PIUS PP. X
LITTERAE
QUIBUS PIUS PP. X IN SAECULARI NATALI ASCETERII VULGO "PONTEROTTO" OB PRAECLARA EIUSDEM BENEFICIA ERGA ROMANAM PLEBEM SUMMOPERE LAETATUR*
- DILECTIS FILIIS RICHARDO SCHÜLLER
- MODERATORI TEMPORARIO ASCETERII IN AEDIBUS PONTIANIS
- CETERISQUE SACERDOTIBUS EIDEM ASCETERIO ADDICTIS
Dilecti Filii, salutem et Apostolicam benedictionem.
Proximi, ut accepimus, dies saeculum conficient ab asceterii vestri primordiis: eosque, uti faustos et laetabiles, varia vos caeremoniarum celebritate acturi estis. Laudi vobis est, hoc suscepisse propositum: quippe non modo cum amore studioque congruit, quo istum laborum vestrorum campum recte diligitis, sed etiam valde videtur opportunum esse atque utile. Etenim hoc toto spatio temporis praeclara ob venere ab isto ipso asceterio beneficia romanae plebi; quae si, in tot tantisque offensionibus, illecebris et insidiis, adhuc tamen non adeo amplam iacturam fecit christianae professionis et vitae, tribuendum non exigua ex parte est industriae ac diligentiae sacerdotum, qui in sacro eo secessu elaborare solent, ut rudes adolescentum ac saepe etiam virorum animos reddant Divino Pabulo accipiendo idoneos. Sane Sanctissimae Eucharistiae libatio prima, vix dici potest quanti referat ad christiani hominis salutem, ut rite sancteque fìat. Hoc persuaso, et sacerdos ille optimi exempli, Ioachimus Michelini totum se ad tam salutare sacri ministerii genus contulit, et deinceps numquam defuerunt e romano Clero viri, qui opus, ab ipso inceptum, diligentissime persequerentur. Atque in his complures doctrina, sanctimonia et animarum caritate insignes recensendi sunt: illa nominatim catholicae Ecclesiae lumina et ornamenta, Gaspar Del Bufalo, Vincentius Pallotti et Pius IX; qui quidem sacerdotale suum munus ibidem est felicissime auspicatus. Iamvero egregiam fructuosamque horum commemorari operam, ac mirabilia celebrari, quae saepius Magna Dei Mater, Refugium peccatorum, dedit instituto vestro patrocinii sui documenta, id quod per saecularem asceterii natalem fiet, omnino dignum est, idemque conducibile ad acuendos in vobis rectos spiritus, ad simile in aliis excitandum studium, ad popularem pietatem refovendam. Itaque visum est Nobis vestras istas augere laetitias his litteris: qua occasione libenter utimur, ut vobis, tam qui piam istam Domum regitis, quam qui in eadem sive concionatorum sive adiutorum id est assistentium officium obitis, animum Nos et gratum et propensum singulis testemur. Quare agite, dilecti filii, et commendatione ac voce Nostra erecti, pergite vel alacriores, Curionum Urbis, in re maxima, onus atque munus, secundum ea quae nuper a Nobis praescripta sunt, pro viribus allevare. Interea caelestium bonorum auspicium et paternae Nostrae benevolentiae pignus, habete Apostolicam benedictionem, quam vobis peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum die XXVI Februarii anno MDCCCCV, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 557-558.