Migne Patrologia Latina Tomus 90
Proverbia (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne
PROLOGUS.
(1089C)Cum nuper illa quae dicuntur Senecae Proverbia per alphabeti ordinem distincta legissem, primo quidem mirabar tantam cuiquam infidelium prudentiam inesse potuisse, quanta in quibusdam eorumdem proverbiorum dictis reperitur. Deinde non parum incitabar ad hoc, ut eum aliquo simili studio imitarer, colligendo scilicet, tam ex saecularibus quam ex sacris litteris, tum etiam ex nostris, proverbia aliqua ad aedificationem fidelium congrua. Si enim idem Seneca, nullam fidem vel spem pro aeterna vita obtinenda habens, sed tantummodo in hac vita morum probitate delectatur, studuit et se corrigere, et alios ad correctionem instruere, quanto magis ego qui credo Deum ubique esse praesentem, aeternamque vitam diligentibus se promittentem, quique scio omnibus dictum: Qui audit, dicat: Veni; et: Clama ne cesses; et: Annuntia populo meo scelera eorum; et, juxta evangelicam parabolam alii quidem quinque talenta ad usuram data, alii vero duo, alii autem (1089D)unum, patrefamilias dicente, Negotiamini dum venio; aliquos per concessa scientiae dona ad aedificationem trahere debeo! Et quam jucundum ac suave videri debet unicuique, ut aliqua sententiae brevissimae verbula, per quae emendari valeat, in mente memoriaque sua jugiter teneat, quandoquidem sceleratum latronem paucis verbis Domino supplicantem et dicentem: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum (1090C)tuum, scimus omnium veniam peccatorum suorum impetrasse! Quem, rogo, intelligentiae donum a Deo postulantem edocere non potest, qualiter hoc obtineat, si illum versiculum saepius secum ruminat: Intellectus bonus omnibus facientibus eum? Certe, si tantummodo sensum eorumdem verborum sciat, veritatemque in his esse credat, sufficere ei possunt ad salutem. Docent namque illum quod si id bonum quod jam intelligit faciat, amplior ei intellectus veniat. Nonne hujusmodi doctrina et promissio amplectenda est omni modo? Similis quoque doctrina potest inveniri in multis sententiis, quas hic posui. Sed praedictam sententiolam in hoc prologo solummodo exposui, ut lectoris animum ad legenda non solum ista quae hic collegi, sed etiam ad omnia sacrae Scripturae dicta incitarem. Nulli enim ad salutem sufficit quod sacra verba sine intentione cordis audit, vel legit. Unde et Dominus noster in Evangelio auditores suos saepius admonet dicens: Qui habet aures audiendi (1090D)audiat. Ac si diceret: Qui habet voluntatem et intentionem illam, ut praeceptis divinis obediens, bona quae intelligit faciat, docentem me audiat. Alioquin nihil ei prodest verba mea audire. Proverbiorum autem hic collectorum dictis parvuli quilibet scholastici, si ita cuiquam videatur, possunt post Psalterii lectionem apte instrui. Sunt enim multo brevioris et planioris sententiae, quam illa fabulosa Aniani dicta; (1091A)sed et utiliora quam quaedam Catonis verba, quae utraque omnes pene magistri legere solent ad prima puerorum documenta, non attendentes quod tam parvulis quam senioribus Christi fidelibus sacra potius quam gentilia rudimenta primitus sint exhibenda, ut in his aliquatenus instructi, postea saeculares litteras arti grammaticae congruas securius discant. Nam licet parvuli minus capaces sint discernere inter bonum et malum, facilius tamen et tenacius eis inhaerere solet malum quam bonum. Ideoque qui studiosi (1092A)esse velint pro bono instruendorum parvulorum exitu, studeant etiam aliquid pro bono eorum introitu, sciantque quia difficillimum est homini recedere a malo, quod usu comprehendit diuturno. Praeterea attendendum est, quia cum Deus prospicit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum, cernit etiam quae sit cura vel intentio magistrorum in doctrina discipulorum, utrum eos doceant pro appetenda gloria saeculari, an pro spirituali. Haec vos discipuli, pariterque notate magistri.
PROVERBIA.
A (1091A)
Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram.
Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit (1091B)omnes elisos.
Apud Dominum gressus hominis dirigitur, et viam ejus volet.
Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.
Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam.
Anima quae peccaverit, ipsa morietur.
Anima justi sedes est sapientiae.
Audiens sapiens sapientior erit.
Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
Argentum electum lingua justi.
Amicus stultorum efficietur similis.
Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
Agnum quocunque ierit sequi, specialiter congruit virginitati.
(1091C)Avarus non impletur pecunia, et qui amat divitias fructum non capit ex eis.
Accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore Christi, et praepara animam tuam ad tentationem.
Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur.
Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem.
Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei.
Abel esse renuit, quem Cain malitia non exercet.
Amor Dei nunquam est otiosus.
Abjiciens disciplinam, cito sentiet ruinam.
Amicus in necessitate probatur.
Amor saeculi contemptus est Dei.
Amor saeculi thesaurizat morti.
Alia percussio est qua peccator quilibet corrigitur, alia qua condemnatur.
Ad magna gaudia perveniri non potest, nisi per (1091D)magnos labores.
Ad mortem properat, qui cito de quoquam judicat.
Amare filiorum, timere est servorum.
Apud homines cor ex verbis, apud Deum vero verba pensantur ex corde.
Aqua nobis in vinum vertitur, quando sacra historia in spiritualem nobis intelligentiam commutatur.
Avarus proprie causa est miseriae, ingerens sibi sitim avaritiae.
Amicum res secundae parant, adversae probant.
Avarus nihil recte facit, nisi quod moritur.
Avaro tam deest quod habet, quam quod non habet.
Avaritia semper odiosos, largitas claros facit.
Avaritia desideratis opibus non exstinguitur, sed augetur.
Ante conversionem praecedit turba peccatorum, post conversionem sequitur turba tentationum.
(1092A)Alterius virtutis ope virtus indiget omnis.
Amare recta non poteris, nisi pro Christo humilieris.
Ad humilitatem non potes pervenire, nisi magna utriusque hominis contritione.
(1092B)Ardua fides robustos exigit annos.
Affectus carnis nisi mentis jure demantur, unumquemque hominem ducunt ad perditionem.
Ardua res nimium famulari post dominatum.
A Domino cuncta bona sunt omnino petenda.
Actio virtutum constat perfectio morum.
Ante Dei vultum nil pravi constat inultum.
Apertius et melius per opera quam per verba insinuatur via vitae.
Ambitio multos mortales falsos fieri coegit.
B Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.
Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Deus.
Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad (1092C)petram.
Brachia peccatorum conterentur, confirmat autem justos Deus.
Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.
Beatus vir qui inventus est sine macula, et qui post aurum non ambulat, nec speravit in pecunia et thesauris.
Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est durae, corruet in malum.
Bene consurgit diluculo, qui bona quaerit.
Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.
Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.
Brevis omnis malitia super malitiam mulieris.
Beatus qui habet partem in resurrectione prima.
(1092D)Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae.
Bene loqui et male vivere, nihil est aliud nisi seipsum damnare.
Bonum intellectum habet, qui quod recte intelligit, facit.
Beneficium qui dare nescit, injuste petit.
Bonorum mens quo duriora pro veritate tolerat, eo certius aeternitatis praemia sperat.
Beatius est dare quam accipere.
Bonum si facere nequeas, non tamen culpes, vel prohibeas.
Bona conscientia in tenebris splendorem proprium tenet.
Brevitas vitae praesentis pensanda est ab universis.
Bellum optimum agitur, cum spiritus carni adversatur.
(1093A)Bellator fortis qui se poterit superare.
Bis gratum tribuit, qui quod debet cito reddit.
Blandus mansuetis sis, districtusque superbis.
Bestia crudelis est, cor pravae mulieris.
Bibere et manducare nulli concessum est ad gulam explendam, sed ad famem sitimque restringendam.
Bonus non est, quem malorum improbitas non probavit.
C Charitas non est ab ullo extorquenda, sed cum beneficiis exquirenda.
Charitas patiens est, benigna est.
Charitas operit multitudinem peccatorum.
Charos nemo suos Christo praeponere debet.
Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
(1093B)Cor contritum et humiliatum Deus non despiciet.
Considerat peccator justum, et quaerit mortificare eum.
Calix in manu Domini vini meri plenus misto.
Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
Cum dederit dilectus suis somnum, ecce haereditas Domini.
Custodit Deus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.
Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextra tua.
Coelum et terra transibunt, verba autem Dei non transibunt.
Caecus si caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt.
Cogitatio humani cordis prona est in malum ab adolescentia sua.
Curatio cessare facit peccata maxima.
Cum placuerint Domino viae hominis, inimici quoque (1093C)ejus convertentur ad pacem.
Cogitationes justorum judicia.
Cor regis in manu Dei, ubicunque voluerit inclinat illud.
Considera opera Dei, quod nemo possit eum corrigere, quem ille despexerit.
Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.
Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia.
Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua.
Cani sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata.
Cui multum datur, multum ab eo exigitur.
Confortamini in Domino, et in potentia virtus (1093D)ejus.
Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem.
Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit sensum multa cogitantem.
Corrumpunt mores bonos colloquia mala.
Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini.
Cum Deus omnia facere possit, malum tamen quia nihil est, facere non potest.
Credens Deum omnia posse praestare, petita citius meretur obtinere.
Contra Deum consilium nec magnum nec minimum.
Causa quae non praevidetur, non permittit quemquam ad meliora proficere.
Coactum servitium Deus non quaerit.
(1094A)Custos castitatis est virtus humilitatis.
Cito in crimina majora corruit, qui parva pro nihilo ducit.
Caput est discordiae, quae ex communibus propria studet facere.
Continentia non corporis, sed animi est virtus.
Consilio opus est facto.
Concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur.
Commoda quaeque cum habentur, parva videntur; cum vero defuerint, apparent quanta fuerunt.
Carnis virginitas quamvis sit coelica virtus, non prodest cuiquam sine mentis virginitate.
Consuetudo mala vix aut nunquam superatur.
Coelum non animum mutant, qui trans mare currunt.
Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.
Confer opem miseris quamcunque vales, et egenis.
(1094B)Copia virtutum constat corpus velut unum.
Crimen aequale committunt, et is qui alicui detrahit, et qui detrahentem libenter audit.
Cum dolore abscindenda sunt, quae leviter sanari non possunt.
Cujus quisque facit opera, ejus vocatur filius.
Cui gratum sit vocari filius Dei, veneretur Deum ut patrem, faciens ejus voluntatem.
Captivitas est maxima, ubi animae captivae ducuntur.
Cadens apertos oculos habet, qui recte quidem loqui scit, sed recte vivere contemnit.
Cupiens agnoscere quanta Dei gratia sit circa se, inspiciat alios; et quantiscunque plus habere se senserit in sospitate, vel intelligentia, vel in possessione alicujus rei, tantis sciat se esse ditiorem in gratia Dei.
Communis morbus communiter est abigendus.
Corrige te primum, qui rector sis aliorum.
Conveniens quid sit perpendere convenit omni.
(1094C)Compatitur nulli qui non sibi scit misereri.
Cum caput aegrotat, corpus simul omne laborat.
D Dominus de coelo prospicit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum.
Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa.
Dominus virtutem populo suo dabit. Dominus benedicit populo suo in pace.
Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.
Dulcis et rectus Dominus, propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
Deus judex justus, fortis et patiens.
Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
(1094D)Deus manifeste veniet, et non silebit.
Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
Declina a malo, et fac bonum.
Date et dabitur vobis.
Dimittite, et dimittetur vobis.
Deus non est mortuorum, sed viventium.
Dignus est operarius mercede sua.
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et proximum tuum sicut teipsum.
Deus fidelis et absque ulla iniquitate.
Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublimat.
Dominus mortificat, vivificat, deducit ad inferos, et reducit.
Deum time, et mandata ejus observa, hoc est omnis homo.
(1095A)Disciplinam Domini ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis.
Diligite justitiam qui judicatis terram.
Divitiae salutis sapientia et scientia.
Doctrina viri per patientiam noscitur.
Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.
Deum nemo vidit unquam.
Dilectio proximi malum non operatur.
Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet.
Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.
Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
Deum quaerens, gaudium quaerit
Discretio est mater virtutum.
Disciplina vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur.
(1095B)Difficile corrigitur nequitia, quam concipit quis in pueritia.
Deo nihil mali est imputandum, quandoquidem ipso malo utitur ad bonum.
Difficile est cuiquam agnoscere sanitatis gratiam, nisi per infirmitatis disciplinam.
Deliciae et epularum varietas fomenta sunt luxuriae.
Dolentem non potest consolari, qui non concordat dolori.
Duplici reatu constringitur, qui et in seipso prava committit, et alios pravitate sua corrumpit.
Diu jacens in peccatis, diu quoque si converti voluerit, diabolicae tentationis molestias sustinebit.
Deus ideo dicitur creans mala, quia et pro peccatis nostris immittit flagella.
Divinus sermo sicut mysteriis prudentes exercet, ita superficie simplices refovet.
Deo magis placet, qui sibi puras quam qui plenas (1095C)manus praebet.
Difficilius arrogantia quam auro et gemmis caremus.
Duplicis peccati reatus est, et non esse sanctus quod crederis, et simulare quod sanctus sis.
Dum injusti saeviunt, justi purgantur.
Difficillimum est hominem seipsum vincere.
Diuturna quies vitiis alimenta ministrat.
Dapsilis et largus cunctis placet mortalibus.
Dimidium facti perfectum dicere noli.
Discere semper habet, qui Christum vult imitari.
Doctrinae verba paucis prosunt sine factis.
De rebus dubiis noli contendere verbis.
Discordes revoca, fautor merentibus insta.
Divitiae verae sunt virtutum bona quaeque.
Dives dicendus cui parvus suppetit usus.
E Excelsus super omnes gentes Dominus, et super (1095D)coelos gloria ejus.
Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.
Ex abundantia cordis os loquitur.
Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.
Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.
Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.
Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
Exsecratio peccatori cultura Dei.
Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.
(1096A)Est via quae videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
Equus paratur ad bellum, sed a Domino victoria datur.
Ex studiis suis agnoscitur puer.
Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam.
Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae, dicit Deus omnipotens.
Emendemus in melius, quod ignoranter peccavimus.
Ebrietas et crapula omni Christiano est detestanda.
Escarum copia carnem incendit ad desideria noxia.
Eleemosynam illam Deus exsecratur, quae ex rapina praebetur.
Erubescere malum sapientiae est, erubescere vero bonum fatuitatis.
Errat facillime, qui non curat quo rectius pergat.
Egens aeque est is qui non satis habet, et is cui (1096B)copia nulla sufficit.
Eadem velle et eadem nolle, ea demum firma amicitia est.
Eo tempore quisque incipit malus esse, quo potest bonus fieri.
Ex alieno periculo sapiens se corrigit et emendat.
Effectum precibus tribuit pro vita precantis.
Egregius doctor faciens bona quae docet ipse.
Eloquium sanctum pretiosum fit super aurum.
Esse Deo proprium cunctis est jure sciendum.
Expers doctrinae tenebras patietur ubique.
Electi pauci, multi sunt vero vocati.
Est quasi vas vacuum, cui cura deest animarum.
F Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
Firmamentum est Dominus timentibus eum.
Flumen Dei repletum est aquis.
(1096C)Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
Filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.
Facilius est camelum per foramen acus intrare, quam divitem intrare in regnum Dei.
Fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat.
Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam.
Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum.
Favus stillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus, novissima autem illius amara quasi absinthium.
Fallax gratia et vana est pulchritudo, mulier timens (1096D)Deum, ipsa laudabitur.
Flagellat Deus omnem filium quem recipit.
Feneratur Domino, qui miseretur pauperis.
Fugit impius nemine persequente, justus autem quasi leo confidens absque terrore erit.
Fiducia magna erit coram Deo eleemosyna omnibus facientibus eam.
Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere.
Fides sperandarum substantia est rerum, argumentum non apparentium.
Fides sine operibus mortua est.
Fornicatores et adulteros judicabit Deus.
Frater si fratrem adjuvat, ambo consolabuntur.
Febris corporis calor, febris vero animi est avaritia et libido.
(1097A)Fortissimum jejunium est panis et aqua.
Flagellum Dei tunc diluit culpam, cum mutaverit vitam.
Fraudem Deo facere videtur, qui, proposito spiritualis vitae relicto, ad saeculum revertitur.
Futura providere specialiter pertinet ad illos quibus cura commissa est super alios.
Frigus et fames simplici vestitu ciboque expelli potest.
Fidelibus nox in diem mutatur, infidelibus autem ipsa etiam lux tenebrosa efficitur.
Formam mulieris non animus prius quam corporis oculus concupiscit.
Frequenter superantur prosperitate, qui superari non poterant adversitate.
Fortitudo justorum est carnem vincere, delectationem vitae praesentis exstinguere.
Fortitudo reproborum est transitoria sine cessatione diligere, contra flagella Conditoris insensibiliter perdurare.
(1097B)Formidari diabolus non debet, qui nihil nisi permissus valet.
Frustra niti, nec aliud se fatigando, nisi odium quaerere, extremae dementiae est.
Frustra pro salute corporis laboratur, nisi salus animae obtineatur.
Facilius sacculos quam nosmetipsos abnegamus.
Fidelius et gratius obsequium est, quod amore magis quam metu geritur.
Ferreas mentes libido domat.
Flammae inexstinguibili, quandoque tradetur, qui hic avaritiae et malitiae suae incendia exstinguere neglexit.
Facilis venia huic est danda, qui non peccat ex industria.
Fortior est qui cupiditates quam qui hostes subjicit.
Ferox atque inquietus linguam semper litigiis exercens cani comparatur.
(1097C)Fornicamur a Domino, quando adulterinis cogitationibus ab ejus amore casto deviamus.
Foedis immundisque libidinibus deditus, sordidae suis voluptatem imitatur.
Facile offendit qui non optimis, sed pessimis placere cupit.
Fortia gesta tuae ne demonstres cito vitae.
Felix qui requiem poterit captare perennem.
Felices oculi qui cernunt gaudia coeli.
Ferrea mens dictis crebro superatur iniquis.
Fructibus ex propriis arbor cognoscitur omnis.
Finis praecepti constat dilectio Christi.
G Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eo.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
(1097D)Gratiam et gloriam dabit Dominus.
Generatio rectorum benedicetur.
Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia.
Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.
Gloria patris filius sapiens est.
Gloria et honor et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco.
Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.
Gemina dilectio homines facit proximos Deo.
Grandis offensa nolle placare quem offenderis.
Grandis Ecclesiae destructio neglecta coenobiorum provisio.
Gestu corporis habitus demonstratur mentis.
Gladius utraque parte acutus est verbum Dei, penetrans animam et corpus.
(1098A)Gravissimum inimicitiae genus, labiis benedicere, et corde maledicere.
Gloriari et superbire pro temporibus commodis, indicium est animi insipientis.
Gloriosius est injuriam tacendo tolerare quam respondendo vindicare.
Gaudia integra nusquam sunt in terra.
Gulae et luxuriae deditus comparatur jumentis insipientibus.
Gratis a Deo data, gratis etiam sunt hominibus danda.
Gravis animus dubiam non habet sententiam.
Grave est peccatum, unde aliquis peccandi sumit exemplum.
Generalia commoda nemo facere debet sibi propria.
Grata Deo dona fert, qui frangit mala vota.
Gaudens in Domino gustat suavissima mella.
Grande scelus grandi studio debet superari.
Gloria mundana nullis est prorsus amanda.
(1098B)Gratia sola Dei quos vult facit alta mereri.
H Homo sicut fenum, dies ejus tanquam flos agri.
Homo cum in honore esset, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
Homo vanitati similis factus est, dies ejus sicut umbra praetereunt.
Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo.
Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor.
Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da pauperibus.
Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.
Hilarem datorem diligit Deus.
Hora est jam nos de somno surgere.
(1098C)Homo nascitur ad laborem, avis ad volatum.
Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita.
Horrendum est incidere in manus Dei.
Humanum est peccare, diabolicum vero est perseverare.
Hoc studio converti quisque debet ad bona, quo operatus est mala.
Haerebat jugiter in malis, conversus faciat idem in bonis.
Honestas et sobrietas in cunctis rebus sunt appetendae.
Honor Deo exhibitus exhibentes aeterna gloria dignos facit.
Honorem et imperium si vis habere, dabo tibi magnum, impera tibi.
Honorare parentes, ad omnes pertinet homines.
Humilibus et fidelibus divinae legis mysteria patent, superbis autem et infidelibus latent.
Hoc est funditus a malo recedere, ex amore Dei (1098D)jam nolle peccare.
Homines plusquam Deum timere, non est religionis Christianae.
Haeres et propinquus est spiritualis amicus
Hactenus extremi fiunt saepissime primi.
Hos quos laesisti, citius placare memento.
Horrida bella gerit, qui pacis foedera spernit.
Hostem fer Dominum, sed et in se dilige charum.
Heu! quam rara fides reperitur nunc apud omnes.
I Initium sapientiae timor Domini.
Intellectus bonus omnibus facientibus eum.
In circuitu impii ambulant.
In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum de ducet inimicos nostros.
Immittit angelos Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
(1099A)In memoria aeterna erit justus, ab auditione mala non timebit.
In patientia vestra possidebitis animas vestras.
Impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnet.
In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum.
Infernus et perditio coram Domino, quanto magis corda filiorum hominum.
Inter superbos semper jurgia sunt, qui autem cuncta agunt consilio, reguntur sapientia.
In omnibus operibus tuis memorare novissima, et in aeternum non peccabis.
In fine hominis denudatio operum ejus.
In die bonorum ne immemor sis malorum.
Initium omnis peccati superbia.
In desideriis est omnis otiosus.
In multiloquio non deerit peccatum.
In omni loco oculi Domini contemplantur bonos (1099B)et malos.
In omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros.
In hoc ipso peccat homo, quod peccare vellet, si inulte potuisset.
Intenta supplicatio dormire cor mundum vetat.
Invocandus est Deus jugiter, ut voluntatem simul et facultatem bene agendi nobis praestare dignetur.
Ideo omnes diabolicae tentationis molestias pati permittimur, ut omnibus easdem molestias patientibus compati et condolere sciamus.
Iter longum agentes majori providentia indigent quam prope proficiscentes.
Ita et monachi jugiter Deo servientes magis egent provideri quam caeteri libere viventes.
Infinito labori finitus quantuscunque sit comparari nequit.
Invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.
(1099C)Infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia.
Initium bonorum confessio est malorum.
Incassum caro affligitur, si mens voluptatibus non reluctatur.
Innocentia vera est, quae nec sibi nec aliis nocet.
Iracundus cum irasci desierit, tunc sibimet maxime irascitur.
Iracundus etiamsi mortuum suscitet, nulli placet.
Infeliciores sunt mali cum cupita perfecerint, quam si ea quae cupiunt implere non possent.
Infeliciores sunt qui faciunt, quam qui patiuntur injuriam.
Ignis concupiscentiae carnalis quanto diutius ardere permittitur, tanto difficilius exstinguitur.
Ingratus unus multis miseris nocet.
Inopi beneficium bis dat, qui dat celeriter.
Inopiae parva, avaritiae desunt omnia.
Inimicos diligere grave quidem est praeceptum, sed grande praemium.
(1099D)Improvidus miles fortem se in pace gloriatur.
Illis dimittuntur minima, qui majora districte fleverunt peccata.
In malis sperare bona, nemo nisi innocens solet.
In multis frustra laborat, qui sua magis quam se ipsum Deo offerre studet.
In vanum laborat, qui caecum honorat.
Injuriam magnam Creatori facit, qui creaturam ullam plusquam illum diligit.
Imperat aut servit collecta pecunia cuique.
Invidus alterius marcescit rebus opimis.
Impedit ira animum ne possit cernere verum.
Impia quaeque studens, nequit in Christo fore prudens.
Invidiae plenum super omnes constat egenus.
Indurare Dei nihil aliud est, nisi non misereri.
Incrassata caro gustat coelestia raro.
Inter epulas difficile servatur castitas.
Infirmi pene omnes se quidem ab aliis tolerari (1100A)volunt, ipsi vero alios tolerare renuunt.
Infirmitas carnis si patienter sustineatur, est quasi purgatorius ignis.
Illos exspectat gloria, qui laboriosa gerunt certamina.
J Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet.
Judicia Domini vera justificata in semetipsa.
Justus ut palma florebit, ut cedrus Libani multiplicabitur.
Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.
Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
Judicium durissimum in his qui praesunt fiet.
Justus ex fide vivit.
Justi vocabulum non amittit, qui per poenitentiam (1100B)semper resurgit.
Jejunium non est perfecta virtus, sed multarum virtutum fundamentum.
Justitia humana tam fragilis est, ut potius remissione peccatorum constet, quam perfectione virtutum.
Jugiter attendendum quanta Dei gratia sit nobiscum.
L Laetetur cor quaerentium Dominum.
Lex Domini immaculata, convertens animas.
Laetabitur justus in Domino, et sperabit in Domino, et laudabuntur omnes recti corde.
Lux orta est justo, et rectis corde laetitia.
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.
Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit.
(1100C)Lata et spatiosa via est quae ducit ad mortem.
Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est.
Lex per Moysen data est gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
Levemus corda nostra cum manibus ad Deum.
Leo rugiens et rursus esuriens princeps impius super populum pauperem.
Lingua sapientium ornat scientiam.
Lampas contempta apud cogitationes divitum parata est ad tempus statutum.
Lingua placabilis lignum vitae.
Littera occidit, spiritus autem vivificat.
Laudet te alienus, et non os tuum.
Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.
Lingua si non restringitur, nequaquam ubi cecidit jacet, sed semper ad deteriora labitur.
(1100D)Lupus adveniens indicat quo animo quilibet pastor super gregis custodiam stabat.
Lucerna corporis est oculus, lux autem mentis sapientia spiritualis.
Lacrymae veniam non postulant, sed merentur.
Laudis humanae avidus, divinae retributionis respuit munus.
Labor improbus omnia vincit.
Laeta magis quam tristia quosdam homines corrumpunt.
Labor assiduus carnales deprimit aestus.
Liber est dicendus, in quo nullum regnat vitium.
Longo usu discendum est, quid cuique loqui vel tacere conveniat.
Lucrum turpe ut dispendium fugito.
Levis atque inconstans nihil avibus differt.
Licet multis vita tua placeat, tibi placere non debet.
Lucrum sine damno alterius fieri non potest.
(1101A)Libidinis impetus abstinentiae expellit virtus.
Latentem superbiam nil magis non comprimit, quam culpa patens.
Lascivus juvenis eget ut crebro moneatur.
Leges antiquas ne transgrediendo resolvas.
Laudat rite Deum, qui vere diligit illum.
Laude manet dignus, qui nititur esse benignus.
Lumbos praecingit, qui carnis vota restringit.
Languor insolitus insolitum etiam quaerit medicinae genus.
M Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus.
Mirabilis Deus in sanctis suis.
Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.
Misericordia Domini plena est terra.
Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus.
(1101B)Misericordia Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum.
Mutuabitur peccator, et non solvet; justus autem miseretur, et tribuet.
Misericordiam et veritatem diligit Deus.
Multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus.
Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Miserator et misericors Deus, patiens et multum misericors.
Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum, delinquent.
Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas.
Majorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
Mercenarius videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit.
(1101C)Melior est obedientia quam victimae.
Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis.
Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio.
Musica in luctu, importuna narratio.
Melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier.
Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.
Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii.
Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi.
Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.
Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae.
Militia est vita hominis super terram, et sicut dies (1101D)mercenarii dies ejus.
Mors et vita in manibus linguae.
Multum valet deprecatio justi assidua.
Modicum fermentum totam massam corrumpit.
Mundus transit, et concupiscentia ejus; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.
Melius est non habere quod tribuas, quam impudenter petere quod des.
Melius est bene vinci, quam male vincere.
Melius est prius facere quod evenit, quam postea mali facti poenitearis.
Mendacium non est, cum de rebus insensibilibus quasi de sensibilibus mystice loquimur.
Mirandum simul et dolendum, quod plures, quasi religiosi, a cibis quibusdam abstinentes, mox quasi scelerati pessima quaeque agere omni modo student.
Mirandum dolendumque nihilominus et illud, quod plurimi simulantes se pro peccatorum venia (1102A)visitare sancta et procul posita loca, cum fuerint reversi multo pejores fiunt quam antea.
Mores et studia rectorum et subjectorum qualitate inspiciuntur.
Majora crimina et tarde credenda sunt cum audiuntur, et citius punienda cum veraciter agnoscuntur.
Melius est rusticitatem habere sanctam, quam eloquentiam peccatricem.
Mollis et dissolutus non vir, sed mulier est dicendus.
Mulier dans operam virtuti, vir potest dici.
Melius est facere divortium cum homine, quam cum Deo
Manus pauperis, gazophylacium Christi est.
Male Sabbatum celebrat, qui a bonis operibus vacat.
Magna pars intelligentiae scire quid nescias.
Magna securitas est cordis, aliena non appetere.
Militis cujuslibet fortitudo non agnoscitur, nisi in (1102B)bello.
Mala mors putanda non est, quam bona vita praecessit.
Malus ubi se simulat bonum, ibi est pessimus.
Male imperando summum imperium amittitur.
Mala conscientia nusquam requiescit secura.
Mortuus huic mundo nil scit nisi vivere Christo.
Magnum certamen juvenilem vincere carnem.
Maxima fit pestis, cum pastor erit puerilis.
Mens levis ac fragilis cito perfert scandala carnis.
Mens assueta malis, vix eripietur ab illis.
Mors et perditio dicenda est caeca libido.
Maxime quaerendum quod semper erit retinendum.
N Novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.
Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente injustitias.
(1102C)Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.
Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere.
Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
Non salvatur rex per multam virtutem.
Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus.
Nemo bonus nisi solus Deus.
Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.
Non est opus sanis medicus, sed male habentibus.
Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei.
Nemo potest duobus dominis servire.
Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.
Necesse est ut veniant scandala, vae autem homini (1102D)illi per quem scandalum venit.
Non est discipulus super magistrum.
Nihil opertum quod non reveletur, et occultum quod non sciatur.
Nemo mittens manum suam ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei.
Ne tardes converti ad Dominum.
Non est speciosa laus in ore peccatoris.
Noli negligere disciplinam Domini, et ne fatigeris cum ab eo argueris.
Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te.
Non est homo justus super terram, qui facit bonum, et non peccet.
Novit justus animas jumentorum suorum, viscera autem impiorum crudelia.
Non agnoscitur in bonis amicus, nec absconditur in malis inimicus.
Nec coram caeco ponas offendiculum.
(1103A)Non vult Deus mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat.
Nihil in terra fit sine causa.
Novit Dominus qui sunt ejus.
Non solum rei sunt qui faciunt mala, sed qui consentiunt facientibus.
Nemo coronabitur, nisi qui legitime certaverit.
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt.
Nolite mirari si odit vos mundus.
Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius tantummodo.
Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.
Non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
Nihil infelicius felicitate peccantium.
(1103B)Nitens cutis sordidum demonstrat animum.
Non est secura laetitia in divinis paginis multa cognoscere, sed cognita custodire.
Nosse et posse bona prius incognita atque impossibilia, deu onstrat gratiae supernae dona.
Nil est tam facile quod non fiat difficile, si invitus facias.
Nemo in alium priusquam in se ipsum peccat.
Nunquam Deus mentem deserit, quae peccata sua veraciter agnoscit.
Nescit pene quid labor sit, qui nunquam circa spirituales nequitias certare studuit.
Negligentia et otiositas hominem trahunt ad interitum.
Nisi quis in fide et spe fundatus fuerit, ad charitatis verae cultum non ascendit.
Nulli vel male vel bene contingit propter se solum, sed ut simul alii corrigantur aut consolentur per illum.
Nequitia diaboli qualis in Job fuisse legitur, talis in omnes homines erit, si tantum permittatur.
(1103C)Nemo in Ecclesia amplius nocet, quam qui perverse agens regimen tenet.
Non multitudo peccatorum, sed impietas hominem ducit ad desperationem.
Non est in hominis potestate vita illius.
Nil cuiquam proderit aestimari sanctus, cum non sit.
Nil petas quod negaturus es.
Nimis dolenda praesumptio, quod ea mala facere praesumunt Christiani, quae exsecrantur pagani.
Nam Christiani Dei sui sanctorumque suorum destruunt monasteria, pagani autem sua venerantur idola.
Non vivas aliter in solitudine, aliter in foro.
Nil scire vel curare, hoc est mortuum vivere.
Negat sibi ipse, quid quod difficile est petit.
Nulli imponas quod ipse pati non possis.
Nemo periculosius peccat quam qui peccata defendit.
Nemo nobilis nisi quem nobilitat virtus.
Nisi quis timorem amoremque Dei ante se jugiter (1103D)ponat, cito in aliquod peccatum labitur.
Nemo se satis metiri praevalet, nisi alterum consideret.
Nil magnum est in rebus humanis nisi animus magna despiciens.
Non homo non aurum poterunt dare quaeque beatum, sed virtute Dei consistit vita beati.
Nil peccant oculi, si mens velit his dominari.
Non poterit dici quam multa sit ars inimici.
Nil credas actum, cum quidquam restat agendum.
Nil prodest didicisse bonum, nisi feceris illud.
Ne tardare velis, si quem convertere possis.
Non est multa sciens laudandus, sed bene vivens.
Nisus stultorum par semper amat sociorum.
O Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
(1104A)Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.
Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis.
Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.
Omne regnum in seipso divisum desolabitur.
Omnis plantatio quam non plantabit Pater coelestis, eradicabitur.
Omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
Omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur.
Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.
Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur.
Omni habenti dabitur, ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo.
Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, (1104B)spiritus autem blasphemia non remittetur.
Orate ne fuga vestra fiat hieme vel Sabbato.
Omnia possibilia sunt credenti.
Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat.
Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
Omni negotio tempus est, et opportunitas.
Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis.
Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper.
Odium suscitat rixas, et universa delicta operit charitas.
Omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult.
Omne quodcunque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
Omnes unanimes in oratione estote, compatientes, (1104C)fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles.
Omne gaudium existimate cum in tentationes varias incideritis.
Omnis qui odit fratrem suum, homicida est.
Obedire oportet Deo magis quam hominibus.
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.
Oculus non vidit, et auris non audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se.
Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum.
Omnia licent, sed non omnia expediunt.
Omnis infidelium vita peccatum est.
Otiositas inimica est animae.
Omnis dies velut ultimus tractandus est.
Otiosum verbum est, quod aut ratione justae necessitatis, aut intentione prae utilitatis caret.
(1104D)Obsequium amicos, veritas odium parit.
Occasiones deesse non possunt perituris.
Omnino errat, qui per pacem et otium se assequi triumphum putat.
Omnis divina percussio aut purgatio est vitae praesentis, aut initium poenae sequentis.
Oratione continua superantur vitia.
Opere melius quam verbis Deus laudatur et praedicatur.
Oculi petulantes cordis luxuriosi sunt proditores.
Occultae et jugiter perpetratae culpae merentur, ut reges pastoresque perversi constituantur.
Omnia fidei argumenta a praeteritis rebus sunt assumenda.
Omne quod est justum, merito dici valet unum.
Orandum semper, ne seducamur ab hoste.
Omni praelato subjectus sis quasi Christo.
O quantis curis mens indiget omnibus horis.
Os quod mentitur, animam jugulare refertur.
P (1105A) Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate.
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
Patientia pauperum non peribit in finem.
Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Perfectus omnis erit, si sit sicut magister ejus.
Potens est Deus de lapidibus suscitare filios Abrahae.
Percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte.
Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum.
Perversi difficile corriguntur.
(1105B)Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
Per quae quis peccat, per haec et torquetur.
Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est ante Deum.
Probata virtus corripit insipientes.
Propter peccata populi regnare facit Dominus hypocritam.
Peccator vel puer centum annorum maledictus erit.
Pugnabit orbis terrarum contra insensatos.
Post concupiscentias tuas non eas.
Probate spiritus, si ex Deo sint.
Prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus vita et pax.
Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis.
Plenitudo legis est dilectio.
Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
Peccantes coram omnibus arguantur, ut caeteri (1105C)metum habeant.
Positi in deliciis attendere nequeunt quanta sit poena perennis.
Pax vera est dicenda, cum spiritus et caro conveniunt omni modo.
Pacificus homo filius Dei meretur vocari.
Parentes in tantum diligendi sunt et honorandi, quantum illi subjecti sunt summo Patri.
Praelatis ac senioribus suis inobediens meretur aut si ipse praelatus fuerit aliquibus, ab eis eadem patiatur.
Pastor quilibet fugit, cum subjectis solatium subtrahit, aut injustitiam videns non contradicit.
Par supplicium subibunt, qui pariter peccaverunt.
Poenitentia vera est et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare.
Publica culpa, publica etiam indiget poenitentia.
Poenas gravissimas quandoque sunt passuri, qui (1105D)non pro sceleribus suis renuunt parva flagella pati.
Plenus venter facile disputat de jejuniis.
Perfectum odium est, quod nec justitia nec ratione caret.
Peccatum peccato adjicitur, cum id quod nequiter gestum est nequiter etiam defenditur.
Probatio bonae voluntatis, nolle peccare cum possis.
Providendum est cunctis pro Dei amore licita relinquentibus, ne tepide viventes ad illicita corruant.
Pro qualitate audientium formari debet sermo doctorum.
Pravis moribus semper gravis est vita bonorum.
Peccata quaedam animam polluunt, quaedam vero exstinguunt.
Priusquam promittas delibera, ne post promissa minime expleta mendax dicaris.
Periculum nunquam sine periculo vincitur.
Prudentia rerum exitus metitur.
(1106A)Plus sunt laudandi benefacientes quam benedicentes
Pecunia tunc fit pretiosa, cum pro Dei amore translata in alios desinit possideri.
Plurimi infamiam, pauci vero verentur reatus conscientiam.
Pacem cum hominibus habeas, bellum cum vitiis.
Pecuniae imperare oportet, non servire.
Paupertas animae major quam corporis exstat.
Peccans quotidie studeat mox se reparare.
Perfectus miles pensat saepissime vires.
Perversi menti sua culpa est maxima poena.
Praeceps ad risum, praeceps quoque fertur ad iram.
Promptus vel facilis ad risus schemata ne sis.
Pluribus intentus minor est ad singula sensus.
Praesens vita brevis, sed vita futura perennis.
Q (1106B)Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde.
Quaerite Dominum, et confirmaurini; quaerite faciem ejus semper.
Quaerite Dominum, et vivet anima vestra.
Qui timetis Dominum, laudate eum.
Qui diligitis Dominum, odite malum.
Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.
Qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo, hic accipiet benedictionem a Domino.
Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra.
Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent.
Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis.
Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(1106C)Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
Qui est ex Deo, verba Dei audit.
Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur.
Quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Qui dixerit fratri suo Fatue, reus erit gehennae ignis.
Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.
Quod Deus conjunxit homo non separet.
Qui infidelis est in minimo, et in majori infidelis est.
Quasi scelus idololatriae est, Deo nolle acquiescere.
Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est.
Qui sequitur justitiam, diligitur a Domino.
Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam (1106D)consequetur.
Qui diligit disciplinam, diligit et sapientiam.
Qui offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.
Quasi tempestas impius pertransit.
Quae non congregas in juventute, quomodo ea habere poteris in senectute.
Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur.
Qui fratri suo parat foveam, ipse incidet in illam.
Qui modica spernit, paulatim decidet.
Qui sibi nequam est, cui bonus erit?
Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas.
Qui parcit virgae, odit filium.
Qui timent Deum, non erunt incredibiles verbo illius.
(1107A)Qui mollis et dissolutus est opere suo, frater est sua opera dissipantis.
Quod timet impius, veniet super eum.
Qualis rector est civitatis, tales inhabitantes.
Qui custodit os suum, custodit et animam suam.
Qui obdurat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
Qui docet fatuum, quasi qui glutinat testam.
Qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
Qui in uno offendit, multa bona perdit.
Quanto magnus es, humilia te in omnibus.
Qui timet pruinam, veniet super eos nix.
Qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium.
Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur.
Qui se existimat stare, videat ne cadat.
Qui habet aurem, audiat quid spiritus dicat Ecclesiis.
(1107B)Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte.
Qui non manducat, manducantem non judicet.
Qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
Quicunque spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei.
Qui viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua, quomodo charitas Dei manet in eo?
Qui parce seminat, parce et metet.
Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Quanto altior gradus, tanto profundior casus.
Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris.
Qui ignorat, ignorabitur.
Qualis sit quilibet pastor, lupus adveniens indicat.
Qualis apud se quisque lateat, illata contumelia probat.
Quam laudem merebimur de pallore jejunii, si (1107C)invidia sumus lividi?
Quid virtutis habet vinum non bibere, et ira atque odio inebriari?
Quid prodest attenuari corpus abstinentia, si animus intumescat superbia?
Quasi in sacculum pertusum res suas ingerit, qui et bona aliqua agit, et tamen nulla pravitatis solitae studia deserit.
Qui se meminit illicita plurima perpetrasse, debet etiam pro poenitentia a licitis abstinere.
Quisquis cogitat quid Deo voveat, se ipsum voveat et reddat.
Quantum bonum habeat sanitas, ostendit infirmitas.
Qui succurrere perituro potest, si non succurrat. reus mortis ejus erit.
Qui verbis lenibus potest corrigi, non debet increpatione exasperari.
Qui casti perseverant et virgines, angelis Dei efficiuntur aequales.
(1107D)Quisquis jugiter tractat ut bona aliqua faciat, sine intermissione orat.
Quaecunque mensuram excedunt, daemonia suggerunt.
Quantum quis in humilitate et castitate profecerit, tantum Deo appropinquabit.
Quod omni modo necesse est pati, patienter sustine.
Quae facere turpe est, etiam dicere turpe est.
Quanto mens fit divisa ad multa opera, fit minor ad singula.
Quae modo quisque legit, haec habiturus erit, seu bona, sive mala, semper habebit ea.
Quousque homini non displicent mala a se facta, regnant in eo vitia.
Qui nunquam didicit subesse, nulli potest rite praeesse.
Quid infelicius quam conspecta felicitate aliorum affici?
(1108A)Quod unusquisque non expertus est in semetipso, difficile credit in alio.
Quis dives? Qui nil cupit. Et quis pauper? Avarus.
Quod satis est cui contingit, nihil amplius optet.
Quid stulti proprium? Non posse et velle nocere.
Quod prudentis opus? Cum possit, nolle nocere.
Quam prope sit littus, in corde maris labyrinthus!
Quantum plus valeas, tantum summitte te Christo.
Qui tibi dat multum, de te quoque quaerit idipsum.
Quam bonus est Dominus cunctis quaerentibus illum!
Quam tenebrosus amor quo lucis spernitur auctor!
R. Regnum tuum, Domine, regnum omnium saeculorum.
(1108B)Rectos decet laudatio.
Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquet omnes qui sperant in eo.
Revela Domino viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet.
Recte judicate, filii hominum.
Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
Risus dolore miscetur, et extrema gaudii luctus occupat.
Responsio mollis frangit iram.
Regnantibus impiis ruina hominum erit.
Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in aeternum firmabitur.
Rex justus erigit terram, vir avarus destruet eam.
Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias
(1108C)Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.
Religio munda et immaculata apud Deum patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum.
Radix omnium malorum cupiditas.
Religiosus homo, si cito irascitur, et facile etiam ad poenitentiam movetur.
Recte judicare aliena merita non valet, cui conscientia innocentiae propriae nullam judicii regulam praebet.
Rectius sequuntur agnum conjugati humiles, quam virgines superbientes.
Robusti corpore nisi Deo, a quo vires habent, devote famulentur, pro hoc poenas patientur.
Referendum est pietati divinae quidquid homo jumentis amplius habet.
Regnum Dei tantum valet quantum habes.
(1108D)Ruina populi sacerdotes mali.
Ratio humana quot perversis cogitationibus renititur, tot coronas coelestes promeretur.
Regimen animarum ars est artium.
Raptores alienarum rerum, ipsi quandoque rapientur ad interitum.
Repentinus furor nil rationis recipit.
Rebelles divinae pietati tradentur diabolicae potestati.
Res quaelibet obscura per similitudinem est explananda.
Remissio et lenitas nimia coram Deo reputatur pro crudelitate magna.
Reprobi et in hoc saeculo fatigantur desideriis, et in futuro tormentis.
Rustica lingua viri mansuetum cor retinentis gratior est Domino quam lingua perita superbi.
Rara fides homini tribuenda est, proh dolor! omni.
Rex pius et justus studet hoc quod dicitur esse.
(1109A)Regis enim nomen monet ut commissa regantur.
Rebus in adversis ne motus destituaris.
S Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus.
Sit gloria Domini in saeculum saeculi.
Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum
Salus justorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis.
Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.
Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed non scis unde veniat, et quo vadat.
Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
(1109B)Si manus tua vel pes tuus scandalizet te, abscinde illum et projice abs te.
Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum.
Sanctus spiritus disciplinae fugiet fictum, et aufert se a cogitationibus quae sunt sine intellectu.
Sapientis oculi in capite ejus.
Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum.
Stultus verbis non corrigitur.
Sapiens cor et intelligibile abstinet se a peccatis.
Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam.
Statera dolosa abominatio est apud Deum, et pondus aequum voluntas ejus.
Sapiens ut sol permanet, stultus autem ut luna (1109C)mutatur.
Semel loquitur Deus, et secundo non repetit.
Sapientiam omnium antiquorum exquirit sapiens.
Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?
Sapiens verbis innotescit paucis.
Septies cadit justus, et resurget; impii autem corruent in malum.
Sermo durus suscitat furorem.
Somnia extollunt imprudentes.
Secura mens quasi juge convivium.
Secreta regis celare, bonum est; magnalia autem Dei revelare, honorificum est.
Stultus in risu exaltat vocem suam.
Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est.
Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est.
Spiritualis homo dijudicat omnia, et ipse a nemine judicatur.
(1109D)Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum.
Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei.
Scientia inflat, charitas aedificat.
Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus.
Sive vivimus sive morimur, Domini sumus.
Sic diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur errores.
Speculator adstat desuper, qui nos diebus omnibus actusque nostros prospicit.
Scire Dei, approbare est; nescire vero, reprobare.
Summa apud Deum est nobilitas, clarum esse virtutibus.
Subjectorum vitia aliquando sunt dissimulanda, sed post haec quia dissimulabantur indicanda.
Satanae insidias evadere, non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei.
(1110A)Simulatores et callidi provocant iram Dei.
Solitudinem quaerit, qui cum innocentibus vivere cupit.
Similitudines rerum variarum ad aedificationem nostram jugiter proponendae sunt.
Sicut canis revertit ad vomitum suum, sic imprudens stultitiam suam iterat.
Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna peccatum.
Sanctitatis nomen habere sine operibus, nulli prodest.
Sapiens est, qui factis plus quam verbis alios docet.
Salus est divitum, subvenire necessitatibus pauperum.
Sagittas contumeliae virtus repellit patientiae.
Scorpiones dici possunt, qui bonis quidem in facie non resistunt, sed mox cum recesserint detrahunt.
(1110B)Semetipsum abnegat, qui, relicto carnalis vitae homine, induit spiritualem et novum hominem, id est, Christum.
Stultum valde est, si his placere quaerimus, quos non placere Deo scimus.
Sufficit unicuique sic disputare vel dictare, ut intelligatur.
Superfluitas tam verborum quam rerum vitanda est.
Sicut ex variis floribus colliguntur mella, ita ex variis hominibus virtus quaelibet est colligenda.
Saecularibus litteris intentus, sacrae Scripturae arcana capere non potest.
Scripturam sacram legens attendere debet quid mystice vel juxta litteram, quid pro parte vel pro toto dictum sit.
Scripturae sacrae meditatio mentem retrahit a cogitatu noxio.
Sicut plurimi cibi nihil prosunt absque sale, ita (1110C)omnes virtutes absque charitate.
Sicut fistula absque inspirante nullum reddit sonum, ita et cor hominis absque inspiratione divina nullum recipit bonum.
Sicut equi cujuslibet cursus in loco spatioso, ita et hominis voluntas probatur in arbitrio dato.
Sicut oculi omnium in capite, ita etiam in Christo consistere debet omnis intentio fidelium.
Sine fine cruciari meretur, qui nullum peccandi finem in corde suo statuit.
Summi principis ministri in primis sunt providendi.
Sic aliis ignosce, ut tu tibi peccanti illos ignoscere cupis.
Sanguis sanguinem tangit, cum peccata peccatis adjiciuntur.
Superbia sola corrumpit omnia bona.
Stulta vota frangenda sunt.
Sine doctrina vita est quasi mortis imago
Si ames dici pater et princeps, nomen cum honore (1110D)serva, moribus imple.
Saepius ventis agitatur ingens pinus, et celsae turres graviore casu decidunt
Stantibus et lapsis par sollicitudo tenenda est: his ne retro cadam, illis ut concito surgant.
Sermo datur multis, animi sapientia paucis.
Si nequeas plures, vel te solummodo cures.
Si quid vovisti Domino, ne reddere tardes.
Solius est Domini bona de pravis operari.
Semper avarus eget, hunc nulla pecunia replet.
Si vis salvari, nil huic praepone saluti.
Spiritus est vita, mors carnis philosophia.
T Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.
Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
(1111A)Tibi, Domine, derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor.
Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.
Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi nec aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.
Timor Domini expellit peccatum.
Totum spiritum suum profert stultus, sapiens autem differt et reservat in posterum.
Tempus omni rei sub coelo.
Turris fortissima nomen Domini, ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis.
Timenti Deum, bene erit in extremis.
Triplex funiculus difficile rumpitur.
Testis falsus non erit impunitus.
Timor non est in charitate, sed perfecta charitas (1111B)foras mittit timorem.
Turpe est, ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, judex fiat alienae.
Tanto subtilius quisque de tenebris judicat, quanto eum verius claritas lucis illustrat.
Tentator pervigil hos acrioribus pulsat insidiis, quos maxime viderit abstinere a peccatis.
Tenax et prodigus nimium, ambo in unum nimietatis confluunt vitium.
Timendus est prae cunctis, cujus potestas est super omnes.
Tenerae nimis mentes asperioribus formandae sunt studiis.
Temporatum omne tam Deo quam hominibus est acceptabile.
Tormenta quorumdam aliis prosunt ad correctionem.
Tantum quisque proximum portat, quantum amat.
Tanto pejora sunt vitia, quanto virtutum specie celantur.
(1111C)Tamdiu quis errat in fide, quousque omnia a Deo inspici et regi diffidit.
Tecta odia pejora sunt quam aperta.
Tale genus est vitiorum, ut nisi praeteritum celeri poenitentia deleatur, alia exinde oriantur.
Tales simus intus, quales nos foris ostendimus.
Tacere qui nescit, nescit et loqui.
Tacentibus difficile subvenitur, confitentes autem languoris sui qualitatem, facilius recipient sanitatem.
Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum.
Tunc te lapsurum formida, cum ruit alter.
Tutus erit nunquam, qui suspicione laborat.
Tristantur facile, quorum spes exstat in imis.
Tempestas grandis est indignatio regis.
Testis veridicus vero regi manet aptus.
Totus ubique manens, tota est virtute colendus.
Timor Dei et oratio assidua hominem volare faciunt ad coelestia.
(1111D)Tolerabilius mundi mala suscipimus, si contra haec praescientiae clypeo munimur.
Tepide viventes Christiani, difficilius corriguntur quam pagani.
U Universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum ejus, et testimonia ejus.
Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
Unaquaeque arbor ex fructu suo cognoscitur.
Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia.
Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium.
Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem.
Ubi spiritus Domini, ibi libertas.
(1112A)Ubi est charitas et dilectio, ibi sanctorum congregatio.
Unaquaeque virtus tanto minor est, quanto desunt caeterae.
Ubi non est timor Dei, ibi regnum peccati.
Unde bonus proficit, inde invidus tabescit.
Ut volunt reges, ita valent leges.
Ultra modum sunt delicati, qui nulla adversa volunt pati.
Utilitatis amor cito suadet, quid sit agendum.
Utilitas grandis latet in rebus quoque parvis.
Ut lapis omnis homo, nisi mollis agatur ab alto.
V Vultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
Veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus (1112B)omnis virtus eorum.
Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.
Vana salus hominis.
Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.
Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.
Vir linguosus non dirigetur in terra.
Virum injustum mala capient in interitu.
Vae vobis qui decimatis mentham et anetum, et cuminum, et quae majora sunt reliquistis, id est, misericordiam et judicium.
Vigilate et orate, ne intretis in tentationem.
Vigilate omni tempore, orantes ut digni habeamini fugere quae ventura sunt.
Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi.
Vani sunt omnes homines, in quibus non est scientia (1112C)Dei.
Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis.
Vinum apostatare facit etiam sapientes.
Vae civitati cujus rex juvenis est, et cujus principes mane comedunt.
Vir iracundus provocat rixas; qui autem patiens est, mitigat suscitatas.
Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
Vae qui dicunt bonum malum, et malum bonum.
Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant.
Vita carnium, sanitas cordis: putredo ossium, invidia.
Via vitae custodienti disciplinam, qui autem increpationes relinquit, errat.
Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.
(1112D)Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos.
Virtus in infirmitate perficitur.
Verbum bonum super datum optimum.
Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis.
Voluntas integra benefaciendi, a Deo reputabitur pro opere beneficii.
Vera discretio nonnisi vera humilitate acquiritur.
Voluptas omnis ad instar apum, ubi grata mella fudit, morsu corda ferit.
Vehementior est animi quam corporis febris.
Virtutis fructum sapiens in conscientia, minus perfectus ponit in gloria.
Vigilat qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet.
Victus ab uno quolibet vitio cito labitur in alia.
Virtus semper invidiae patet.
(1113A)Vanae gloriae sectator ei qui semina sua vento dispergenda committit assimilatur.
Valens retinere sanitatem, nullius despiciat vel irrideat infirmitatem.
Vitanda est superbia, quae et angelos decepit et virtutes omnes destruit.
Vitia prius exstirpanda sunt in homine, deinde virtutes inserendae.
Virgines et monachi sic temperent jejunium, ut semper fortes sint ad Dei servitium.
Voluptas habet poenam, et necessitas parit coronam.
(1114A)Vitiis dediti non possunt virtutibus ditari.
Valde imperitus est medicus, qui nulla nisi lenia medicamina dare novit.
Verecundiam abjiciens, omnes simul virtutes abjecit.
Vix quisquam in bonum transit, nisi ex malo.
Variam dant otia mentem.
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
Vivere si recte nescis, decede peritis.
Virtutes variae pariter possunt habitare.
Virtus est grandis, benedicere pro maledictis.
Vis ingens animi, nullius laude moveri.
(no apparatus)