Psalmi et hymni (Drepanius Florus)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Psalmi et hymni
saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 61

DreFlo.PsEtHy 61 Drepanius Florusfl.350 Parisiis J. P. Migne early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin


- PSALMUS XXII.

- PSALMUS XXVI.

- PSALMUS XXVII.

- HYMNUS ANANIAE, AZARIAE ET MISAEL, SANCTORUM TRIUM FUERORUM.

- HYMNUS AD MICHAELEM ARCHANGELUM.

- DE CEREO PASCHALI.

- DREPANIUS MODUINO AUGUSTODINENSI EPISCOPO. Exhortatio ad legenda sacra volumina.

- DREPANIUS AMICO. Pro suscepta sui defensione gratiarum actio.

- DREPANIUS VULFINO, GRAMMATICO AURELIANENSI. Hortatio ad rescribendum.

(PL 61 1083) PSALMUS XXII.

(1083A)
  Me pater omnipotens clementi iure gubernat,
Non mihi dira fames, non ulla nocebit egestas.
Adsunt graminei colles et pascua laeta,
Adsunt et liquidi fontes et flumina larga.
His ego nutritus, his semper abunde refectus,
Iustitiae rectos contendam carpere calles,
Quos mihi dux mentis secreto lumine pandit,
Ipsius ut nomen celebretur laude perenni.
Illum ego corde sequens, lethi mortisque tenebras,
Intrepido calcabo pede, mala nulla timebo:
Meme quippe tuae pie rex correptio virgae,
Me baculus, pater alme, tuus firmatque regitque. (1083C)
 Tu mihi delicias, tu mensam epulasque parasti,
Qui satur invictas adipiscar pectore vires,
Adversasque acies pulchro certamine vincam,
Ut mihi post validos pugnae victricis agones.
Laetitiae largo caput aspergatur olivo,
Lucifluusque calix pleno me proluat haustu,
Servatusque tua cunctis pietate diebus,
Sidereum Christi merear conscendere templum,
Sub quo perpetuis vivam feliciter annis.


(PL 61 1083C) PSALMUS XXVI.


 Lux mihi pura Deus, Deus est mihi vivida virtus:
Nec tenebras igitur, nec mortis iura verebor.
Hoc tutore mea et munitur denique vita,
Ne me dira loco possit formido movere;
Sed spernam cunctos robustis viribus hostes,
Qui properant nostras malis absumere carnes. (1083D)
Ecce meum tanto pulsant qui turbine pectus,
Robore contrito tristi periere ruina:
Sive ergo castris sedeant, seu praelia tentent,
Ponam corde metum, spem tota mente resumam.
 Unum est quod coeli Dominum intenseque poposci,
Quodque ardens nimio voti fervore requiram,
Ut maneam cunctis Christi sub moenibus annis,
Ipsius et sancto semper succensus amore,
Saepius aeterni visam sacra limina templi.
Hic me namque feris cum cingerer undique bellis,
Sub proprio abscondit thalamo, velisque sacratis
Obtectum, grata nimium confovit in umbra.
Hic me praevalida saxi sublimis in arce
Constituit, saevosque super pius extulit hostes,
Quo subiecta meus temnat certamina vertex.
Ibo igitur sacri veneranda per atria templi. (1084A)
Ac munus laudum Christi devotus ad aram
Persolvam, gaudensque melos et carmina dicam:
O Deus, aetherei censor mitissime regni,
Pande salutiferas moestis clamoribus aures,
Quosque gemens fundo miseratus respice flexus.
Te mea vult facies, te mens, te corda precantur,
Conspectum faciemque tuam, Pater alme, requiro.
Neve pios oculos, sanctum neu subtrahe vultum,
Neu famulum Dominus bello incumbente relinque:
Esto mihi clemens potius, fidusque patronus,
Nec me contemptum truculentis desere monstris.
Ne me quippe feri quondam liquere parentes:
At bonus hic Dominus dulci pietate refovit. (1084C)
Pande mihi rectum perplexa per avia callem,
Legis et eximiam tribuas fulgere lucernam,
Ne ferro accinctos incurram nescius hostes:
Sed duce te gradiar inimica per agmina tutus;
Nam me falsiloqui cinxerunt undique testes:
Nil tamen insontem mendacia vana nocebunt,
Sed mendax proprium portabit lingua reatum.
Ast ego confido Domini quod gaudia larga
Vitali in patria laetus sine fine videbo.
Exspecta Dominum constanti corde benignum;
Semper et adversis conflige viriliter armis,
Nam bona perpetui patiens feret inclyta regni.


(PL 61 1084C) PSALMUS XXVII.


 Ad te polorum conditor
Clamore supplex intimo,
Votum precemque dirigo:
Aurem benignus commoda. (1084D)
 Nam si tuis oraculis
Indigna gesto pectora,
His exsto iam simillimus.
Imo vorantur qui lacu.
 Audi precantis anxia,
Pater supreme, murmura,
Dum templa coeli ad ardua
Elata tollo brachia.
 Ne me scelestis obsecro
Et criminosis coetibus
Mixtum trahas ad infima
Poenae voracis tartara.
 Qui lingua et ore subdolo
Pacem loquuntur proximo:
Dirum sed altis contegunt
Bellum feri praecordiis. (1085A)
 His ergo, iudex optime,
Parem repende gratiam:
Tormenta versutis vafra,
Infer malignis callida.
 Manus iniquis actibus,
Vitamque fraudi deditam
Condigna plectat ultio,
Fraus fraude, vita concidat.
 Domus dolosis illita
Fucis perenne corruat:
Quae facta mens nescit Dei,
Densis tenebris horreat.
 Grates polorum principi,
Qui vota servi supplicis
Vocemque clemens flebilem
Tanto beavit munere. (1085B)
  Hic dimicantem protegit,
Iuvat, tuetur, erigit:
Huius favente numine,
Claros triumphos consequor.
 Tunc dura post discrimina,
Caro dolore libera
Florebit, et decus novum
Pulchrae salutis induet.
 Huic ergo prompto spiritu
Mei decoris principi
Laudes sacrabo debitas
Dulces et hymnos concinam. (1085C)
 Hic namque virtus inclyta
Plebis beatae praemia;
Hic ipse Christo proflua
Servat salutis gaudia.
 Salva, Creator optime,
Plebem redemptam sanguine,
Tuaeque dita praemiis
Haereditatis gloriae.
 Hanc cum potenti dextera
Semper guberna et protege,
Extolle summis hanc bonis,
Aevi perennis saeculis.



(PL 61 1085C) HYMNUS ANANIAE, AZARIAE ET MISAEL, SANCTORUM TRIUM FUERORUM.


 Omne quod aeternus per verbum condidit auctor,
Auctoris nomen celebret, laudesque resultet,
Exsultetque suum per saecula cuncta parentem. (1085D)
Angelicae vestro turmae benedicite regi,
Ingenitumque simul resonet vox celsa polorum:
Hunc modulentur aquae, quas sustinet arduus aether,
Hunc omnis sancto virtus decantet amore,
Hunc sol argenti psallat splendore coruscus,
Hunc gelido fulgens collaudet lumine luna,
Hunc pariter totus stellarum concinat ignis.
Te pluvia exundans, te ros lenissimus edat,
Discordesque aurae concordi voce resultent:
Artificem proprium pulcherrima flamma loquatur,
Et rapidus Domini nomen simul aestus anhelet.
Hoc glacialis hiems, hoc torrida personet aestas. (1086A)
Roscida temperies, et tempora cana pruinis,
Horrendumque gelu, et magni vis frigoris ingens,
Et glacies crustis, vertens immanibus undas,
Atque nives denso vallantes vellere terras,
Auctori per saecla Deo sua carmina dicant.
Hunc nox somniferis involvens cuncta tenebris,
Atque dies varios distinguens luce colores,
Mortalesque animos torrentia fulgura laudent,
Et nubes largo ditantes ubere terras.
 Te sator immensas tellus fundata per undas,
Te quoque sublimi gaudentes vertice montes,
Et colles humili spectantes sidera collo,
Aeriaeque sonent iucundo murmure silvae,
Atque omnis celebret fetus telluris opimae
Tum fontes gelido moderantes caumata potu,
Et maria horrendo quatientia littora fluctu,
Flumineusque canat lapsus clamore sonoro. (1086B)
Te ceti immanes, et quidquid reptat in undis;
Te volucrum dulcis laudet concentus in agris.
Te pecorum mitis grex inclyte personet, et te.
Vis etiam resonet rabidarum torva ferarum.
Hunc hominum omne genus pollens ratione potenti
Innumeris recinat linguis, hunc ipsa resultet
Israelitarum nimium plebs cara Tonanti.
Vosque sacerdotes, quos nobile germen Aaron
Edidit, et sacro Levitae sanguine creti,
Quos proprii templi voluit Deus esse ministros,
Perpetuas supero laudes persolvite Regi.
 Spiritus hunc animaeque ciant per saecla piorum,
Et sancti atque humiles pura pietate frequentent. (1086C)
Hunc Anania sacer summo sustollat honore,
Azariasque simul reverendo praedicet ore,
Et Misael pulchro sanctus collaudet amore,
Qui se de medio fornacis turbine tutos
Eruit, et venti rorantis flamine fovit,
Cum rapidis cincti canerent haec carmina flammis,
Vimque suam oblitus sanctos non laederet ignis.
Res mira, et nullis abolenda in saecula saeclis,
Non caro, non vestis, non verticis ipse capillus
Ardorem sensit piceum flammaeve vaporem:
Quin laeti atque alacres, ipso poscente tyranno,
Egressi in laudes veri domuere profana
Ora Dei, quo psallenti mirantia vultu,
Horrore ingenti tremuerunt barbara corda.
 Hunc et nos igitur summum sanctumque parentem,
Cum nato immensi statuit qui culmina coeli:
Cumque sacro flatu, virtutum auctore potentum,
Laudibus assiduis digno exsultemus honore. (1086D)
Te, Domine, aeternus coelorum praedicat axis,
Te laudat coeli sacrosancto exercitus ore,
Glorificatque ingens cunctarum machina rerum,
Extollit, metuit, clamat, benedicit, adorat.


(PL 61 1086D) HYMNUS AD MICHAELEM ARCHANGELUM.

(1087A)
Clarent angelici sublimia festa diei,
 Allatura piae dona beata animae,
Hunc etenim Michael, aulae coelestis alumnus
 Conspicuo nobis consecrat ore diem,
Dignatus Petri Paulique invisere sedem,
 Imperiumque fovens inclyta Roma tuum,
Qui proceres inter pia moenia luce coruscos,
 Egregio vultu splenduit orbe novo:
Cum Deus expulsis lucem depromeret umbris,
  Conderet et stabilem nocte ruente diem.
Hic vati eximio, placidi Iordanis ad undam
 Se castris Domini prodidit esse ducem,
Cum sacro in campo stricto consisteret ense,
 Subrueretque piis impia septa tubis,
Deiiciens septem victrici fulmine gentes,
 Sacratisque Deo mystica regna ferens:
Hunc Gabriel solum auxilium sibi ferre fatetur,
 Ad pia coelestis castra tuenda Dei,
Admissas referens Danielis in atria coeli,
 Quas sancto impastus fuderat ore preces.
Hunc oculis mentis, inter myrteta, beatus,
 Zacharias roseo sidere vidit equo,
Tendentem niveas templa ad coelestia plantas,
 Proque Dei affectu plebe rogare pio. (1087B)
Quatuor ex gemino ruerent cum monte quadrigae,
 Disparibus raptae praecipitanter equis,
Dum rufi, atque nigri, nivei, variique iugales.
 Perlustrant cuncti iugera vasta soli;
Atque Dei summo referunt exacta ministro,
 Principis et pendent ad pia iussa sui:
Qui spem deiectis spondens, solatia moestis
 Spiritui vatis sic reboare iubet.
Hierusalem Dominus larga pietate reviset,
 Atque ille aeterno iam sit ut aula Deo. (1087C)
Quam tantus numerus hominumque gregumque replevit
 Nullius ut muri cingier orbe queat:
Sed Deus hanc ignis iugi munimine cinget,
 Consumens hostes, lumen et intus agens;
Hic sub fine etiam cum serpens ille vetustus
 Intulerit Christo praelia cassa Deo,
Coelestem cupiens telis exscindere sedem,
 Et populum sacrum carpere dente fero,
Consurget toto coelestis turbine pugnae,
 Flammarumque globis castra nefanda premet:
Tum populus Christi perfecta pace fruetur,
 Semper et angelico concinet ore melos.


(PL 61 1087C) DE CEREO PASCHALI.

(1087D)
 Alme Deus rerum, coeli custodia cuius
Legibus aeternis vertigine concita iugi
Volvitur, immensi socialis machina mundi:
Te coelum, et quidquid coeli tegit aureus umbo,
Te chorus astrorum, te sol et menstrua luna,
Te nimbi et nebulae, verrentesque aequora venti,
Te lucis noctisque vices, te quatuor anni
Tempora, transcursis in se redeuntia rivis;
Te terra, et quidquid terras ambitque tegitque,
Te freta, te curvis errantia flumina ripis,
Te properi fontes, te iussae stare paludes,
Te pronae pecudes, sortitaeque alta volucres,
Te muti pisces, te virosi serpentes,
Pro se quisque tremunt: age rerum maxime rector
Sidereas acies oculorum blanda tuentum
Ad famulos demitte tuos, vultuque serenus
Aspice constructam tanta in mysteria plebem,
Unum quae trino celebrant sub nomine numen. (1088A)
Non sic Idaeis simulantur Dindyma Gallis,
Attica nec Graiis nuribus vigilatur Eleusis,
Orgia Thebanus vel agit nocturna Citheron,
Nil habet insanum strepitu, nil thure vaporum,
Sanguine nil madidum, nil cursibus immoderatum.
 Nox sacris operanda tuis tantum prece pura,
Simplicibus votis manibusque celsa supinis,
Te colimus natumque tuum, quem cuncta tuentem,
Et tibi consortem verbo genitore creasti,
Ignea quem celsi linquentem moenia coeli,
Visurumque suas hominis sub imagine terras,
Intacto praegnans utro dedit innuba mater,
Hunc ut per totam possimus dicere noctem,
Inferimus claros sanctis altaribus ignes. (1088B)
Vestibus innumeris tereti circumflua gyro,
Aequoream cohibet formatrix cera papyrum,
Cera domus mellis: iam caetera turba colentum
Nigrantes tenuat vario splendore tenebras,
Ubertat stupas, fervet discordia concors,
Ut dum sacra pio peraguntur mystica ritu,
Aemula sidereis vigilent funalia flammis.
 Haec tibi nempe tui patris indiscreta propago,
Multa luce micans, terra nox splendet in omni,
Nox claro mage clara die: gens nulla nivali
Usque adeo subiecta polo est, quam frigore pigram
Sidus et aeternae premit inclementia brumae,
Quae te Christe neget rutilum: qua flammeus orbem
Sol agit, occidui quae meta secunda diei est,
Et qua prima patet rediturae ianua lucis;
Tu coleris, dum finis erit, dum terra manebit,
Vertetur coelum, vertentur mensibus anni,
Semper honos nomenque tuum laudesque canentur.


(PL 61 1088B) DREPANIUS MODUINO AUGUSTODINENSI EPISCOPO. Exhortatio ad legenda sacra volumina.

(1088C)
Solvo pater profluas hilari de pectore grates,
 Quod reseras Floro labra benigna tuo.
Ex queis praedulcis distillat gratia mellis,
 Ambrosiusque liquor pectora nostra fovet
Audieras crebro Domini pia dicta iubentis,
 Os ego, si pandas, exsatiabo tuum.
Coelestem sitiens traxisti in viscera flatum,
 Unde modo suavis efflat et almus odor.
Hausisti placidas Iesu de fontibus undas,
 Unde meam recreas doctor abunde sitim.
Sic rogo divinis flagrent tua pectora flammis,
 Quas patribus Christus misit ab arce poli. (1088D)
Cum vehemens subito sonuisset ab aethere flatus,
 Fulsissetque omni vertice lingua rubens:
Queisque duo valide fervebant corda virorum,
 Quos voluit media Christus adire via,
Mystica sacrorum reserans oracula vatum,
 Ore uno et cunctos se cecinisse docens.
Crede, pater, multo gaudent mea viscera motu,
 Et laetante anima vix mea lingua silet:
Quod me non meritum tanto dignaris amore,
 Tamque pio affaris carmine, tamque sacro;
Quod non Assyrii violatur fluminis undis,
 Nec sordescit aquis, turbide Nile, tuis;
Sed liquido potius Iordanis manat ab amne,
 Quo pulcher Christi laetificatur ager.
Iam nunc Castalii siccetur fontis arena. (1089A)
  Aoniumque nemus fistula nulla sonet:
Laurus Apollineae marcescat denique silvae,
 Cumque suis baccis alba ligustra cadant;
Victrices Christi vigeant per saecula palmae,
 Quas olli exsultans turba canora dedit,
Paciferos scindens oleae de vertice ramos,
 Atque sacram sternens veste nitente viam,
Quae Dominum portans mansuetae pullus asellae;
 Poneret innocuos molliter ille pedes.
Si placidi fontis vitalem quaerimus undam,
 En Siloae nobis vena salubris adest,
Quae naturales potis est abolere tenebras,
 Atque diem caecis reddere luminibus.
Si montes collesque iuvant, sanctique poetae,
 Ecce Sionis apex moenia sacra feret. (1089B)
In laudes Christi Thabor exsultat, et Hermon,
 Libanus aeriis plaudit et ipse cedris,
Carmelus sacer est Eliae fulmine pollens,
 Vertice sublimi fert holocausta Dei,
Nomine qui duplici Sina vocitatur et Horeb,
 Legiferum nobis monstrat et ipse senem,
Flammea cornuto vibrantem lumina vultu,
 Gestantemque sacris iura superna tablis.
Iob prius heroo sua carmine bella retexit,
 Divina David personat ipse lyra.
Qui loquar insigni tumidum Solomona cothurno,
 Qui thalamos Christi psallit et Ecclesiae?
Hos, reverende pater, pleno sectentur amore,
 Hinc sensus nostri verbaque cuncta fluant. (1089C)
Auctorem pia lingua suum canat atque resultet,
  Auctorem proprium mens pia concelebret;
Christicolae sermo Christum ciat ore fideli:
 Hoc dignum, hoc iustum est; suave, salubre, pium.



(PL 61 1089C) DREPANIUS AMICO. Pro suscepta sui defensione gratiarum actio.


O quam suavis odor vestri de pectoris aula,
 Exilit, o Christi frater amore potens.
Mulcentur sensus, mulcentur viscera tota,
 Oblectatque omnem coelica vis animum,
Non ita vernali vitis sub sidere flagrat,
 Palmite cum laeto gemmeus exit honor;
Nec sic camporum redolet nova gratia fundens
 Candida puniceis lilia mixta rosis:
Hoc et floriferae vincuntur munera silvae. (1089D)
  Pomorumque omnis exuperatur odor.
Diligis et pariter praesens, et diligis absens,
 Nec variat castum callida fraus animum,
Sive hostes, seu sint cari sine labe sodales:
 Nos tua corda fovent, nos tua lingua canit.
Istis grata refers, illos ratione refellis,
 Diversisque armis dimicat unus amor,
Et superat quoniam verax dilectio victrix,
 Semper in aeternum clara trophaea feret.
Solis atra odiis, votisque actisque malignis,
 Turbine praecipiti iure ruina venit.
At sincerus amor, ceu lux aeterna coruscat:
 Nec cedit tenebris, sed tenebrosa fugat. (1090A)
Quid? quod crebro etiam mittis pia verba salutis,
 Pluribus et donis hicque domique oneras?
Hic est verus amor, haec est affectio munda,
 Hoc patris et Christi munus ubique pium.
Talia diffundit per mentes dona pudicas,
 Sedibus aetheriis spiritus ille fluens. (1090B)
Antiqui nunc orsa senis iuvat ore referre,
 Lumine qui captus, mente serenus, ait,
Sic mea nunc redolet proles velut inclyta rura,
 Munera divino quae benedicta cluunt;
Det tibi cunctipotens coeli de rore salubri,
 Pinguibus eque arvis munera larga satis:
Scilicet egregios aeterni fratris acervos,
 Exundans oleum, vinaque pulchra nimis,
His verbis persolvo libens tibi, care patrone,
  Perpetuas grates, vota benigna simul.
Nam decet, et pulchra prorsus ratione recurrit,
 Divinis dictis munera diva cani.
Sis felix coeptum servans per saecula amorem,
 Acceptus celso semper amice Deo.

(PL 61 1090B) DREPANIUS VULFINO, GRAMMATICO AURELIANENSI. Hortatio ad rescribendum.


Annuus excurrit revolutis mensibus orbis.
 Quod tua vox nostris auribus insonuit,
Tam nitidis chartis, tam claris culta figuris,
 Ut specimen cordis pagina pulchra daret:
Sic liquidas puteus profundit largifer undas,
 Et rapidus rapido fervor ab igne salit. (1090C)
Sic rutilus rutilum vomit et carbunculus ignem,
  Puraque fert durus vina venusta calix.
Ex oleae pulchro pulcher quoque vertice fructus
 Carpitur, atque liquor pulchrior inde fluit;
Sed mihi mellifluum rapuit sors invida carmen,
 Et dulcem pateram fregit iniqua manus.
Frigida ceu si quis sitienti pocula demat,
 Vel famido gratas vertat ab ore dapes:
Proque dolore venit misero quod saepe verebar,
 Et metus ille meus re manifestus adest.
Conticuit citharae quondam vox optima nostrae,
 Et lyra dulcimodos pressit amica sonos.
Quid rogo frater agis tam longa silentia servans?
 Quove tibi nostri tam cito pulsus amor?
Certe tanta tuae tum florida carmina musae
 Haud parva ut pateant indiguere mora. (1090D)
Vix tamen excursos excussit vis tua versus,
 Dum volucres apices sic revolare iubes.
Iusta igitur coeptis, et scribe, et scripta reposce:
 Sic etenim dulcis crescere suevit amor.
Sermo ligat mentes, permulcet pectora sermo,
 Absentes sociat, scissaque conciliat:
Sic animae David Ionathae mens pulchra cohaesit,
 Nec patris horrendis deiicienda minis.
Vox etenim prudens, ceu fervida succina flagrat,
 Et rapit attactu corda modesta suo.
Prome precor solitos mellito gutture cantus,
 Et releva nostram dulcis amice sitim.