Jump to content

Psalterium majus Beatissimae Mariae Virginis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Psalterium Majus Beatissimae Mariae Virginis
Saeculo XIII
editio: incognita
fons: incognitus

I.
Beatus vir, qui dilligit nomen tuum, Maria Virgo,
gratia tua animam eius confortabit.
Tanquam aquarum fontibus irrigatum uber,
in eo fructum iustitiae propagabis.
Benedicta tu inter mulieres, 
per credulitatem cordis sancti tui.
Universas enim foeminas vincis pulchritudine carnis
superas angelos et archangelos excelentia sanctitatis.
Misericordia tua et gratia ubique praedicatur
Deus operibus manuum tuum benedixit.

II. 
Quare fremuentur inimici nostri
et adversum nos meditati sunt inania?
Protegat nos dextera tua, Mater Dei,
ut acies terribilis, confundens et destruens eos.
Venite ad eam, qui laboratis et tribulati estis,
et dabit refrigerium animabus vestris.
Accedite ad eam in tentationibus vestris
et stabilitet vos serenitas vultus eius.
Benedicite illam in toto corde vestro
misericordia enim illius plena est terra.

III.
Domina, quid multiplicati sunt qui tribulant me?
In tempestate tua persequeris et dissipabis eos.
Dissolve colligationes impietatis nostrae
tolle fasciculos peccatorum nostrorum.
Miserere mei, Domina, et sana infirmitatem meam
tolle dolorem et angusitiam cordis mei.
Ne tradas me manibus inimicorum meorum
et in die mortis meae conforta animam meam.
Deduc me ad portum salutis
et spiritum meum redde Factori et Creatori meo.

IV.
Cum invocarem exaudisti me, Domina,
et e sublimi solio tuo, mei dignata es recordari.
A rugientibus praeparatis ad escam,
et de manibus quaerentium liberabit me gratia tua.
Quoniam benigna est misericordia et pietas tua
in omnes, qui invocant nomen sanctum tuum.
Benedicta sis, Domina, in aeternum,
et maiestatis tua in saeculum.
Glorificate eam, omnes gentes, in virtute vestra,
et cuncti populi terrae, extollite magnificentiam eius.

V. 
Verba mea auribus percipe, Domina,
et ne avertas a me speciositatem vultus tui.
Converte luctum nostrum in gaudium
et tribulationem nostram in jubilationem.
Corruant ante pedes nostros inimici nostri
virtute tua eorum capita conterantur.
Benedicat te omnis lingua
et nomen sanctum tuum confiteatur omnis caro.
Spiritus enim tuus super mel dulcis
et haereditas super mel et favum.

VI.
Domina, ne in furore Dei sinas corripi me
neque in ira eius iudicari.
Propter honorem nominis tui, Domina
propitetur nobis fructus gloriosi ventris tui.
De porta inferi, et de ventre abyssi
tuis sanctis precibus libera nos.
Aperiantur nobis januae sempiternae
ut enarremus in aeternum mirabilia tua.
Quia non mortui, neque qui in inferno sunt, laudabunt te, Domina,
sed qui tua gratia vitam aeternam obtinebunt.

VII.
Domina mea, in te speravi,
de inimicis meis libera me, Domina.
Conclude ora leonis et dentes eius,
labia persequentium constringe.
Non moreris propter nomen tuum,
facere nobis misericordiam tuam.
Splendor vultus tui fulgeat super nos,
ut servetur conscientia nostra apud Altissimum.
Si persequatur inimicus animam meam, Domina, adiutorio tuo conforter,
ne vibret gladium suum contra me.

VIII.
Domina, Dominus noster factus est frater noster
et Salvator noster.
Ut ignis in rubo, et ros in vellere, 
descendit in te aeternum Verbum Dei.
Spiritu sancto foecundante 
obumbravit tibi virtus Altissimi.
Benedictus sit mundissimus conceptus tuus,
benedictus sit partus tuus virgineus.
Benedicta sit munditia carnis tuae,
benedicta sit dulcedo misericordiae cordis tui.

IX.
Confiteor tibi, Domina, in toto corde meo,
et narrabo in populis laudem et gloriam tuam.
Tibi enim debetur gloria, et gratiarum actio,
et vox laudis.
Invenient gratiam peccatores apud Deum,
per te inventricem gratiae et salutis.
Respirent ad indulgentiam humiles poenitentes,
sana contritiones cordis eorum.
In pulchritudine pacis, et requie opulenta,
cibabis nos post laborem peregrinationis nostrae.

X.
In Domina confido,
proptem dulcedinem misericordiae nominis sui.
Oculi eius in pauperem respiciunt
et manus eius ad pupillum et viduam sunt extentae.
Exquirite illam a iuventute vestra,
glorificabit vos ante faciem populorum.
Misericordia illius nostrorum auferat multitudinem peccatorum
et foecunditatem nobis conferat meritorum.
Extende ad nos brachium tuum, Virgo gloriosa,
et ne avertas a nobis gloriosum vultum tuum.

XI.
Salvum me fac, Mater pulchrae dilectionis,
fons clementiae et dulcor pietatis.
Gyrum terrae sola circuis
ut subvenias invocantibus te.
Pulchrae sunt viae tuae
et semitae tuae pacificae.
In te refulget species castitatis,
lumen iustitiae, et splendor veritatis.
Amicta solari lumine sicut vestimento,
duodecim stellarum corona rutilans radianti.

XII.
Usquequo, Domina, oblivisceris me,
et non liberas me in die tribulationis?
Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
potentia virtutis tuae contere ipsum.
Aperi oculos misericordiae tuae,
ne inimicus noster adversus nos praevaleat.
Magnificamus te gratiae inventricem,
per quam saecula reparantur.
Exaltata super choros angelorum,
ante thronum Dei ora pro nobis.

XIII.
Dixit insipiens adversarius noster in corde suo:
Persequar et comprehendam, et interficiet eum manus mea.
Exurge, Domina, et praeveni eum, et supplanta eum,
destrue omnes conatus illius.
Tuam pulchritudinem Sol et Luna mirantur,
tibi angelicae potestates serviunt et famulantur.
Tuo tactu lenissimo sanatur infirmi,
tuo odore roseo mortui reviviscunt.
Virgo Dei genitrix, quem totus non capit orbis,
in tua se clausit viscera factus homo.

XIV.
Domina, quis habitabit in tabernaculo Dei?
aut quis requiescet cum senatoribus populi?
Pauperes spiritu, et mundi corde, 
mites, pacifici, atque lugentes.
Recordare, Domina, ut loquaris pro nobis bona,
et indignationem Filii tui avertas a nobis.
Amplectamur Mariae vestigia peccatores,
et eius beatis pedibus provolvamur.
Teneamus eam fortiter, nec dimittamus,
donec ab ea meruerimus benedici.

XV.
Conserva me, Domina, quoniam spearvi in te,
mihique tuae stillicidia gratiae impartire.
Alvus tuus virginalis et viscera tua
Filium Altissimi genuereunt.
Benedicta sint ubera tua, 
quibus lactedeifico Salvatorem enutriisti.
Confitemini laudes Virgini gloriosae,
quicumque apud eam grataim et misericorditam invenistis.
Date magnificentiam nomini eius,
et collaudate in saeculum conceptum atque partum eius.

XVI.
Exaudi, Domina, iustitiam meam et amorem,
amove a me tibulationem meam.
Confitebor tibi in voce exultationis,
cum magnificaveris super me misericordiam tuam.
Imitamini eam, sanctae Virgines Dei,
ut imitatae sunt Agnes, Barbara, Dorothea et Catharina.
Honorificate eam in voce labiorum vestorum,
per hoc eius gratiam Agatha, Lucia, Margarita et Caecilia susceperunt.
Sponsum dabit vobis Patris Filium,
et de Paradisi liliis coronam incomparabiliter radiantem.

XVII.
Diligam te, Domina coeli et terrae,
et in gentibus nomen tuum invocabo.
Confitemini illi, tribulati corde,
et roborabit vos contra inimicos vestros.
Stilla nobis, Domina, gratiam uberum tuorum,
ex manate lacte dulcedinis tuae refice visceara puerorum tuorum.
Religiosi omnes, honorate illam,
quia ipsa es adjutrix, et vestra specialis advocata.
Esto refrigerium nostrum, gloriosa Mater Christi,
quia tu es totius religionis mirabile firmamentum.

XVIII.
Coeli enarrant gloriam tuam,
et unguentorum tuorum fragrantia in gentibus est dispersa.
Respirate ad illam, perditi peccatores,
et perducet vos in indulgentiae portum.
In hymnis et psalmis et canticis pulsate viscera eius,
et stillabit vobis gratiam dulcedinis suae.
Glorificate eam, iusti, ante thronum Dei,
quia fructu ventris eius esti iustitiam operati.
Laudate eam, coeli coelorum, 
et nomen eius glorificet omnis terra.

XIX.
Exaudias nos, Domina, in die tribulationis,
et precibus nostris converte clementem faciem tuam.
Ne projicas nos in tempore mortis nostrae,
sed succurre animae, cum deserverit corpus suum.
Mitte angelum in occursum eius
per quem ab hostibus defendantur.
Ostende ei serenissimum Iudicem saeculorum
qui ob tui gratiam veniam ei largiatur.
Sentiat in poenis refrigerium tuum
et concede ei locum inter electos Dei.

XX.
Domina, in virtute tua laetabitur cor nostrum,
et in dulcedine nominis tui consolabitur anima nostra.
De sedibus mitte nobis sapientiam, 
per quam in omni veritate dulciter illustremur.
A carnalibus desideriis concede gratiam abstinendi, 
ut lumen gratiae in nostris cordibus oriatur.
Quam dulcia diligentibus te eloquia tua, Domina!
quam suavia sunt tuarum sillicidia gratiarum.
Gloriam et honorem psallam tibi, 
et in nomine tuo gloriabor in saeculum.

XXI.
Deus, Deus meus
respiciat in me meritis tuis, Virgo semper Maria.
Domina mea, clamavi ad te per diem et noctem, 
et fecisti cum servo tuo misericordiam tuam.
Quia ego speravi in misericordia tua,
sempiternum a me opprobrium abstulisti.
Deriserunt me inimici mei undique
tu autem sub umbra manus tuae contulisti mihi refrigerium bonum.
Adorent te familiae gentium
et glorificent te omnes ordines angelorum.

XXII.
Dominus regit me, Virgo Dei genitrix,
quia tu amabilem vultum eius ad me convertisti.
Benedicti sunt oculi tui splendissimi,
quos digneris misericorditer convertere super nos peccatores. 
Benedictum sit lumen et splendor faciei tuae,
benedicta sit gratia vultus tui.
Benedicta sit misericordia manuum tuarum,
benedicta sit emanatio virginei lactis tui.
Benedicant te apostoli et prophetae Dei,
martyres, confessores, et virgines psallant tibi.

XXIII.
Domini est terra et plenitudo eius,
tu autem, sanctissima Mater, cum eo regnas in aeternum.
Gloriam et decorem induisti,
omnis lapis pretiosus amictus et operimentum tuum.
Splendor Solis super caput tuum,
lunaris pulchritudo sub pedibus tuis.
Sidera micantia ornant sedile tuum,
astra te glorificant iugiter matutina.
Memento nostri, Domina, in beneplacito tuo,
et fac nos dignos glorificandi nomen tuum.

XXIV.
Ad te, Domina, levavi animam meam,
in iudicio Dei, tuus precibus, non erubescam.
Neque illudant mihi adversarii mei,
etenim praesumentes de te roborantur.
Non praevaleant adversum me laquei mortis,
et castra malignatium non impediant gressus meos.
Collide impetum eorum in virtute tua,
et cum mansuetudine occurre animae meae.
Ductrix mea esto ad patriam
et me coetui angelorum digneris aggregare.

XXV.
Iudica me, Domina, quoniam ab innocentia mea digressus sum,
sed quia speravi in te, non infirmabor.
Ure cor meum igne amoris tui, 
et cingulo castitatis restringe renes meos.
Quoniam misericordia tua, et clementia tua ante oculos meos,
et delectatus sum in voce laudis tuae.
Domina, dilexi decorem faciei tuae, 
et veneratus sum sanctam maiestatem tuam.
Confitemini nomini eius, quoniam sanctum est,
enarrentur in saeculum mirabilia eius.
XXVI.
Domina, illuminatio mea sit splendor faciei tuae
et serenitas tuae gratiae refulgeat menti meae.
Exalta caput meum
et ego psalmum nomini tui decantabo.
Ne avertas faciem tuam a me
quia speciem et decorem tuum a juventute mea cuncupivi.
Te amavi et exquisivi, Regina coelorum,
misericordiam tuam et gratiam tuam ne subtrahas a servo tuo.
Confitebor tibi in nationibus
et thronum gloriae tuae honorificabo.
XXVII.
Ad te, Domina, clamabo, et exaudis me,
in voce laudis tuae laetificabis me.
Miserere mei in die anguistiae meae
et in luce veritatis tuae libera me.
Benedicta sis, o domina,
in finibus omnibus orbis terrae.
Sanctarum quod firmaverunt manus tuae,
et sanctum templum corporis tui.
Conscientia tua munda et immaculata est,
locus propitationis et habitaculum sanctum Dei.
XXVIII.
Afferte Dominae nostrae, filii Dei,
afferte Dominae nostrae laudem et reverentiam.
Da virtutem sanctis tuis, Mater sancta,
et benedictionem laudantibus atque glorificantibus.
Exaudi gemitus suspirantium ad te
et ne spernas vota invocantium nomen tuum.
Sit manus tua ad sucurrendum mihi parata
et auris tua intendens ad deprecationem meam.
Benedicant tibi coeli et terra,
mare et orbis terrarum.
XXIX.
Exaltabo te, Domina, quia suscepisti me,
ab iniquo adversario meo liberabis me.
Convertere ad me, et vivificis me, de portis mortis reduc me
et de fluentibus tribulationum quae circumdederunt me.
Propter imperium et magnificentiam dexterae tuae
contere et dissipa omnes adversarios meos.
Et ego offeram tibi sacrificium laudis
et gloriam tuam devotius exaltabo.
Exultate, coeli, et jucundare, terra,
quia consolabitur Maria servos suos, et pauperum suorum miserabitur.
XXX.
In te, Domina, speravi, non confundar in aeternum,
in gratia tua suscipe me.
Tu es fortitudo mea et refugium meum,
consolatio mea et protectio mea.
Ad te, Domina, clamavi, dům tribularetur cor meum,
et exaudisti me de vertice collium aeternorum.
Educas me de laqueo, quem absconderunt mihi,
quoniam tu es adjutrix mea.
In manus tuas, Domina, commendo spiritum meum,
totam vitam meam et diem ultimum meum.
XXXI.
Beati, quorum corda te diligunt, Virgo Maria,
peccata ipsorum a te misericorditer diluentur.
Sancta, casta et florigera ubera tua,
quae florem viriditatis perpetuae urupentur.
Decor pulchritudinis tuae corruptionem non videbit
et vultus tui gratia in perpetuum non marcescet.
Benedicta tu, Virga Jesse sublimis,
quia te usque ad sedentem in throno dilatasti.
O Virgo Regina, ipsa es via,
per quam nos salus de supernis sedibus vistavit.

XXXII.
Exultate, iusti, in Virgine Maria
et in rectitudine cordis collaudate eam.
Accedite ad eam cum reverentia et devorione
et delectetur cor vestrum in salutatione eius.
Impendite illi sacrificium laudis
et inebriamini ab uberibus dulcoris illius.
Influit enim vobis radios suae pietatis
et clarificabit vos fuloribus misericordiae suae.
Suavissimus est fructus illius
in ore et in corde sapentis dulcescit.

XXXIII.
Benedicam Dominam in omni tempore
et non deficiet laus eius in ore meo.
Magnificate eam mecum omnes
qui impinguati estis melle et lacte recreationis eius.
In periculis, in rebus dubiis invocate eam
et in necessitatibus invenietis auxillum et refrigerium dulce.
Sumite exemplum conversationis eius
et aemulamini studia charitatis et humilitati illius.
Quia ergo, Domina, humillima fuisti,
Verbum increatum ex te carnem suscipere coegisti.

XXXIV.
Iudica, Domina, nocentes me,
et contra eos exurge, et vindica causam meam.
Anima mea in te laetabitur, 
et tuis beneficiis devotus exultabo.
Gratia et dulcedine tua pleni sunt coeli et terra,
undique tuis beneficiis irretisti nos semper.
Quocumque enim pergimus 
ocurrit nobis diffusio tui uteri virginalis.
Curramus ergo, charissimi, et ita nobilem et dulficluam Virginem salutemus
ut in suae dulcedinis gremio quiescamus.

XXXV. 
Dixit injustus, ut peccet in absondito,
per te a malo propositio discedat, Mater Dei.
Inclina vultum Dei super nos,
coge illium peccatoribus misereri.
Domina, in coelo misericordia tua
et gratia tua diffusa est super terram.
Potentia et virtus in brachio tuo,
robur et fortitudo in dextera tua.
Benedictum sit imperium tuum super coelos,
benedicta sit magnificentia tua super terram.

XXXVI.
Noli aemulari in malignatibus, Domina,
furorem eorum dulifica per gratiam tuam.
Sperate in illa, religiosi et claustrales,
confidite in illa, clerici et saeculares.
Delectamini in laudibus illius
et exaudiet petitionis cordis vestri. 
Melius est modicum cum gratia illius,
quam thesauri argentei et lapides pretiosi.
Gloria semper sit tibi, o Regina coelorum
et in ullo tempore noli nos oblivisci.

XXXVII.
Domina, ne in furore tuo arguat me Dominus,
nobis veniam obtine de peccatis.
In conspectu tuo sit omne desiderium nostrum,
spes nostra et confidentia nostra.
Cor meum conturbatum est in me,
recedit lx de visceribus meis.
Illumina splendore tuo caecitatem meam,
dulcifica dulcore tuo contritionem meam. 
Ne derelinquas nos, Domina mater Dei, 
gratia tua et virtus sit a dextris meis.

XXXVIII.
Dixi: Custodiam vias meas, o Domina, 
cum per te gratia Christi mihi fuit data.
Dulcore tuo liquefactum est cor meum,
amore tuo inflammata sunt viscera mea.
Exaudi orationem meam, Domina, et deprecationem meam,
et contabescant adversarii mei.
Miserere mei de coelis, et de altitudine throni tui,
et ne permittas me in valle miseriae conturbari.
Custodi pedem meum, ne laedatur,
et in fine meo sit gratia tua.

XXXIX.
Expcectans expectavi gratiam tuam, 
et fecisti mihi secundum multitudinem misericordiae nominis tui.
Exaudisti preces meas, 
et eduxisti me de lacu miseriae, et de fovea inimici.
Multa et mirabilia sunt dona tua, Domina,
incomparabilia sunt munera gratiarum tuarum.
Exultent et laetentur super te omnes, qui diligunt te,
qui oderunt nomen tuum, corruant in infernum.
Benedicta sis in aeternum, Domina,
in saeculum et in saeculum saeculi.

XL. 
Beata Maria intelligit super egenum et pauperem, 
in eius laudibus permanentem.
Domina angelorum, regina mundi,
munda cor meum igne amoris et charitatis tuae.
Tu es mater illumnationis cordis mei,
tu es nutrix refovens mentem meam.
Te cupit os meum collaudare, 
te affectat mens mea affectuosissime venerari.
Tu desiderat anima mea exorare,
quia tuitioni tuae se commendat tota substantia mea.

XLI. 
Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum,
ita ad amorem tuum anhelat anima mea.
Quia tu es genitrix vitae meae,
et altrix Reparatoris carnis meae.
Quia tu es lactatrix Salvatoris animae maeae,
initium et finis totius salutis meae.
Exaudi me, Domina, mundetur sordes meae,
illumina me, Domina, ut illustrentur tenebrae meae.
Accendatur amore tuo tepor meus,
gratia tua expellatur torpor meus.

XLII.
Iudica me, Domina, et dicerne causam meam de gente perversa,
a serpente maligno et a dracone pestifero libera me.
Sancta foecunditas tua disperdat eum,
beata virginitas tua conterat caput eius.
Sanctae praeces tuae corroborent nos contra eum,
sancta merita tua exinaniant virtutem eius.
Persecutorem animae meae mite in abyssum,
puteus infernalis deglutiat eum viventem.
Ego autem et anima mea in terra captivitatis meae benedicam nomen tuum,
et glorificabo te in saecula saeculorum.

XLIII.
Domina, auribus nostris audivimus,
et patres nostri annuntiaverunt nobis.
Quia ineffabilia sunt merita tua,
et valde stupenda mirabilia tua.
Domina, innumerabiles sunt virtutes tuae,
et inaestimabiles misericordiae tuae.
Exulta, anima mea, et laetare in illa,
quia multa bona sunt laudatoribus praeparata.
Benedicta sis, Regina coelorum et angelorum,
et benedicantur a Deo laudatores magnificentiae tuae.

XLIV.
Eructavit cor meum verbum bonum, Domina, 
cum rore mellifluo extitit dulcoratum. 
Per tuam sanctitatem peccata mea purgentur,
per tuam integritatem mihi incorruptibilitas condonetur.
Per tuam virginitatem anima mea a Christo adamatur
et sibi amoris vinculo sociatur.
Per tuam foecunditatem ego captivus sum redemptus,
per tuum partum virgineum de morte perpetua sum ereptus.
Per tuam prolem dignissimam perditus sum restitutus,
et de exilio miseriae in patriam beatitudinis sum reductus.

XLV.
Domina, refugium nostrum tu es in omni necessitate nostra,
et virtus potentior conterens inimicum.
Beneficiis tuis plenus est mundus,
superant coelestia, penetrant et inferna.
Plenitudine gratiae tuae, quae in inferno erant
se laetantur liberata.
Obentu foecunditatis tuae virgineae, quae supra mundum sunt,
se gaudent restaurata.
Per gloriosum tuae virginitatis sanctissimae partum,
homines angelorum fiunt socii et concives.

XLVI.
Omnes gentes, plaudite manibus,
psallite in jubilo virgini gloriosae.
Quoniam ipsa est porta vitae, janua salutis
et via nostrae reconciliationis.
Spes poenitentium, solamen lugentium,
pax beata cordium, atque salus.
Miserere mei, Domina, miserere mei,
quia tu es lux et spes omnium confidentium in te.
Per tuam salutarem foecunditatem placeat
ut peccatorum venia mihi concedatur.

XLVII.
Magna es, Domina, et laudabilis valde in civitate Dei coeli,
in universa Ecclesia electorum eius.
Ascendisti, alternatibus hymnidicis angelicis choris,
archangelis constipata, rosis et liliis coronata.
Occurrite illi, Potestates et Principatus,
obviate ei, Virtutes et Dominationes.
Cherubim, et Throni, et Seraphim, exaltate eam,
et constituite eam a dextris Sponsi amantissimi Filii eius.
O quam laeto animo, quam sereno aspectu suscepisti eam, angelorum et hominum Deus,
et dedisti ei principatum super omnem locum dominationis tuae.

XLVIII.
Audite haec, omnes gentes,
auribus percipite, qui ingredi cupitis regnum Dei.
Virginem Mariam honorate, 
et invenietis vitam et salutem perpetuam.
Pauperes servos tuos, Domina, 
felici confoederatione conjunge Christo.
Esuriem parvulorum tuorum 
fructu ventris tui refice, et sustenta.
Remansisti enim incorrupta post partum
et inviolata post Filium.

XLIX.
Deus deorum Mariae locutus est
per Gabrielem nuntium suum, dicens:
Ave gratia plena, Dominus tecum,
per te salus mundi reparatur.
Speciem et decorem tuum
Altissimi Filius concupiscit.
Adorna thalamum tuum, filia Sion, 
praeparare in occursum Dei tui.
Per Spiritum enim Sanctum concipies,
qui tuum partum faciet virgineum et iucundum.

L.
Miserere mei, Domina, 
quae mater misericordiae nuncuparis.
Et secundum viscera misericordiarum tuarum
munda me ab omnibus iniquitatibus meis.
Effunde gratiam tuam super me
et solitam clementiam tuam ne subtrahas a me.
Quoniam peccata mea confitebor tibi,
et coram te me accuso desceleribus meis.
Fructui ventris tui me reconcilia
et pacifica me ei, qui me creavit.

LI.
Quid gloriaris in malitia,
o maligne seprens, et draco infernalis?
Submitte caput tuum mulieri,
cuius fortitudine demergeris in profundum.
Contere eum, Domina, pede virtutis tuae,
exurge, et dissipa malitiam eius.
Extingue potentiam eius
et virtutem illius redige in favillam.
Ut viventes exultemus in nomine tuo,
et laeto animo dicamus tibi laudem.

LII.
Dixit insipiens inimicus in corde suo: 
Hominem ejiciam de tabernaculo filiorum Dei.
Egrediar, et ero spiritus mendax in ore serpentis
et per foeminam ejiciam virum, virum eius.
Sicut exaltantur, o miser, coeli a terra,
sic exaltatae sunt cogitationes Dei a cogitationibus tuis.
Noli extolli de casu mulieris,
quia mulier conteret caput tuum.
Tu illi foveam praeparasti, 
et sagena illius capieris.

LIII.
Domina, in nomine tuo salvum me fac,
et ab injustitiis meis libera me.
Ut non nocea mihi calliditas inimici,
sub umbra alarum tuarum protege me.
O Domina mea, adiuva me,
gratiam tuam largire animae meae.
Voluntarie oferram tibi sacrificium laudis
et confitebor nomini tuo, quoniam bonum est.
Quoniam ex omni tribulatione liberabis me,
et inimicos meos despiciet oculus meus.

LIV.
Exaudi, Domina, orationem meam,
et ne contemnas deprecationem meam.
Contristatus sum in cogitatione mea,
quia iudicia Dei perterruerunt me.
Tenebrae mortis venerunt super me
et pavor inferni invasit me.
Ego autem in solitudine expecto consolationem tuam 
et in cubili meo attendo misericordiam tuam.
Glorifica manum et dexterum brachium tuum,
ut prosternatur a nobis inimici nostri.

LV.
Miserere mei, Domina, quoniam conculcaverunt me hostes meis quotidie,
omnes cogitationes eorum in malum contra me.
Excita furorem, et memento belli,
et super eos effunde iram tuam.
Innova signa, et immuta mirabilia,
sentiamus adiutorium brachii tui.
Glorifica nomen tuum super nos,
ut cognoscamus quoniam in saeculum misericordia tua.
Stilla nobis guttam suavitatis tuae, 
quia tu es pincerna gratiae dulcoris.
LVI.
Miserere mei, Domina, miserere mei,
quia paratum est cor meum exquirere voluntatem tuam.
Et in umbra alarum tuarum requiescam,
quia delectabile est mihi refrigerium tuum.
Manus tuae distillant myrrham primam
et digiti tui unguenta gratiarum.
Et fragmenta mali punici est guttur tuum
et spiramen oris tui suave, compositum thymiana.
Tu enim es mater pulchrae dilectionis, et anchora spei,
portus indulgentiae, et janua salutis.

LVII.
Si vere utique justitiam loquimini,
justitiae et misericordiae honorate Reginam.
Ad laudem enim et gloriam pertinet Salvatoris,
quidquid honorificum suae impensum fuerit Genitrici.
Rosae Martyrum te circumdant, o Regina,
et lilia virginum ambiunt thronum tuum.
Laudate eam simul, astra matutina,
concentum illi facite, omnes filii Dei.
Glorificate eam, coeli et terra,
mare et flumina, ac fundamenta orbis.

LVIII.
Eripe me de inimicis meis, Domina mundi,
exurge in occursum meum, Regina pietatis.
Aurum obrizum in ornamentis tuis,
sardius et topazius in diademate tuo.
Jaspis et amethystis in dextera tura,
berillus et chrysolithus in sinistra tua.
Hyacinthus et achates in pectore tuo,
carbunculi scintillantes in monilibus tuis.
Myrrha, thus et balsamum in manibus tuis,
sapphirus et smaragdus in digitis tuis.

LIX.
Deus, repulisti nos propter peccata nostra
et misertus es nobis per Virginem Mariam.
Intercede pro nobis, salutifera Mater Dei,
quae angelorum et hominum salutem peperisti.
Tu enim molestis exultationem infundis
et moerentibus laetitiam et dulcorem.
Laetifica nos dulcifluo sono oris tui
et liquore tuo roseo perfunde corda nostra.
Tonate, coeli, desuper, et date illi laudem,
glorifica illam, terra cum omnibus habitatoribus tuis.

LX.
Exaudi, Domina, orationem meam, 
super firmam petram stabilas mentem meam.
Esto mihi turris fortitudinis,
me tuearis a facie crudelis vastatoris.
Ut castrorum acies, sis illi terribilis,
et vivus corruat in profundum inferni.
Tu enim es rutilans et decora,
nubes rorifera, et consurgens aurora.
Pulchra es et clara, ut luna plenissima,
tanquam sol refulget, sacer aspectus tuus.

LXI.
Nonne, Domina, tibi subjecta erit anima,
quae Salvatorem omnium genuisti?
Memento nostri, perditorum Salvatrix,
exaudi planctus cordis nostri.
Infunde gratiam de thesauris tuis
et unguentis tuis placa dolorem nostrum.
Da nobis gaudium et laetitiam
ut confundas bonorum inimicos.
Ablue omnia peccata nostra,
sana omnes infirmitates nostras.

LXII.
Deus, Deus meus,
per Matrem te glorificabo.
Virginaliter enim te concepit,
et sine angustia te parturivit.
Benedicta sis, o Domina nostra,
et pro nobis assiste ante thronum Dei.
Species et claritatis
in conspectu tuo.
Custodi animam meam, Domina,
ut nunquam corruat in peccata.

LXIII.
Exaudi, Domina, orationem meam, cum deprecor,
a pavore crudelis libera animam meam.
Impetra nobis pacem et salutem
in die novissimo.
Benedicta sis super mulieres
et benedictus sit fructus ventris tui.
Illumina, Domina, oculos meos,
et illustra caecitatem meam.
Da mihi in te confidentiam bonam
in vita et in fini meo.

LXIV.
Te decet hymnus, Domina nostra, in Sion,
laus et iubilation in Hierusalem.
Benedictionem omnium gentium dedit tibi Dominus,
laudem et gloriam ante conspectum populorum.
Benedixit te Dominus in misericordia sua,
et thronum tuum constituit super ordines angelorum.
Gratiam et decorem posuit in labiis tuis
et pallio gloriae induit corpus tuum.
Coronam radiantem posuit in capite tuo
et virtutum monilibus te decenter ornavit.

LXV.
Jubilate Domine nostrae, omnis terra,
psallite hymnum nomini eius, date honorificentiam maiestati eius.
Benedictum sit cor tuum, Domina
cum quo ardenter et sinceriter Filium Dei dilexisti.
Respice paupertam meam, gloriosa Virgo,
miseriam et angustiam meam ne tardes removere.
Aufer tribulationem meam,
dulcifica languorem meum.
Benedicat te omnis caro,
glorificet te omnis lingua.

LXVI.
Deus misereatur nostri, et benedicat nobis
per illam quae eum genuit.
Miserere nostri, Domina, et ora pro nobis,
in laetitiam bonam converte moestitiam nostram.
Illumina me, Stella Maris,
clarifica me, Virgo clarissima.
Extingue ardorem cordis mei,
refrigera me gratia tua.
Protegat me semper gratia tua,
presentia tua illustret finem meum.

LXVII.
Exurgat Maria, et dissipentur inimici eius,
conterantur omnes sub pedibus eius.
Impetum inimicorum nostrorum dissipa,
destrue omnem iniquitatem eorum.
Ad te, Domina, clamavi in tribulatione
et serenasti conscientiam meam.
Non deficiat laus tua in ore nostro,
et amor tuus de visceribus nostris.
Pax multa diligentibus te, Domina, 
anima eorum non videbit mortem in aeternum.

LXVIII.
Salvum me fac, Domina, 
quoniam intraverunt concupiscentiarum aquae usque animam meam.
Infixus sum in limo peccati,
et aquae voluptatis circumdederunt me.
Plorans pleravi in nocte
et dies laetitiae ortus est mihi.
Salva animam meam, Genitrix Salvatoris,
quia per te vera salus data est omni mundo.
Dum nuntiante Angelo fuisti obumbrata
et Patris sapientia pregnans et gravidata.

LXIX.
Domina, in adiutorium meum intende,
et luce misericordiae tuae illustra mentem meam.
Doce nos exquirere bonitatem tuam,
ut enarremus mirabilia tua.
Ostende potentiam tuam contra inimicos nostros,
ut sanctificeris in nationibus procul.
In ira flammae tuae mergantur in infernum,
et qui conturbant servos tuos, inveniat perditionem.
Miserere servorum tuorum, super quos invocatum est nomen tuum, 
et ne sinas angustiari eos in tentationibus suis.

LXX.
In te, Domina, speravi, non confundar in aeternum,
in tua misericordia libera me, et eripe me.
Propter multitudinem iniquitatum mearum
opressus sum vehementer.
Facti sunt hostes mei in capite meo,
subsanaverunt et deriserunt me quotidie.
Vide, Domina, quoniam tribulor,
expande manus tuas, succurre pereunti.
Ne moreris, propter gratiam nominis tui,
ut efficiaris mihi in gaudium et salutem.

LXXI.
Deus, iudicium tuum Regi da,
et misericordiam tuam Reginae matri eius.
In manu tua salus et vita consistunt,
laetitia perpetua et aeteritas gloriosa.
Resperge cor meum dulcedine tua,
fac me oblivisci miserias huius vitae.
Traha me post te vinculis misericordiae tuae,
et fomentis gratiae et pietatis tuae sana dolorem meum.
Concupiscentias sempiternas excita in animam meam
et de gaudio Paradisi inebria mentem meam.

LXXII.
Quam bonus Israel Deus,
his qui colunt matrem suam, et veneratur!
Ipsa est enim solatium nostrum,
in laboribus subventio optima.
Obtexit caligne animam meam hostis
in visceribus meis, Domina, lumen fac oriri.
Avertatur a me ira Dei per te,
placa eum meritis et precibus tuis.
In iudicio pro me assiste,
coram eo suscipe causam meam, et mia sis advocata.

LXXIII. 
Ut quid, Domina, repulisti nos,
nec subvenis in die tribulationis?
Ingrediatur oratio mea in cospectu tuo
et voces gementium ne despexeris.
Tenedit arcum suum contra nos inimicus,
firmavit dexteram suam, et non est consolator.
Disrumpe in nobis ligaturam malitiarium suarum
et libera nos dextera tua.
Repelle eum in locum perditionis,
sempiterna damnatio suscipiat eum.

LXXIV.
Confitebamur tibi, Domina, et laudabimus nomen tuum,
fac nos in tuis laudibus delectaris.
Cantate ei, habitatores terrae
et laudem eius populis nuntiate.
Confessio et magnificentia coram illa,
fortitudo et exultatio in throno illius.
Adorate illam in decore illius,
glorificate opificem pulchritudinis illius.
Recordamini in sempiternum misericordiae illius,
retinete in mente virtutes et mirabilia illius.

LXXV.
Notus in Iudaea Deus,
in Israel honorificentia Matris eius.
Dulcis est memoria eius super mel et favum,
et amor eius super omnia aromata.
Salus et vita in domo illius,
et in tabernaculo eius pax et gloria sempiterna.
Honorificate illam, coeli et terra,
quia summus Artifex hanc mirabiliter honoravit.
Date, illi, omnes creaturae, laudem
et stupendam misericordiam eius extollite gratulanter.

LXXVI.
Voce mea ad Dominam clamavi
et sua gratia intendit mihi.
Abstulit a corde meo moestitiam et moerorem
et suavitate sua cor meum dulcoravit.
Formidinem meam erexit in confidentiam bonam
et suo aspectu mellifluo mentem meam serenavit.
Adiutorio sancto suo evasi pericula mortis
et de manu crudeli subterfugi.
Gratias Deo et tibi, Mater pia, de omnibus, quae assectutus sum
de pietate et misericordia tua.

LXXVII.
Attendite, popule Dei, praecepta Dei,
et Reginae gratiae nolite oblivisci.
Aperite cor ad investigandum eam
et labia ad glorificandum illam.
Descendat amor eius in cordibus vestris,
concupiscite placere illi.
Pulchritudo eius vincit Solem et Lunam,
compositio eius ad ornamenta virtutum.
Miserere mei, Regina gloriae et honoris,
et ab omni periculo custodi mentem meam.

LXXVIII.
Domina, venerunt gentes in haereditatem Dei,
quas tu meritis tuis Christo confoederasti.
Sit eloquium tuum dulce coram ipso
et conjunge me illi, qui me redemit.
Extende brachium tuum contra hostem crudelem
et denuda mihi versutiam illius.
Vox tua dulcis super omnem melodiam,
harmonia angelica ei non valet comparari.
Distilla mihi suavitatem gratiarum tuarum
et tuorum charismatum fragrantiam et odorem.

LXXIX.
Qui regis, Israel, intende ad me,
Matrem tuam collaudare.
Experigiscere de pulvere, anima mea,
perge in occursum Reginae coeli.
Solve vincula colli tui, paupercula anima mea,
et gloriosis laudibus accipe illam.
Odor vitae de illa progreditur,
et omnis salus de corde illius scaturizat.
Charismatum suorum fragrantia suavi
animae mortuae suscitantur.

LXXX.
Exultare Dominae adiutrici nostrae,
iubilate in laetitia cordis vestri.
Accendantur affectus vestri in illam
et inimicos vestros induet confusione.
Imitemur humilitatem eius,
obedientiam et mansuetudinem illius.
Omnes gratiae radiant in illa,
capacissima enim fuit capacitas illius.
Currite ad illam cum devotione sancta
et de bonis suis participabit vobis.

LXXXI.
Deus in synagoga Iudaeorum
de qua, ut rosa de sentibus, progressa est Mater Dei.
Terge foeditatem meam, Domina,
quae semper rutilas puritate.
Fontem vitae influe in os meum
ex quo viventes aquae profluunt et emanant.
Omnes sitientes, venite ad illam,
et de fonte suo gratanter vos potabit.
Qui hauriet ex eo, saliet in vitam aeternam,
et qui bibit exe eo, non sitiet unquam.

LXXXII.
Domina mea, quis similis erit tibi,
quae gratia et gloria superemines universos?
Sicut exaltantur coeli a terra,
sic tu praecelisor cunctis, et nimis exaltata.
Vulnera cor meum charitate tua,
fac me dignum gratia et muneribus tuis.
Liqueat cura mea in timore tuo,
et concupiscentia tua cor meum inflammetur.
Fac me desiderare honorificentiam et gloriam tuam,
ut per te recipiar ad pacem Jesu Christi.

LXXXIII.
Quam dilecta tabernacula tua, Domina virtutum!
quam amabila tentoria redemptionis tuae!
Honorate illam, peccatores,
et impetrabit vobis gratiam et salutem.
Super thus et balsamum oratio eius incensum,
preces eius nos revertuntur vacuae, nec inanes.
Intercede pro me, Domina, apud Christum tuum,
neque derelinquas me in morte, neque in vita.
Benignus est enim spiritus tuus,
gratia tua replet orbem terrarum.

LXXXIV.
Benedixisti, Domine, domum tuam,
consecrasti habitationem tuam.
Haec est speciosa inter filias Hierusalem,
cuius memoria est in benedictione.
Beatissimam praedicaverunt illam Angeli sancti,
glorificate illam, Virtutes et Dominationes.
Populi gentium, exquirite prudentiam eius,
et investigate thesauros misericordiae illius.
Sentite de illa in bonitate
et in simplicitate cordis exquirite illam.

LXXXV.
Inclina, Domina, aurem tuam, et exaudi me,
converte vultum, et miserere mei.
Distillatio dulcoris tui oblectat animas sanctorum,
et infusio charitatis tuae super mel dulcissimum.
Irradiatio gloriae tuae dilucidat intellectum
et lux miserationum tuarum perducit ad salutem.
Fons bonitatis tuae inebriat sitientes
et aspectus faciei tuae retrahit a peccato.
Scire et cognoscere te est radix immortalitatis
et enarrare virtutes tuas est via salutis.

LXXXVI.
Fundamenta vitae in anima iusti,
perseverare in charitate usque ad finem.
Gratia tua relevat pauperem in adversitate
et invocatio tui nominis immittit ei confidentiam bonam.
Miserationibus tuis repletur paradisus
et a terrore tuo hostis confunditur infernalis.
Qui sperat in te, inveniet thesauros pacis
et qui te non invocat in hac vita, non perveniet ad regnum Dei.
Fac, Domina, ut vivamus in gratia Spiritus sancti
et perduc animas nostras ad sanctum finem.

LXXXVII.
Domina, auxiliatrix salutis meae,
in die clamavi et nocte coram te.
Ingrediatur oratio mea in conspectu tuo,
consolare cum facie tua moestitiam meam.
Multiplicata sunt mala in anima mea,
expurga eam de sordibus et peccatis.
Virtus tua persequatur inimicos nostros,
ne nos impediant ad salutem.
Confer gratiam animae ad resistendum eis,
conforta cor nostrum contra concupiscentias carnis.

LXXXVIII.
Misericordias tuas, Domina,
in sempiternum decantabo.
Unguento pietatis tuae medere contritiis corde,
et oleo misericordiae tuae refove dolores nostros.
Gratiosus tuus vultus mihi appareat in extremis,
formositas faciei tuae laetificet spiritum meum egredientem.
Excita spiritum meum ad amandam bonitatem tuam,
excita mentem ad extollendam nobilitatem et pretiositatem tuam.
Libera me ab omni tribulatione mala
et ab omni peccato custodi animam meam.

LXXXIX.
Domina, refrigerium facta est nobis,
in cunctis necessitatibus nostris.
Diffusio gratiae tuae producit operationes pias
et stillicidium dulcoris tui affectiones facit sanctissimas.
Miserationum tuarum, Domina, recordabor,
sacrificium laudis et carmen laetitiae psallam tibi.
Qui honorant te, coronam perenne pro cinere obtinebunt
et pallium laudis pro spiritu moeroris.
Qui sperant in te, amicti lumine induentur,
gaudium et perpetuam laetitiam sortientur.

XC.
Qui habitat in adiutorio Matris Dei,
in protectione ipsius commorabitur.
Concursus hostis non nocebit ei,
sagitta volans non tangent eum.
Quoniam liberabit eum de laqueo insidiantis
et sub pennis suis proteget eum.
Clamate ad illam in periculis vestris
et flagellum non appropinquabit tabernaculo vestro.
Fructus gratiae inveniet, qui speravit in illa,
porta paradisi reserabitur ei.

XCI.
Bonum est confiteri Virgini Mariae
et psallere illi gloriam, prosperitas est mentis.
Annuntiare merita eius, laetificat intellectum,
et emitari opera eius exhilarat angelos Dei.
Qui acquirit gratiam eius,
agnoscetur a civibus paradisi.
Et qui habuerit characterem nominis eius
annotabitur in libro vitae.
Exurge, Domina, et iudica causam nostram
et ab insurgentibus in nos, libera nos.
Ne retrahas a peccatore dexteram tuam
et excipe gladio tuo iacula vastatoris.

XCII.
Dominus regnavit, decorem induit
Matremque suam ornamento coronavit virtutum.
Adimpleat propitationem suam in nobis Mater pacis
et viam aequitatis doceat servos suos.
Qui desideratis sapientiam Christi,
servite Matri eius animo reverenti.
Quis satisfaciet enarrare opera tua, Domina?
et quis investigabit thesauros misericordiae tuae?
Sustine deficientes in tentationibus suis,
destina illos in sortem veritatis.

XCIII.
Deus ultionum Dominus
sed tu, Mater misericordiae, ad miserandum inflectis.
Magnificentia tua, Domina, praedicatur in saeculum,
qui autem colunt te, invenient viam pacis.
Servite illi reverenter exultantes
et sanabit vos benedictus fructus castissimi ventris illius
Respice, Domina, humilitatem servorum tuorum
et laudabunt te in generationibus saeculorum.
Magnifica nomen tuum in multiplicatione gratiarum tuarum
et ne sinas servos tuos subiacere periculis.

XCIV.
Venite, exultemus Dominae nostrae,
iubilemus salutiferae Mariae reginae nostrae.
Praeoccupemus faciem eius in iubilatione
et in canticis collaudemus eam.
Venite, adoremus, et procidamus ante eam,
confiteamur illi cum fletibus peccata nostra.
Impetra nobis indulgentiam plenam,
assiste pro nobis ante tribuna Dei.
Suscipe in fine animas nostras
et introduc nos in requiem aeternam.

XCV.
Cantate plenae gratiae canticum novum,
cantate Mariae omnes terrigenae orbis.
Quoniam omnes angelos sanctitate praecellit
et natos mulierum virtutibus mirabilibus et signis.
Formositas et gloria in vultu illius
et gratia in oculis eius.
Afferte illi gloriam, patriae gentium,
exultate in ea, omnes creaturae Dei.
Admirabile commercium habetis per eam,
ex qua vocati estis filii Dei excelsi.

XCVI.
Dominus regnavi, exultet Maria,
in omni imperio dominationis suae.
Adorate eam, cives curiae paradisi,
exaltatate eam, virgines speciosae, filiae eius.
Quoniam elevata est super Principatus et Domintionies,
exaltata est super Angelorum et Archangelorum legationes.
Patriarchae et Prophetae, concrepate illi laudem,
concentum illi facite, Apostoli, Martyresque Christi.
Confessores cum Virginibus, de canticis Sioni dicite canticum ei,
et regretamini ei, Monachi sancti, de acceptis triumphis.

XCVII.
Cantate Dominae nostrae canticum novum
quia mirabilia fecit.
In conspectu gentium revelavit misericordiam suam,
in extremis terrae auditum est nomen eius.
Recordare, Domina, pauperum et miserorum,
et sustenta eos ope refrigerii sancti tui.
Tu autem, Domina, suavis et verax,
patiens nimis et miseratione plena.
Conculca hostes animarum nostrarum
et contumaciam illorum elide brachio sancto tuo.

XCVIII.
Dominus regnavit, irascantur populi,
Maria sub Cherubim sedet a dextris.
Magna est in Sion gloria tua, Domina
et in Hierusalem magnificentia tua.
Cantate ante eam, chori virginales,
et adorate thronum eius, qui sanctus est.
In dextera eius ignea lex,
et in circuitu eius sanctorum millia.
Mandata eius ante oculos eius,
et iustitiae regula in corde eius.

XCIX.
Iubilate Dominae Nostrae, homines terrae,
servite illi in laetiticia et iucunditate.
In toto animo vestro accedite ad illam,
et in omni virtute vestra conservate vias eius.
Investigate illam, et manifestabitur vobis,
estote mundi corde, et apprehendetis eam.
Quibus auxilista fueris, Domina, erit refrigerium pacis,
et a quibus averteris vultum tuum, non erit spes ad salutem.
Recordare nostri, Domina, et non apprehendent nos mala,
succurre nobis in fine, et inveniamus vitam aeternam.

C.
Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domina,
psallam tibi in exultatione cordis, cum laetificaveris animam meam.
Laudabo nomen tuum et gloriam,
et praestabis refrigerium animae meae.
Zelatus sum amorem tuum et honorem,
ideo defendas causam meam ante iudicem saeculorum.
Allectus sum gratia et bonitate tua,
oro, ne frauder a spe et confidentia bona.
Conforta animam meam in novissimis,
et in carne ista fac me conspicere Salvatorem.

CI.
Domina, exaudi orationem meam
et clamor meus ad te veniat.
Non avertas sacrum aspectum tuum a me
neque abomineris me propter immunditiam meam.
Non derelinquas me in cogitatu et consilio inimicorum meorum
et ne sinas me cadere in exprobrationem illorum pessimam.
Qui confidunt in te, non timebunt colubrum tortuosum
et qui exaltant te praeconiis, evadunt manus Acherontis.
Per virginalem conceptum tuum da mihi in te confidentiam bonam,
et per admirabilem partum tuum laetifica animam meam.

CII.
Benedic, anima mea, Matri Iesu Christi,
et omnia praecordia mea, glorificate nomen eius.
Ne obliviscaris beneficia eius,
nec gratiam et consolatus illius.
Gratia eius peccata relaxantur
et misericordia eius aegritudines reparantur.
Benedicite ei, omnes virtutes coelorum,
glorificate eam, chori Apostolorum et Prophetarum.
Benedicite, mare et insulae gentium,
hymnum dicite ei, coeli et habitatores eorum.

CIII.
Benedic, anima mea, Virgini Mariae,
honor et magnificentia eius in perpetuum.
Formositatem et pulchritudinem induisti,
amicta es, Domina, fulgenti vestimento.
De te procedit peccatorum medela
et pacis disciplina, ac fervor charitatis.
Imple nos servos tuos virtutibus sanctis
et ira Dei non appropinquet nobis.
Iucunditatem aeternam da servitoribus tuis
et noli eos oblivisci in certamine mortis.

CIV.
Confitemini Dominae nostrae, et invocate nomen eius,
cantate ei gloriose, narrantes virtutes eius.
Laudate et exaltate eam, Virgines filiae Sion,
quia desponsabit vobis Regem angelorum.
Honorate Reginam plenam omni gratia,
et contemplamini cum reverentia sanctissimum vultum eius.
Salus sempiterna in manu tua, Domina,
qui te digne honorificaverint, suscipient illam.
Clementia tua non deficiet a saeculis aeternis
et misericordia tua a generatione in generationem.

CV.
Confitemini Dominae nostrae, quoniam bonum est,
per cunctas tribus terrae enarrate misericordias eius.
Longe est ab impiis conversatio eius,
a via Altissimi non declinavit pes ejus.
Fons irrigantis gratiae procedit de ore illius,
et emanatio virginalis sanctificants animas castas.
Spes de gloria paradisi in corde illius,
quae devoto animo honorificaverit illam.
Miserere nostri, fulgentissima Regina coeli,
et praesta consolatium de gloria tua.
CVI.
Confitemini Domino, quoniam bonum,
confitemini Matri eius, quoniam in saeculum misericordia eius.
Innocentiam et viam prudentie ostende nobis, Domina
et viam intelligentiae indica servis tuis.
Timor Dei illustrat inellectum
et amor tuum exhilarat illum.
Beatus vir, cuius eloquium est tibi gratum,
illius ossa impinguabuntur adipe et pinguedine.
Eloquium tuum sustentat animam imbecillam
et labia tua esurentiem animum refocillant.

CVII.
Paratum cor meum, Domina, paratum cor meum,
laudes tibi psallere et cantare.
Maior est charitas tua cunctis divitiis
et gratia tua super aurum et lapidem pretiosum.
Beatitudo et iustitia donantur a Deo
qui antem de peccatis conversi fuerint ad te, poenitentiae remedium consequentur.
Emissionis tuae gratia et pax,
qui autem tibi placuerit, procul fiet a perditione.
Esto umbraculum protectionis in tentationibus nostris,
expansio alarum tuarum defendat nos a devorante.

CVIII.
Domina, laudem meam ne despexeris
et hoc dedicatum tibi psalterium digneris acceptare.
Respice voluntatem cordis mei
et affectionem meam fac tibi beneplacentem.
Propera ad visitandum servos tuos
sub tegumento manus tuae illaesi conserventur.
Illuminationem Spiritus sancti per te suscipiant
et refrigerium contra cupiditatis aestum.
Medere contritis corde, Domina,
et refove eos unguento pietatis.

CIX.
Dixit Dominus Dominae nostrae:
Sede, Mater mea, a dextris meis.
Bonitas et sanctitas placuerunt tibi,
ideo regnabis mecum in aeternum.
Corona immortalitatis in capite sancto tuo,
cuius fulgor et claritas non extinguetur.
Miserere nostri, Domina, mater luminis et splendoris,
illumina nos, Domina veritatis et virtutis.
De thesauris tuis infunde nobis sapientiam Dei
et intellectum prudentiae, ac formam disciplinae.

CX.
Confitebor tibi, Domina, in toto animo meo,
glorificabo te in tota mente mea.
Opera gratiae tuae commorabuntur
et testamentum misericordiae tuae ante thronum Dei.
Per te missa est redemptio a Deo,
populus poenitens habebit spem salutis.
Intellectus bonus omnibus honorantibus te
et sors illorum inter angelos pacis.
Gloriosum et admirabile est nomen tuum,
qui illud retinent, non expavascent in puncto mortis.

CXI.
Beatus vir, qui timet Dominam,
et beatum cor, quod diligit illam.
Iucundus homo, qui non satiatur laude tua,
et a relatu virtutum tuarum non fatigatur.
Exortum est in corde illius lumen Dei,
Spiritus sanctus illuminat intelligentiam eius.
Disperge, Domina, gratiam tuam pauperibus tuis,
esurientes refove, et egenos.
In memoria aeterna fiunt per te nomina,
auditu terribili non trepidet cor nostrum.

CXII.
Laudate, pueri, Matrem Dei,
glorificate, senes, nomen eius.
Benedicta sit Maria Mater Christi,
ipsa enim est via ad patriam sanctitatis.
Excelsus super Cherubim thronus eius
et sedes eius super cardines coeli.
Super humiles vultum eius
et super confidentes in eam aspectus illius.
Misericordia eius super omnem carnem
et eleemosyna illius usque ad extremum terrae.

CXIII.
In exitu animae meae de hoc mundo
occurre illi, Domina, et suscipe eam.
Consolare eam vultu sancto tuo,
aspectus daemonis non turbet illam.
Esto illi scala ad regnum coelorum
et iter rectum ad paradisum Dei.
Impetra ei a Patre ingulgentiam pacis
et sedem lucis inter servos Dei.
Sustine devotos ante tribunal Christi,
suscipe causam eorum in manibus tuis.

CXIV.
Dilexi Matrem Dei Domini mei
et lux miserationum eius infusit mihi.
Circumdederunt me dolores mortis
et visitatio Mariae laetificavit me.
Dolorem et periculum incurri
et recreatus sum gratia illius.
Nomen eius et memoriale illius sit in medio cordis nostri
et non nocebit nobis ictus malignatis.
Convertere, anima mea, in laudem ipsius
et invenies refrigerium in novissimis tuis.

CXV.
Credidi, propter quod locutus sum,
gloriam tuam, Domina, orbi terrae.
Compatere animae meae, et dirige illam,
dignare beneplacitum tuum insinuare illi.
Statue illi testamentum pacis et dilectionis tuae,
praebe illi ingenui memoriam nominis tui.
De benedictione ventris tui da mihi sustentationem
et de pinguedine gratiae tuae dulcora animam meam.
Disrumpe vincula peccatorum meorum
et de virtutibus exorna faciem animae meae.

CXVI.
Laudate Dominam nostram, omnes gentes,
glorificate eam omnes populi.
Quoniam confirmata est super nos gratia et misericordia eius
et veritas illius permanet in aeternum.
Qui digne coluerit illam, iustificabitur,
qui autem neglexerit illam, morietur in peccatis suis.
Labia angelorum enarrabunt sapientiam eius
et omnes cives paradisi cantabunt eius laudem.
Bono animo accedentes ad illam,
non capientur ab angelo devastante.

CXVII.
Confitemini Domino, quoniam bonus,
confitemini Matri eius, quoniam in saeculum misericordia eius.
Amor illius expellit peccatum a corde
et gratia illius expiat conscientiam peccatoris.
Via veniendi ad Christum est appropinquare ad illam,
qui autem fugerit eam, non inveniet viam pacis.
Qui obduratus est in peccatis, saepe invoccet illam,
et lux in suis tenebris orietur.
Qui tristatur in corde suo, clamet ad illam,
et dulcoranti stillicidio inebriabitur.

CXVIII.
Beati immaculati in via,
qui Matrem Domini imitantur.
Beati imitatores humilitatis eius,
beati participes charitatis illius.
Beati perscrutatores virtutum illius,
beati conformes imagini illius.
Beati qui conceptum et partum illius venerantur,
beati qui devote ei famulantur.
Beati, qui in ea habent spem et confidentiam,
beati qui per illam suscipient felicitatem sempiternam.

(A)
Retribue servo tuo, Domina,
vivifica me, et faciam voluntatem tuam.
Incola ego sum in terra,
nihil abscondas mihi de amore tuo.
Concupivit anima mea laudem tuam desiderare
omni tempore.
Tu enim salus mea in Domino,
quae me morti adiudicatum liberasti.
Quid pro his retribuam tibi, nisi me totum?
Domina, suscipe me.

(B)
Legem pone mihi, Domina, voluntatis tuae sanctarum sanctissima,
et exquiram eam semper.
Deduc me in semitam miserationum tuarum, mulierum pulcherrima,
quia ipsam volui.
Inclina animam meam ad supernorum amorem, Domina,
et non ad impudicitiam.
Ecce concupivi castiomoniam tuam a iuventute mea,
in misericordia tua confirma me.
Et observabo viam testimoniorum tuorum in saeculum
et scrutabor mandata Filii tui, quae dilexi.

(C)
Memor esto verbi tui, dominarum Primiceria,
in quo mihi spem dedisti.
Haec in tempestatum fluetibus potenter tenuit me,
quia eloquium tuum vividicabit me.
Circumdederunt me viri mendaces, et congregata sunt super me flagella,
et ecce manus tua eripuit me.
Communicavi in bonis omnibus timentibus te,
et custodientibus obnixe mandata tua.
Miserationibus tuis plena est terra,
ideo viam iustificationum tuarum exquisivi.

(D)
Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domina,
de qua gaudent angeli.
Disciplinam morum tuorum et aequitatem tuam doce me,
quia verbis tuis prae cunctis credidi.
Bonum mihi, quia onere tuo humiliasti me,
ut sequar conversationem tuam.
Qui amant servientes tibi, venerabuntur,
qui autem abominatus fuerit eos, ruet in aeternum.
Veniant mihi semper desuper guttae clementiae tuae, et vivam,
quia lex tua sancta meditatio mea est.

(E)
Defecit in semitis tuis anima mea, Domina,
et nisi miseratio maxima esset, periissem utique in infirmitate mea.
Defecerunt oculi mei in contemplatione tua,
velut uter in pruina a te visa est anima mea.
Secundum bonitatem tuam vivifica me,
et non obliviscar sermones tuos, qua tibi adhaerere bonum est.
Dispositione tua perseverat mundus
quem et tu eum Deo fundasti ab initio.
Tuus totus ego sum, Domina, salvum me fac,
quoniam desiderabiles erant laudes tuae in tempore peregrinationis meae.

(F)
Quomodo dilexi legem tuam, Domina
in conspectu meo semper.
Suavitatum tuarum affluentia cor meum alienavit a me
et caro mea mirabiliter exultavit in te.
Quam dulcia peccatoribus eloquia tua, Domina!
Super omnem melodiam refectio tua dulcis ori meo.
Illuminatio gressibus meis verbum tuum
et lumen ineffabile semitis meis.
Quoties exasperaverunt me peccatores inferni, quia a charitate tua declinare nolui!
ego autem speravi in te, Domina.

(G)
Iniquos odio habui
et viam tuam dilexi, Domina gratiosa.
Adiuva me, et salvus ero, Domina mundi,
et meditabor honorificentiam mandatorum tuorum.
Fac me semper stare in timore tuo
et non tradas me, Virgo, calumniantibus me.
Vernaculus tuus sum ego,
minimus in familia tua.
Custodi me, Domina,
a negligentibus iudicia iustitiae tuae.
Contemnes omnes discedentes a servitio tuo,
quia iniusta est conversatio eorum.

(H)
Mirabilia tua testimonia, Mater alma,
et sermonibus tuis illuminatum est cor meum.
Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis,
filiae regum collaudant faciem tuam.
Ardens verbum labiorum tuorum vehementer,
qui ad te properat, percipiat illud.
Arundo agitata sum in conspectu tuo,
tene me, Domina, sub iugo tuo, et non confundar.
Servientes tibi plus aliis invadunt dracones inferni,
sed tu, Domina, defende nos.

(I)
Clamavi in toto corde meo ad te, Domina,
de necessitatibus meis clementer eripe me.
Vocem gemitus mei exaudi, Domina mea,
doce me, quid acceptum sit apud te omni tempore.
Longe a nescientibus te salus,
qui autem perstat in obsequio tuo, procul fiat a perditione.
Misericordia tua rigat universum,
Domina, in salutari tuo vivifica me.
Initium eloquiotum tuorum veritas in aeternum
et legem tuam immaculatam non sum oblitus.

(J)
Principes persecuti sunt me gratis
et ab invocatione nominis tui trepidat spiritus malignus.
Pax multa observantibus nomen tuum, Mater Dei,
et non est illis scandalum.
Septenis horis decantavi tibi laudes, Domina,
iuxta eloquium tuum da mihi intellectum.
Intret oratio mea in conspectu tuo, ut non derelinquam te, Domina, cunctis diebus vitae meae,
quoniam viae tuae misericordia et veritas.
Concupiscam in aeternum laudare te, Domina,
cum docueris me iustificationes tuas.

CXIX.
Ad Dominam, cum tribularer, clamavi,
et exaudivit me.
Domina, libera nos ab omni malo
cunctis diebus vitae nostrae.
Contere caput inimicorum nostrorum
pede insuperabilis virtutis tuae.
Ut exultavit spiritus tuus in Deo salutari tuo
sic veram digneris infundere laetitiam cordi meo.
Ad Dominum accede rogatura pro nobis
ut per te nostra peccata deleantur.

CXX.
Levavi oculos meos ad te, Mater Christi,
per quam venit solatium omni carni.
Auxillium tuum et gratiam tuam nobis impende
in omni tribulatione nostra.
Custodi nos, Domina Virgo Maria,
ne peccatorum laqueo capiamur.
Non dormit neque dormiet pupilla oculi tui
ut tua semper custodia protegamur.
Angelorum et hominum te laudat omnis lingua
et ante te omnia genua curvantur.

CXXI.
Laetatus sum in te, Regina coeli,
quia te duce in domum domini ibimus.
Hierusalem coelestis civitas
ad Mariae praemia veniamus.
Pacem et indulgentiam, Virgo, nobis impetra,
et palmam de hostibus, et triumphum.
Conforta, et consolare cor nostrum,
tuae dulcedine pietatis.
Sic, Domina, nobis infunde clementiam
ut devote in Domino moriamur.

CXXII.
Ad te levavi oculos meos, Regina,
quae regnas in coelis.
Adiutorium nostrum in virtute sit nominis tui,
per te omnia opera nostra diriganturm.
Benedicta sis in coelo et in terra,
in mari et in omnibus abyssis.
Benedicta sit foecunditas tua,
benedicta sit virginitas, et munditia tua.
Benedictum sit corpus tuum sanctum,
benedicta sit anima tua sanctissima.

CXXIII.
Nisi quia Domina nostra erat in nobis,
invenissent nos pericula multa.
Esto, Virgo, defensatrix nostra,
et ante Deum advocata propitia.
Ostende nobis, Domina, misericordiam tuam
et conforta nos in servitio sancto tuo.
Benedicant te sancti angeli in coelo,
benedicant te omnes homines super terram.
Non tradas bestiis animas confitentium tibi,
ora te canentium non obturentur.

CXXIV.
Qui confidunt in te, Mater Dei,
non timebunt a facie inimici.
Gaudete et exultate, omnes qui diligentis eam,
quia adiuvabit vos in die tribulationis vestrae.
Reminiscere miserationum tuarum, Domina,
et releva peregrinationem incolatus nostri.
Converte amabilem vultum tuum super nos,
confunde et destrue omnes inimicos nostros.
Benedicta sint omnia opera manuum tuarum, Domina,
benedicta sint omnia sancta miracula tua.

CXXV.
In convertendo faciem tuam serenissimam super nos,
laetificabis nos, virginea Mater Dei.
Benedicta sis, o sacrarium Christi,
prae cunctis mulieribus super terram.
Benedictum sit gloriosum nomen tuum,
quod os Domini mirabiliter nominavit.
Non deficiat laus tua de labiis nostris,
nec charitas tua de praecordiis nostris.
Qui te diligunt, benedicantur a Deo,
et qui te volunt diligere, non defraudentur a fide.

CXXVI.
Nisi, Domina, aedificaveris domum cordis nostri,
non permanebit aedificum eius.
Aedifica nos gratia et virtute tua,
ut maneamus firmi in perpetuum.
Benedictum sit eloquum tuum
et benedicta sint omnia verba oris tui.
Benedicantur a Deo, qui te benedicunt,
et in iustorum numero computentur.
Benedic, Domina, te benedicentes,
et ne unquam avertas ab eis gratiosum vultum tuum.

CXXVII.
Beati omnes, qui timent Dominam nostram
et beati omnes, qui sciunt facere voluntatem tuam, et beneplacitum tuum.
Benedicti sunt pater et mater qui te generunt,
quorum memoria permanet in saeculum.
Benedictus est venter, qui te portavit,
et benedicta sint ubera, quae te lactaverunt.
Converte misericordiam tuam super nos
et deprecabilis esto super servos tuos.
Intuere, et respice opprobrium nostrum,
aufer a nobis cuntas iniquitates nostras.

CXXVIII.
Saepe expugnaverunt me a iuventute mea inimici mei,
libera me, Domina, et vindica me ab ipsis.
Ne des illis potestatem in animam meam,
custodi omnia interiora, et exteriora mea.
Obtine nobis veniam peccatorum,
per te Spiritus sancti gratia nobis detur.
Fac nos digne et laudabiliter poenitere
ut beato fine at Deum veniamus.
Placatum tunc et serenissimum nobis ostende
gloriosum fructum ventris tui.

CXXIX.
De profundis clamavi ad te, Domina,
Domina, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes,
in vocem laudis et glorificationis tuae.
Libera me de manu adversariorum meorum,
confunde ingenia et conatus eorum contra me.
Erue me de die mala
et in die mortis ne obliviscaris animae meae.
Deduc me ad portum salutis,
inter iustos scribatur nomen meum.

CXXX.
Domina, non est exaltatum cor meum,
neque sublimati sunt oculi mei.
Benedixit te Dominus in virtute sua,
qui per te nihilum redegit inimicos nostros.
Benedictus sit, qui te sanctificavit,
et mundam de matris utero te produxit.
Benedictus sit, qui te obumbravit
et sua gratia te foecundavit.
Benedic nos, Domina, et conforta nos in gratia tua,
ut per te ante conspectum Domini praesentemur.

CXXXI.
Memento, Domina, David
et omnium invocantium nomen tuum.
Da nobis in nomine tuo fiduciam
et confundantur adversarii nostri.
Consolare nos in terra peregrinationis nostrae
et releva paupertatem nostram.
Da nobis panem lacrymarum, Virgo sancta
et dolorem peccatorum in terra incolatus nostri.
Redde nobis propitium benedictum fructum ventris tui
ut Spiritus sancti gratia repleamur.

CXXXII.
Ecce quam bonum, et quam iucundum, Maria,
diligere nomen tuum.
Unguentum effusum, et aromaticum est nomen tuum,
diligentibus ipsum.
Quoniam magna multitudo dulcedinis tuae, Domina,
quam praeparasti diligentibus et sperantibus in te.
Esto refugium pauperum in tribulatione,
quia tu est baculus pauperum et miserorum.
Inveniat, quaeso, gratiam apud Deum,
qui te in suis necessitatibus invocabunt.

CXXXIII.
Ecce nunc benedicite Dominam,
omnes qui speratis in nomine sancto eius.
Gaudete gaudio magno, qui exaltatis et glorificatis eam,
quia laetabimini at ubertate consolationis eius.
Ecce nunc inudante ubertate declinabit in vos
ad consolandum et laetificandum corda vestra.
Benedicite illam, omnes servi eius
et memoriale sit in desiderio animae vestrae.
Benedicite illam, omnes angeli et sancti Dei,
laudate in saecula mirabilia eius.

CXXXIV.
Laudate nomen Domini,
benedicite nomen Mariae matris eius.
Mariae precamina frequentate
et suscitabit vobis voluptates sempiternas.
In animo contrito veniamus ad illam
et non stimulabit nos cupiditas peccati.
Qui cogitat de illa in tranquillitate mentis,
inveniet dulcorem et requiem pacis.
Respiremus ad illam in finitione nostra
et reserabit nobis atria triumphantium.

CXXXV.
Confitemini Domino, quoniam bonus est,
quoniam per suam dulcissimam matrem Virginem Mariam datur misericordia eius.
Impetra nobis, Domina, amicitiam Iesu Christi
et custodi nos, ne perdamus innocentiam nostram.
Comprime hostem nostrum imperio tuo,
ne feriat in nobis virtutem charitatis.
Bona naturalia conserva in nobis
et bona gratiae per te multiplicentur.
Illumina vias et semitas nostrae
ut noscamus quae beneplacita sunt Deo.

CXXXVI.
Super flumina Babylonis fleverunt Hebraei,
nos vero super iniquitates nostras lugeamus.
Clamemus humiles ad pauperam Virginem,
offeramus ei planctus et suspiria nostra.
Non invenitur propitatio sine illa
nec salus sine fructu illius.
Per illam peccata purgantur
et per fructum illius, animae dealbantur.
Per illam fit satisfactio peccatis,
per fructum illius sanitas condonantur.

CXXXVII.
Confitebor tibi, Domina, in toto corde meo,
quia per te expertus sum clementiam Iesu Christi.
Audi, Domina, verba mea et preces meas,
et in conspectu angelorum cantabo tibi laudes.
In quacumque die invocavero te, exaudi me,
et multiplica virtutem in anima mea.
Confiteantur tibi omnes tribus et linguae,
quia per te salus restituta est nobis.
Ab omni perturbatione libera servos tuos
et fac eos vivere sub pace et protectione tua.

CXXXVIII.
Domina, probasti me, et cognovisti me,
ruinam et transgressionem meam.
Copiosa facta est super me misericordia tua
et dilatata est super me clementia.
Imperfectum meum aspexit oculus tuus
et palpebrae tuae noverunt vias meas.
Affluentiam desiderii sancti babeamus a Spiritu sancto
et macula peccati non turbet conscientiam nostram.
Serenet corda nostra lux misericordiae tuae
et recreet nos tuae pacis dulcedo.

CXXXIX.
Eripe me, Domina, ab omni malo,
et ab hoste infernali defende me.
Contra me tetendit arcum suum
et in fraude sua insidiatur mihi.
Constringe vires eius malignas
et obtunde potenter astutias eius.
Converte iniquitatem ipsius in verticem illius
et in foveam quam fecit, cadat festinanter.
Nos autem exultemus in servitio tuo
et in tuis laudibus gloriemur.

CXL.
Domina, clamavi ad te, exaudi me,
intende orationi meae et postulationi meae.
Dirigatur obsecratio mea velut incensum coram facie tua,
et in tempore serotini sacrificii, et matutini.
Non declinet cor meum in verbis malignatibus
et nequitae cogitatus non subvertant sensum meum.
Fac me assentire beneplacitio cordis tui
et tuis actionibus conformari.
Gladio intelligentiae reverbera cor meum
et igniculo charitatis inflamma mentem meam.

CXLI.
Voce mea ad Dominam clamavi,
ipsamque humiliter deprecatus sum.
Effundi in conspectu eus lacrymam meam
et dolorem meum sibi exposui.
Insidiatur hostis calceaueo meo,
extendet contra me rete suum.
Adiuva me, Domina, ne corruam corram eo,
fac ut conteratur sub pedibus meis.
Educ de carcere animam meam
ut confiteatur tibi, et psallat Deo forti in perpetuum.

CXLII.
Domina, exaudi orationem meam,
percipe tuis auribus suplicatonem meam.
Persecutus est malignus vitam meam,
depouit in terra conversationem meam.
Denigravit me calgine sua
et anxiatus est nimis spiritus meus.
Ne avertas faciem tuam a me,
ut non corruami cum descendentibus in lacum.
Emitte lucem tuam, et gratiam tuam,
et repara denuo vitam meam, et conscientiam meam.

CXLIII.
Benedicta sis, Domina, quae instruis servos tuos ad praelium
et eos roboras contra inimicum.
Fulgure et coruscatione dissipa illum,
mitte iacula tua, ut confundas illium.
Clarifica de alto manum tuam
et cantent servi tui laudem et gloriam tuam.
Eleva de terrenis affectionem nostram,
de sempiternis deliciis relice viscera nostra.
Concupiscentiam supernorum accende in cordibus nostris
et de gaudis paradisi velis nos recreare.

CXLIV.
Exaltabo te, Mater Filii Dei,
et per singulos dies cantabo laudes tuas.
Generationes et populi laudabunt opera tua
et misericordiam tuam insulae expectebunt.
Abundentiam dulcoris tui angeli eructabunt
et suavitatem tuam sancti pronuntiabunt.
Oculi nostri sperant in te, Domina,
mitte nobis cibum et escam delectantem.
Laudationem tuam loquatur lingua mea
et benedicam te in saeculum saeculi.

CXLV.
Lauda, anima mea, Dominam,
glorificabo eam, quamdiu vixero.
Nolite cessare a laudibus eius
et per singula inomenta recogitate illam.
Cum exierit spiritus meus, Domina, sit tibi commendatus,
et in terra ignota praesta illi ducatum.
Non conturbent eum culpae prius commissae,
nec iquietent ipsum occursus malignatis.
Perduc eum ad portum salutarem,
ibi praestoletur secure adventum redemptoris.

CXLVI.
Laudate Dominam, quoniam bonus est psalmus,
iucunda, et decora sit illi nostra laudatio.
Ipsa enim medetur contritis corde
et refovet eos unguento pietatis.
Magna est virtus illius
et clementia eius nullum habebit finem.
Praecinte ei in iubilatione
et in confessione psalmum canite illi.
Beneplacitum est ei super timentes Deum
et in eis qui sperant in misericordia eius.

CXLVII.
Lauda, Hierusalem, Dominam,
glorifica illam etiam, o Sion.
Ipsa enim construit muros tuos
et filios tuos benedicit.
Gratia sua te impinguat
pacemque donat terminis tuis.
Emisit Verbum suum Altissimus
et virtus eius obumbravit illi.
Levemus corda nostra cum manibus ad illam
ut suam influentiam sentiamus.

CXLVIII.
Laudate Dominam nostram de coelis,
glorificate eam in excelsis.
Laudate eam, omnes homines et iumenta,
volucres coeli, et pisces maris.
Laudate eam, Sol et Luna,
Stellae, et circuli Planetarum.
Laudate eam, Cherubim et Seraphim,
Throni et Dominationes, et Potestates.
Laudate eam, omnes legiones Angelorum,
laudate eam, omnes ordines spirituum supernorum.

CXLIX.
Cantate Dominae nostrae canticum novum,
laus eius in congregatione iustorum.
Laetentur coeli de gloria eius,
insulae maris, et totus orbis.
Aqua et ignis laudent eam,
frigus et aestus, splendor et lumen.
Exaltationes eius in gutture iustorum
et laudes eius in coetu triumphantum.
Civitas Dei, iucundare in illa
et pro incolis tuis frequenta illi carmen.

CL.
Laudate Dominam in sanctis eius,
laudate eam in virtutibus et miraculis eius.
Laudate eam, coetus Apostolorum,
laudate eam, chori Patriarcharum et Prophetarum.
Laudate eam, exercitus Martyrum,
laudate eam, turmae Doctorum et Confessorum.
Laudate eam in collegio Virginum et Continentium,
laudate eam ordines Anachoretarum et Monachorum.
Laudate eam, conventus Religiosorum omnium,
laudate eam, omnes animae civium supernorum.
Omnis spiritus
laudet Dominam nostram.