Providas Romanorum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Providas Romanorum
1751
editio: incognita
fons: incognitus

BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI.

Ad perpetuaum rei memoriam .

Providas Romanorum Pontificum praedecessorum Nostrorum leges atque sanctiones, non solum eas quarum vigorem vel temporum lapsu, vel hominum neglectu labefactari, aut extingui posse veremur, sed eas etiam quae recentem vim, plenumque obtinent robur, justis gravibusque id exigentibus causis, novo auctoritatis Nostrae munimine roborandas confirmandasque censemus.

« Sane felicis recordationis praedecessor Noster Clemens Papa XII per suas Apostolicas Litteras anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo trigesimo octavo, quarto kalendas majas, Pontificatus sui anno octavo datas, et universis christifidelibus inscriptas , quarum initium est In eminenti , nonnullas societates, coetus, conventus, collectiones, conventicula seu aggregationes vulgo de' Liberi Muratori seu des Francs-Macons , vel aliter nuncupatas in quibusdam regionibus tunc late diffusas, atque in dies invalescentes, perpetuo damnavit atque prohibuit, praecipiens omnibus, et singulis christifidelibus sub poena excommunicationis ipso facto absque ulla declaratione incurrenda, a qua nemo per alium, quam per Romanum Pontificem pro tempore existentem, excepto mortis articulo, absolvi posset, ne quis auderet vel praesumeret hujusmodi societaies inire, vel propagare, aut confovere, receptare, occultare, iisqueadscribi, aggregari, aut interesse, aut alias prout in eisdem Litteris latius et uberius continetur, quarura tenor talis est, « videlicet, etc, etc.

Cum autem sicut accepimus aliqui fuerint qui asserere, ac vulgo jactare non dubitaverint dictam excommunicationis pcenam a praedecessore Nostro ut praefertur impositam non amplius afficeie, propterea quod ipsa praeinserta constitutio a Nobis confirmata non fuerit, quasi vero pro apostolicarum constitutionum a praedecessore editarum subsistentia Pontificis successoris expressa confirmatio requiratur;

Cumque etiam a nonnullis piis ac Deum timentibus viris Nobis insinuatum fuerit ad omnia calumniantium subterfugia tollenda, declarandamque animi Nostri cum ejusdera praedecessoris mente ac voluntate uniformitatem magnopere expediens fore, ut ejusdem praedecessoris constitutioni novum confirmationis Nostrae suffragium adjungeremus : Nos licet hucusque dum pluribus christifidelibus de violatis ejusdem constitutionis legibus vere poenitentibus atque dolentibus. seque a damnatis hujusmodi societatibus, seu conventiculis omnino recessuros et nunquam in posterum ad illas et illa redituros ex animo profitentibus, absolutionem ab incursa excommunicatione tum antea saepe, tum maxime elapso jubilaei it anno benigne concessimus, seu dum facultatem poenitentiariis a Nobis deputatis communicavimus, ut hujusmodi poenitentibus, qui ad ipsos confugerent, eamdem absolutionem Nostro nomineet auctoritate irapertiri valerent, dum etiam sollicito vigilantiae studio instare non praetermisimus, ut a competentibus judicibus et tribunalibus adversus ejusdem constitutionis violatores pro delicti mensura procederetur, quod et ab eis reipsa saepe praestitum fuit, non quidem probabilia dumtaxat, sed plane evidentia et indubitata argumenta dederimus, ex quibus animi Nostri sensus ac firma et deliberata voluntas quoad censurae per dictum Glementem praedecessorem, ut praefertur, impositae vigorem et subsistentiam satis aperte inferri debuerant ; si quae autem contraria de Nobis opinio circumferretur, Nos eam securi contemnere possemus, causamque nostram justo Dei omnipotentis judicio relinquere, ea verba usurpantes, quae olim inter sacras actiones recitata fuisse constat : „ — Praesta, quaesumus, Domine, ut mentium reprobarum non curemus obloquium, sed eadem pravitate calcata exoramus, ut nec terreri nos laceratio nibus patiaris injustis, nec captiosis adulalionibus implicari, sed potius amare, quod praecipis : — ut habet antiquum Missale, quod sancto Gelasiopraedecessori Nostro tribuitur, et a venerabili servo Dei Josepbo Maria Cardinali Thomasio editum fuit in missa , quae inscribitur : Contra obhquentes. Ne tamen aliquid per Nos improvide praetermissum dici valeret, quo facile possemus mendaeibus calumniis fomentum adimere, atque os obstruere, audito prius nonnullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R. E.Cardinalium consilio,eamdempraedecessorisNostri constitutionem praesentibus, ut supra de verbo ad verbum insertam in forma specifica, quae omnium amplissima et efficacissima habetur, confirmare decrevimus, prout eam ex certa scientia, et apostolicae auctoritatisNostrae plenitudine earumdem praesentium Litterarum tenore in omnibus et per omnia perinde ac si Nostris motu proprio, auctoritate, acnomine primum editae fuissent, confirmamus, roboramus et innovamus, ac perpetuam vim etefficaciam habere volumuset decernimus. « Porro inter gravissimas praefatae prohibitionis et damnationis causas in « praeinserta constitutione enunciatasuna est, quod in hujusmodi societatibus et conventiculis cujuscumque religionis ac sectae homines invicem consociantur, qua ex re satis patet quam magna pernicies catholicae religionis puritati inferri valeat. Altera est arctum et impervium secreti fcedus, quo occultantur ea, quae in hujusmodi conventiculis fiunt, quibus proinde ea sententia meiito aptari potest, quam Caecilius Natalis apud Minucium Felicem in causa nimirum diversa protulit : — Honesta semper publico gaudent, scelera secreta sunt. — Tertia est jusjurandum, quo se hujusmodi secreto inviolabiliter servando adstringunt, quasi liceat alicui cujuslibet promissionis aut juramenti obtentu se tueri quominus a legitima potestate interrogatus omnia fateri teneatur, quaecumque exquiruntur ad dignoscendum « an aliquid in hujusmodi conventibus fiat, quod sit contra religionis, aut reipublicae statum, et leges. Quarta est, quod hujusmodi societates non minus civilibus, quam canonicis sanctionibus adversari dignoscuntur, quum scilicet iure civili omnia collegia et sodalitia, praeter publicam auctoritatem consociata prohibeantur, utvidere est in Pandectarum iibro XLVIl, tit. 22 de collegiis ac corporibits illicitis, et in celebri epistola C. Plinii Caecilii Secundi, quae est XCVII, lib. X, in qua ait edicto suo secundum imperatoris mandata vetitum fuisse, ne haeteriae essent, id est ne societates et conventus sine principis auctoritate iniri et haberi possent. Quinta est quod jam in pluribus regionibus memoratae societates,etaggregationes saecularium principum legibus proscriptae, atque eliminatae fuerunt. Ultima demum, quod apud prudentes et probos viros eaedem societates et aggregationes male audirent, eorumque judicio quicumquc eisdem nomina darent, pravitatis et perversionis notam incurrerent.

Denique idem praedecessor in praeinserta constitutione Episcopos et superiores Praelatos, aliosque locorum Ordinarios excitat, ut pro illius executione , si opus fuerit , brachii saecularis auxilium invocare non prseter- mittant.

« Quae omnia et singula non solum a Nobis approbantur, et confirmantur, eisdemque ecclesiasticis Superioribus respective commendantur et injunguntur, verum etiam Nos ipsi, pro apostolica? sollicitudinis officio, praesentibus Nostris Litteris catholicorum principum, omniumque saecularium potestatum opem et auxilium quoad praemissorum effeetum invocamus, et enixo studio requirimus, quum ipsi supremi principes et potestates electi sint a Deo de« fensores fidei Ecclesiaeque protectores, ideoque eorum munus sit idoneis quibusque rationibus efficere, ut apostolicis constitutionibus debitum obsequium, et omnimoda observantia praestetur, quod iis in memoriam revocarunt Tridentinae Synodi Patres sess. 25 cap. 20, multoque antea egregie declaraverat imperator Carolus Magnus suorum Capitularium tit. I, cap. 2, ubi post demandatam omnibus sibi subditis ecclesiasticarum sanctionum ob« servantiam haec addidit: — Nam nullo pacto agnoscere possumus qualiter nobis fideles existere possunt, qui Deo infideles et suis sacerdotibus inobedientes apparuerint. — Quapropter cunctis ditionum suarum praesidibus, et ministris injungens, ut omnes, et singulos ad debitam obedientiam Ecclesiae legibus exhibendam omnino compellerent, gravissimas quoque poenas adversus eos indixit, qui hoc praestare negligerent, subdensinter alia : — Qui autem in his (quod absit !) aut negligentes, eisque inobedientes fuerint inventi, sciant se nec in nostro imperio honores retinere, licet etiam filii nostri fuerint, nec in palatio locuni, neque nobiscum, aut cum nostris societatem , aut communitatem ullam habere, sed magis sub districtione et ariditate poenas luent.

« Volumus autem, ut earumdem praesentium transsumptis etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constituta? munitis, eadem fides prorsus adhibeatur, qua? ipsis originalibus Litteris adhiberetur, si forent exhibita? vel ostensae. Nulliergo hominum liceat hanc paginam Nostra? confirmationis, innovationis, approbationis, commissionis, invocationis, requisitionis decreti et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem, anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo quinquagesimo primo, decimo quinto kalendas aprilis, Pontificatus Nostri anno undecimo.