Migne Patrologia Latina Tomus 43
Psalmus contra partem Donati (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Psalmus contra partem Donati
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
(0024)Abundantia peccatorum solet fratres conturbare:
Propter hoc Dominus noster voluit nos praemonere,
(0025)Comparans regnum coelorum reticulo misso in mare,
Congreganti multos pisces, omne genus, hinc et inde.
Quos cum traxissent ad littus, tunc coeperunt separare:
Bonos in vasa miserunt; reliquos malos, in mare.
Quisquis novit Evangelium, recognoscat cum timore.
Videt reticulum Ecclesiam, videt hoc saeculum mare.
Genus autem mixtum piscis, justus est cum peccatore.
Saeculi finis est littus: tunc est tempus separare.
Quando retia ruperunt, multum dilexerunt mare.
Vasa sunt sedes sanctorum, quo non possunt pervenire (Matth. XIII, 47 50) .
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Bonus auditor fortasse quaerit, Qui ruperunt rete?
Homines multum superbi, qui justos se dicunt esse.
Sic fecerunt scissuram, et altare contra altare.
Diabolo se tradiderunt, cum pugnant de traditione,
Et crimen quod commiserunt, in alios volunt transferre:
Ipsi tradiderunt Libros, et nos audent accusare,
Ut pejus committant scelus, quam commiserunt et ante.
Quod possent causam Librorum excusare de timore,
Quod Petrus Christum negavit (Id. XXVI, 70), dum terreretur de morte:
Modo quo pacto excusabunt factum altare contra altare?
Et pace Christi conscissa spem ponunt in homine?
Quod persecutio non fecit, ipsi fecerunt in pace.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Custos noster, Deus magne, tu nos potes liberare
A pseudoprophetis istis, qui nos quaerunt devorare.
Maledictum cor lupinum contegunt ovina pelle:
Qui noverunt Scripturas, hos solent circumvenire.
Audiunt enim traditores, et nesciunt quod gestum est ante.
Quibus si dicam, Probate, non habent quid respondere.
Suis se dicunt credidisse; dico ego mentitos esse:
Quia et nos credimus nostris, qui eos dicunt tradidisse.
Vis nosse qui dicant falsum? Qui non sunt in unitate.
Olim jam causa finita est, quod vos non statis in pace.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
(0026)Dixerunt majores nostri, et libros fecerunt inde,
Qui tunc causam cognoverunt, quod recens possent probare.
Erant quidam traditores Librorum de sancta lege,
Episcopi de Numidia, et non quilibet de plebe:
Cum Carthaginem venissent episcopum ordinare,
Invenerunt Caecilianum jam ordinatum in sua sede
Irati sunt quia ipsi non potuerunt ordinare.
Erant Botrus et Celestius hostes Caeciliano valde,
Impii, fures, superbi, de quibus longum est referre,
Junxerunt se simul omnes crimen in illum conflare.
Dicunt ordinatorem ejus sanctos libros tradidisse.
Sic pacis retia ruperunt, et errant modo per mare.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Ecce quam bonum et quam jucundum, fratres in unum habitare (Psal. CXXXIII, 1).
Audite vocem Prophetae, ut sitis in unitate.
Crimen nobis quis probavit antiquum de traditione?
Quis objecit in judicio? Qui sederunt judicare?
Quibus testibus convicit? Quis ausus est affirmare?
Sed hoc libenter finxerunt, quod se noverunt fecisse:
Quia fama jam loquebatur de Librorum traditione;
Sed qui fecerant latebant in illa perditione.
Inde alios infamaverunt, ut se ipsos possent celare.
Per illos caeteri erraverunt principes ex ipsa parte:
Quia non credere collegis putaverunt sibi turpe.
Jam, fratres, finitur error, et simus in unitate.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Fecerunt quod voluerunt tunc in illa caecitate:
Non judices sederunt, non sacerdotes de more,
Quod solent in magnis causis, congregati judicare.
Non accusator et reus steterunt in quaestione;
Non testes, non documentum, quo possent crimen probare:
Sed furor, dolus, tumultus, qui regnant in falsitate.
Proferantur nobis Gesta quae in concilio solent esse,
Videamus quae res coegit fieri altare contra altare.
Si malus erat sacerdos, deponendus erat ante:
Si non poterat deponi, tolerandus intra rete:
Sicut modo toleratis tam multos malos aperte:
Et qui fertis pro furore, ferretis unum pro pace.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Gaudium magnum esset nobis, si tunc nolletis errare:
Sed si tunc non visum est verum, vel nunc experti videte.
Multos nunc habetis pravos, qui vobis displicent valde:
(0027)Nec tamen hos separatis a vestra communione.
Non dico de illis peccatis, quae potestis et negare:
Fustes, ignes, mortes dico, quae committunt vestri in luce.
Et tamen suffertis illos, vel errore, vel timore.
Quantum erat, ferrent unum patres vestri pro unitate,
Si tantus erat tumultus, ut non possent degradare.
Addo quod innocens erat, et nil poterant probare.
Sed ne crimen quaereretur, ubi se videbant esse;
Finxerunt se nimis justos, cum totum vellent perturbare.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Honores vanos qui quaerit, non vult cum Christo regnare:
Sicut princeps hujus mali, de cujus vocantur parte.
Nam Donatus cum volebat Africam totam obtinere,
Tunc judices transmarinos petiit ab Imperatore:
Sed haec tam injusta petitio non erat de charitate.
Hoc ipsa veritas clamat, quam volo modo referre.
Nam consensit Imperator, misit qui sederent Romae
Sacerdotes, qui tunc possent Caecilianum cum illo audire.
Dicta causa est, nil probatum est: ausus est et appellare;
Et post collegarum sedem, audire ab Imperatore.
Hic petitio illa probatur non esse de charitate.
Deinde ubique victus coepit Christianos rebaptizare.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Justitiam sequi si vultis, totam causam cogitate.
Quod postea fecit, quare factum non est ante?
Dissentiebant sacerdotes in tota Africana parte;
Sacerdotes transmarini possent inde judicare:
Quid curritis ad schisma, et altare contra altare?
Ut quod postea judicatum est, jam non possetis audire,
Et a judicibus vestris cogeremini appellare,
Dum vultis erroris regnum quoquo modo confirmare.
Et nunc et vos totum nescitis, et fingitis vos nescire:
Et cum vos veritas urget, patres dicitis errasse,
Quasi vos aliquis vetet jam recedere ab errore.
Sed superbia vos ligavit in cathedra pestilentiae.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Karitatem Christi qui habet, pacem non potest odisse.
Vel vos jam populi, audite, et nobiscum concordate,
Qui non tenetis cathedram, pro qua pugnetis injuste.
Si modo episcopi vestri ex una aliqua regione
Haberent inter se litem, quos velletis judicare,
Nisi alterarum regionum, qui non essent de ipsa lite,
(0028)Sed cum discussissent causam, pronuntiarent pro una parte:
Nunquam communicaretis qui illis nollent consentire.
Quare ergo consensistis istis qui hoc fecerunt ante?
Nam et ipsi non consenserunt transmarinorum sententiae,
Qui pro nobis judicarunt: nam nobis junguntur hodie.
Si judex Christus hoc dicat, quid habetis respondere?
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Lumen cordis si est in vobis, verum potestis videre.
Sunt Preces Donati et Acta, quibus quod dictum est probate.
Quae si credere non vultis, vos huc aliqua proferte,
Quibus si et nos non credimus, erit rixa sine fine.
Amplectamur ergo pacem: quid ad nos quod gestum est ante?
Objicitis traditionem: respondemus vos fecisse.
Clamatis vos de Macario, et nos de Circumcellione.
Illud nostrum jam transactum: vestri non cessant usque hodie.
Habeat paleas area vestra, vos hoc solum vultis esse:
Vos enim non vultis pacem; illi minantur de fuste.
Et utinam minarentur, et non tunderent quotidie.
Hos si expellunt isti, vestri non habent per quos regnare.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Modum si excessit Macarius conscriptum in christiana lege,
Vel legem regis referebat, ut pugnaret pro unitate:
Non dico istum nihil peccasse, sed vestros pejores esse.
Quis enim praecepit illis per Africam sic saevire?
Non Christus, non Imperator probatur hoc permisisse,
Fustes, et ignes privatos, et insaniam sine lege.
Quia scriptum est, Reconde gladium (Matth. XXVI, 52), scelus non putant in fuste.
Non ut homo moriatur, sed ut conquassetur valde
Et postea moriatur, inde jam cruciatus languore.
Sed tamen si miserentur, occidunt et uno fuste.
Fustes Israeles vocant, quod dixerunt cum honoret
Ut plus vastent ipsum nomen, quam corpus quod caedunt inde.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Nolite nobis jam, fratres, tempus Macarii imputare.
Si crudeles erant illi, et nobis displicent valde:
Si autem falsa de illis dicun,, Deus potest judicare.
Nos amemus pacem Christi, gaudeamus in unitate.
Si qui mali sunt in Ecclesia, nil nobis possunt nocere.
Si non possunt nobiscum esse, excludantur salva pace:
Si non poterunt excludi, excludantur vel de corde.
(0029)Dixit Ezechiel sanctus, quosdam consignatos esse,
Qui gemunt peccata fratrum, et non se separant inde (Ezech. IX, 4) .
Sic nos propter malos fratres, non separemur a matre.
Quod tunc impii fecerunt, extra levantes altare,
Ut pejores nunc haberent, quam quos se fingunt fugisse.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Omnis qui Scripturas legit, novit quod volo aperire.
Joannes Baptista dixit tunc ad Judaeos aperte,
Quod illos tanquam aream suam Christus posset ventilare (Matth. III, 12) .
Misit in messem operarios discipulos praedicare (Id. IX, 37):
Per quos area collecta est, et ventilata de cruce.
Tunc justi tanquam frumentum Ecclesias impleverunt caste,
Vendentes quae possidebant, et mundo dicentes vale.
Illi tanquam semen erant, quod toto dispersum est orbe,
Ut alia surgeret messis, quae ventilanda est in fine.
Haec crescit inter zizania, quia sunt haereses ubique:
Hujus palea sunt injusti, qui non sunt in unitate (Id. XIII, 24-30, 37-43).
Ex quibus si erat Macarius, nos quid vis rebaptizare?
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Pone in corde areas duas, ut possis quod dico videre.
Certe et priores habebant sanctos, sicut ostendunt Scripturae.
Nam et septem millia virorum Deus se dixit reliquisse (III Reg. XIX, 18; Rom. XI, 4) .
Et sacerdotes et reges, multi justi sunt in lege.
Ibi habes tantos Prophetas, habes multos et de plebe.
Dic mihi quis tunc justorum separabit sibi altare?
Multa scelera admittebat iniquus populus ille,
Idolis sacrificatum est, tot occisi sunt prophetae.
Et nemo tamen justorum recessit ab unitate.
Justi injustos sufferebant, venturo ventilatore.
Uno templo miscebantur, sed mixti non erant corde.
Dicebant in illos tanta, et unum habebant altare.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Quid vobis ad haec videtur? Secunda messis Ecclesiae,
Quae per totum orbem crescit, plura debet sustinere.
Habet enim Domini exemplum, et in Juda traditore (Matth. X, 4) .
Hunc inter bonos ferebat, hunc misit et praedicare.
Malus servus praedicabat, sed Christus erat in fide.
Quia qui judici credebant, non curabant de praecone.
Quando dedit sanctam coenam, nec tunc illum exclusit inde (Id. XXVI, 25):
(0030)Et posset per illum tradi, etiam si exisset ante.
Sed nobis exemplum datum est malos fratres tolerare,
Ut quando non possunt excludi, solo separemur corde.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Rogo, respondete nobis, quid vultis rebaptizare?
Lapsos sacerdotes vestros pellitis a communione:
Et nemo tamen post illos ausus est rebaptizare;
Et quoscumque baptizarunt, vobis communicant hodie.
Quid ab iis acceperunt, si non habebant quid dare?
Legite quomodo adulteri puniantur in sancta lege.
Non enim dicere possunt quod peccarunt a timore.
Si sancti soli baptizant, post istos rebaptizate.
Quid calumniamini nobis, quia sumus in unitate,
Qui nondum eramus nati in illa persecutione?
Scriptum est, peccata patrum ad filios non pertinere (Deut. XXIV, 16) .
Sed nemo dat fructum bonum, si praecisus est de vite.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Scitis Catholica quid sit, et quid sit praecisum a vite:
Si qui sunt inter vos cauti, veniant, vivant in radice;
Antequam nimis arescant, jam liberentur ab igne.
Ideo non rebaptizamus, quod unum signum est in fide:
Non quia vos sanctos videmus, sed solam formam tenere.
Quia ipsam formam habet sarmentum, quod praecisum est de vite.
Sed quid illi prodest forma, si non vivit de radice?
Venite, fratres, si vultis ut inseramini in vite.
Dolor est cum vos videmus praecisos ita jacere.
Numerate sacerdotes vel ab ipsa Petri sede,
Et in ordine illo patrum quis cui successit, videte:
Ipsa est petra, quam non vincunt superbae inferorum portae (Matth. XVI, 18).
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Talis si quis ad te veniat plenus catholica fide,
Quales illos sanctos viros omnes solemus audire;
Et si tibi dicat, Frater, quid me vis rebaptizare?
Quid sit ante factum nescio, nunc autem sum in Christi fide.
Si me maculat quod nescio, tu qualis sis nunc ostende.
Vultus tuos ecce attendo, ignoro quid sit in corde.
Si me maculat quod nescio, tu me maculas fortasse.
Et si credo esse sanctum, quibus communicas vide.
Si maculat quod nescimus, jam non potes sanctus esse,
Quem maculant tot peccata, quae committunt vestri occulte.
Si autem quod nescis non curas, nec ego quod factum est ante.
Et tamen christianum talem audes rebaptizare.
(0031)Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Vae, qui pro cathedris vestris sic contenditis injuste!
Clamatis vos solos sanctos, aliud dicitis in corde;
Quia videtis et vos, multos malos abundare ubique:
Numquid dicere potestis, Mixti sumus intra rete?
Respondetur enim vobis, jam vos illud disrupisse.
Neque dicere potestis, paleas vos sustinere:
Iterum enim respondemus, Hoc fecissetis et ante.
Non enim pejores erant illo Juda traditore;
Cum quo Apostoli acceperunt primum Sacramentum coenae (Matth. XXVI, 25; et Joan. XIII, 26),
Cum tanti sceleris reum inter se jam scirent esse:
Nec tamen hos inquinabant sordes in alieno corde.
Et tamen christianos fratres audetis rebaptizare.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Audite, fratres, quod dico, et mihi irasci nolite:
Quia non sunt falsa quae auditis, potestis et considerare.
Quid, si ipsa nunc Ecclesia vos alloquatur cum pace,
Et dicat: O filii mei, quid querimini de matre?
Quare me deseruistis jam volo a vobis audire.
Accusatis frates vestros, et ego laceror valde.
Quando me premebant Gentes, multa tuli cum dolore,
Multi me deseruerunt, sed fecerunt in timore:
Vos vero nullus coegit sic contra me rebellare.
(0032)Dicitis mecum vos esse, sed falsum videtis esse.
Ego Catholica dicor, et vos de Donati parte.
Jussit me Apostolus pro regibus mundi orare (I Tim. II, 1, 2):
Vos invidetis quos reges jam sunt in christiana fide.
Si filii estis, quid invidetis quia auditae sunt preces meae?
Quando enim dona miserunt, noluistis acceptare.
Et obliti estis Prophetas, qui illud praedixerunt ante,
Quod gentium reges magni missuri essent dona Ecclesiae (Psal. LXXI, 10) :
Quae dona cum respuistis, ostendistis vos non esse:
Et Macarium coegistis suum dolorem vindicare.
Sed ego quid vobis feci, vestra mater in toto orbe?
Expello malos quos possum: quos non possum cogor ferre;
Fero illos donec sanentur, aut separentur in fine.
Vos me quare dimisistis, et crucior de vestra morte?
Si multum malos odistis, quales habetis videte.
Si et vos toleratis malos, quare non in unitate,
Ubi nemo rebaptizat, nec altare contra altare?
Malos tantos toleratis, sed nulla bona mercede:
Quia quod debetis pro Christo, pro Donato vultis ferre.
Cantamus vobis, fratres, pacem si vultis audire.
Venturus est judex noster; nos damus, exigit ille.