Jump to content

Prudentibus Virginibus

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Prudentibus Virginibus
1237
editio: incognita
fons: incognitus

Prudentibus Virginibus (1237)

Dilectis in Christo filiabus Abbatissae monasterii S. Francisci pragensis, ejusque sororibus inclusis tam praesentibus quam futuris salutem et apostolicam benedictionem.

1. Prudentibus virginibus etc. (usque) Sacrae Religionis enervet. Eapropter, dilectae in Domino filiae, vestris justis postulationibus favorabiliter annuentes monasterium Sancti Francisci pragensis, in quo divino estis obsequio mancipatae, in fundo, quem carissimus in Christo filius noster Wenceslaus illustris rex Boemiae Ecclesiae Romanae concessit; et tam idem rex quam venerabilis frater noster Joannes pragensis episcopus de assensu capituli sui, et ipsum locum pietatis intuitu plenariae libertati donavit ; sicut in eorum litteris ad Nos transmissis perspeximus plenius contineri: in jus et proprietatem Beati Petri ac sub Nostra ac Sedis Apostolicae protectione suscipimus; et praesentis Scripti patrocínio communimus.

2. In primis siquidem statuentes etc. (usque) institutionem monialium inclusarum S. Damiani in eodem monasterio etc. (usque) observetur.

3. Liceat quoque vobis personas liberas etc. (usque ) retinere. Prohibemus insuper, ut nulli Sororum vestrarum, etc. (usque) discedere. Discedentem vero, etc. (usque) extorquere. Sed omnia gratis auctoritate nostra vobis episcopus dioecesanus impendat.

4. Alioquin liceat vobis haec eadem auctoritate recipere a quocumque malueritis catholico antistite gratiam, et communionem Sedis Apostolicae obtinente.

5. Quia vero interdum dioecesani episcopi copiam non habetis etc (usque) recipere valeatis. Cum autem generale interdictum est (usque) divina officia celebrare. Obeunte vero te nunc ejusdem loci Abbatissa etc (usque) providerint eligendam.

6. Libertates praeterea et immunitates concessas vobis a rege, episcopo et capitulo supradictis autoritate apostólica confirmantes, nihilominus inhibemus, ne quis archiepiscopus, episcopus, vel praelatus alius in monasterium praedictum, vel personas regulares inibi Domino famulantes excommunicationis, suspensionis, vel interdicti sententiam audeat promulgare, quam contra prohibitionem hujusmodi prolatam decernimus non tenere. Paci quoque et tranquilitati vestrae etc (usque) exercere.

7. Statuimus insuper , ut iuxta morem Romanae Ecclesiae divinum ibi officium celebretis, excepto quod psalterium secundum consuetudinem possitis dicere galicanam. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum praefatum monasterium liceat temere perturbare, seu quibuslibet vexationibus fatigare. Ad indicium autem hujusmodi perceptae a Sede Apostólica libertatis unum obulum aureum persolvetis Nobis nostrisque successoribus annuatim. Si quis igitur in futurum etc. (usque) districte subjaceat ultioni. Cunctis autem, etc. (usque) inveniatis.

Datum Viterbi per manum magistri Willelmi Sanctae Romanae Ecclesiae vice-cancelarii XVIII kalendas Maii indictione nona Incarnationis dominicae MCCXXXVII. Pontificatus vero domini Gregorii PP. IX anno undécimo.