Jump to content

Provinciale Antistitum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Provinciale Antistitum
1906

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 578

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS X LAETATUR CUM EPISCOPIS PROVINCIAE MEDIOLANENSIS DE CELEBRATO CONCILIO PROVINCIALI*


Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.

Provinciale Antistitum Mediolanense Concilium nuper fuisse persolutum ex litteris officii plenis, quas tu conlegaeque tui communiter dedistis, libenter accepimus. Cum iam pridem ab exordiis Deum enixe precati simus ut quod coeperatis opus, quam erat utile, tam etiam esset auspicatum, nunc fastigio rebus imposito, iucundissime laetamur vobis quod ex animi vestri sententia atque unanimi adstantium plausu et consensione omnia inita consilia processerint. Mercedem amplissimam, quae apostolicos labores pro divina gloria aeternaque animarum salute obitos manet ac merito consequitur, Deus iustus iudex vobis large persolvat ac simul quae in communi Concilio deliberastis, ea in dioecesium vestrarum utilitatem secundo faventeque numine Ipse vertat. Interea, effusae benevolentiae Nostrae pignus, tibi dilecte Fili Noster, caeterisque Venerabilibus Fratribus, benedictionem Apostolicam peramanter impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XVII Septembris MCMVI Pontificatus Nostri anno quarto.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), p. 578.