Pueritiae memoria

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Pueritiae memoria

Ad scholam nuper steteram canentis
parvulae turmae, per aperta vitra
carmen audivi: «Faciem benignam
      sol mihi verte».
Aethra per stantem sonuere voces
praevio cantu fidium magistri.
Mente commotus fueram canoro
      carmine totus.
Nam scholae limen puer atterebam,
cum rosis labrum nitidis rubebat
et sequebatur puerile corpus
      umbra minuta.
At mei sensim cecidere crines
verticis, fluxit velut umbra vita.
Cur modo cantant: «Faciem benignam
      sol mihi verte»?