Psychomachia

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Psychomachia
Saeculum IV
editio: incognita
fons: incognitus

Psychomachia

Praefatio

(p.274)
Senex fidelis prima credendi via
Abram, beati seminis serus pater,
adiecta cuius nomen auxit syllaba,
Abram parenti dictus, Abraham Deo,
senile pignus qui dicavit victimae, 5
docens ad aram cum litare quis velit,
quod dulce cordi, quod pium, quod unicum
Deo libenter offerendum credito,
pugnare nosmet cum profanis gentibus
suasit, suumque suasor exemplum dedit, 10
nec ante prolem coniugalem gignere
Deo placentem, matre virtute editam,
quam strage multa bellicosus spiritus
portenta cordis servientis vicerit.
victum feroces forte reges ceperant 15
Loth inmorantem criminosis urbibus
Sodomae et Gomorrae, quas fovebat advena
pollens honore patruelis gloriae.
Abram sinistris excitatus nuntiis
audit propinquum sorte captum bellica 20
servire duris barbarorum vinculis:
armat trecentos terque senos vernulas,
pergant ut hostis terga euntis caedere, (p.276)
quem gaza dives ac triumphus nobilis;
captis tenebant inpeditum copiis. 25
quin ipse ferrum stringit et plenus Deo
reges superbos mole praedarum graves
pellit fugatos, sauciatos proterit,
frangit catenas et rapinam liberat:
aurum, puellas, parvulos, monilia, 30
greges 1 equarum, vasa, vestem, buculas.
Loth ipse ruptis expeditus nexibus
attrita bacis colla liber erigit.
Abram triumphi dissipator hostici
redit recepta prole fratris inclytus 35
ne quam fidelis sanguinis prosapiam
vis pessimorum possideret principum.
adhuc recentem caede de tanta virum
donat sacerdos ferculis caelestibus,
Dei sacerdos, rex et idem praepotens, 40
origo cuius fonte inenarrabili
secreta nullum prodit auctorem sui, 2
Melchisedech, qua stirpe, quis maioribus
ignotus, uni cognitus tantum Deo.
mox et triformis angelorum trinitas 45
senis revisit hospitis mapalia,
et iam vietam Sarra in alvum fertilis
munus iuventae mater exsanguis stupet,
herede gaudens, et cachinni paenitens.
haec ad figuram praenotata est linea, 50
quam nostra recto vita resculpat pede:
vigilandum in armis pectorum fidelium, (p.278)
omnemque nostri portionem corporis,
quae capta foedae serviat libidini,
domi coactis liberandam viribus; 55
nos esse large vernularum divites,
si quid trecenti bis novenis additis
possint figura noverimus mystica.
mox ipse Christus, qui sacerdos verus est,
parente inenarrabili atque uno satus, 1 60
cibum beatis offerens victoribus
parvam pudici cordis intrabit casam,
monstrans honorem Trinitatis hospitae.
animam deinde Spiritus conplexibus
pie maritam, prolis expertem diu, 65
faciet perenni fertilem de semine,
tunc sera dotem possidens puerpera
herede digno Patris inplebit domum.


Psychomachia


(p.278) Psychomachia


Christe, graves hominum semper miserate labores, qui patria virtute cluis propriaque, Sed una, (unum namque Deum colimus de nomine utroque, non tamen et solum, quia tu Deus ex Patre, Christe,) mens armata queat nostri de pectoris antro, exoritur quotiens turbatis sensibus intus seditio atque animam morborum rixa fatigat, quod tunc praesidium pro libertate tuenda quaeve acies furiis inter praecordia mixtis obsistat meliore manu. nec enim, bone ductor, (p.280)
magnarum virtutum inopes nervisque carentes
Christicolas vitiis populantibus exposuisti,
ipse salutiferas obsesso in corpore turmas
depugnare iubes, ipse excellentibus armas 15
artibus ingenium, quibus ad ludibria cordis
oppugnanda potens tibi dimicet et tibi vincat,
vincendi praesens ratio est, si comminus ipsas
Virtutum facies et conluctantia contra
viribus infestis liceat portenta notare. 20
prima petit campum dubia sub sorte duelli
pugnatura Fides, agresti turbida cultu,
nuda umeros, intonsa comas, exerta lacertos;
namque repentinus laudis calor ad nova fervens
proelia nec telis meminit nec tegmine cingi, 25
pectore sed fidens valido membrisque refectis
provocat insani frangenda pericula belli,
ecce lacessentem conlatis viribus audet
prima ferire Fidem veterum Cultura Deorum,
illa hostile caput phalerataque tempora vittis 30
altior insurgens labefactat, et ora cruore
de pecudum satiata solo adplicat et pede calcat
elisos in morte oculos, animamque malignam
fracta intercepti commercia gutturis artant,
difficilemque obitum suspiria longa fatigant. 35
exultat victrix legio, quam mille coactam
martyribus regina Fides animarat in hostem,
nunc fortes socios parta pro laude coronat
floribus ardentique iubet vestirier ostro. (p.282)
exim gramineo in campo concurrere prompta 40
virgo Pudicitia speciosis fulget in armis,
quam patrias succincta faces Sodomita Libido
adgreditur piceamque ardenti sulpure pinum
ingerit in faciem pudibundaque lumina flammis
adpetit, et taetro temptat subfundere fumo. 45
sed dextram furiae flagrantis et ignea dirae
tela lupae saxo ferit inperterrita virgo,
excussasque sacro taedas depellit ab ore.
tunc exarmatae iugulum meretricis adacto
transfugit gladio; calidos vomit illa vapores 50
sanguine concretos caenoso; spiritus inde
sordidus exhalans vicinas polluit auras.
hoc habet, exclamat victrix regina, supremus
hic tibi finis erit, semper prostrata iacebis,
nec iam mortiferas audebis spargere flammas 55
in famulos famulasve Dei, quibus intima casti
vena animi sola fervet de lampade Christi,
tene, o vexatrix hominum, potuisse resumptis
viribus extincti capitis recalescere flatu,
Assyrium postquam thalamum cervix Olofernis 60
caesa cupidineo madefactum sanguine lavit,
gemmantemque torum moechi ducis aspera Iudith
sprevit et incestos conpescuit ense furores,
famosum mulier referens ex hoste tropaeum
non trepidante manu vindex mea caelitus audax! 65
at fortasse parum fortis matrona sub umbra
legis adhuc pugnans, dum tempora nostra figurat,
vera quibus virtus terrena in corpora fluxit
grande per infirmos caput excisura ministros,
numquid et intactae post partum virginis ullum (p.284)
   70fas tibi iam superest? post partum virginis, ex quo
corporis humani naturam pristina origo
deseruit carnemque novam vis ardua sevit,
atque innupta Deum concepit femina Christum,
mortali de matre hominem, sed cum Patre numen. 75
inde omnis iam diva caro est quae concipit illum
naturamque Dei consortis foedere sumit,
Verbum quippe caro factum non destitit esse
quod fuerat, verbum, dum carnis glutinat usum,
maiestate quidem non degenerante per usum 80
carnis, sed miseros, ad nobiliora trahente.
ille manet quod semper erat, quod non erat esse
incipiens: nos quod fuimus iam non sumus, aucti
nascendo in melius: mihi contulit et sibi mansit,
nec Deus ex nostris minuit sua, sed sua nostris 85
dum tribuit nosmet dona ad caelestia vexit,
dona haec sunt, quod victa iaces, lutulenta Libido,
nec mea post Mariam potis es perfringere iura.
tu princeps ad mortis iter, tu ianua leti,
corpora conmaculans animas in Tartara mergis. 90
abde caput tristi, iam frigida pestis, abysso;
occide, prostibulum; manes pete, claudere Averno,
inque tenebrosum noctis detrudere fundum,
te volvant subter vada flammea, te vada nigra
sulpureusque rotet per stagna sonantia vertex, 95
nec iam Christicolas, furiarum maxima, temptes, (p.286)
ut purgata suo serventur corpora regi.
dixerat haec et laeta Libidinis interfectae
morte Pudicitia gladium Iordanis in undis
abluit infectum, sanies cui rore rubenti 100
haeserat et nitidum macularat vulnere ferrum,
expiat ergo aciem fluviali docta lavacro
victricem victrix, abolens baptismate labem
hostilis iuguli; nec iam contenta piatum
condere vaginae gladium, ne tecta rubigo 105
occupet ablutum scabrosa sorde nitorem,
catholico in templo divini fontis ad aram
consecrat, aeterna splendens ubi luce coruscet.
ecce modesta gravi stabat Patientia vultu
per medias inmota acies variosque tumultus, 110
vulneraque et rigidis vitalia pervia pilis
spectabat defixa oculos et lenta manebat,
hanc procul Ira tumens, spumanti fervida rictu,
sanguinea intorquens subfuso lumina felle,
ut belli exsortem teloque et voce lacessit, 115
inpatiensque morae conto petit, increpat ore,
hirsutas quatiens galeato in vertice cristas.
en tibi Martis, ait, spectatrix libera nostri,
excipe mortiferum securo pectore ferrum,
nec doleas, quia turpe tibi gemuisse dolorem. 120
sic ait, et stridens sequitur convicia pinus
per teneros crispata notos, et certa sub ipsum
defertur stomachum rectoque inliditur ictu,
sed resilit duro loricae excussa repulsu.
provida nam virtus conserto adamante trilicem (p.288)
   125induerat thoraca umeris squamosaque ferri
texta per intortos conmiserat undique nervos.
inde quieta manet Patientia, fortis ad omnes
telorum nimbos et non penetrabile durans.
nec mota est iaculo monstri sine more furentis, 130
opperiens propriis perituram viribus Iram.
scilicet indomitos postquam stomachando lacertos
barbara bellatrix inpenderat et iaculorum
nube supervacuam lassaverat inrita dextram,
cum ventosa levi cecidissent tela volatu, 135
iactibus et vacuis hastilia fracta iacerent,
vertitur ad capulum manus inproba et ense corusco
conisa in plagam dextra sublimis ab aure
erigitur, mediumque ferit librata cerebrum,
aerea sed cocto cassis formata metallo 140
tinnitum percussa refert aciemque retundit
dura resultantem, frangit quoque vena rebellis
inlisum chalybem, dum 1 cedere)nescia cassos
excipit adsultus ferienti et tuta resistit.
Ira, ubi truncati mucronis fragmina vidit 145
et procul in partes ensem crepuisse minutas,
iam capulum retinente manu sine pondere ferri,
mentis inops ebur infelix decorisque pudendi
erfida signa abicit monumentaque tristia longe
spernit, et ad proprium succenditur effera letum. 150
missile de multis, quae frustra sparserat, unum
pulvere de campi perversos sumit in usus:
rasile figit humi lignum ac se cuspide versa (p.290)
perfodit et calido pulmonem vulnere transit,
quam super adsistens Patientia vicimus, inquit, 155
exultans vitium solita virtute, sine ullo
sanguinis ac vitae discrimine; lex habet istud
nostra genus belli, furias omnemque malorum
militiam et rabidas tolerando extinguere vires,
ipsa sibi est hostis vesania seque furendo 160
interimit moriturque suis Ira ignea telis.
haec effata secat medias inpune cohortes
egregio comitata viro; nam proximus Iob
haeserat invictae dura inter bella magistrae,
fronte severus adhuc et multo funere anhelus, 165
sed iam clausa truci subridens ulcera vultu,
perque cicatricum numerum sudata recensens
millia pugnarum, sua praemia, dedecus hostis,
illum diva dubet tandem requiescere ab omni
armorum strepitu, captis et perdita quaeque 170
multiplicare opibus, nec iam peritura referre,
ipsa globos legionum et concurrentia rumpit
agmina, vulniferos gradiens intacta per imbres,
omnibus una comes virtutibus adsociatur,
auxiliumque suum fortis Patientia miscet. 175
nulla anceps luctamen init virtute sine ista
Virtus, nam vidua est quam non Patientia firmat.
forte per effusas inflata Superbia turmas
effreni volitabat equo, quem pelle leonis
texerat et validos villis oneraverat armos, 180
quo se fulta iubis iactantius illa ferinis (p.292)
inferret tumido despectans agmina fastu.
turritum fortis caput adcumularat in altum
crinibus, extructos augeret ut addita cirros
congeries celsumque apicem frons ardua ferret. 185
carbasea ex umeris summo collecta coibat
palla sinu teretem nectens a pectore nodum,
a cervice fluens tenui velamine limbus
concipit infestas textis turgentibus auras,
nec minus instabili sonipes feritate superbit, 190
inpatiens madidis frenarier ora lupatis.
huc illuc frendens obvertit terga, negata
libertate fugae, pressisque tumescit habenis.
hoc sese ostentans habitu ventosa virago
inter utramque aciem supereminet et phaleratum 195
circumflectit equum, vultuque et voce minatur
adversum spectans cuneum, quem milite raro
et paupertinis ad bella coegerat armis
Mens Humilis, regina quidem, sed egens alieni
auxilii proprio nec sat confisa paratu, 200
Spem sibi collegam coniunxerat, edita cuius
et suspensa ab humo est opulentia divite regno,
ergo Humilem postquam male sana Superbia Mentem
vilibus instructam nullo ostentamine telis
aspicit, in vocem dictis se effundit amaris: 205
non pudet, o miseri, plebeio milite claros
adtemptare duces ferroque lacessere gentem
insignem titulis, veteres cui bellica virtus
divitias peperit, laetos et gramine colles
imperio calcare dedit? nunc advena nudus 210
nititur antiquos, si fas est, pellere reges!
en qui nostra suis in praedam cedere dextris (p.294)
sceptra volunt! en qui nostras sulcare novales
arvaque capta manu popularier hospite aratro r;
contendunt, duros et pellere Marte colonos! 215
nempe, o ridiculum vulgus, natalibus horis
totum hominem et calidos a matre amplectimur artus,
vimque potestatum per membra recentis alumni
spargimus, et rudibus dominamur in ossibus omnes.
quis locus in nostra tunc vobis sede dabatur, 220
congenitis cum regna simul dicionibus aequo
robore crescebant? nati nam luce sub una
et domus et domini paribus adolevimus annis,
ex quo plasma novum de consaepto paradisi
limite progrediens amplum transfugit in orbem, 225
pellitosque habitus sumpsit venerabilis Adam,
nudus adhuc, ni nostra foret praecepta secutus.
quisnam iste ignotis hostis nunc surgit ab oris
inportunus, iners, infelix, degener, amens,
qui sibi tam serum ius vindicat, hactenus exul? 230
nimirum vacuae credentur frivola famae,
quae miseros optare iubet quandoque futuri
spem fortasse boni, lenta ut solacia mollem
desidiam pigro rerum meditamine palpent.
quidni illos spes palpet iners, quos pulvere in isto 235
tirones Bellona truci non excitat aere,
inbellesque animos virtus tepefacta resolvit?
anne Pudicitiae gelidum iecur utile bello est?
an tenerum Pietatis opus sudatur in armis?
quam pudet, o Mavors et virtus conscia, talem (p.296)
   240contra stare aciem ferroque lacessere nugas,
et cum virgineis dextram conferre choreis,
Iustitia est ubi semper egens et pauper Honestas,
arida Sobrietas, albo Ieiunia vultu,
sanguine vix tenui Pudor interfusus, aperta 245
Simplicitas et ad omne patens sine tegmine vulnus,
et prostrata in humum nec libera iudice sese
Mens Humilis, quam degenerem trepidatio prodit!
faxo ego, sub pedibus stipularum more teratur
invalida ista manus; neque enim perfringere duris 250
dignamur gladiis, algenti et sanguine ferrum
inbuere fragili que viros foedare triumpho.
talia vociferans rapidum calcaribus urget
cornipedem laxisque volat temeraria frenis,
hostem humilem cupiens inpulsu umbonis equini 255
sternere deiectamque supercalcare ruinam,
sed cadit in foveam praeceps, quam callida forte
Fraus interciso subfoderat aequore furtim,
Fraus detestandis vitiorum e pestibus una,
fallendi versuta opifex, quae praescia belli 260
planitiem scrobibus vitiaverat insidiosis
hostili de parte latens, ut fossa ruentes
exciperet cuneos atque agmina mersa voraret;
ac ne fallacem puteum deprendere posset
cauta acies, virgis adopertas texerat oras, 265
et superinposito simularat caespite campum,
at regina humilis, quamvis ignara, manebat
ulteriore loco nec adhuc ad Fraudis opertum
venerat aut foveae calcarat furta malignae.
hunc eques illa dolum, dum fertur praepete cursu, 270
incidit, et caecum subito patefecit hiatum. (p.298)
prona ruentis equi cervice involvitur, ac sub
pectoris inpressu fracta inter crura rotatur.
at virtus placidi moderaminis, ut levitatem
prospicit obtritam monstri sub morte iacentis, 275
intendit gressum mediocriter, os quoque parce
erigit et comi moderatur gaudia vultu,
cunctanti Spes fida comes succurrit et offert
ultorem gladium laudisque inspirat amorem,
illa cruentatam correptis crinibus, hostem 280
protrahit et faciem laeva revocante supinat,
tunc caput orantis flexa cervice resectum
eripit ac madido suspendit colla capillo.
extinctum vitium sancto Spes increpat ore:
Desine grande loqui; frangit Deus omne superbum, 285
magna cadunt, inflata crepant, tumefacta premuntur.
disce supercilium deponere, disce cavere
ante pedes foveam, quisquis sublime minaris.
pervulgata viget nostri sententia Christi
scandere celsa humiles et ad ima redire feroces. 290
vidimus horrendum membris animisque Goliam
invalida cecidisse manu: puerilis in illum
dextera fundali torsit stridore lapillum
traiectamque cavo penetravit vulnere frontem.
ille minax, rigidus, iactans, truculentus, amarus, 295
dum tumet indomitum, dum formidabile fervet,
dum sese ostentat, clipeo dum territat auras,
expertus pueri quid possint ludicra parvi
subcubuit teneris bellator turbidus annis.
me tunc ille puer virtutis pube secutus (p.300)
   300florentes animos sursum in mea regna tetendit,
servatur quia certa mihi domus omnipotentis
sub pedibus Domini, meque ad sublime vocantem
victores caesa culparum labe capessunt.
dixit, et auratis praestringens aera pinnis 305
in caelum se virgo rapit, mirantur euntem
Virtutes tolluntque animos in vota volentes
ire simul, ni bella duces terrena retardent.
confligunt vitiis seque ad sua praemia servant.
venerat occiduis mundi de finibus hostis 310
Luxuria, extinctae iamdudum prodiga famae,
delibuta comas, oculis vaga, languida voce,
perdita deliciis, vitae cui causa voluptas,
elumbem mollire animum, petulanter amoenas
haurire inlecebras et fractos solvere sensus. 315
ac tunc pervigilem ructabat marcida cenam,
sub lucem quia forte iacens ad fercula raucos
audierat lituos, atque inde tepentia linquens
pocula lapsanti per vina et balsama gressu
ebria calcatis ad bellum floribus ibat. 320
non tamen illa pedes, sed curru invecta venusto
saucia mirantum capiebat corda virorum,
o nova pugnandi species! non ales harundo
nervum pulsa fugit, nec stridula lancea torto
emicat amento, frameam nec dextra minatur; 325
sed violas lasciva iacit foliisque rosarum
dimicat et calathos inimica per agmina fundit,
inde eblanditis Virtutibus halitus inlex (p.302)
inspirat tenerum labefacta per ossa venenum,
et male dulcis odor domat ora et pectora et arma 330
ferratosque toros obliso robore mulcet.
deiciunt animos ceu victi et spicula ponunt,
turpiter, heu, dextris languentibus obstupefacti
dum currum varia gemmarum luce micantem
mirantur, dum bratteolis crepitantia lora 335
et solido ex auro pretiosi ponderis axem
defixis inhiant obtutibus et radiorum
argento albentem seriem, quam summa rotarum
flexura electri pallentis continet orbe.
et iam cuncta acies in deditionis amorem 340
sponte sua versis transibat perfida signis
Luxuriae servire volens dominaeque fluentis
iura pati et laxa ganearum lege teneri.
ingemuit tam triste nefas fortissima virtus
Sobrietas, dextro socios decedere cornu 345
invictamque manum quondam sine caede perire.
vexillum sublime crucis, quod in agmine primo
dux bona praetulerat, defixa cuspide sistit,
instauratque levem dictis mordacibus alam
exstimulans animos nunc probris, nunc prece mixta: 350
quis furor insanas agitat caligine mentes?
quo ruitis? cui colla datis? quae vincula tandem,
pro pudor, armigeris amor est perferre lacertis,
lilia luteolis interlucentia sertis
et ferrugineo vernantes flore coronas? 355
his placet adsuetas bello iam tradere palmas
nexibus, his rigidas nodis innectier ulnas, (p.304)
ut mitra caesariem cohibens aurata virilem
conbibat infusum croceo religamine nardum,
post inscripta oleo frontis signacula, per quae 360
unguentum regale datum est et chrisma perenne,
ut tener incessus vestigia syrmate verrat
sericaque infractis fluitent ut pallia membris,
post inmortalem tunicam quam pollice docto
texuit alma Fides, dans inpenetrabile tegmen 365
pectoribus lotis, dederat quibus ipsa renasci,
inde ad nocturnas epulas, ubi cantharus ingens
despuit effusi spumantia damna Falerni
in mensam cyathis stillantibus, uda ubi multo
fulcra mero veterique toreumata rore rigantur? 370
excidit ergo animis eremi sitis, excidit ille
fons patribus de rupe datus, quem mystica virga
elicuit scissi salientem vertice saxi?
angelicusne cibus prima in tentoria vestris
fluxit avis, quem nunc sero felicior aevo 375
vespertinus edit populus de corpore Christi?
his vos inbutos dapibus iam crapula turpis
Luxuriae ad madidum rapit inportuna lupanar,
quosque viros non Ira fremens, non idola bello
cedere conpulerant, saltatrix ebria flexit! 380
state, precor, vestri memores, memores quoque Christi.
quae sit vestra tribus, quae gloria, quis Deus et rex,
quis Dominus meminisse decet, vos nobile Iudae
germen ad usque Dei genetricem, qua Deus ipse (p.306)
esset homo, procerum venistis sanguine longo. 385
excitet egregias mentes celeberrima David
gloria continuis bellorum exercita curis,
excitet et Samuel, spolium qui divite ab hoste
adtrectare vetat nec victum vivere regem
incircumcisum patitur, ne praeda superstes 390
victorem placidum recidiva in proelia poscat,
parcere iam capto crimen putat ille tyranno,
at vobis contra vinci et succumbere votum est.
paeniteat, per si qua movet reverentia summi
numinis, hoc tam dulce malum voluisse nefanda 395
proditione sequi; si paenitet, haud nocet error,
paenituit Ionatham ieiunia sobria dulci
conviolasse favo sceptri mellisque sapore
heu male gustato, regni dum blanda voluptas
oblectat iuvenem iurataque sacra resolvit. 400
sed quia paenituit, nec sors lacrimabilis illa est,
nec tinguit patrias sententia saeva secures,
en ego Sobrietas, si conspirare paratis,
pando viam cunctis virtutibus, ut malesuada
Luxuries, multo stipata satellite, poenas 405
cum legione sua Christo sub iudice pendat.
sic effata crucem Domini ferventibus offert
obvia quadriiugis, lignum venerabile in ipsos
intentans frenos, quod ut expavere feroces
cornibus obpansis et summa fronte coruscum, 410
vertunt praecipitem caeca formidine fusi
per praerupta fugam, fertur resupina reductis
nequiquam loris auriga comamque madentem (p.308)
pulvere foedatur. tunc et vertigo rotarum
inplicat excussam dominam; nam prona sub axem 415
labitur et lacero tardat sufflamine currum,
addit Sobrietas vulnus letale iacenti,
coniciens silicem rupis de parte molarem,
hunc vexilliferae quoniam fors obtulit ictum
spicula nulla manu sed belli insigne gerenti, 420
casus agit saxum, medii spiramen ut oris
frangeret, et recavo misceret labra palato,
dentibus introrsum resolutis lingua resectam
dilaniata gulam frustis cum sanguinis inplet.
insolitis dapibus crudescit guttur, et ossa 425
conliquefacta vorans revomit quas hauserat offas.
ebibe iam proprium post pocula multa cruorem,
virgo ait increpitans, sint haec tibi fercula tandem
tristia praeteriti nimiis pro dulcibus aevi.
lascivas vitae inlecebras gustatus amarae 430
mortis et horrifico sapor ultimus asperat haustu. 1
caede ducis dispersa fugit trepidante pavore
nugatrix acies. Iocus et Petulantia primi
cymbala proiciunt; bellum nam talibus armis
ludebant resono meditantes vulnera sistro. 435
dat tergum fugitivus Amor, lita tela veneno
et lapsum ex umeris arcum pharetramque cadentem
pallidus ipse metu sua post vestigia linquit.
Pompa, ostentatrix vani splendoris, inani
exuitur nudata peplo; discissa trahuntur 440
serta venustatis collique ac verticis aurum (p.310)
solvitur, et gemmas Discordia dissona turbat,
non piget adtritis pedibus per acuta frutecta
ire voluptatem, quoniam vis maior acerbam
conpellit tolerare fugam; formido pericli 445
praedurat teneras iter ad cruciabile plantas,
qua se cumque fugax trepidis fert cursibus agmen,
damna iacent, crinalis acus, redimicula, vittae,
fibula, flammeolum, strophium, diadema, monile.
his se Sobrietas et totus Sobrietatis 450
abstinet exuviis miles damnataque castis
scandala proculcat pedibus, nec fronte severos
conivente oculos praedarum ad gaudia flectit.
fertur Avaritia gremio praecincta capaci,
quidquid Luxus edax pretiosum liquerat, unca 455
corripuisse manu, pulchra in ludibria vasto
ore inhians aurique legens fragmenta caduci
inter harenarum cumulos. nec sufficit amplos
inplevisse sinus; iuvat infercire cruminis
turpe lucrum et gravidos furtis distendere fiscos, 460
quos laeva celante tegit laterisque sinistri
velat opermento; velox nam dextra rapinas
abradit spoliisque ungues exercet aenos.
Cura, Famis, Metus, Anxietas, Periuria, Pallor,
Corruptela, Dolus, Commenta, Insomnia, Sordes, 465
Eumenides variae monstri comitatus aguntur,
nec minus interea rabidorum more luporum
Crimina persultant toto grassantia campo,
matris Avaritiae nigro de lacte creata,
si fratris galeam fulvis radiare ceraunis 470
germanus vidit conmilito, non timet ensem (p.312)
exerere atque caput socio mucrone ferire,
de consanguineo rapturus vertice gemmas.
filius extinctum belli sub sorte cadaver
aspexit si forte patris, fulgentia bullis 475
cingula et exuvias gaudet rapuisse cruentas:
cognatam Civilis agit Discordia praedam,
nec parcit propriis Amor insatiatus Habendi
pigneribus spoliatque suos Famis inpia natos.
talia per populos edebat funera victrix 480
orbis Avaritia, sternens centena virorum
millia vulneribus variis: hunc lumine adempto
effossisque oculis velut in caligine noctis
caecum errare sinit perque offensacula multa
ire, nec oppositum baculo temptare periclum. 485
porro alium capit intuitu fallitque videntem,
insigne ostentans aliquid, quod dum petit ille,
excipitur telo incautus cordisque sub ipso
saucius occulto ferrum suspirat adactum.
multos praecipitata in aperta incendia cogit 490
nec patitur vitare focos, quibus aestuat aurum,
quod petit arsurus pariter speculator 1 avarus.
omne hominum rapit illa genus, mortalia cuncta
occupat interitu, neque est violentius ullum
terrarum vitium, quod tantis cladibus aevum 495
mundani involvat populi damnetque gehennae.
quin ipsos temptare manu, si credere dignum est,
ausa sacerdotes Domini, qui proelia forte
ductores primam ante aciem pro laude gerebant
virtutum, magnoque inplebant classica flatu. 500
et fors innocuo tinxisset sanguine ferrum, (p.314)
ni Ratio armipotens, gentis Levitidis una
semper fida comes, clipeum obiectasset et atrae
hostis ab incursu claros texisset alumnos.
stant tuti Rationis ope, stant turbine ab omni 505
inmunes fortesque animi; vix in cute summa
praestringens paucos tenui de vulnere laedit
cuspis Avaritae. stupuit luis inproba castis
heroum iugulis longe sua tela repelli;
ingemit et dictis ardens furialibus infit: 510
vincimur, heu, segnes nec nostra potentia perfert
vim solitam, languet violentia saeva nocendi,
suevcrat invictis quae viribus omnia ubique
rumpere corda hominum; nec enim tam ferrea quemquam
duravit natura virum, cuius rigor aera 515
sperneret aut nostro foret inpenetrabilis auro.
ingenium omne neci dedimus; tenera, aspera, dura,
docta, indocta simul, bruta et sapientia, nec non
casta, incesta meae patuerunt pectora dextrae,
sola igitur rapui quidquid Styx abdit avaris 520
gurgitibus, nobis ditissima Tartara debent
quos retinent populos, quod volvunt saecula nostrum est,
quod miscet mundus, vesana negotia, nostrum,
qui fit praevalidas quod pollens gloria vires
deserit et cassos ludit fortuna lacertos? 525
sordet Christicolis rutilantis fulva monetae
effigies, sordent argenti emblemata, et omnis
thensaurus nigrante oculis vilescit honore,
quid sibi docta volunt fastidia? nonne triumphum (p.316)
egimus e Scarioth, magnus qui discipulorum 530
et conviva Dei, dum fallit foedere mensae
haudquaquam ignarum dextramque parabside iungit,
incidit in nostrum flammante cupidine telum,
infamem mercatus agrum de sanguine amici
numinis, obliso luiturus iugera collo? 535
viderat et Iericho propria inter funera quantum
posset nostra manus, cum victor concidit Achar.
caedibus insignis murali et strage superbus
subcubuit capto victis ex hostibus auro,
dum vetitis insigne legens anathema favillis 540
maesta ruinarum spolia insatiabilis haurit.
non illum generosa tribus, non plebis avitae
iuvit Iuda parens, Christo quandoque propinquo
nobilis et tali felix patriarcha nepote.
quis placet exemplum generis, placeat quoque forma 545
exitii: sit poena eadem, quibus et genus unum est.
quid moror aut Iudae populares aut populares
sacricolae summi (summus nam fertur Aaron)
fallere fraude aliqua Martis congressibus inpar?
nil refert armis contingat palma dolisve. 550
dixerat et torvam faciem furialiaque arma
exuit inque habitum sese transformat honestum;
fit virtus specie vultuque et veste severa
quam memorant Frugi, parce cui vivere cordi est
et servare suum; tamquam nil raptet avare, (p.318)
   555artis adumbratae meruit ceu sedula laudem,
huius se specie mendax Bellona coaptat,
non ut avara lues, sed virtus parca putetur;
nec non et tenero pietatis tegmine crines
obtegit anguinos, ut candida palla latentem 560
dissimulet rabiem, diroque obtenta furori,
quod rapere et clepere est avideque abscondere parta,
natorum curam dulci sub nomine iactet.
talibus inludens male credula corda virorum
fallit imaginibus, monstrumque ferale sequuntur 565
dum credunt virtutis opus; capit inpia Erinys
consensu faciles manicisque tenacibus artat.
attonitis ducibus perturbatisque maniplis
nutabat virtutum acies errore biformis
portenti, ignorans quid amicum credat in illo 570
quidve hostile notet: letum versatile et anceps
lubricat incertos dubia sub imagine visus,
cum subito in medium frendens Operatio campum
prosilit auxilio sociis, pugnamque capessit
militiae postrema gradu, sed sola duello 575
inpositura manum, ne quid iam triste supersit.
omne onus ex umeris reiecerat, omnibus ibat
nudata induviis multo et se fasce levarat,
olim divitiis gravibusque oppressa talentis,
libera nunc miserando inopum, quos larga benigne 580
foverat effundens patrium bene prodiga censum. (p.320)
iam loculos ditata fidem 1 spectabat inanes,
aeternam numerans redituro faenore summam,
horruit invictae Virtutis fulmen et inpos
mentis Avaritia stupefactis sensibus haesit 585
certa mori: nam quae fraudis via restet, ut ipsa
calcatrix mundi mundanis victa fatiscat
inlecebris spretoque iterum sese inplicet auro?
invadit trepidam virtus fortissima duris
ulnarum nodis, obliso et gutture frangit 590
exsanguem siccamque gulam; conpressa ligantur
vincla lacertorum sub mentum et faucibus artis
extorquent animam, nullo quae vulnere rapta
palpitat atque aditu spiraminis intercepto
inclusam patitur venarum carcere mortem. 595
illa reluctanti genibusque et calcibus instans
perfodit et costas atque ilia rumpit anhela,
mox spolia exstincto de corpore diripit; auri
sordida frusta rudis nec adhuc fornace recoctam
materiam, tineis etiam marsuppia crebris 600
exesa et virides obducta aerugine nummos
dispergit servata diu victrix et egenis
dissipat ac tenues captivo munere donat,
tunc circumfusam vultu exultante coronam
respiciens alacris media inter milia clamat: 605
solvite procinctum, iusti, et discedite ab armis!
causa mali tanti iacet interfecta; lucrandi
ingluvie pereunte licet requiescere sanctis.
summa quies nil velle super quam postulet usus
debitus, ut simplex alimonia, vestis et una (p.322)
   610infirmos tegat ac recreet mediocriter artus
expletumque modum naturae non trahat extra,
ingressurus iter peram ne tollito, neve
de tunicae alterius gestamine providus ito,
nec te sollicitet res crastina, ne cibus alvo 615
defuerit: redeunt escae cum sole diurnae.
nonne vides ut nulla avium cras cogitet ac se
pascendam, praestante Deo, non anxia credat?
confidunt volucres victum non defore viles,
passeribusque subest modico venalibus asse 620
indubitata fides Dominum curare potentem
ne pereant, tu, cura Dei, facies quoque Christi,
addubitas ne te tuus umquam deserat auctor?
ne trepidate, homines; vitae dator et dator escae est.
quaerite luciferum caelesti dogmate pastum, 625
qui spem multiplicans alat invitiabilis aevi,
corporis inmemores: memor est qui condidit illud
subpeditare cibos atque indiga membra fovere.
his dictis curae emotae, Metus et Labor et Vis
et Scelus et placitae fidei Fraus infitiatrix 630
depulsae vertere solum. Pax inde fugatis
hostibus alma abigit bellum, discingitur omnis
terror et avulsis exfibulat ilia zonis,
vestis ad usque pedes descendens defluit imos,
temperat et rapidum privata modestia gressum. 635
cornicinum curva aera silent, placabilis inplet
vaginam gladius, sedato et pulvere campi
suda redit facies liquidae sine nube diei,
purpuream videas caeli clarescere lucem. (p.324)
agmina casta super vultum sensere Tonantis 640
adridere hilares pulso certamine turmae,
et Christum gaudere suis victoribus arce
aetheris ac patrium famulis aperire profundum,
dat signum felix Concordia reddere castris
victrices aquilas atque in tentoria cogi. 645
numquam tanta fuit species nec par decus ulli
militiae, cum dispositis bifida agmina longe
duceret ordinibus peditum psallente caterva,
ast alia de parte equitum resonantibus hymnis,
non aliter cecinit respectans victor hiantem 650
Istrahel rabiem ponti post terga minacis,
cum iam progrediens calcaret litora sicco
ulteriora pede, stridensque per extima calcis
mons rueret pendentis aquae nigrosque relapso
gurgite Nilicolas fundo deprenderet imo, 655
ac refluente sinu iam redderet unda natatum
piscibus et nudas praeceps operiret harenas.
pulsavit resono modulantia tympana plectro
turba Dei celebrans mirum ac memorabile saeclis
omnipotentis opus, liquidas inter freta ripas 660
fluctibus incisis et subsistente procella
crescere suspensosque globos potuisse teneri,
sic expugnata vitiorum gente resultant
mystica dulcimodis virtutum carmina psalmis,
ventum erat ad fauces portae castrensis, ubi artum 665
liminis introitum bifori dant cardine claustra.
nascitur hic inopina Mali lacrimabilis astu
tempestas, placidae turbatrix invida Pacis, (p.326)
quae tantum subita vexaret clade triumphum.
inter confertos cuneos Concordia forte 670
dum stipata pedem iam tutis moenibus infert,
excipit occultum vitii latitantis ab ictu
mucronem laevo in latere, squalentia quamvis
texta catenato ferri subtegmine corpus
ambirent sutis et acumen vulneris hamis 675
respuerent, rigidis nec fila tenacia nodis
inpactum sinerent penetrare in viscera telum.
rara tamen chalybem tenui transmittere puncto
commissura dedit, qua sese extrema politae
squama ligat tunicae sinus et sibi conserit oras. 680
intulit hoc vulnus pugnatrix subdola victae
partis et incautis victoribus insidiata est.
nam pulsa Culparum acie Discordia nostros
intrarat cuneos sociam mentita figuram.
scissa procul palla structum et serpente flagellum 685
multiplici media camporum in strage iacebant.
ipsa redimitos olea frondente capillos
ostentans festis respondet laeta choreis.
sed sicam sub veste tegit, te, maxima virtus,
te solam tanto e numero, Concordia, tristi 690
fraude petens, sed non vitalia rumpere sacri
corporis est licitum, summo tenus extima tactu
laesa cutis tenuem signavit sanguine rivum.
exclamat virtus subito turbata: quid hoc est?
quae manus hic inimica latet, quae prospera nostra 695
vulnerat et ferrum tanta inter gaudia vibrat?
quid iuvat indomitos bello sedasse Furores
et sanctum vitiis pereuntibus omne receptum, (p.328)
si virtus sub pace cadit? trepida agmina maestos
convertere oculos: stillabat vulneris index 700
ferrata de veste cruor, mox et pavor hostem
comminus adstantem prodit; nam pallor in ore
conscius audacis facti dat signa reatus
et deprensa tremunt languens manus et color albens.
circumstat propere strictis mucronibus omnis 705
Virtutum legio exquirens fervente tumultu
et genus et nomen, patriam sectamque, Deumque
quem colat et missu cuiatis venerit, illa
exsanguis turbante metu: Discordia dicor,
cognomento Heresis; Deus est mihi discolor, inquit, nunc minor, aut maior, modo duplex et modo simplex, 710
cum placet, aerius et de phantasmate visus,
aut innata anima est quoties volo ludere numen;
praeceptor Belia mihi, domus et plaga mundus.
non tulit ulterius capti blasphemia monstri 715
Virtutum regina Fides, sed verba loquentis
inpedit et vocis claudit spiramina pilo,
pollutam rigida transfigens cuspide linguam,
carpitur innumeris feralis bestia dextris;
frustatim sibi quisque rapit quod spargat in auras, 720
quod canibus donet, corvis quod edacibus ultro
offerat, inmundis caeno exhalante cloacis
quod trudat, monstris quod mandet habere marinis.
discissum foedis animalibus omne cadaver
dividitur, ruptis Heresis perit horrida membris. (p.330)
   725conpositis igitur rerum morumque secundis
in commune bonis, postquam 1 intra tuta morari
contigit ac statione frui valloque foveri
pacificos Sensus, et in otia solvere curas, 1
exstruitur media castrorum sede tribunal 730
editiore loco, tumulus quem vertice acuto
excitat in speculam, subiecta unde omnia late
liber inoffenso circum inspicit aere visus,
hunc sincera Fides simul et Concordia, sacro
foedere iuratae Christi sub amore sorores, 735
conscendunt apicem; mox et sublime tribunal
par sanctum carumque sibi supereminet aequo
iure potestatis, consistunt aggere summo
conspicuae populosque iubent adstare frequentes,
concurrunt alacres castris ex omnibus omnes, 740
nulla latet pars Mentis iners, quae corporis ullo
intercepta sinu per conceptacula sese
degeneri languore tegat, tentoria apertis
cuncta patent velis, reserantur carbasa, ne quis
marceat obscuro stertens habitator operto. 745
auribus intentis expectant contio, quidnam
victores post bella vocet Concordia princeps,
quam velit atque Fides virtutibus addere legem,
erumpit prima in vocem Concordia tali
adloquio: cumulata quidem iam gloria vobis, 750
o Patris, o Domini fidissima pignera Christi,
contigit: extincta est multo certamine saeva
barbaries, sanctae quae circumsaepserat urbis
indigenas, ferroque viros flammaque premebat. (p.332)
publica sed requies privatis rure foroque 755
constat amicitiis: scissura domestica turbat
rem populi, titubatque foris quod dissidet intus,
ergo cavete, viri, ne sit sententia discors
Sensibus in nostris, ne secta exotica tectis
nascatur conflata odiis, quia fissa voluntas 760
confundit variis arcana biformia fibris,
quod sapimus coniungat amor;quod vivimus uno
conspiret studio: nil dissociabile firmum est.
utque homini atque Deo medius intervenit Iesus,
qui sociat mortale Patri, ne carnea distent 765
Spiritui aeterno sitque ut Deus unus utrumque,
sic, quidquid gerimus mentisque et corporis actu,
spiritus unimodis texat conpagibus unus.
pax plenum virtutis opus, pax summa laborum,
pax belli exacti pretium est pretiumque pericli. 770
sidera pace vigent, consistunt ferrea pace.
nil placitum sine pace Deo: non munus ad aram
cum cupias offerre probat, si turbida fratrem
mens inpacati sub pectoris oderit antro,
nec, si flammicomis Christi pro nomine martyr 775
ignibus insilias servans inamabile votum
bile sub obliqua, pretiosam proderit Iesu
inpendisse animam, meriti quia clausula pax est.
non inflata tumet, non invidet aemula fratri,
omnia perpetitur patiens atque omnia credit, 780
nunquam laesa dolet, cuncta offensacula donat, (p.334)
occasum lucis venia praecurrere gestit,
anxia ne stabilem linquat sol conscius iram.
quisque litare Deo mactatis vult holocaustis,
offerat in primis pacem: nulla hostia Christo 785
dulcior: hoc solo sancta ad donaria vultum
munere convertens liquido 1 oblectatur odore,
sed tamen et niveis tradit Deus ipse columbis
pinnatum tenera plumarum veste colubrum
rimante ingenio docte internoscere mixtum 790
innocuis avibus; latet et lupus ore cruento
lacteolam mentitus ovem sub vellere molli,
cruda per agninos exercens funera rictus,
hac sese occultat Photinus et Arrius arte,
inmanes feritate lupi. discrimina produnt 795
nostra recensque cruor, quamvis de corpore summo,
quid possit furtiva manus. gemitum dedit omnis
Virtutum populus casu concussus acerbo,
tum generosa Fides haec subdidit: immo secundis
in rebus cesset gemitus. Concordia laesa est, 800
sed defensa Fides: quin et Concordia sospes,
germanam comitata Fidem, sua vulnera ridet,
haec mea sola salus, nihil hac mihi triste recepta,
unum opus egregio restat post bella labori,
o proceres, regni quod tandem pacifer heres 805
belligeri, armatae successor inermus et aulae,
instituit Solomon, quoniam genitoris anheli
fumarat calido regum de sanguine dextra. (p.336)
sanguine nam tersetemplum fundatur et ara
ponitur auratis Christi domus ardua tectis. 810
tunc Hierusalem templo inlustrata quietum
suscepit iam diva Deum, circumvaga postquam
sedit marmoreis fundata altaribus arca.
surgat et in nostris templum venerabile castris,
omnipotens cuius sanctorum sancta revisat. 815
nam quid terrigenas ferro pepulisse phalangas
Culparum prodest, hominis si Filius arce
aetheris inlapsus purgati corporis urbem
intret inornatam templi splendentis egenus?
hactenus alternis sudatum est comminus armis: 820
munia nunc agitet tacitae toga candida pacis,
atque sacris sedem properet discincta iuventus.
haec ubi dicta dedit, gradibus regina superbis
desiluit tantique operis Concordia consors
metatura novum iacto fundamine templum. 825
aurea planitiem spatiis percurrit harundo
dimensis, quadrent ut quattuor undique frontes,
ne commissuris distantibus angulus inpar
argutam mutilet per dissona semetra normam.
Aurorae de parte tribus plaga lucida portis 830
inlustrata patet, triplex aperitur ad austrum
portarum numerus, tris occidualibus offert
ianua trina fores, totiens aquilonis ad axem
panditur alta domus, nullum illic structile saxum,
sed cava per solidum multoque forata dolatu 835
gemma relucenti limen conplectitur arcu,
vestibulumque lapis penetrabile concipit unus.
portarum summis inscripta in postibus auro (p.338)
nomina apostolici fulgent bis sena senatus.
Spiritus his titulis arcana recondita Mentis 840
ambit et electos vocat in praecordia Sensus;
quaque hominis natura viget, quam corpore toto
quadrua vis animat, trinis ingressibus aram
cordis adit castisque colit sacraria votis;
seu pueros sol primus agat, seu fervor ephebos 845
incendat nimius, seu consummabilis aevi
perficiat lux plena viros, sive algida Borrae
aetas decrepitam vocet ad pia sacra senectam,
occurrit trinum quadrina ad compita nomen,
quod bene discipulis disponit rex duodenis. 850
quin etiam totidem gemmarum insignia textis
parietibus distincta micant, animasque colorum
viventes liquido lux evomit alta profundo,
ingens chrysolitus, nativo interlitus auro,
hinc sibi sapphirum sociaverat, inde beryllum, 855
distantesque nitor medius variabat honores,
hic chalcedon hebes perfunditur ex hyacinthi
lumine vicino; nam forte cyanea propter
stagna lapis cohibens ostro fulgebat aquoso.
sardonicem pingunt amethystina, pingit iaspis 860
sardium iuxta adpositum pulcherque topazon.
has inter species smaragdina gramine verno
prata virent volvitque vagos lux herbida fluctus,
te quoque conspicuum structura interserit, ardens (p.340)
chrysoprase, et sidus saxis stellantibus addit. 865
stridebat gravidis funalis machina vinclis
inmensas rapiens alta ad fastigia gemmas,
at domus interior septem subnixa columnis
crystalli algentis vitrea de rupe recisis
construitur, quarum tegit edita calculus albens 870
in conum caesus capita et sinuamine subter
subductus conchae in speciem, quod mille talentis
margaritum ingens, opibusque et censibus hastae
addictis, animosa Fides mercata pararat.
hoc residet solio pollens Sapientia et omne 875
consilium regni celsa disponit ab aula,
tutandique hominis leges sub corde retractat.
in manibus dominae sceptrum non arte politum
sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1
quamvis nullus alat terreni caespitis umor, 880
fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis
intertexta rosis candentia lilia miscet
nescia marcenti florem submittere collo,
huius forma fuit sceptri gestamen Aaron
floriferum, sicco quod germina cortice trudens 885
explicuit tenerum spe pubescente decorem
inque novos subito tumuit virga arida fetus.
reddimus aeternas, indulgentissime doctor,
grates, Christe, tibi, meritosque sacramus honores
ore pio; nam cor vitiorum stercore sordet. 890
tu nos corporei latebrosa pericula operti
luctantisque animae voluisti agnoscere casus.
novimus ancipites nebuloso in pectore sensus (p.342)
sudare alternis conflictibus, et variato
pugnarum eventu nunc indole crescere dextra, 895
nunc inclinatis virtutibus 1 ad iuga vitae
deteriora trahi seseque addicere noxis
turpibus et propriae iacturam ferre salutis.
o quotiens animam, vitiorum peste repulsa,
sensimus incaluisse Deo! quotiens tepefactum 900
caeleste ingenium post gaudia candida taetro
cessisse stomacho! fervent bella horrida, fervent
ossibus inclusa, fremit et discordibus armis
non simplex natura hominis; nam viscera limo
effigiata premunt animam, contra ille sereno 905
editus adflatu nigrantis carcere cordis
aestuat, et sordes arta inter vincla recusat,
spiritibus pugnant variis lux atque tenebrae,
distantesque animat duplex substantia vires,
donec praesidio Christus Deus adsit et omnes 910
virtutum gemmas conponat sede piata,
atque, ubi peccatum regnaverat, aurea templi
atria constituens texat spectamine morum
ornamenta animae, quibus oblectata decoro
aeternum solio dives Sapientia regnet. 915