad et omnis populus Jerusalem calice Babyloniae sit inebriandus et captivitate obruendus.
VERS. 16.-- Date Domino, etc. (ID.) Ad poenitentiam provocat, antequam ducantur in Babylonem, etc., usque ad et Sophonias: Dies tenebrarum et turbinis (Soph. I).
VERS. 17.-- Quod si hoc non audieris. (ID.) Dicamus Judaeis et nostris Judaizantibus, qui litteram, etc., usque ad plorabit anima prophetae a facie superbiae eorum.
Captus est. A diabolo vel Nabuchodonosor, vel contritus. Aliquando Israel fuit grex Domini. Sed quia indignos se judicaverunt salute, conversus est 114.0029A| sermo ad Gentes. Caveat oleaster in bonam olivam contra naturam insertus, ne et ipse conteratur.
VERS. 18.-- Dic regi et dominatrici. (HIER.) Verbum Haebraeum Gebira, Aquila et Symmachus Dominatricem et dominam interpretati sunt, etc., usque ad et quod quidam angeli passi sunt pro redemptione daemonum, et post judicium portas inferni claudi et nullum ibi puniri, quod Origenes sentire videtur, quod frivolum est.
VERS. 21.-- Tu enim docuisti eos, etc. (ID.) Quando Ezechias ostendit thesaurum nuntio regis Babyloniae. Tu enim, etc. Audiat hoc Ecclesia negligens, quae docet adversarios suos quomodo possint eam spirituali captivitate comprehendere, et pecus ejus bestiali crudelitate lacerare.
114.0029B| VERS. 22.-- Propter multitudinem, etc. (ID.) Hinc discimus, quandiu peccata sunt minora, etc., usque ad Isti resurgent in vitam aeternam, et illi in opprobrium et confusionem sempiternam (Dan. XII).
VERS. 23.-- Si mutare potest, etc. (ID.) Hoc testimonio utuntur, qui diversas naturas asserere conantur, etc., usque ad Non igitur glorietur sapiens in sapientia sua, vel fortis in fortitudine sua (Jer. IX), et hujusmodi, quae in omnibus operatur virtus Christi.
VERS. 26.-- Nudavi. (ID.) Rogemus Christum, ut nec in praesenti, nec in futuro revelet posteriora nostra, sed deleat iniquitates nostras, et scelera nostra apparere non sinat.
VERS. 27.-- Super colles. Allegorice. In collibus et in agris fornicatur, et nunquam mundatur, qui 114.0029C| erecta cervice per superbiam, non humiliatur sub potenti manu Dei, sed confidit in sceleribus suis.
CAPUT XIV.
VERS. 1.-- Et portae ejus, etc. (HIER.) Sensus, scilicet, per quos animo concipitur disciplina, etc., usque ad et usque in praesentem diem sterilitas pluviarum non solum frugum, sed et bibendi facit inopiam.
VERS. 4.-- Agricolae. Quorum unus ait: Dei agricultura estis (I Cor. III). Et alibi: Dei cooperatores sumus.
VERS. 5.-- Nam et cerva, etc. (GREG.) Nam et cerva (vel cervae) in agro peperit (vel pepererunt). Haec sententia de doctoribus genitos filios incaute deserentibus dicitur, etc., usque ad scriptum est, Invicem 114.0029D| onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI).
VERS. 6.-- Traxerunt ventum. (ID.) Perversi quasi dracones trahunt ventum, cum malitiosa superbia inflantur.
Defecerunt oculi. (HIER.) Claram lucem cernere non valentes, etc., usque ad sunt qui discant, non qui doceant.
VERS. 8.-- Exspectatio Israel. (ID.) Dicamus et nos in tempore siccitatis et aquae penuria, Tibi peccavimus, et malum coram te fecimus (Psal. L), tuum praestolamur adventum, qui salvas Israel, non suo merito, sed tua gratia.
Quasi colonus. (GREG.) Qui enim ut Dominus auditus 114.0030A| non est, non possessor agri, sed colonus, etc., usque ad et viatoris praetereuntis, qui negligit ea quae occurrunt in viis.
Et quasi viator. (HIER.) Judaei hunc locum sic exponunt: Quare segregas te, etc., usque ad relicto Israel tendat ad gentes, ut de loco ad locum, de populo ad populum, de templo ad Ecclesiam.
VERS. 10.-- Movere pedes suos, etc. (ID.) Notandum in Scripturis sanctis quod semper peccatorum pedes moveantur, etc., usque ad et qui turrim Babylonis aedificaverunt, ab Oriente moverunt pedes suos.
VERS. 11.-- Noli orare. (ID.) Stultum est orare pro eo qui peccaverit ad mortem, etc., usque ad qui enim semel gladio et fami et pesti destinatur, 114.0030B| nullis precibus eruitur: unde, Noli orare, etc.
VERS. 13.-- Prophetae dicunt eis, etc. Audiant haec magistri qui peccantibus et in vitiis permanentibus prospera pollicentur. Multi tales hodie sunt, qui non curant undecunque sit oblatio, consulentes suae avaritiae; ut quidam fecisse dicitur, qui persuadebat ut secreta confiterentur peccata coram Deo ante altare, et ipse ex adverso sedebat: et audiebat, et hanc securitatem dabat. Tantummodo largas eleemosynas facite et sufficit.
VERS. 15.-- Haec dicit Dominus. (HIER.) Caveat pseudoprophetae, ne qui decipiendo lactant populum Dei, et ipsi pereant cum deceptis, et jaceant insepulti, et non sit qui operiat ignominiam eorum pulvere poenitentiae.
114.0030C| VERS. 17.-- Deducant oculi mei. (ID.) Dupliciter hic locus intelligitur. Quod vel ipse Deus, etc., usque ad virgo contrita, filia percussa, populus deletus.
VERS. 18.-- Si egressus, etc. (ID.) Audiant hoc prophetae nostri et sacerdotes, quod nec foris nec intus, etc., usque ad qui prophetabant prospera, et legis mandata aperire debebant, abierunt in terram quam ignorabant. Id est, captivati sunt.
VERS. 19.-- Nunquid projiciens, etc. (HIER.) Ut ubi fuerat cultus Dei et tranquillitas, ibi sit seditio et hostilis fremitus. Si quando nostra Sion nosterque Judas abominabilis abjicitur, nequaquam miremur, sed dicamus quod sequitur.
VERS. 20.-- Cognovimus, Domine, etc. (ID.) Quasi: Et nos et patres nostri eadem dementia Dei praecepta 114.0030D| negleximus, etc., usque ad nondum venerant ad iniquitatis cumulum: quod in Christi morte completum est.
VERS. 21.-- Solii gloriae. Templi, vel cujuslibet sancti, in quo, sicut scriptum est, Thronum ejus in terra allisisti. Tunc alliditur atque destruitur, cum ab eo multitudine peccatorum Deus offenditur. Sed quia culpa perditur, Domini clementia sustentatur, quae mutatur severitate sententiae, si irritum faciat Dominus pactum suum quo nobis pollicitus est salutem.
VERS. 22.-- Nunquid sunt in sculptilibus, etc. (HIER.) Post multos variosque sermones redit ad titulum prophetiae, etc., usque ad tu solus es qui populum 114.0031A| tuum potes instruere, et divisiones gratiarum exspectantibus te.
CAPUT XV.
VERS. 1.-- Et dixit Dominus. (GREG., Moral., lib. IX, c. 12.) Omissis tot patribus, soli Moyses et Samuel ad medium deducuntur, etc., usque ad alter ex principatu ejicitur, et ait: Absit a me hoc peccatum, quia cessem orare pro vobis (I Reg. XII).
VERS. 3.-- Et visitabo super eos. (HIER.) Quatuor plagas, quibus populus Judae traditus est, etiam Ezechiel propheta demonstrat, gladium, etc., usque ad ut Creatore neglecto non universa creatura consurgeret in peccatores.
VERS. 4.-- Et dabo eos in fervorem, etc. (ID.) Hoc 114.0031B| sub Babyloniis ex parte completum est, etc., usque ad si liberi nepotesque similia gesserint ad posteros perveniunt. Iste Manasses nequissimus fuit, Isaiam serta lignea secuit, Amon filium suum per ignem traduxit ad honorem idolorum et Tophet.
VERS. 5.-- Quis enim miserebitur tui? Nullus offenso Deo potest rogare pro flagitiis peccantium, quia nec tam clemens potest esse creatura quam Creator, nec tam alienus externis, quam Dominus suis misereri.
VERS. 6.-- Retrorsum abiisti, etc. (HIER.) Cum juxta Apostolum posteriora obliviscens ad priora se extendere debuit, Aegyptias carnes desideravit.
VERS. 8.-- Multiplicatae sunt mihi. (HIER.) Diversis medicaminibus cupit Deus salvare peccantes, ut 114.0031C| qui contempserant blandientem, timeant minantem.
VERS. 9.-- Septem. (ID.) Verbum Hebraicum Saba, vel septem, vel juramentum, vel plurimos sonat. Unde, etc., usque ad confusa est in aeternum spirituali gladio perdens populum suum.
VERS. 10.-- Vae mihi, mater mea, etc. (ID.) Potest hoc Synecdochicos de Jeremia intelligi, qui non in toto orbe terrarum, etc., usque ad sed et Jeremiam deprehendimus saepe in hoc volumine rogasse pro populo.
VERS. 11.-- Si non reliquiae. Responsio Domini ad id quod Jeremias supradixerat: Vae mihi, mater mea, etc. Quasi: Noli considerare praesentia tantum, sed futura. Reliquiae enim tuae in bonum, etc. In praesenti 114.0031D| quoque cum te cuperent inimici opprimere, occurri tibi, et protexi te. Si non reliquiae tuae in bonum. De Christo quoque secundum humanitatem possunt haec dici, Si non reliquiae. Possunt haec de Jeremia accipi, qui pessimo tempore, imminenteque captivitate prophetare compulsus est, et dura perpeti a populo non credente.
VERS. 12.-- Nunquid foederabitur ferrum ferro. (HIER.) Quasi: Nec doleas quod populus tuus inimicus sit, etc., usque ad qui in tantam pervenit malitiam, ut duriori metallo, id est, aere circumdatus sit.
VERS. 13.-- Et thesauros. (ORIG.) Unus thesaurus est Jeremias, alius Isaias, vel Moyses et caeteri. Hos 114.0032A| thesauros abstulit Deus Judaeis, et dedit nobis: unde, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI). Primum credita sunt illis eloquia Dei (I Cor. I), et postea data nobis. Habent quidem legem et prophetas, sed non intelligunt.
In omnibus peccatis tuis. (HIER.) Id est, propter peccata tua, quae in omnes terminos tuos pervenerunt, etc., usque ad et resurgens Christus non apparuit ultra interfectoribus suis, sed tantum credentibus.
VERS. 14.-- Ardebit. Non potest exstingui, quia materiam praebuisti ardoris, ut meus ignis tua quae in te sunt ligna consumat et fenum et stipulam. Non est ergo causa ardoris in Domino, sed in his qui fomenta ministrant incendio.
114.0032B| VERS. 15.-- Noli in patientia tua suscipere me. Vox Christi. Quasi: Longanimis fuisti semper huic populo delinquenti, sed quia etiam contra me erexit temeritatem suam, noli jam esse longanimis. Si autem consideres tempora Dominicae passionis et ruinae Jerusalem, videbis, quia omnino patiens fuit. A quintodecimo anno Tiberii Caesaris usque ad subversionem templi numerantur anni quadraginta duo. Quia spatium poenitentiae oportebat dari propter eos qui per apostolos erant credituri.
VERS. 17.-- Non sedi, etc. (HIER.) Hebraei arbitrantur haec ex persona Jerusalem dici, quod sola sederit amaritudine repleta, etc., usque ad quae opere monstrabit omnem amaritudinem instar fuisse fluentium aquarum.
114.0032C| A facie manus tuae. (ORIG.) Facies manus Dei est ipsa percussio justi judicii, quae superbientem, etc., usque ad et si peccare non desistimus, aeternis adhuc suppliciis adjicit.
Solus sedebam. (GREG., Moral., lib. IV, c. 35.) Quasi: Dum considero quid jam per judicii experimentum patior a tumultu desideriorum temporalium, trepidus mentis secessum peto, quia adhuc acrius illa, quae minaris, aeterna supplicia formido.
VERS. 19.-- Si separaveris, etc. (ID., Moral., lib. XVIII, c. 23.) Vilis quippe est Deo praesens mundus, pretiosa est ei, etc., usque ad qui ab amore praesentis saeculi loquendo quae potest, humanam animam evellit.
Quasi os meum. (HIER.) Consideremus quantam mercedem habeat sermo doctoris, si ab errore 114.0032D| quempiam liberare voluerit, et de peccantium numero revocare.
CAPUT XVI.
VERS. 1, 2.-- Et factum est verbum, etc. (HIER.) Instante captivitate, ne super proprium dolorem, uxoris quoque et liberorum miseriis torquearis. Bene ergo Apostolus jubet, Quia tempus breve est et consummatio imminet, ut qui exores habent, sint quasi non habentes (I Cor. VII).
VERS. 4.-- Mortibus aegrotationum. (ID.) Nota quod longa infirmitate tabescere, ira Dei est: unde Joram filius Josaphat infirmitate consumitur. Et Apostolus ait: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles (I Cor. XI), etc.
114.0033A| VERS. 5.-- Ne ingrediaris domum. (HIER.) Unde: Cum hujusmodi nec cibum sumere (I Cor. V). Nec debes dicere ei ave. Apostolis quoque interdictum est, etc., usque ad aliud enim est mori communi lege naturae, aliud Dei occubuisse sententia. Jeremias juvenis ad praedicandum missus est a Domino, unde ait, A a a Domine, nescio loqui. Et virgo fuit et castus, et sine liberis, ut expeditius praedicaret.
VERS. 6.-- Neque plangentur. (ID.) Modus fuit apud veteres, et usque hodie permanet, etc., usque ad et quotidie deceptorum funera prosternunt in Ecclesia?
VERS. 9.-- Ecce ego auferam. Sic quoque peccanti Ecclesiae aufert Deus omne gaudium et omnem laetitiam. De quo dicitur: Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete (Philip. IV).
114.0033B| VERS. 12.-- Sed et vos, etc. (ID.) Ne forte dicerent: Injusta sententia est, patrem comedisse uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescere.
VERS. 14.-- Ecce dies veniunt, etc. (ID.) Praedicuntur miracula, quae juxta litteram sub Zorobabel et Jesu pontifice partim completa sunt, etc., usque ad reduxit eos in terram suam, id est, ecclesiam quam dedit patribus eorum, id est, apostolis et apostolicis viris.
VERS. 16.-- Ecce ego mittam piscatores. Judaei putant piscatorum nomine significari Chaldaeos, et per venatores Romanos, qui de montibus collibusque, et de cavernis petrarum venati sunt infelicem populum.
Cavernis petrarum, etc. (HIER.) Apostolis et apostolicis 114.0033C| viris: Petra enim Christus (I Cor. X), sed et Petro donavit, etc., usque ad et recepisse duplices iniquitates suas.
VERS. 18.-- Duplices iniquitates, etc. (ID.) Quia servus sciens et non faciens voluntatem Domini, vapulabit multis (Luc. XII). Dignum est enim eos qui de gentibus sunt, simplicia peccata recipere, et nos duplicia. Unde: Voluntarie nobis peccantibus non relinquitur hostia pro peccatis (Hebr. VI).
VERS. 19.-- Ad te gentes venient, etc. (ID.) Postquam ejectus est Israel, et a piscatoribus venatoribusque translatus, gentium multitudo consequenter vocatur, et pristinum confitetur errorem.
Ab extremis. Primi terrae sunt sapientes saeculi, nobiles, divites, optimates. Sed extrema, id est, 114.0033D| stulta mundi elegit Deus, ut fortia quaeque confundat. Venient gentes, id est, ab his, qui sunt novissimi super terram, fatui et ignobiles et abjecti.
VERS. 20.-- Deos. (HIER.) Non solum de corporeis simulacris faciunt sibi homines deos, etc., usque ad et adoraverunt opus manuum suarum, putantes vera esse quae finxerunt.
CAPUT XVII.
VERS. 1.-- Peccatum Juda scriptum est, etc. (HIER.) Quasi dicat: Gentium peccata deleta sunt, de quibus ad Moysen dicitur, Dimitte me, etc., usque ad Quiescite ab homine cujus spiritus in naribus ejus (Isa. II).
(ORIG.) Forsitan peccatum Juda, peccatum nostrum, 114.0034A| qui credimus in Christum de tribu Juda, etc., usque ad si de Juda proditore volueris intelligere: Peccatum Juda scriptum est, repugnat quod sequitur eorum, etc.
VERS. 3.-- Excelsa. (HIER.) Quae Hebraice Ramoth. Et significantur haeretici, qui ponunt in coelum os suum, etc., usque ad et servitus daemonum, qui inimici et ultores.
VERS. 5.-- Maledictus homo. (ID.) Maledictus ergo Paulus Samosetanus et Photinus qui quamvis sanctum, etc., usque ad ut fieret utrumque unum, et non adoremus creaturam, sed Creatorem.
VERS. 7.-- Benedictus vir, etc. (ID.) Quasi: Judaei maledicti et haeretici, qui non habent spem in Domino, etc., usque ad qui semel pro nobis mortuus 114.0034B| est, et ultra non moritur: et dicit, Ego sum vita (Joan. XIV).
VERS. 8.-- Quod ad humorem. (ID.) Quasi diceret: de siccitate Judaica transit ad baptismi gratiam.
VERS. 11.-- In dimidio dierum. (ID.) Dies ejus hujus saeculi sunt. Eruit nos Christus de hoc saeculo nequam, et derelinquimus per diem. Novissimum ejus erit insipiens, cum omnia subjecta fuerint Christo. Novissimus inimicus destruetur mors.
VERS. 14.-- Sana me, Domine. (ID.) Multi medici curaverunt, etc., usque ad curari et sanari cupit, cujus vera laus et vera medicina.
VERS. 15.-- Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum, etc.
114.0034C| VERS. 16.-- Ego non sum turbatus te pastorem sequens. (ID.) Quanto plus Christum sequeris, etc., usque ad dies judicii malus his qui tormenta patiuntur.
VERS. 19.-- Vade et sta, etc. Quasi diceret: Quia verba tua audire contemnunt, etc., usque ad quasi non audierint, sed audiant velint nolint.
VERS. 21.-- Custodite animas. Ne praeceptum sabbati instauratum per Jeremiam discerpamus, totum simul ponimus, simul omnia cognoscamus.
Ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati. (ID.) Si nostri judaizantes, etc., usque ad sed et patrem suum dicebat Deum.
VERS. 27.-- Si autem non audieritis me, ut sanctificetis 114.0034D| diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Jerusalem, etc. Quasi dicat: Haec sunt praemia eorum qui sanctificant sabbatum, et nullo pondere gravantur. Si autem, etc.
CAPUT XVIII.
VERS. 1.-- Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino dicens. (HIER.) Per omnes sensus ad judicium, etc., usque ad et ibi audire praecepta Domini.
VERS. 4.-- Et dissipatum est, etc. Dissipatum divina providentia, ut nescius artifex errore suo parabolam figuraret.
VERS. 7.-- Repente loquar. (ID.) Liberum arbitrium 114.0035A| significat, etc., usque ad ut in omnibus excellat gratia largitoris.
VERS. 11.-- Ecce ego. (HIER.) Implet parabolam quam et aspectu docuit et sermone.
VERS. 12.-- Post cogitationes. (ID.) Ubi est absque gratia Dei, etc., usque ad omnes in circumitu ejus nationes.
VERS. 14.-- Nunquid de petra: quasi diceret: Sicut de Libani summitatibus, etc., usque ad populus meus oblitus est mei.
VERS. 16.-- Ut fieret terra. (ID.) Hoc plenius post adventum Domini videtur esse completum, quando nullus Judaeorum terram et urbem sanctam ingredi ege permittitur. Sed cum ad planctum venerint, mirantur et deflent vaticinia prophetarum completa.
114.0035B| VERS. 17.-- Sicut ventus. (ID.) Usque hodie haec sententia permanet, etc., usque ad tunc omnis Israel salvus fiet.
VERS. 18.-- Venit. (ID.) Ista tunc Judaeorum contra Jeremiam vel Christum, etc., usque ad prophetiam omni verborum et sensuum confidentia persequentes.
VERS. 19.-- Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum. (ID.) In typo Salvatoris, etc., usque ad sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII).
VERS. 23.-- Ne propitieris iniquitati eorum, etc. Non est contrarium superiori sententiae, etc., usque ad ne inultum peccatum illis fieret in exemplum.
CAPUT XIX.
114.0035C| VERS. 1.-- Haec dicit Dominus: Vade et accipe lagunculam. (HIER.) Vult divina Scriptura non solum auribus docere populum, sed etiam oculis. Magis enim mente retinetur quod visu percipitur quam quod auditu.
Lagunculam figuli pro laguncula figuli, etc., usque ad et pro Hierihoh Chiricho.
VERS. 4.-- Eo quod. (ID.) Omnis haereticus derelinquit Deum, etc., usque ad et comburunt idolis filios suos quos in haeresi genuerunt.
VERS. 5.-- Quae non praecepi. Non praecepi vel cogitavi, etc., usque ad haec de Deo accipienda sunt, sicut alia.
VERS. 6.-- Topheth, et vallis filii Ennom, etc. 114.0035D| (ID.) Quae sit vallis filii Ennom, etc., usque ad vel historialiter Babylonio vastante.
VERS. 7.-- Et dabo cadavera. Quamvis haec in Babylonica captivitate populo acciderint, etc., usque ad ventres suos sepulcra facerent liberorum.
VERS. 11.-- Sic conteram populum istum. Sub Aelio Adriano civitas, et nomen perdidit, et statum, ad frangendam superbiam habitatorum. Sanctae autem crucis et resurrectionis vocabula non urbem significant, sed locum.
(ID.) Judaei auream atque gemmatam Jerusalem, etc., usque ad et vero judici cuncta reserventur.
Et in Topheth sepelientur, etc., usque ad quae huic imminet loco, fiat sicut Topheth.
114.0036A| VERS. 13.-- Et erunt domus Jerusalem et domus regum. Omnis domus regum Juda sicut locus Topheth. Hoc in Hebraeo non habetur, sed a LXX interseritur.
CAPUT XX.
VERS. 1.-- Et audivit Phassur. (HIER.) Hic erat pontifex templi, etc., usque ad sed considerat imperantem.
VERS. 3.-- Cumque illuxisset. Notanda prophetae patientia atque prudentia. Missus in carcerem tacet, et silentio vincit injuriam, nec tamen dissimulat quod scit esse venturum, ut saltem Dei pontifex peccare desistat, et Dei clementiam deprecetur.
Non Phassur. Juxta superiorem interpretationem, etc., usque ad huc illucque circumspicias et venientes adversarios reformides.
114.0036B| VERS. 7.-- Seduxisti me, Domine. (ID.) Dicit se propheta a Domino deceptum, etc., usque ad persecutiones et angustias sustineat.
Factus sum in derisum. (ID.) Propheta putaverat statim futurum quod Dominus minabatur; et populus aestimabat quod statim non venerat, non esse venturum.
VERS. 12.-- Et tu, Domine exercituum, etc. (ID.) Solus Deus est, etc., usque ad ergo in peccatis mortuus.
Videam. Cum sciat justus se Deum habere propugnatorem, in patientia tamen fragilitatis humanae quod novit esse venturum, jam nunc videre desiderat.
Tibi enim. Qui dicis: Mihi vindictam et ego retribuam 114.0036C| (Heb. X), etc. Felix conscientia, cujus causa Domino revelatur: Unde apostolus: Omne quod manifestatur lux est (Ephes. V).
VERS. 13.-- Quia liberavit. (ID.) Pauper spiritu vindictam a Domino consecutus laudat, et se de manu pessimorum erutum gloriatur. Hoc autem non fit merito, sed ejus gratia qui pauperem liberavit, qui non amat divitias superbiae corruentis, sed humilitatem pauperis liberati.
VERS. 14.-- Maledicta. In quinto mense, id est Augusto natus est Jeremias, etc., usque ad et vaticinium futurae subversionis templi autument?
VERS. 15.-- Maledictus vir, etc. Qui putant animas fuisse in coelestibus, etc., usque ad et, Redimentes 114.0036D| tempus, quoniam dies sunt (Ephes. V), etc.
CAPUT XXI.
VERS. 1.-- Verbum quod, etc. Quando misit. (HIER.) Notandum quod in prophetis, etc., usque ad de quibus dicitur in sequentibus.
Phassur filium, etc. Supra pontifex Phassur sive Phascor qui percussit Jeremiam, patrem habuit Emmer: hic autem Phassur filius est Melchiae, non est enim idem.
VERS. 4.-- Ecce ego, etc. Quasi diceret. (ID.) Frustra repugnare vultis, et arma bellica praeparatis, quorum in media urbe usum tantum habebitis, ut armati esse videamini. Non enim habuerunt hostes quos vincerent, sed tantum quos caperent.
114.0037A| VERS. 7.-- Dabo Sedeciam. Primum de universa urbe prophetatum est, etc., usque ad nec ullam speret misericordiam, cum foedus perjurio violaverit.
In manu. In manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum ejus.
VERS. 8.-- Et ad populum. Nuntiis regis, qui venerant, etc., usque ad dicens: Maledicta dies in qua natus sum.
Ecce ego do coram vobis. Sunt qui hunc locum secundum tropologiam sic exponunt: Melius est se tradere saecularibus disciplinis, maxime philosophicis, quam in Ecclesia illa permanere; in qua fames sit sermonis Dei, et omnis populus haereticorum gladio et doctrinae penuria, et peste haeretica moriatur.
114.0037B| VERS. 12.-- Judicate mane. (HIER.) In hoc loco clementia Dei demonstratur, etc., usque ad vitio suo accideret eis, non duritia comminantis.
VERS. 13.-- Ecce ego ad te habitatricem. Loquitur contra Jerusalem, quae obsessa est: vel sicut Tyrus mari, ita Babylonio cingitur exercitu, et evadere non potest; vel quasi petra durissima se inexpugnabilem et robustam putat, pro soliditate et magnitudine murorum.
VERS. 14.-- In saltu. (ID.) Jerusalem et adjacentem regionem (quae fructiferas arbores bonorum operum non habebat, et ideo incendio digna) quam pulchre vallem campestrem appellat, quasi perviam hostibus; non montem excelsum, qui difficile ascendatur.
CAPUT XXII.
114.0037C|
VERS. 1.-- Haec dicit. (HIER.) Hic sermo Domini factus est, etc., usque ad fugiat Dei sententiam.
VERS. 3.-- Facite judicium. Quidquid regiae domui dictum est intelligant, etc., usque ad et in Ecclesia composito incedunt gradu.
VERS. 6.-- Si non posuero. (ID.) Comminatur domui regiae, etc., usque ad et eorum qui ministrant Domino.
VERS. 10.-- Nolite flere mortuum, etc. (ID.) Mihi proprie dici videtur de Sedecia, etc., usque ad omnia de Sedecia intelligamus.
VERS. 11.-- Ad Sellum, etc. (ID.) Josias rex justus tres filios habuit, etc., usque ad ideo quod in eis regnum Juda finitum sit.
114.0037D| VERS. 13.-- Vae qui aedificat, etc. (ID.) Joachim filio Josiae, quem substituit Pharao, etc., usque ad narrat mortuum et non sepultum, de quo dicemus in posterioribus.
VERS. 18.-- Non plangent eum, etc. (ID.) Quod de Hebraeo posuimus, etc., usque ad tandem latrunculi interfecerunt eum.
VERS. 24.-- Vivo ego dicit, etc. (ID.) Supra dixerat domui regis, etc., usque ad intelligere de Domino majestatis.
Quia si fuerit, etc. (ID.) Miserabiliter Grunius, etc., usque ad si voluerit legere legat ut philosophum, non ut ecclesiasticum.
VERS. 28.-- Nunquid? (ID.) Cum hoc de Jechonia 114.0038A| dicatur, etc., usque ad qui projiciatur de manu Domini et tradatur Babylonio regi?
Vir iste. (ID.) Jechonias interpretatur Domini praeparatio, cui in praesenti loco prima syllaba ie, id est nomen Domini aufertur, et dicitur Chonias, ut subaudiatur perditioni et interitui praeparatus.
VERS. 30.-- Scribe. (ID.) Christus de hujus semine natus est, etc., usque ad imo regni simulacrum, penitus fuisse deletum.
Sterilem, etc. Aquilae prima editio, sterilem, secunda, non crescentem. Symmachus vacuum, LXX et Theodotio, abominabilem et abdicatum.
CAPUT XXIII.
VERS. 1.-- Vae pastoribus, etc. (HIER.) Quia omnis 114.0038B| spes Judaici regni defecit, transit ad principes Ecclesiae; et synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata, ad apostolos sermo fit, de quibus dicitur, Super eos suscitabo pastores (Ezech. XXXIV), etc.
VERS. 5.-- Ecce dies veniunt, dicit, etc. (ID.) Abjectis pastoribus synagogae, Scribis, scilicet et Pharisaeis, et apostolis in loco eorum substitutis, inducitur Christus pastor pastorum.
VERS. 7.-- Propter hoc, etc. (ID.) Hoc totum caput in LXX non habetur, cujus hic sensus est: Quia non per Moysen populus Dei de Aegypto liberatur, sed per Christum de toto orbe; quod ex toto complebitur, quando ab oriente et occidente et septentrione et meridie venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, ut postquam intraverit, plenitudo 114.0038C| gentium, tunc omnis Israel salvus fiat (Rom. XI).
VERS. 9.-- Quasi homo madidus a vino. Nullius intelligentiae, nullius sapientiae, etc., usque ad Jeremias enim interpretatur excelsus Domini.
A facie Domini, etc. (ID.) Considerato vultu omnipotentis Dei, id est, Patris et vultu Filii, qui est splendor gloriae, et figura substantiae ejus, propheta et anima et corpore perhorrescit, et se nihil esse intelligit, unde: Ut jumentum factus sum apud te.
VERS. 10.-- Luxit terra. Quidquid de terra Judaea juxta litteram intelligis, ad congregationem credentium referre poteris. Propter adulteria enim, et mendacia, et perjuria, virtutum et gratiarum sterilitas consequitur.
114.0038D| VERS. 11.-- Propheta namque, etc. Quando in Ecclesia Dei et maxime in principibus ejus, inveniuntur mala, scimus esse completum, Propheta namque et sacerdotes polluti sunt.
Afferam super eos mala. Non quod mala sint, etc., usque ad dicitur correctio et cruciatus peccantis.
VERS. 14. Et in prophetis. Quomodo prophetae Samariae, quidquid loquuntur, prophetant in Baal; sic haeretici in Ecclesia, sive extra, ut supplantent populum Israel, qui prius cernebat Deum, loquuntur in daemonibus.
VERS. 15.-- A prophetis. (ID.) Utimur enim hoc testimonio, etc., usque ad conantur infamare et ubique blasphemias seminare.
VERS. 18.-- Quis enim? Nolite credere falsis prophetis 114.0039A| haec dicentibus: unde scire possunt consilia Domini, quis vidit et annuntiavit eis?
VERS. 19.-- Ecce turbo. Quasi dicat per contrarium patet prophetas nescire, quod dicunt: pro pace enim et securitate quam promittunt, venit tempestas Babylonia.
VERS. 25.-- Audivi quae dixerunt. (HIER.) Sunt multa genera prophetandi, etc., usque ad et corda indomabilia tyrannorum propria conscientia Domini majestatem sentirent.
VERS. 27.-- Somnia eorum quae. Sunt hodie somniatores in Ecclesia, qui errores suos Domini prophetias faciunt, crebro dicentes, somniavi: contra quos dicitur, usquequo istud, etc.
VERS. 28.-- Quid paleis? Pulchre doctrina haereticorum 114.0039B| paleis comparatur, quae medullam non habent, nec refectionem praebent.
VERS. 29.-- Nunquid non verba mea? Quod in priori populo prophetae mentiebantur, etc., usque ad minatur ergo Dominus contra hujusmodi magistros se esse venturum.
Quasi ignis. De ecclesiasticis viris scriptum est, quod malleus et securis non sunt audita in domo Domini.
VERS. 30.-- Qui furantur. Semper enim mendacium imitatur veritatem, aliter enim non potest decipere.
VERS. 39.-- Et derelinquam. Hoc in tempore Babylonicae captivitatis factum esse novimus, etc., usque ad quod proprie mysterium Trinitatis significat.
CAPUT XXIV.
114.0039C|
VERS. 1.-- Ostendit. (HIER.) Notandum hanc visionem factam esse tempore Sedeciae postquam Jechonias ductus est in transmigrationem, non in captivitatem, quia ultro se tradidit.
Duo calathi. Duos calathos vel cophinos malarum et bonarum ficorum, etc., usque ad ad bonas ficus et calathum optimum referantur.
Positi ante templum. Non foris etc., usque ad et ficus malas malas valde.
VERS. 2.-- Et calathus unus, (ID.) Nos simplices quaerentes historias, etc., usque ad et in Babylonem ductus et ibi mortuus.
114.0039D| VERS. 4.-- Et factum est. (ID.) Delirat hoc loco allegoricus interpres, etc., usque ad in terra hac et in valle lacrymarum esse morituros.
VERS. 6.-- Et ponam oculos meos. In captivitate posuit oculos suos super illos, etc., usque ad magna pars reversa est in Jerusalem.
CAPUT XXV
VERS. 1.-- Verbum. (HIER.) Haec priora sunt praeterita visione, etc., usque ad quod non observat carmen lyricum.
Anno quarto. Quarto anno regis Joachim, etc., usque ad Joachim autem interfectus est undecimo anno regni sui.
VERS. 3.-- A tertio decimo anno. A tredecimo 114.0040A| anno regni Josiae, etc., usque ad nisi assidue Domini admonitione revocetur.
VERS. 4.-- Et misit Dominus ad vos omnes servos. Non per unum prophetam, sed per omnes, populum suum admonuit, et quasi in vigiliis et excubiis constitutus, surrexit diluculo, ut commoneret, et non audierunt; ut quanto crebrior admonitio, tanto contemptus major.
Neque inclinastis. (ID.) Tanta fuit duritia, etc., usque ad quae non supplicium pro scelere irrogat.
VERS. 6.-- Post deos, etc. Quasi dicat: Haec cum superioribus monebam, ne diis alienis serviretis, nec me ad iracundiam provocaretis et nolentem ad poenam vestram cogeretis.
VERS. 9.-- Et assumam, etc., Nabuchodonosor servum 114.0040B| meum. Non sicut prophetae et alii sancti, qui Deo serviunt; sed quia in eversione Jerusalem Domini serviat voluntati.
Et adducam eos, etc. Haec sunt praemia contemptorum et Deum audire nolentium. Quidquid ergo mali super nos adducitur, nostra peccata merentur; et sicut gentes contra Jerusalem adductae sunt, sic hodie contra negligentem Ecclesiam serviunt.
VERS. 10.-- Perdamque, etc. Hoc in conciliabulo malignantium comprobatur, ut magistri eorum non doceant verbum Dei, sed sibilent ad instar colubri: in quibus vox gaudii et laetitiae periit ut non audiant illud Apostoli: Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete (Phil. IV).
VERS. 11.-- Et servient. Sicut Jerusalem, etc., 114.0040C| usque ad prophetico sermone describit.
VERS. 12.-- Cum impleti. Nota quod non solum contra Babylonem prophetat Jeremias, sed contra omnes gentes quae in exercitu Babylonis fuerunt et contra populum Dei dimicaverunt.
VERS. 15.-- Sume calicem vini furoris, etc. (ID). Propinatio calicis dominici furoris indicium est, etc., usque ad calix propinatur, sed pro poena.
VERS. 18.-- Jerusalem et civitatibus Juda, etc., Quasi dicat: Putabam quod solis gentibus propinarem, et ideo huic ministerio me laetus obtuleram, sed inter caeteras gentes, imo ante caeteras, propinavi Jerusalem et civitatibus Juda, etc.
VERS. 19.-- Pharaoni regi Aegypti, etc. Post Jerusalem bibit Pharao rex Aegypti, et servi ejus, et principes, 114.0040D| et universus populus, et qui non quidem est Aegyptius, sed in ejus regionibus commoratur.
VERS. 20.-- Philisthiim et Ascalonis, etc. Generali nomine terram Palaestinorum significat, etc., usque ad Palaestinos autem a Babyloniis captos atque vastatos scribit Isaias.
VERS. 22.-- Tyri et universis regibus, etc. Tyrus et Sidon sunt in littore Phoenicis, etc., usque ad lingua Hebraica magna ex parte confinis est.
VERS. 25.-- Regibus Elam et cunctis, etc. Quia sequitur, Elam et reges Medorum arbitrantur Zambri esse Persidis regionem: nisi forte quia praecessit Arabia, intelligantur esse reges solitudinis.
Et rex Sesach, etc. Quasi dicat: Omnes in circumitu, 114.0041A| etc., usque ad ante Antichristum secundum Danielem destruendum.
VERS. 31.-- Judicium Domino. Quia sunt gentium diversa merita, qui non credit jam judicatus est, in eo scilicet quod non credit; sed qui non credunt diversis afficientur suppliciis.
VERS. 32.-- Ecce egredietur, etc. Erubescant qui, vim Scripturae sanctae facientes, in bonam partem accipiunt Domini comminationes.
VERS. 34.-- Ululate, pastores. (HIER.) Ululatus optimatum gregis, etc., usque ad conticescent bona pacis et auferentur in furore. Domini.
CAPUT XXVI.
VERS. 1.-- In principio regni, etc. (ID.) Haec 114.0041B| prophetia superiore prior est, quamvis sub eodem rege. Illa enim facta est in anno quarto, haec in ejusdem regis principio. Non igitur in prophetia historiae ordo texendus cum priora posterius, et posteriora prius dicantur.
VERS. 2.-- In atrio domus. Ut etiam exteris civitatibus loquaris. Pulchre autem in atrio stat, et in vestibulo templi, ut qui ad orandum conveniunt sermones ejus audire cogantur.
VERS. 3.-- Si forte audiant, etc. (ID.) Quasi dicat: Forsitan audient, etc., usque ad Forsitan verebuntur Filium meum.
VERS. 4.-- Si non audieritis. In nostra positum est voluntate, etc., usque ad nec semel et a saeculo, sed semper et sollicito?
114.0041C| VERS. 6.-- Dabo domum istam sicut Silo. Sicut exstructo templo in area, etc., usque ad factus pro nobis maledictum.
VERS. 10.-- Portae domus. Nova dicitur, quia qui in ea sedebant, et judicio praeerant, sacerdotum et pseudoprophetarum calumniae resistebant.
VERS. 11.-- Et locuti sunt. Sedentibus urbis principibus in porta templi, etc., usque ad sed futura bona cogitantes.
VERS. 12.-- Et ait. Jeremias illis accusantibus et crimen, etc., usque ad: In veritate enim misit me Dominus ad vos.
VERS. 13.-- Nunc ergo bonas. Quasi dicat: Si irascimini, etc., usque ad ut nihil subtrahatur de veritate.
114.0041D| VERS. 16.-- Et dixerunt. Principes civitatis, et populus intellexerunt, etc., usque ad quas mutatione sententiae possumus liberare.
VERS. 20.-- Fuit quoque. Quaeritur cum Urias eadem, etc., usque ad Christus quoque de manibus persequentium lapsus est.
VERS. 22.-- Et misit rex. Quaeritur quomodo Joachim rex, etc., usque ad et hanc prophetiam factam esse cum coepisset regnare.
VERS. 24.-- Igitur manus Ahicam. Quamvis Jeremias Domini auxilio liberatus sit, in mercedem tamen deputatur illi, per quem prophetam suum liberavit.
CAPUT XXVII.
VERS. 1.-- In principio regni, etc. (HIERON.) 114.0042A| Multi putant hoc sequentis esse principium; sed superiori est jungendum, ut quidquid dictum refertur vel factum, in principio regni Joachim credamus fuisse.
VERS. 2.-- Haec dicit Dominus. Praeterita visio in principio regni Joachim: haec autem sub Sedecia, qui extremo regnavit in Jerusalem, sub quo urbs capta est et eversa.
VERS. 5.-- Terram et homines. Ordo contrarius, in Genesi prius fiunt animantia, homo postea; hic autem prius hominem nominat, postea quae sunt ei subjecta.
In fortitudine. Christus Dei virtus et Dei sapientia.
Et dedi, etc. Significat quod humano generi omnia per gratiam sunt tributa.
114.0042B| VERS. 6.-- In manu Nabuchodonosor. (ID.) Quantae infelicitatis est Israel, cujus comparatione Nabuchodonosor servus Dei appellatur?
Insuper et. Omne genus animalium; cum homine enim omnia traduntur, quae ipsi subjiciuntur; vel feras gentes, ut illi serviant qui servire non noverant.
VERS. 7.-- Donec veniat, etc. Ne putetur regnum Nabuchodonosor esse perpetuum, significat ipsum a Medis et a Persis esse capiendum.
VERS. 12.-- Et ad Sedeciam. Post universas gentes, transit ad Sedeciam et eadem comminatur, neque enim Judaei privilegium merentur, qui aut similia, aut graviora, aut majora gentibus peccaverunt; et qui audire dedignantur, peste et fame consumuntur.
114.0042C| Nolite audire. In hoc loco allegoricus interpres, etc., usque ad et sedem pristinam non recepturos.
VERS. 14.-- Non servietis. Melius est sponte servire, et amicum Deum habere, et gentilem terram colere, quam necessitate captivum servire.
Verba prophetae. Notandum in Scripturis sanctis pseudoprophetas vocari prophetas.
VERS. 16.-- Et ad sacerdotes. Post gentes et reges, sacerdotibus loquitur, et populo, qui jam interitum prophetis annuntiaverat, dicens: Et ejiciam vos, etc. Loquitur autem eadem quae supra.
VERS. 17.-- Ut vivatis. Nota Dei clementiam, etc., usque ad In quo ostenditur posse retineri Deum precibus sanctorum.
114.0042D| VERS. 18.-- Occurrant Domino. (ID.) Occurrant, et quae praedicunt opere completa demonstrent, et tunc veritate vaticinium probabitur.
VERS. 19.-- Ad columnas. (ID.) Enumerat vasa quae translata fuerunt in Babylonem, capto Sedecia, civitate incensa, temploque subverso.
CAPUT XXVIII.
VERS. 1.-- Et factum est. (HIER.) Nondum Ezechiele vaticinante in Babylone ad eos qui cum Jechonia fuerant translati.
In domo Domini. In qua fiducialiter loquitur, quia prospera populo pollicetur; et mendacia libenter audiuntur, praecipue quae optata promittunt.
114.0043A| VERS. 3.-- Omnia vasa, etc. Jeremias dixerat etiam reliqua vasa apportanda, hic affirmat asportata esse reportanda.
VERS. 6.-- Amen, sic, etc. Optat fieri, quod ille mentitus, etc., usque ad sub aliorum exemplo veritatem asserit.
VERS. 7.-- Verumtamen. Potuit dicere mentiris, etc., usque ad ut qui audiunt exspectent exitum.
VERS. 10.-- Et tulit. (HIER.) Consideranda Jeremiae prudentia, etc., usque ad quorum notitia solius Dei est.
VERS. 13.-- Ananias. Putative propheta dicitur. Multa enim in Scripturis sanctis dicuntur juxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, non juxta veritatem rei.
VERS. 14.-- Et facies. Cum abiisset Jeremias 114.0043B| et silentio devorasset injurias, factus est sermo Domini ad eum non ut suis verbis ad Ananiam mendacio gloriantem loqueretur et diceret: Haec dixit Dominus; quod tamen ille Ananias dixerat, sed mendacium semper veritatem imitatur.
Catenas. Ostendit quod minorem poenam retinens, etc., usque ad in brutorum animalium corpora sunt relegatae.
VERS. 15.-- Et dixit. (ID.) Notandum quod Jeremias passus injuriam, nondum facto ad se sermone Domini, silet, postea vero missus a Domino, audacter arguit, mentienti denuntians propinquam mortem.
VERS. 16.-- Hoc anno. (ID.) Si quando morimur, de carceribus corporum liberamur, secundum illud 114.0043C| quod male interpretantur haeretici: Educ de carcere animam meam; quomodo pro supplicio mors irrogatur?
VERS. 17.-- Mense septimo. Forsitan in mense septimo, qui requiem significare solet, ideo mortuum mentiuntur, ut de malis corporis liberetur, juxta illud: Mors viro requies est; nos autem novimus corpora credentium esse templa Dei, si Spiritus sanctus habitet in illis.
CAPUT XXIX.
VERS. 1.-- Et haec. (HIER.) Intendit persuadere ne acquiescant pseudoprophetis, qui eis post breve tempus reditum in Jerusalem promittebant. Sed sciant se in Babylone multo tempore moraturos.
114.0043D| Verba libri. (ID.) Hic libellus Jeremiae, etc., usque ad quae a Domino sibi imperata fuerant populo suaderet.
Ad reliquias seniorum. Primo ad senes, deinde ad sacerdotes, tertio ad prophetas, quarto ad omnem populum Dei sermo dirigitur, secundum ordinem aetatis epistola prophetae mittatur.
VERS. 6.-- Accipite uxores, etc. Jeremiae (quia prope est captivitas Jerusalem) imperatur ne accipiat uxorem, nec faciat filios. Si autem, propter angustiam temporis, habentibus usus uxorum tollitur, quanto magis non habentibus ne accipiant imperatur.
VERS. 8.-- Non vos seducant. (ID.) Falsos prophetas, 114.0044A| etc., usque ad qui idem erat regni Sedeciae.
VERS. 10.-- Cum coeperint. Nolite credere pseudoprophetis, qui vicinum reditum pollicentur vobis: prius enim vobis explebuntur septuaginta anni quam redeatis.
Septuaginta anni. Tandiu in saeculi confusione versamur, etc., usque ad et tunc est finis laboris nostri atque patientiae.
VERS. 14.-- Et reverti. Ut certius sciatis quod hunc reditum tanquam propinquum sperare non debeatis, sed domos aedificare, pomeria plantare, filios generare, et tempus exspectare promissum.
VERS. 17.-- Quasi ficus. Theodotio suarinas, id est, secundas, Symmachus novissimas, quae Hebraice suarim ( ).
114.0044B| VERS. 19.-- De nocte. (ID.) Non cessavi monere, ut vos imitarentur qui in transmigratione securo otio fruimini, donec compleantur promissa Dei.
VERS. 21.-- Ad Achab. Aiunt Hebraei hos esse presbyteros, etc., usque ad ut acta poenitentia post verum sabbatum pristinum locum possiderent.
VERS. 24.-- Ad Semeiam. Semeias de loco Nehelami, etc., usque ad Discretio vero spirituum spiritualis gratia est.
VERS. 27.-- Quare non increpasti. (ID.) Mendacio praevenit veritatem quod ipse merebatur aliis imponit, quia prudentiores sunt filii tenebrarum filiis lucis, et quod timent sibi inferunt aliis.
VERS. 31.-- Haec dicit. Semeias vere Nehelamites, etc., usque ad contra quos subditur, Ecce ego visitabo.
CAPUT XXX.
114.0044C|
VERS. 1.-- Hoc verbum. (HIER.) Jeremias reversionem promittebat, etc., usque ad Sed cum Israel et Judas in terram suam revertentur.
VERS. 7.-- Vae quia magna. (ID.) Prius tristia nuntiantur, etc., usque ad nec manibus arma, sed lumbos quasi parturientes tenebunt.
VERS. 9.-- Et David. Christo, scilicet; quomodo enim primus Adam et secundus scribuntur juxta corporis veritatem sic et David. Christus enim de David secundum carnem.
VERS. 10.-- Serve meus. (ID.) Familiariter vocat, sicut Abraham, Isaac, Jacob vocantur servi Dei. Moyses quoque et alii prophetae, et Paulus in principio 114.0044D| Epistolarum hoc titulo gloriantur.
VERS. 12.-- Plaga. (ID.) Aliter amicus, aliter percutit inimicus; aliter pater, aliter hostis: ille enim ut corrigat, iste percutit ut occidat.
VERS. 16.-- Propterea. (ID.) Sub Zorobabel haec facta cognoscimus, etc., usque ad sed plenius atque perfectius in Christo complentur.
VERS. 18.-- Ecce ego convertam. (ID.) Quoniam typus praecessit, etc., usque ad plenius atque perfectius in Christo et in apostolis complentur.
VERS. 19.-- Ludentium, et multiplicabo eos, etc. Non secundum illud, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII); sed sicut David ludebat ante arcam Domini (I Par. XIII)
CAPUT XXXI.
114.0045A|
VERS. 1.-- In tempore. (HIER.) Opere completo, cognoscitur artifex; adepta sanitate, medici industria. Sic eversa Jerusalem, et abjecto priori populo, intelligitur quod repulsio Judaeorum salus sit gentium.
VERS. 3.-- Longe Dominus apparuit. Quia offenderat Dominum Israel, etc., usque ad non merito salvatus est.
VERS. 5.-- Plantabunt, etc. (ID.) Qui post captivitatem Israel ab alienis possessi sunt, quibus dicitur: Plantate plantaria et vindemiate (Deut. XXVIII).
VERS. 7.-- Reliquias Israel. Quae secundum electionem salvantur.
VERS. 8.-- Ecce ego adducam, etc. Per apostolos et apostolicos viros qui sunt custodes, clamantes in 114.0045B| monte Samariae, quibus praecipitur: Personate, canite (III Reg. XVIII), etc.
Claudus. (ID.) Qualibus per Eliam dicitur: Usquequo claudicatis utroque pede? Sed in Christo postea cucurrerunt; et, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam.
In fletu venient et in, etc. (ID.) Judaei hoc putant esse completum, etc., usque ad haec fuisse completa possunt probare.
VERS. 9.-- Et Ephraim. Ephraim, qui est typus gentilis populi, etc., usque ad in Samaria primus regnum obtinuit, etc.
VERS. 11.-- De manu potentioris, etc. (ID.) Adversariae potestatis, quae natura fortior: nos autem fide fortiores, si tamen liberamur ab eo qui alligat fortem, 114.0045C| et domum ejus diripit.
VERS. 14.-- Animam sacerdotum. Qui habent scientiam Dei, de quorum ore interrogant legem, qui credunt in eum qui est sacerdos in aeternum.
Pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus, etc. Unde Dominus in valle Gethsemani, id est pinguedinis, comprehensus est.
VERS. 15.-- Vox in. (ID.) Quidam Judaeorum hunc locum sic exponunt, etc., usque ad Hebraeos, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse.
Rachel plorans. Rachel mater Joseph, etc., usque ad flere dicitur pueros juxta se interfectos.
VERS. 16.-- Et revertentur. (ID.) Melius hoc de parvulis intelligimus, etc., usque ad et infantes resurgent in virum perfectum.
114.0045D| VERS. 18.-- Eruditus sum. Quasi dicat: Correctio proficit in salutem, et quae ad praesens videtur esse tristitiae, post reddit fructum pacis.
VERS. 19.-- Quoniam sustinui. (ID.) Per ignorantiam aetatis dicit se peccasse, ut facilius veniam consequatur, unde: Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris. Et in sequentibus, Deus parvulum eum vocavit et deliciis affluentem, propter divitiarum scilicet magnitudinem et terrae fertilitatem (Psal. XXIV).
VERS. 20.-- Si filius honorabilis, etc. Poenitentiam agente Ephraim et dicente: Erudisti me, Domine, et eruditus sum, etc., respondit Dominus, et plene conversum tali sustentat oraculo, Si filius honorabilis, etc.
114.0046A| Idcirco conturbata. Quasi dicat: Avido animo suscepit verba mea, et servavit, sed tamen miserebor ejus; quia et hominum justitia Dei indiget misericordia.
VERS. 21.-- Statue tibi, etc. Provocat ad satisfactionem, ut consideret in quantis deliquit, et agens poenitentiam ad pristinam gratiam revertatur, secundum illud, Memento unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac (Apoc. II).
Dirige cor tuum. (ID.) Dirigit cor suum in viam rectam, etc., usque ad nec per luxus saeculi declinare consentit.
Revertere, virgo, Israel, revertere ad civitates tuas istas. (ID.) Licet haec quidam juxta historiam, etc., usque ad et desinat vagari per luxus saeculi.
VERS. 23.-- Adhuc dicent. (ID.) Christianis, scilicet 114.0046B| temporibus, quibus captivitatem populi sui Dominus convertit.
Benedicat tibi. Haec sub Zorobabel ex parte videntur, etc., usque ad juxta Judaeos et nostros judaizantes carnaliter.
VERS. 25.-- Quia inebriavi. Mutatio personarum, etc., usque ad respondet populus de captivitate reversus: ideo expergefactus sum, etc.
VERS. 26.-- Ideo quasi. Ut imitarer dicentem, etc., usque ad et diem resurrectionis exspectat.
VERS. 27.-- Ecce dies veniunt dicit Dominus. Omnes hujuscemodi repromissiones, etc., usque ad sed sit Deus omnia in omnibus.
VERS. 30.-- Obstupescent dentes. (ID.) Dentes comedentium non possunt suavitatem sentire, etc., 114.0046C| usque ad non austeritate ciborum, sed vitio dentium.
VERS. 31.-- Ecce dies. Hoc testimonio Paulus, etc., usque ad et circumcisio et sabbatum spiritualiter complerentur.
VERS. 34.-- Et non docebit. Ut non quaerant Judaicos magistros et mandata hominum, sed doceantur a Spiritu sancto, si tamen templum Dei fuerint, et spiritus Dei habitaverit in ipsis, qui spirat ubi vult, et diversas habet gratias: Notitia tamen unius Dei omnium virtutum possessio est.
Omnes enim cognoscent. (HIER.) Quia omnes erunt etc., usque ad non in natura qua in semetipso etiam cum videretur latuit.
VERS. 35.-- Qui dat solem. (ID.) Secundum Genesim 114.0046D| sol in coelo positus est in lumine diei, luna et stellae in lumine noctis. In psalmo quoque legitur: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam, quia invicem sibi dies et noctes succedunt.
VERS. 36.-- Si defecerint, etc. Si coeli peribunt, et sic vestimentum veterascent, quomodo semen Israel potest esse perpetuum? Coeli autem peribunt.
VERS. 37.-- Si mensurari. Quasi dicat: Quomodo rerum, etc., usque ad nec aliquando cessabit.
VERS. 38.-- Ecce dies. Qui mille annorum regnum, etc., usque ad, ibi autem Ananehel per men litteram.
VERS. 39.-- Usque ad anguli portam. (ID.) Nulla 114.0047A| enim vera justitia, etc., usque ad haec aedificatio manebit in aeternum.
CAPUT XXXII.
VERS. 1.-- Verbum quod, etc. (HIER.) Non solum verba, sedet opera prophetarum, sunt nobis in exempla virtutum. Poterat Jeremias nuntiare prospera et frui regis amicitia, sed maluit Deo obedire, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
VERS. 2.-- In atrio carceris. (ID.) Notanda ex parte regis clementia, qui non in carcere, sed in vestibulo prophetarum recludi jusserat, in libera scilicet custodia, ne posset effugere; quasi non omnis Jerusalem clausa munitionibus fuerit communis carcer.
VERS. 3.-- Clauserat enim eum. Jam vicina captivitate, 114.0047B| jam peste et fame consumpta civitate, et tamen perstat Sedecias in sententia.
Quare vaticinaris. Gravior est terror ante increpationem verborum, quam poenarum sustinere cruciatum, et videre quem timeas.
VERS. 5.-- Visitem eum. Temperavit sententiam, ut ad bonam et malam partem possit referri, visitatio enim et consolationem, et supplicium significat.
VERS. 7.-- Ecce Hanameel, filius. Helchias et Sellum, etc., usque ad voluminis hujus monstrat exordium.
Eme tibi agrum. Ager iste sacerdotalis, cujus emptio atque possessio Jeremiae defertur, est in Anathot in terra Benjamin. Quorum primum obedientiam, secundum filium dextrae sonat; et convenienter appetit ejus emptionem, in quo obedientia et virtus Domini 114.0047C| versabatur.
VERS. 8.-- In terra Benjamin. (ID.) Hoc est de suburbanis, etc., usque ad Audiant qui falsa adhibitis testibus vendicare conantur.
VERS. 13.-- Et praecepi Baruch. (ID.) Baruch, qui interpretatur benedictus, etc., usque ad hoc legere cupientibus exhibeat apertum volumen.
VERS. 14.-- In vase fictili, etc. Ne foris positi paterent rapinae, etc., usque ad commoventur tamen Dei sermone.
VERS. 15.-- Adhuc possidebuntur domus et agri. Hoc est quod Jeremias supra dixit se intellexisse verbum Dei, et idcirco emisse agrum.
VERS. 18.-- Qui facis misericordiam. Grandis 114.0047D| misericordia Creatoris, etc., usque ad diu dilata poena reddatur.
Fortissime, magne, etc. (ID.) Haec nomina potentiam Creatoris indicant, sed proprie nomen Dei. Pater est, unde: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XXVII).
VERS. 19.-- Magnus consilio, etc. Nemo ergo secretis Dei se inferat, et de illius judiciis judicare praesumat.
Ut reddas unicuique. Significat quod interdum, etc., usque ad tandem Rubri maris fluctibus obrutus est.
VERS. 20.-- Qui posuisti signa. De generali transit ad speciale, et quod proprie praestiterit Israel, brevi sermone percurrit.
Et portenta, etc. Quibus afflicta est usque ad diem 114.0048A| hanc, etc., usque ad Et notandum quod Israel ab omnibus separat.
VERS. 21.-- Et eduxisti populum tuum. Pulchre dixit populum tuum: eo enim tempore quo eductus est, Domini imperio serviebat.
VERS. 23.-- Et ingressi sunt. (ID.) Nihil medium inter possessionem et inobedientiam: ubertas enim securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit.
Et non obedierunt. Id est, Frustra ergo promiserunt, dicentes: Quaecunque praeceperit Dominus faciemus; non enim in responsione, sed in opere praemium est.
VERS. 24.-- Ecce munitiones exstructae. Decimus annus Sedeciae erat, et civitas obsessa, ut supra dictum 114.0048B| est, et Jeremias in atrio carceris. Unde subditur: Ecce munitiones.
Ne capiatur. Quasi dicat: Non habent quos vincant, sed quos capiant, jam fame et peste consumptos.
Et quaecunque locutus es. Ex creaturis praedicat Creatorem, etc., usque ad Haec autem universa praemittit, ut inferat quasi in reprehensionem divinae sententiae: Et tu dicis mihi, Domine Deus, eme agrum.
VERS. 25.-- Et tu dicis. Non reprehendit, sed interrogat, etc., usque ad et agrum emat quem non possideat.
VERS. 27.-- Ecce ego Dominus. Non omnium gentium vel populi Israel tantum, etc., usque ad quia alia propter se, alia in usum hominum sunt facta.
VERS. 28.-- Ecce ego tradam civitatem. Quia mihi est curae omnia regere, universa disponere, singulis 114.0048C| reddere juxta vias suas.
Civitatem istam. Primum vallata exercitu Chaldaeorum, absente Nabuchodonosor, capta est; et Sedecias in Rablatha regi traditus est.
VERS. 29.-- Et venient Chaldaei. Aquila melius, ingredientur: non enim absentes erant, ut venirent qui obsiderent civitatem; verbum autem Hebraeum et venient, et ingredientur sonat.
Et domos in quarum domatibus. Quomodo periturus scribitur mundus, juxta illud: Coelum et terra transibunt, eo quod in maligno positus sit, sic et domus ipsa, et loca, in quibus flagitia facta sunt, irae Dei subjacebunt.
VERS. 30.-- Jugiter facientes malum. Sine fine, 114.0048D| etc., usque ad in conspectu tuo.
VERS. 33.-- Et verterunt ad me terga. Unde alibi: Vertunt contra me scapulam recedentem (Zach. VII). Qui enim precatur, inclinata cervice in terra pronus funditur; qui vero tergum vertit, gestu corporis indicat, se negligere comminantem.
Cum docerem eos. Fugatis tenebris erroris et idolorum cultura, illuminare eos cupiebam, et docere quae recta sunt.
VERS. 34.-- Et posuerunt idola sua, etc. Non solum tunc Judas posuit idolum in templo Dei, sed usque hodie in Ecclesia, vel in corde credentium ponitur idolum, quando novum dogma constituitur et in abscondito adoratur.
114.0049A| VERS. 35.-- Et aedificaverunt, etc. Proprie tribus Juda et Benjamin in phano Baalis et Moloc daemonum simulacra venerabantur; vitulos aureos in Dan et in Bethel decem tribubus, quod tam exsecrabile est, ut Dominus nunquam se cogitasse testetur.
In valle filii Ennon. (HIER.) Quae Siloe fontibus subjacet et amoenitate sua populum ad luxuriam provocavit, quam sequitur cultus idolorum.
VERS. 37.-- Ecce ego congregabo. Multi putant hoc in tempore Zorobabel, etc., usque ad et electio reliquiarum salvatur.
Et reducam eos ad locum istum, et habitare. Sicut sperantibus auxilium, etc., usque ad et desperatio atque humilitas Dei mereatur auxilium.
VERS. 38.-- Erunt mihi in populum, et ego, etc. 114.0049B| Tristibus laeta subjungit, et captivis reditum promittit; sed primum ostendit causam offensae et justi furoris; et quanto major culpa, tanto in peccatores amplior clementia.
VERS. 39.-- Et dabo eis. (CASS.) Manifeste prodit initium nobis, etc., usque ad et per hoc vel remunerationem, vel supplicia promeriri.
VERS. 40.-- Et timorem meum dabo in corde eorum. (ID.) Sic liberum donat arbitrium, ut timor qui tribuitur ex gratia sit largitoris.
VERS. 41.-- In toto corde meo, et in tota anima mea. Si verba sunt Salvatoris, etc., usque ad sicut illud: festivitates vestras odi (Amos. V), etc.
Quia haec dicit Dominus, etc. Haec juxta litteram, etc., usque ad Sed spiritualiter in Christo et apostolis 114.0049C| plenius completa sunt.
CAPUT XXXIII.
VERS. 1.-- Et factum est. Praedicit quod sicut peccatoribus vindicta, etc., usque ad donec a Romanis per totum orbem dispersi sint.
VERS. 3.-- Clama ad me, et ego exaudiam eum. Ostendit quod per orationes prophetarum et sanctorum, qui fuerunt in plebe, Dominus placatus sit et revelaverit eis reversionem in terram suam, quae adhuc occulta latebat.
Nunc autem dicitur: Clama ad me, et exaudiam te. Quia imminentem captivitatem Dominus avertere noluit, ut primum solverent poenam peccati sui; postea vero reversionem non negavit, quam modo 114.0049D| promittit.
VERS. 10.-- Adhuc audietur in loco isto, etc. Ne desperent Judaei propter minas et captivitates futuras, restaurationis bona promittit, ut locus, qui desertus fuerat propter scelera habitatorum, propter correctionem et emendationem habitetur.
VERS. 12.-- Accubantium gregum. Greges Ecclesiae, scilicet de gentibus congregatae, etc., usque ad multi sunt qui ad fidem Christi et ovium suarum numerum pertinent.
VERS. 14.-- Ad domum Israel: De quibus Isaias: erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, etc.
VERS. 17.-- Haec dicit Dominus. Supra dixerat 114.0050A| de creatione solis et lunae et stellarum, etc., usque ad Christi regnum et sacerdotium in aeternum manebit.
CAPUT XXXIV.
VERS. 1.-- Verbum quod factum, etc. (RAB.) Licet rex nequissimus, etc., usque ad finem capitis.
CAPUT XXXV.
VERS. 1.-- Verbum quod factum est. (RAB.) Cum propheta in proximo capite de Sedecias, etc., usque ad finem capitis.
CAPUT XXXVI.
VERS. 3.-- Si forte audiente domo Juda, etc. Immensa clementia, etc., usque ad ut per misericordiam Dei veniam consequantur.
VERS. 4.-- Vocavit ergo. Prompta obedientia prophetae 114.0050B| concordat, etc., usque ad qui soluti et liberi verbum Dei proximis expendere negligunt?
VERS. 9.-- Praedicaverunt jejunium in conspectu Domini, etc. Ut qui per luxum peccaverunt, etc., usque ad quae deliquerunt in maximis.
VERS. 16.-- Igitur cum audissent, etc. Etiam auditoribus necessaria est, etc., usque ad verba Dei audire poterant aure corporis, sed non cordis.
VERS. 18.-- Ex ore suo loquebatur, etc. Significat quod apostoli et prophetae nullam necessitatem tractandi vel penuriam loquendi patiebantur; sed prompte et facile omnia proferebant.
VERS. 23.-- Et projecit in ignem. Stupenda indurati cordis nequitia, etc., usque ad ne crederent et poeniterent.
114.0050C| VERS. 26.-- Abscondit autem, etc. Contra quem frustra nititur humana praesumptio. Custodit enim Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.
VERS. 30.-- Propterea, etc. Digna ultio, etc., usque ad aestu solis et gelu noctis ureretur.
CAPUT XXXVII.
VERS. 1.-- Et regnavit rex Sedecias, etc. Quod Sedecias post Joachim, etc., usque ad sed omnes iniqui fuerunt et idololatrae, et ideo perierunt.
VERS. 3.-- Ora pro. Nequaquam pro se orare postulavit, quia divinis mandatis obtemperare noluit: Qui enim avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.
VERS. 4.-- Igitur exercitus. Quomodo Chaldaei 114.0050D| solverunt, etc., usque ad Jeremias vero contraria et vera prophetavit.
CAPUT XXXVIII.
VERS. 5.-- Et dicit rex Sedecias, etc. Pater Sedeciam sine puro affectu, etc., usque ad Postea vero flagellatum tradidit eum Judaeis, ut crucifigeretur.
VERS. 7.-- Audivit autem Abdemelech. Sicut illi principes, qui prophetam miserunt, etc., usque ad quanto nos districtius reos tenemus.
VERS. 17.-- Si profectus exieris, etc. Propheta, praevidens civitatem esse tradendam in manus Chaldaeorum, consilium dedit regi ut se traderet in manus regis Babylonis, ut sic furibundum ejus animum mitigaret, 114.0051A| et leviorem sententiam susciperet; sed mens indurata corrigi non poterat.
VERS. 22.-- Ecce. Significat quod fluxa cogitatio, etc., usque ad et animam igne comburet inexstinguibili.
CAPUT XXXIX.
VERS. 17.-- Et liberabo te. Qui sperant in Domino non confundentur (Sap. XIX). Confundentur omnes iniqua agentes (Psal. XXIV). Ecce principes qui animam Jeremiae quaerebant, captivantur. Eunuchus qui eum liberaverat perfecta potitus est libertate. Sic quoque liberatis sanctis praedicatoribus, persecutores aeterna ultione punientur.
CAPUT XL.
VERS. 1.-- Sermo qui factus est, etc. Quaeritur 114.0051B| quomodo hic sermo Domini, etc., usque ad juxta sermonem Domini liberatus est.
VERS. 2.-- Tollens ergo. Descripta vastatione urbis, et interitu, et captivitate populi, et perfidia regis, sequitur quid de Jeremia factum sit, et de reliquiis populi, quas propheta monuit ex verbo Domini sedere in terra sua, et servire regi Babylonis, ipsi vero maluerunt ire in Aegyptum, ubi eos postea Nabuchodonosor trucidavit, et ipsam Aegyptum vastavit.
VERS. 3.-- Et factus est vobis. Ex hoc etiam loco manifestum est Deum, etc., usque ad Dei vero sententiam justam praedicabant.
CAPUT XLI.
VERS. 8.-- Decem viri reperti sunt inter eos, etc., habemus thesaurum. Thesaurus enim in agro, etc., usque ad Per calcaneum enim, qui finis est corporis, terminus significatur actionis.
VERS. 16.-- Tulit ergo Johanan filius Careae et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, etc. Hanc fugam reliquiarum et transitum contra verbum Domini in Aegyptum quem Jeremias longa narratione hic retexuit, longe ante Isaias praedixit, centum scilicet quinquaginta annis, qui fuerunt inter Isaiam et Jeremiam, dicens: Vae filii desertores, dicit Dominus, ut faceritis consilium, et non ex me (Isai. XXX), etc.
CAPITA XLII, XLIII.
( Textus sacer sine expositione. )
CAPUT XLIV.
114.0051D| VERS. 15.-- Responderunt autem Jeremiae, etc. Stulta responsio. Confitentur eum loqui in nomine Domini, et non acquiescunt, sed sequuntur pravitatis suae consilium. Mystice. Omnes haeretici in Aegypto hujus mundi. Id est, in tenebris erroris constituti, sacrificia non Deo vero, sed daemonibus offerunt, cum figmenta et prava dogmata ad decipiendos homines et fidem subvertendam scribunt. Ideo venient super eos mala, et erunt in desolationem et in stuporem.
VERS. 26.-- Vivit Dominus, etc. Contradicit propheta ex sermone Domini ne nomen ejus vocetur ore Judaeorum in terra Aegypti, quoniam qui contra Dei praeceptum illuc pertransierant, protectionem 114.0052A| Domini ibidem habere non debebant. Mystice autem non vocatur nomen Domini ore haereticorum in terra Aegypti: quia nec sermo eorum nec oratio, dum in errore sunt, accepta est Deo. Non enim est pulchra laus in ore peccatoris (Eccl. XV). Qui ergo in errore perseveraverint, peribunt gladio districti judicii. Qui autem, relicto errore, de Aegypto in terram Juda redierint poenitentes: et deinceps catholicam fidem tenentes salvabuntur.
CAPUT XLV.
VERS. 1.-- Verbum quod locutus est Jeremias, etc. Rudis adhuc in tolerantia passionum quas exsperturus erat Baruch, expavit captivitatis calamitatem quae tempore Joachim filii Josiae regis Juda imminebat, unde conqueritur dolorem additum dolori suo, 114.0052B| cui responsum est a Domino quia superflue quaerat sibi pacem, cum totus populus laboret sub fasce tribulationum. Significat autem eos qui in pressura tribulationum vel persecutionum, quibus in praesenti Ecclesia gravatur, pusillanimitate titubant, quaerentes consolationem, quae in futuro promittitur. Unde: Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI).
CAPUT XLVI.
VERS. 1.-- Quod factum est verbum, etc. (RAB.) Hactenus propheta mistim de Juda et Israel, de Chaldaeis et Aegyptiis pro convenientia narrationis egit, etc., usque ad anno Joachim filii Josiae quando Pharao Nechao rex Aegypti in Charchamis cum 114.0052C| Nabuchodonosor pugnavit, et superatus est.
VERS. 9.-- Ascendite equos. (ID.) Haeretici et schismatici ex diversis provinciis orti, frustra disponunt contra civitatem Dei bella, etc., usque ad cum traduntur in manus ejus qui solium suum posuit ad Aquilonem, ut mittat eos in stagnum ignis et sulphuris.
VERS. 11.-- Ascende in Galaad. (HIER.) Mons est ad quem septima die venit Jacob, de Charram fugiens: est autem ad tergum Phoenicis et Arabiae collibus Libani copulatus, extenditurque per desertum usque ad trans Jordanem ubi habitavit Seon rex Amorrhaeorum. Cecidit autem in sortem filiorum Ruben et Gad, et dimidiae tribus Manasse.
Tolle resinam. (RAB.) Graeci, ῥητίνην vocant; ῥέω 114.0052D| enim dicitur de eo quod manat, etc., usque ad quia non accipient ab eis sanitatem, sed confusionem.
VERS. 12.-- Audierunt gentes. (ID.) Quia frustrato solatio idolorum, etc., usque ad non victoriam veritatis accipiunt, sed errore captivi pariter in foveam perditionis cadunt.
VERS. 14.-- Annuntiate Aegypto. Quasi dicat: Vos qui audistis vaticinium meum, nuntiate Pharaoni quia prope est tempus et tumultus belli.
VERS. 18.-- Quoniam sicut Thabor. Hoc est ex comparatione locorum frugiferorum, quasi in mari submersorum, grandem Aegyptiorum potestis intelligere ruinam. (HIER.) Thabor terminus est Zabulon, mons in medio Galilaeae campo, mira rotunditate 114.0053A| sublimis: distans a Diocaesaraea decem millibus contra orientalem plagam. Qui confinium quoque inter tribus Issachar et Nephthalim fuit Carmelus, ubi Nabal Carmelus fuit et nunc villa est Carmela nomine, decimo lapide oppidi Chebron, vergens ad orientalem plagam ubi Romanorum praesidium est.
(RAB.) Mystice autem, quia Thabor, etc., usque ad in hujus saeculi mare demersi, et in damnatione perpetua.
VERS. 20.-- Vitula. Quia Aegyptia plebs in deliciis nutrita, indomita, lasciva, jugum disciplinae recusavit.
VERS. 21.-- Mercenarii. (RAB.) Principes Aegyptiorum non pastores, sed mercenarios vocat, etc., usque ad Mercenarius autem, et qui non est pastor, cum videt lupum venientem, dimittit oves, et fugit 114.0053B| (Joan. X).
VERS. 26.-- Et post haec, etc. (ID.) Licet videatur intimare regnum Aegyptiorum non irreparabiliter a Nabuchodonosor esse destructum, etc., usque ad: Percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit eam (Isa. XIX), etc.
VERS. 27.-- Et tu noli timere, etc. Haec promissio non bene convenit Judaeis: qui toto orbe dispersi, etc., usque ad: Quia ex parte caecitas contigit in Israel, et cum plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI).
CAPUT XLVII.
VERS. 1.-- Quod factum est verbum, etc. Jeremias sicut Isaias et Ezechiel vicinis nationibus plagas 114.0053C| venturas praedicit, quia populum Dei infestabant, et in illius adversitate gaudebant. Palaestinis ergo, sicut ante Aegyptiis, praenuntiat captivitatem venturam.
VERS. 4.-- Et dissipabitur. Ostendit Tyrum et Sidonem ad Palaestinos attinere, licet Tyrus in sortem Nephthalim ceciderit, et Sidon terminus Chananaeorum in sortem Aser: sed non eam possedit, quia hostes expellere non valuit. Reliquias insulae Cappadociae. In qua habitabant Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Haec est terminus Chananaeorum juxta Aegyptum, ceciditque in sortem Judae: sed eam non obtinuit, quia Enachim, id est, gigantes allophylorum fortissime restiterunt: et est usque hodie insignis civitas Palaestinae, quamvis de ea prophetatum sit Gaza futura est in tumulum sempiternum: 114.0053D| sed ubi prius fuit vix ulla remanent vestigia, in alio enim loco aedificata est.
VERS. 5.-- Venit, etc. (RAB.) Haereticis et schismaticis et omnibus Ecclesiae hostibus plagam venturam significat, etc., usque ad Per libidinem enim carnalium mentes exurit: sed novissimo praecipitabitur.
VERS. 7.-- Quomodo quiescet, etc. Quasi dicat: Non potest gladius quiescere, nisi Domino jubente cujus vindictam exercet, vel: Quasi ex persona afflictorum ad gladium Domini locutus erat, sed hic respondet in persona sua.
CAPUT XLVIII.
114.0054A|
VERS 1.-- Ad Moab haec dicit Dominus, etc. (RAB.) Sicut est circumcisio carnalis et spiritualis: sic Moab carnalis et spiritualis. Moab interpretatur, etc., usque ad Est autem Moab provincia Arabum, Nabo civitas nobilis, in qua erat Chamos idolum, quod et Beelphegor.
VERS. 6.-- Salvate animas vestras. Qui volunt salvare animam suam fugiant versuram doctrinam philosophorum et haereticorum, ubi certus est interitus: et per humilitatem confessionis agant poenitentiam erroris in deserto districtae abstinentiae maneantque in simplicitate et veritate catholicae doctrinae.
VERS. 9.-- Date florem, etc. Qui inventione humana et in saeculari scientia florere videbatur, in 114.0054B| desertum et in solitudinem redigetur. Quia vero displicet Deo omnis hypocrisis, ut sequens sententia ostendit:
VERS. 10.-- Maledictus qui facit, etc. Necesse est enim ut non solum intueamur quod agimus, sed etiam qua discretione agimus.
Maledictus. (RAB.) Desidia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem, etc., usque ad saepe desidia interveniente deficiunt, et frigescente amore tabefiunt.
Et maledictus. Potest haec maledictio omnibus convenire qui fluxum saeculi sequuntur, et corpora sua castigare et servituti subjicere negligunt, secundum illud: Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt (Galat. V), etc. Quia sine sanguinis effusione non 114.0054C| fit remissio peccatorum. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt (II Cor. XV). Maledictus ergo qui prohibet gladium, id est, verbum Dei a sanguine: quo scilicet animatur materia peccatorum; fundendum est quidquid in membris nostris carnale et terrenum inolevit et resecandum gladium verbi Dei.
(GREG.) Gladium a sanguine prohibere, est praedicationis verbum a carnalis vitae interfectione retinere, de quo dicitur: Gladius meus devorabit carnes (Isa. I). Hinc Paulus ait, Contestor hodie quia mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis (Act. X).
VERS. 11.-- Fertilis. Ostenditur Moab ex abundantia in odium et elationem venisse, et populum Dei 114.0054D| afflictum despexisse, quia nihil afflictionis vel captivitatis patiebatur.
VERS. 12.-- Mittam ei, etc. (RAB.) Quicunque in humana philosophia confidunt despicientes Ecclesiae fidem et doctrinam simplicem, etc., usque ad tunc ibunt cum diabolo et angelis ejus in ignem aeternum. Justi autem in vitam aeternam.
VERS. 17.-- Consolamini. Ironice vel ad poenitentiam provocat, ut per satisfactionem congruam evadant miseriam. Mystice. Sapientes hujus mundi et haeretici, quos Moab significat, si stultitiam non correxerint ad fidem catholicam conversi, veniet illis ruina et vastatio omnibus urbibus eorum, id est, diversis 114.0055A| sectis. Quae enim longe vel prope a veritate distant, lucente Evangelio subvertentur.
VERS. 25.-- Abscissum. (HIER.) Sicut contra Babylonem et Philisthiim vaticinatus est, etc., usque ad quidquid ad terrenam scientiam pertinet et putatur robustum, subvertitur, ut nihil probetur quod fortissimum putabatur.
VERS. 29.-- Audivimus. Quia in priori commate errantes ad poenitentiam provocabat, et ad Christum converti monebat; ut in ejus fide perpetuo manerent; nunc incorrigibiles plurimos et obstinatos agnoscens, ex persona eorum, qui de Moab salvati sunt, et experimento suo ejus superbiam didicerunt, ait: Audivimus superbiam Moab, etc. Et Moab superbiae arguit, quia plus effertur quam possit, vel poscat ejus 114.0055B| fortitudo.
VERS. 31.-- Ideo super Moab ejulabo. Potentiam pristinae felicitatis et plagam repentinae subversionis ostendit. Moab universam clamabo. Quae interpretatur fortitudo eorum, et significat fortissima haereticorum dogmata dialectice constructa, in quibus videbatur esse fortitudo erroris.
VERS. 32.-- Plorabo tibi, vinea Sabama. Tempestatem hujus saeculi. Videtur enim significare aliquos de Moab ad Dominum converti velle. Sabama enim conversio aliqua interpretatur. Vinea Sabama, etc. Attollens altitudinem, quia superbia turrim ad coelum conatur erigere.
VERS. 34.-- A Segor usque ad Oronaim. Segor urbs quae Mortuo mari imminet, ubi terminus Moabitarum. 114.0055C| Indicat ergo, quia usque ad extremos fines provinciae ululatus personabit. De quo Isaias: Vectes ejus usque Segor vitulam consternantem (Isa. XV), id est, perfectae aetatis. Sicut enim in hominibus tricesimus annus, ita in pecudibus et jumentis annus tertius robustissimus est. Aquae quoque Nemrim. Isaias: Aquae enim Nemrim desertae erunt (Isa. XV), etc. Et quae hic minus dicuntur, in Isaia plene exponuntur. Est enim Nimrim oppidum super mare Mortuum.
VERS. 35.-- Et auferam de Moab. Intereunte secta humanae sapientiae, cessavit pompa et clamor verborum, ut philosophi nec haeretici de Ecclesia egressi aliquid inveniant in doctrina sua quod humanae vitae utile sit.
VERS. 37.-- Omne enim caput calvitium. (RAB.) 114.0055D| Apud antiquos barbae capitisque rasura luctus indicium fuit, etc., usque ad hinc Isaias: In cunctis capitibus ejus calvitium, omnis barba radetur (Isa. XV).
VERS. 38.-- Quoniam contrivi Moab. Omnis doctrina philosophorum et haereticorum, quia fragilis est et inutilis, a veritate conteritur et dissipatur.
VERS. 41.-- Et erit cor fortium Moab. Bene cor Moab cordi mulieris parturientis comparat; quia de magna luxuria ad magnam pervenitur tristitiam.
VERS. 45.-- In umbra Hesebon steterunt. Quia in ejus munitione sperabat sibi solatium, sed frustra: quia ignis vindictae verticem tumultus filiorum Moab justo judice retribuente oppressit.
VERS. 46.-- Vae tibi, Moab. Quia nec munitio urbium, 114.0056A| nec virtus idolorum valuit te defendere: sic erit perpetuum vae his qui confidunt in sapientia humana, et serviunt erroribus diversis.
VERS. 47.-- Et convertam captivitatem Moab. Videtur tempus gratiae significare, in quo quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II).
CAPUT XLIX.
VERS. 1.-- Ad filios. Post Moab ad filios Ammon verba vertuntur, et increpantur, quod ausi sunt terram Israel invadere, unde et eis ultio digna praenuntiatur, et Israel possessores suos praedicitur possessurus.
VERS. 2.-- Filiae Rabbath. Metropolis Moabitarum, quae nunc Ariopolis dicitur, composito nomine ex Hebraeo et Graeco, quod ἄρκος, id est, Martis civitas vocetur.
114.0056B| VERS. 6.-- Et post haec. Quia post conversionem haereticorum ad fidem rectam, captivitas peccati dissolvetur, recipientur in communionem Ecclesiae, unde exierant. Et captivos. Possumus per filios Ammon, qui de Loth in spelunca, et in ebrietate, et incestu generati sunt haereticos accipere, secundum illud, Ex nobis exierunt, sed ex nobis non erant (Joan. II).
VERS. 7.-- Ad Idumaeam. (RAB.) Tropologice Idumaea terrena et carnea delectatio, quae consurgit adversus spiritum, ut non faciamus ea quae sunt spiritus, et animam, etc., usque ad Cum enim spiritui caro subjecta fuerit, Idumaea transibit in Judaeam, et caro serviet rationi.
VERS. 9. Si fures. Haeretici qui furantur sufficientiam sibi, et quotidie aliquos de Ecclesia rapiunt, 114.0056C| ingredientes vineam Domini, quam de Aegypto transtulit, cupiunt universa populari, ut vix racemum in ea relinquant. Sed Dominus e contra omnia secreta eorum, et patriarcharum Esau (qui primas scilicet haereses invenerunt) viros ecclesiasticos et doctores profert in medium. Et prima illius victoria est patefacere quae tegebantur.
(HIER). Contra Judaeos factus est sermo, qui Christianis invident, etc., usque ad ut mortificantes membra nostra (fornicationem, scilicet immunditiam, et hujusmodi) aeternam in Christo victoriam consequamur.
VERS. 14.-- Audivi. Haec sententia in Abdia pene eisdem verbis continetur, et multa hujus capituli.
114.0056D| VERS. 15.-- Ecce enim. (RAB.) Quasi dicat: O Edom, qui minor es inter omnes in circuitu nationes, etc., usque ad inde te detraherem, et ad terram reducerem caeterarum gentium.
Parvulum dedi te in gentibus. O haeretice, licet magnus tibi videaris, et contemnas parvitatem Ecclesiae, parvus tamen es et contemptibilis.
VERS. 16.-- Cum exaltaveris, etc. (RAB.) Quia haeretici altitudinem et similitudinem aquilarum pollicentur sibi, quae ad cadaver Dominicum congregantur, etc., usque ad Quod autem contra haereticos et carnem dictum est, contra Judaeos quoque intelligi potest.
VERS. 19.-- Ecce quasi leo. (ID.) Sicut Dominus castigavit superbiam Judaeorum, quos per Jordanem, 114.0057A| etc., usque ad sed leo saevissimus in tartarum eos perpetuo cruciandos detrudet.
VERS. 21.-- A voce ruinae, etc. Veniente vastatore, strepitus ruinae eorum longe lateque resonabit, terrorem incutiens vicinis provinciis.
VERS. 23.-- Confusa est. (RAB.) Post Philisthaeos, Moabitas, Ammonitas quoque et Idumaeos, ad Damascum, id est, Arabiam, etc., usque ad cum enim captus est populus Judaeorum, Damascus, cui imperabat Aretha, similiter capta est.
VERS. 24.-- Dissoluta. Damascus interpretatur poculum sanguinis, aut sanguinem bibens, aut sanguis cilicii; quae omnia ethnicis conveniunt, etc., usque ad Quomodo enim acervus lapidum de dispersis lapidibus cumulatur: sic de omnibus nationibus 114.0057B| acervus credentium congregatur in ruina Judaeorum cadentium dum gentes surgunt.
VERS. 28.-- Ad Cedar. Hi Agareni sunt, sed usurpato nomine Saraceni vocantur, et habitant per solitudinem totam, de quibus poeta dicit: Lateque vagantes Agi.
(RAB). Mystice. Cedar, quod interpretatur tenebrae, et Asor, etc., usque ad qui se simulant filios Orientis, cum sint tenebrarum filii.
VERS. 29.-- Tabernacula. Haec omnia Saracenorum proprie gentem significant, qui in tentoriis manent, et ubi nox coegerit sedes habent, et armenta multa, et pecora, camelorumque greges; sed non habent ostia, nec vectes, non enim versantur in urbibus, sed in solitudine. Hi omnes a Babyloniis 114.0057C| sunt deleti.
VERS. 35.-- Ecce ego confringam, etc. (RAB.) Elam regio Persidis, unde Elamitae. Praedicit enim propheta, etc., usque ad Elamitae quoque despicientes vel tentantes interpretantur, et significant persecutores Ecclesiae.
VERS. 1.-- Verbum. Expleto vaticinio contra Aegyptum, Palaestinos, Moab, filios Ammon, Damascum quoque et Cedar, contra Babylonem et Chaldaeos sermo dirigitur; ut quos ante latenter arguit, nunc palam scelera eorum manifestando, vastationem et desolationem subsequi aperte pronuntiet, Isaias quoque et Ezechiel similia contra Babylonios 114.0057D| et Chaldaeos prophetaverunt.
VERS. 2.-- Confusa sunt. Similia dicit Isaias: Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint (Isa. XIII).
VERS. 4.-- Venient filii Israel. (RAB.) Haec promissio reversionem populi Dei de captivitate significat, etc., usque ad ut jungantur illi foedere sempiterno.
VERS. 6.-- Grex perditus. Hac sententia notantur reges Israelitarum, qui errare fecerunt populum et declinare ad idololatriam: quorum fuit primus Jeroboam filius Nabath, qui fecit adorari vitulos aureos: deinde caeteri praevaricatores legis.
VERS. 8.-- Recedite, etc. Secundum historiam 114.0058A| monet Israelitas, qui captivandi erant in Babylonem, ut non stabilem possessionem arbitrentur se ibi habituros, sed spem revertendi haberent, et cum captivitas laxaretur, fugerent inde: quia venturum erat ut a Medis et Persis vastaretur.
(ORIG.) Quomodo corpus nostrum in aliquo terrae loco consistit, sic anima, secundum statum suum in aliquo terrae loco nuncupative est. Corpus nostrum, etc., usque ad sic in Aegypto, alius est in Taphnis, alius est in Memphis, alius in Sienni, alius in Bubastis habitat.
VERS. 12.-- Confusa est mater vestra nimis, etc. Isaias dicit similia, Et erit Babylon illa gloriosa, in regnis inclyta, in superbia Chaldaeorum, subvertetur sicut Dominus subvertit Sodomam et Gomorrham 114.0058B| (Isa. XIII). Ecce novissima erit, etc. In fine mundi, vel in morte cujusque, omnis gloria et superbia Chaldaeorum, et confusio mundi recedet a nobis, et ita omnia subvertentur, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, nec ultra voluptatis vel mundi futurus est status.
VERS. 15.-- Sicut fecit, facite ei. Id est, sicut illa per Nabuchodonosor gentes circumquaque vastavit, ita ei retributionem reddite.
VERS. 16.-- A facie gladii columbae. Columba stulta dicitur, quia nutrit pullos alienos; ita Nabuchodonosor alios opprimendo et fovendo. Etiam Nabuchodonosor columbam vocat, non pro simplicitate, sed pro stultitia superbiae.
VERS. 17.-- Leones ejecerunt, etc. Teglathphalasar 114.0058C| qui partem magnam Judaeorum in Assyrios transtulit, et Sennacherib qui decem tribus in montes Medorum traduxit, hi leones appellantur.
VERS. 18.-- Ecce ego visitabo. (RAB.) Visitat Dominus regem Babylonis, id est, confusionis, sicut visitavit regem Assur, qui interpretatur, etc, usque ad sed novus populus in nova civitate in perpetuum exsultabit.
VERS. 21.-- Super terram dominantium. Praedicatoribus Christi praecipitur, ut regnum diaboli studeant evertere: et opera ejus maligna et consilia pessima, ut interficiant omnes peccatores terrae, et disperdant de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
114.0058D| VERS. 23.-- Quomodo confractus, etc. (ORIG.) Malleus universae terrae diabolus est. Sed est qui non curat de malleo universae terrae, vir scilicet, stans super muros Adamantinos, etc., usque ad legi enim Dei non subjicitur, neque enim potest, et inventa est Babylon, et comprehensa: quia Domino restitit.
VERS. 25-27.-- Aperuit Dominus thesaurum, etc. (ID.) Alia editio: Aperite apothecas ejus, etc., ut ait Apostolus (Rom. VI): Pertulit in multa patientia vasa irae praeparata in perditionem super vasa misericordiae, etc. Alii ergo vasa misericordiae, alii vasa irae, etc., usque ad qui asserit sidera non esse causas eorum quae fiunt super terram, praecipue eorum 114.0059A| quae Christianis accidunt: praeceptum Domini exsequitur.
VERS. 28.-- Vox fugientium. (ORIG.) Utinam haec esset nostra vox, o catechumeni, fugientium de Babylone, et fugientium, etc., usque ad interfice omnes peccatores terrae, qui in te sunt, et omnes Babylonios, ut possis mundatus in Jerusalem transgredi civitatem Dei.
VERS. 31.-- Ecce ego ad te. (RAB.) Mystice praenuntiat Antichristo, qui extolletur super omne id quod dicitur Deus, etc., usque ad quia non timuerunt calumniam et captivitatem populo Dei inferre.
VERS. 37.-- Et erunt quasi mulieres. (ID.) Imbelles quasi mulieres, per Medos et Persas destruxit eos, etc., usque ad quia synagoga eorum terra sculptilium 114.0059B| est, et in portentis, id est falsis figmentis gloriantur.
VERS. 44.-- Ecce quasi leo. (ID.) Videtur significare quod Nabuchodonosor, postquam regnum Judaeorum, etc., usque ad et ut demonstret non Cyri potentia, sed Domini judicio factum esse, subditur: Quis enim similis mei?
CAPUT LI.
VERS. 5.-- Quoniam non fuit, etc. Quia Dominus misit eos in vindictam populi sui, quem non corripiendo castigavit, sed saeviendo contrivit: unde, Vae Assur, virga furoris mei (Isa. X).
VERS. 6.-- Fugite de medio, etc. Post plagas Babylonis, ad Judaeos historice, ad fideles mystice exhortationem 114.0059C| convertit, ut fugiant de medio Babylonis, id est mundanae confusionis.
(ORIG.) Non gradatim scilicet, non pedetentim, sed velociter exite, quicunque confusam habetis animam, etc., usque ad Similiter, quando sunt minora peccata, ministris utitur Deus: quando vero graviora, tunc ad retributionem ipse festinat.
VERS. 7.-- Calix aureus, etc. Non est semper calix aureus Babylonis vel in manu Domini; cum enim ad vindictam venerit et in manu Domini posita fuerit, efficietur terra quae facta est in Job. Nec jugiter in manu Domini continetur; sed tunc tantum cum restituet ei Dominus quod meretur.
(ORIG.) Calix aureus. Nabuchodonosor volens decipere homines per calicem Babylonis, non miscuit 114.0059D| in vase fictili, etc., usque ad saepe vidi aureum calicem in pulchro sermonis ornatu, et dogmatum venena considerans, deprehendi calicem Babylonis.
Inebrians, etc. (ID.) Vide omnes homines ebrios; inebriamur ira et tristitia: inebriamur, etc., usque ad ab eo omnes inebriamur quandiu terra sumus.
De vino. (ID.) Sicut in his, qui vinum corporale bibunt supra mensuram, videmus ebrii corporis motum, etc., usque ad biberunt gentes, ideo commotae sunt.
VERS. 8.-- Subito cecidit. Significat consummationem mundi subito futuram, quae non per partes sed repente fiet, sicut Jericho corruens cito vel subito periit. Si autem veneris ad adventum Christi, et 114.0060A| videris magnum ejus opus, quomodo subvertit omnia dogmata gentium, ut credentes de erroris jugo eximeret, videbis quia in passione ejus Babylon subito corruit et contrita est; videat quisque Babylonem in pectore suo corruisse. In cujus enim corde non cecidit, Christus ei nondum advenit: Babylon ruit, aedificatur Jerusalem civitas sancta Dei.
Ululate. (HIER.) Quia nulla anima apud Deum insanabilis, consilium dat eis qui possunt, etc., usque ad sed quia noluit curari, satisfaciunt boni medici et dicunt:
VERS. 9.-- Curavimus. (ORIG.) Vide ne quando angelis praecipiat Deus languenti animae tuae medicamina conficere, etc., usque ad profert Deus judicium suum ad humiliandum quod exaltatum est.
114.0060B| VERS. 16.-- Qui levat nubes, id est praedicatores et prophetas, qui nos a calore futuri judicii defendunt imbre eloquii sui, cum futura depromunt. Fulgura. Praedicatores prophetarum fulgura sunt, cum inimicos percutiunt: pluviae, cum devotos a peccatis abluunt, et imbrem salutis infundunt: unde spirituales germinent fructus, et in maturam messem coalescant. Et producit ventos de thesauris. Venti sunt apostoli, quorum praedicatio percurrit mundum tanquam ventus celerrimus: de quibus alibi dicitur: Sagittas suas ardentibus effecit (Psal. VII). Ipsis enim ventis pennae propter discursus celeritatem tribuuntur; unde: Volavit super pennas ventorum (Ibid. XI).
VERS. 17.-- Stultus factus est. Bene post subversionem Babylonis reprehendit fabricatores idolorum, 114.0060C| quia per stultitiam humanae mentis facta sunt opera vana et risu digna: quia nec spiritus in eis, nec vox, nec ulla efficacia: unde nec se, nec cultores suos in die visitationis liberare possunt.
Confusus est. (RAB.) Demonstrata subversione Babylonis, redit propheta ad auctorem tanti judicii: quia non est potestas nisi a Deo, qui dominatur in regno hominum, et cui voluerit dabit illud.
VERS. 25.-- Ecce ego, etc. Mons pestifer, Nabuchodonosor, et regnum Chaldaeorum; vel diabolus, qui alibi mons caliginosus, propter tenebras erroris, dicitur. Et dabo te. Ad hunc montem pertinent Judaei, haeretici, blasphemi, et omnes impii, qui perdurant in malitia, nec convertuntur ut fiant lapides vivi in aedificio Dei.
114.0060D| VERS. 30.-- Cessaverunt, etc. Veniente Cyro et Dario cessavit robur Babylonis et principum ejus.
VERS. 33.-- Filia Babylonis, etc. Fuit plebs Babylonis, quando per potentiam regni et divitiarum abundantiam triturabat et conterebat gentes: sed tempus messionis ejus venit cum cogitur recipere quod gessit, de qua ex persona Judaicae plebis consequenter dicitur: Comedit me et devoravit me Nabuchodonosor, rex Babylonis.
Et desertum faciam mare, etc. (RAB.) Mystice mare hujus saeculi significat turbulentiam, quod Dominus desertum ponit. Faciet enim cessare luxum ejus, et dissipabuntur iniqui, qui confusioni errorum vitiorumque deserviebant.
114.0061A| VERS. 41.-- Quomodo capta est Sesach. (RAB.) Sesach, byssus sacci, vel manus sacci interpretatur: sicut Babylon confusio, etc., usque ad ut egrediantur de societate eorum, ne cum illis pereant.
VERS. 45.-- Egredimini de medio ejus. (ID.) Qui vult animam suam salvam facere, etc., usque ad sed in meditatione legis ejus et exercitio virtutum strenui.
VERS. 52.-- Propterea, etc. (ID.) Enumerat plagas Babylonis superventuras et optimatibus ejus, ducibus et magistratibus, et omni populo, etc., usque ad Exite de illa, populus meus, ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis (Apoc. XVIII), etc.
VERS. 64.-- Sic submergetur Babylon. Nam secundum 114.0061B| historiam Babylon in Euphraten mersa est, quamvis in solitudinem redacta. Sed spiritualis Babylonis aeternum interitum praedicit, quae in profundum inferni cum principe diabolo demergetur. Unde Joannes: Sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon (Apoc. XVIII).
CAPUT LII.
VERS. 1.-- Filius viginti. Historia quae captum refert Sedeciam, et Jerusalem a Chaldaeis vastatam, in libro Regum plene tota continetur.
VERS. 4.-- Factum est autem. Novenarius minor denario imperfectionem legis significat, etc., usque ad tenebris peccatorum vallati fugiunt, et videntes lupum venientem oves dimittunt.
114.0061C| VERS. 7.-- Per viam portae. Latenter arguit inertiam doctorum, qui inter muros duorum Testamentorum constituti, non bellum gerere, sed effugere quaerunt, et deliciis magis affluere (quas hortus signat) quam scuto fidei hostibus resistere.
VERS. 8.-- Persecutus est, etc. (RAB.) In libro Regum ita legitur: Fugit Sedecias per viam, etc. Malignis spiritibus populum circumdantibus, rector non fugit, etc., usque ad Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, etc.
VERS. 11.-- Et adduxit eum rex, etc. Quia anima in confusione peccatorum vincta compedibus vitiorum, per malignos spiritus ducitur in domum carceris usque ad diem mortis, et in angustia mentis 114.0061D| includitur, ut mortis sententiam exspectet.
VERS. 12.-- In mense autem quinto, etc. Congruit ordo temporis cum ratione vindictae: Mense quinto vastatur civitas, quae Pentateuchum despexit, decima die mensis, quia decalogo legis contraria fecit, blandiens sibi de securitate pro sanctorum locorum habitatione; unde supra: Nolite confidere, etc.
(GREG.) Dum Scriptura Sedeciae captivitatem narrat, 114.0062A| ordinem captivitatis internae denuntiat, etc., usque ad Quandoque enim et lumen totius rationis clauditur, quia pravo usu et iniquitatis suae multitudine gravatur.
Venit Nabuzardan, etc. (RAB.) Justo judicio Dei venit Nabuzardan, princeps exercitus regis Babylonis, super Jerusalem, et succendit, etc., usque ad omnem domum comburit igni, id est, cujusque conscientiam flamma illiciti amoris.
De pauperibus, etc. (ID.) Eos, qui utiles verbo et exemplo esse poterant, etc., usque ad sed spinae et tribuli vitiorum.
VERS. 20.-- Columnas quoque, etc. Per diversa vasa, diversa officia in Ecclesia significantur, quae maligni spiritus de servitio Dei auferunt, et in usum 114.0062B| suum convertunt.
VERS. 21.-- De columnis, etc. (RAB.) Quod facturam columnarum describit cum capitellis, et retiaculis atque malis granatis, ostendit, etc., usque ad legat opus nostrum super librum Regum, ubi quid de his sancti Patres senserint, explanatum est.
VERS. 24.-- Et tulit magister, etc. Etiam fortes in Ecclesia diabolus decipit et captivat; unde: Escae ejus electae (Habac. I), etc.
VERS. 25.-- De civitate tulit, etc. Continentes, scilicet, oleum gratiae et misericordiae (sicut fatuae virgines) in pectore suo non habentes, qui frustra super viros bellatores constituuntur, cum arrogantiam vitare non praemeditantur.
VERS. 26.-- Septem viros, etc. Septiformi Spiritu, 114.0062C| scilicet, sanctificatos. Sed quia gratiam perdiderunt, septem spiritibus nequioribus traditi, non regis coelestis mandata intuuntur, sed regis inferni voluntati obsequuntur. Et scribam, etc. Quem liber Regum Sophar, qui interpretatur dissipans vel dividens, et significat eos qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipant, et a coetu fidelium per errorem sequestrant.
Et sexaginta viros, etc. Stultos, scilicet, cooperatores, qui merito vulgi nomine appellantur, qui utilitatem divini consilii discernere et implere neglexerunt.
VERS. 27.-- Et percussit eos rex Babylonis, etc. Hoc ambit rex Babylonis, ut quos ab Ecclesia evellit, perducat ad interfectionem perpetuae mortis.
114.0062D| VERS. 28.-- Iste est populus, etc. (RAB.) Tertio vastavit Nabuchodonosor Judaeam. Primo, cum Joachim, etc., usque ad et retrudit in carcerem inferni, ubi gemunt in perpetuum damnati.
VERS. 31.-- Et factum est. (ID.) Significat admirandam Dei potentiam per bonos et malos aeque sua, etc., usque ad correctum misericorditer respexit, et de poenis liberans quieti restituit et honori.