Jump to content

Proverbia (Patricius)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Proverbia
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 53

Proverbia (Patricius Hiberniae), J. P. Migne

Proverbia

Patricius dicit: Satius est nobis negligentes praemonere, ne delicta abundent, quam culpare quae sunt facta. Salomon: Melius est arguere quam irasci (Eccli. XX, 1).

Patricius ait: Non oportet judices Ecclesiae habere timorem hominum, sed timorem Dei; quia Timor Dei principium sapientiae est (Psal. CX, 10).

Non oportet judices Ecclesiae Dei habere sapientiam (0827C)hujus mundi; quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19); sed sapientiam Dei habere.

Non oportet judices Ecclesiae munera suscipere: quia munera excaecant oculos sapientium, et mutant verba justorum (Deut. XVI, 19).

Non oportet judices Ecclesiae habere personam in judicio: quia Non est acceptio personarum apud Deum (Rom. II, 11).

Non oportet judices Ecclesiae cautelam saecularem habere, sed exempla divina: quia non oportet servum Dei cautum esse vel astutum.

Non oportet judices Ecclesiae tam veloces esse in judicio, donec sciant quam verum fiat quod scriptum est: Noli judex esse cito (Prov. XXV, 8).

Non oportet judices Ecclesiae volubiles esse.

Non oportet judices Ecclesiae mendacium dicere; (0828C)quia magnum crimen est mendacium. Sed oportet judices Ecclesiae rectum judicium judicare; quia in quocunque judicio judicaverint, judicabitur de eis.

Patricius ( ait ): Exempla majorum perquire, ubi nihil fallaciae invenies.

Patricius ait: Judices qui non recte judicant judicia Ecclesiae, non judices, sed falsatores sunt.