Jump to content

Punica/VII

Checked
E Wikisource

SILIUS ITALICUS

PUNICA LIBER SEPTIMUS

Interea trepidis Fabius spes unica rebus.
ille quidem socios atque aegram uulnere praeceps
Ausoniam armabat uiridique ad dura laborum
bellator senio iam castra mouebat in hostem,
sed mens humana maior non tela nec enses 5
nec fortis spectabat equos. tot milia contra
Poenorum inuictumque ducem, tot in agmina solus
ibat et in sese cuncta arma uirosque gerebat.
ac ni sacra seni uis impressumque fuisset
sistere Fortunam cunctando aduersa fouentem, 10
ultima Dardanii transisset nominis aetas.
ille modum superis in Punica castra fauoris
addidit et Libyae finem inter prospera bella
uincendi statuit. tumefactum cladibus ille
Hesperiis lento Poenum moderamine lusit. 15
summe ducum, qui regna iterum labentia Troiae
et fluxas Latii res maiorumque labores,
qui Carmentis opes et regna Euandria seruas,
surge, age et emerito sacrum caput insere caelo.
    At Libyae ductor, postquam noua nomina lecto 20
dictatore uigent, raptim mutata Latinis
imperia haud frustra reputans, cognoscere hauebat,
quae fortuna uiro, quodnam decus, ultima fessis
ancora cur Fabius, quem post tot Roma procellas
Hannibali putet esse parem. feruore carentes 25
angebant anni fraudique inaperta senectus.
ocius accitum captiuo ex agmine poscit
progeniem ritusque ducis dextraeque labores.
Cilnius, Arreti Tyrrhenis ortus in oris,
clarum nomen erat. sed laeua adduxerat hora 30
Ticini iuuenem ripis, fususque ruentis
uulnere equi Libycis praebebat colla catenis.
hic ardens exire malis et rumpere uitam,
'Non cum Flaminio tibi res, nec feruida Gracchi
in manibus consulta:' inquit 'Tirynthia gens est; 35
quam si fata tuis genuissent, Hannibal, oris,
terrarum imperium Carthaginis arce uideres.
non ego te longa serie per singula ducam.
hoc sat erit: nosces Fabios certamine ab uno.
Veientum populi uiolata pace negabant 40
acceptare iugum, ac uicino Marte furebat
ad portas bellum, consulque ciebat ad arma.
dilectus uetiti, priuataque castra penates
Herculei impleuere. domo, mirabile, ab una
patricius iunctis exercitus ibat in armis. 45
ter centum exiluere duces. quocumque liberet
uno non pauidus rexisses bella magistro.
sed dirum egressis omen: Scelerata minaci
stridentis sonitu tremuerunt limina portae,
maximaque Herculei mugiuit numinis ara. 50
inuasere hostem, numerarique aspera uirtus
haud est passa uiros, et plures milite caedes.
saepe globo densi, saepe et per deuia passim
dispersi subiere uices, meritique labore
aequato, nulli quisquam uirtute secundus, 55
ducere ter centum Tarpeia ad templa triumphos.
spes heu fallaces oblitaque corda, caducum
mortali quodcumque datur! grex ille uirorum,
qui Fabia gente incolumi deforme putabat
publica bella geri, pariter cecidere deorum 60
inuidia, subitis circumuenientibus armis.
nec tamen occisos est cur laetere. supersunt
quot tibi si⟨n⟩t Libyaeque satis: certauerit unus
ter centum dextris. tam uiuida membra laborque
prouidus et cauta sollertia tecta quiete. 65
nec uero, calidi, nunc tu, cui sanguinis aetas,
foderis in pugna uelocius ilia planta
bellatoris equi frenisque momorderis ora.'
quem cernens auidum leti post talia Poenus,
'Nequiquam nostras, demens,' ait 'elicis iras 70
et captiua paras moriendo euadere uincla.
uiuendum est. arta seruentur colla catena.'
haec iuuenis, diuisque tumens ausisque secundis.
    At patres Latiasque nurus raptabat ad aras
cura deum. maesto suffusae lumina uultu 75
femineus matres graditur chorus: ordine longo
Iunoni pallam conceptaque uota dicabant:
'Huc ades, o regina deum, gens casta precamur
et ferimus, digno quaecumque est nomine, turba
Ausonidum pulchrumque et, acu et subtemine fuluo 80
quod nostrae neuere manus, uenerabile donum.
ac dum decrescit matrum metus, hoc tibi, diua,
interea uelamen erit. si pellere nostris
Marmaricam terris nubem dabis, omnis in auro
pressa tibi uaria fulgebit gemma corona.' 85
necnon et proprio uenerantur Pallada dono
Phoebumque armigerumque deum primamque Dionen.
tanta adeo, cum res trepidae, reuerentia diuum
nascitur: at rarae fumant felicibus arae.
    Dum Roma antiquos templis indicit honores, 90
iam Fabius, tacito procedens agmine et arte
bellandi lento similis, praecluserat omnis
fortunaeque hostique uias. discedere signis
haud licitum, summumque decus, quo tollis ad astra
imperii, Romane, caput, parere docebat. 95
uerum ubi prima satis conspecta in montibus altis
signa procul fulsitque nouis exercitus armis,
arrectae spes Sidonii, feruetque secundis
fortunae iuuenis. uincendi sola uidetur,
quod nondum steterint acies, mora: 'Pergite,' clamat 100
'ite citi, ruite ad portas, propellite uallum
pectoribus. quantum campi distamus, ad umbras
tantum hosti superest. resides ad bella uocantur,
quis pudeat certare, senes. quodcumque uidetis,
hoc reliquum est, primo damnatum ut inutile bello. 105
en, ubi nunc Gracchi atque ubi nunc sunt fulmina gentis
Scipiadae? pulsi Ausonia non ante pauentem
dimisere fugam quam terror ad ultima mundi
Oceanumque tulit. profugus nunc errat uterque
nomina nostra tremens et ripas seruat Hiberi. 110
est etiam, cur Flaminio mihi gloria caeso
creuerit, et titulis libeat cur figere nostris
crudum Marte uiri nomen. quot demere noster
huic annos Fabio gladius ualet! et tamen audet.
audeat. haud ultra faxo spectetur in armis.' 115
    Talia uociferans uolucri rapit agmina cursu
ac praeuectus equo nunc dextra prouocat hostem
nunc uoce increpitat, missa nunc eminus hasta
fertur ouans pugnaeque agitat simulacra futurae:
ut Thetidis proles Phrygiis Vulcania campis 120
arma tulit, clipeo amplexus terramque polumque
maternumque fretum totumque in imagine mundum.
    Cassarum sedet irarum spectator et alti
celsus colle iugi domat exultantia corda
infractasque minas dilato Marte fatigat 125
sollers cunctandi Fabius, ceu nocte sub atra
munitis pastor stabulis per ouilia clausum
impauidus somni seruat pecus: effera saeuit
atque impasta trucis ululatus turba luporum
exercet morsuque quatit restantia claustra. 130
    Inritus incepti mouet inde atque Apula tardo
arua Libys passu legit ac nunc ualle residit
conditus occulta, si praecipitare sequentem
atque inopinata detur circumdare fraude,
nunc nocturna parat caecae celantibus umbris 135
furta uiae retroque abitum fictosque timores
adsimulat, tum castra citus deserta relicta
ostentat praeda atque inuitat prodigus hostem:
qualis Maeonia passim Maeandrus in ora,
cum sibi gurgitibus flexis reuolutus oberrat. 140
nulla uacant incepta dolis: simul omnia uersat
miscetque exacuens uaria ad conamina mentem,
sicut aquae splendor radiatus lampade solis
dissultat per tecta uaga sub imagine uibrans
luminis et tremula laquearia uerberat umbra. 145
iamque dolore furens ita secum immurmurat ira:
'Obuia si primus nobis hic tela tulisset,
nullane nunc Trebiae et Trasimenni nomina? nulli
lugerent Itali? numquam Phaethontius amnis
sanguinea pontum turbasset decolor unda? 150
inuentum, dum se cohibet terimurque sedendo,
uincendi genus. en quotiens, uelut obuius iret,
discinxit ratione dolos fraudesque resoluit.'
haec secum, medio somni cum bucina noctem
diuideret, iamque excubias sortitus iniquas 155
tertius abrupta uigil iret ad arma quiete.
uertit iter Daunique retro tellure relicta
Campanas remeat notus populator in oras.
hic uero, intrauit postquam uberis arua Falerni
(diues ea et numquam tellus mentita colono), 160
addunt frugiferis inimica incendia ramis.
    Haud fas, Bacche, tuos tacitum tramittere honores,
quamquam magna incepta uocent. memorabere, sacri
largitor laticis, grauidae cui nectare uites
nulli dant prelis nomen praeferre Falernis. 165
Massica sulcabat meliore Falernus in aeuo
ensibus ignotis senior iuga. pampinus umbras
nondum uua uiridis nudo texebat in aruo,
pocula nec norant sucis mulcere Lyaei,
fonte sitim et pura soliti defendere lympha. 170
attulit hospitio pergentem ad litora Calpes
extremumque diem pes dexter et hora Lyaeum,
nec pigitum paruosque lares humilisque subire
limina caelicolam tecti. cepere uolentem
fumosi postes et ritu pauperis aeui 175
ante focos mensae, laetus nec senserat hospes
aduenisse deum. sed enim de more parentum
grato cursabat studio instabatque senectae,
donec, opes festas, puris nunc poma canistris
composuit, nunc inriguis citus extulit hortis 180
rorantis umore dapes, tum lacte fauisque
distinxit dulcis epulas nulloque cruore
polluta castus mensa Cerealia dona
attulit ac primum Vestae detersit honorem
undique et in mediam iecit libamina flammam. 185
deesse tuos latices, hac sedulitate senili
captus, Iacche, uetas. subito, mirabile dictu,
fagina pampineo spumarunt pocula suco,
pauperis hospitii pretium, uilisque rubenti
fluxit mulctra mero, et quercu in cratera cauata 190
dulcis odoratis umor sudauit ab uuis.
'En cape' Bacchus ait 'nondum tibi nota, sed olim
uiticolae nomen peruulgatura Falerni
munera,' et haud ultra latuit deus. inde nitentem
lumine purpureo frontem cinxere corymbi, 195
et fusae per colla comae, dextraque pependit
cantharus, ac uitis thyrso delapsa uirenti
festas Nysaeo redimiuit palmite mensas.
nec facilis laeto certasse, Falerne, sapori,
postquam iterata tibi sunt pocula, iam pede risum, 200
iam lingua titubante moues, patrioque Lyaeo
tempora quassatus, grates et praemia digna
uix intellectis conaris reddere uerbis,
donec composuit luctantia lumina Somnus,
Somnus, Bacche, tibi comes additus. hinc ubi primo 205
ungula dispersit rores Phaethontia Phoebo,
uuiferis late florebat Massicus aruis
miratus nemora et lucentis sole racemos.
it monti decus, atque ex illo tempore diues
Tmolus ⟨et⟩ ambrosiis Ariusia pocula sucis 210
ac Methymna ferox lacibus cessere Falernis.
    Haec tum uasta dabat terrisque infestus agebat
Hannibal, et sicci stimulabant sanguinis enses,
ludificante ducem Fabio. iamque improba castris
Ausoniis uota et pugnandi praua libido 215
gliscebat: proni decurrere monte parabant.
    Da famae, da, Musa, uirum, cui uincere bina
concessum castra et geminos domitare furores.
'Feruida si nobis corda abruptumque putassent
ingenium patres et si clamoribus' inquit 220
'turbari facilem mentem, non ultima rerum
et deplorati mandassent Martis habenas.
stat pensata diu belli sententia: uincam
seruare inuitos urgentisque ultima fata.
nulli per Fabium e uobis cecidisse licebit. 225
si lucis piget et supremis esse cupido est
nominis Ausonii taedetque in tempore tali
nullum clade noua claraeque fragore ruinae
insignem fecisse locum, reuocandus ab atris
Flaminius uobis est sedibus. ille ruendi 230
iam dudum properans signum auspiciumque dedisset.
an nondum praeceps uicinaque fata uidetis?
una, ut debellet, satis est uictoria Poeno.
state, uiri, et sentite ducem. cum optabile tempus
deposcet dextras, tunc ista ferocia dicta 235
aequentur factis. non est, mihi credite, non est
arduus in pugnas ferri labor: una reclusis
omnes iam portis in campum effuderit hora.
magnum illud solisque datum, quos mitis euntis
Iuppiter aspexit, magnum est ex hoste reuerti. 240
fortunae Libys incumbit flatuque secundo
fidit agens puppim. dum desinat aura sinusque
destituat tumidos subducto flamine uentus,
in rem cunctari fuerit. non ulla perenni
amplexu Fortuna fouet. iam copia quanto 245
artior et nullo Tyriis certamine quantum
detritum est famae! quin inter cetera nostra
haud laude afuerit, modo qui++sed parcere dictis
sit melius. iam uos acies et proelia et hostem
poscitis? o maneat, superi, fiducia talis! 250
interea exclusa maioris sorte pericli
me solum, quaeso, toti me opponite bello.'
his dictis fractus furor et rabida arma quierunt:
ut, cum turbatis placidum caput extulit undis
Neptunus totumque uidet totique uidetur 255
regnator ponto, saeui fera murmura uenti
dimittunt nullasque mouent in frontibus alas,
tum sensim infusa tranquilla per aequora pace
languentes tacito lucent in litore fluctus.
    Sensit cura sagax Poeni fraudisque ueneno 260
adgreditur mentes. pauca atque haec ruris auiti
iugera nec multis Fabius uertebat aratris:
Massicus uuiferis addebat nomina glaebis.
hinc pestem placitum moliri et spargere causas
in castra ambiguas. ferro flammisque pepercit 265
suspectamque loco pacem dedit arte maligna
ceu clandestino traheretur foedere bellum.
    Intellectus erat Fabio, Tyriosque uidebat
dictator saeuire dolos. sed non uacat ~aegre
inuidiam gladios inter lituosque timere 270
et dubia morsus famae depellere pugna,
donec reptantem et nequiquam saepe trahendo
huc illuc castra scrutantem proelia Poenum,
qua nemorosa iuga et scopulosi uertice colles
exurgunt, clausit sparsa ad diuortia turma. 275
hinc Laestrygoniae saxoso monte premebant
a tergo rupes, undosis squalida terris
hinc Literna palus, nec ferri aut militis usum
poscebat regio, saeptos sed fraude locorum
arta fames poenas miserae exactura Sagunti 280
urgebat, finisque aderat Carthaginis armis.
    Cuncta per et terras et lati stagna profundi
condiderat somnus, positoque labore dierum
pacem nocte datam mortalibus orbis agebat.
at non Sidonium curis flagrantia corda 285
ductorem uigilesque metus haurire sinebant
dona soporiferae noctis. nam membra cubili
erigit et fului circumdat pelle leonis,
qua super instratos proiectus gramine campi
presserat ante toros. tunc ad tentoria fratris 290
fert gressus uicina citos. nec degener ille
belligeri ritus taurino membra iacebat
effultus tergo et mulcebat tristia somno.
haud procul hasta uiri terrae defixa propinquae,
et dir⟨a⟩ e summa pendebat cuspide cassis; 295
at clipeus circa loricaque et ensis et arcus
et telum Baliare simul tellure quiescunt.
iuxta lecta manus, iuuenes in Marte probati,
et sonipes strato carpebat gramina dorso.
ut pepulere leuem intrantis uestigia somnum, 300
'Heus!' inquit (pariterque manus ad tela ferebat)
'quae te cura uigil fessum, germane, fatigat?'
ac iam constiterat sociosque in caespite fusos
incussa reuocat castrorum ad munera planta,
cum Libyae ductor: 'Fabius me noctibus aegris, 305
in curas Fabius nos excitat, illa senectus
heu fatis quae sola meis currentibus obstat!
cernis ut armata circumfundare corona,
et uallet clausos collectus miles in orbe⟨m⟩.
uerum, age, nunc quando res artae, percipe porro 310
quae meditata mihi. latos correpta per agros
armenta adsueto belli de more secuntur.
cornibus arentis edicam innectere ramos
sarmentique leuis fronti religare maniplos,
admotus cum feruorem disperserit ignis 315
ut passim exultent stimulante dolore iuuenci
et uaga per collis ceruice incendia iactent.
tum terrore nouo trepidus laxabit iniquas
custos excubias maioraque nocte timebit.
si cordi consulta (moras extrema recusant) 320
accingamur' ait. gemino tentoria gressu
inde petunt. ingens clipeo ceruice reposta
inter equos interque uiros interque iacebat
capta manu spolia et rorantia caede Maraxes
ac dirum, in somno ceu bella capesseret, amens 325
clamorem tum forte dabat dextraque tremente
arma toro et notum quaerebat feruidus ensem.
huic Mago, inuersa quatiens ut dispulit hasta
bellantem somnum, 'Tenebris, fortissime ductor,
iras compesce atque in lucem proelia differ. 330
ad fraudem occultamque fugam tutosque receptus
nunc nocte utendum est. arentis nectere frondes
cornibus et latis accensa immittere siluis
armenta, oppositi reserent quo claustra manipli,
germanus parat atque obsessa euellere castra. 335
emergamus, et hic Fabio persuadeat astus
non certare dolis.' nihil hinc cunctante, sed acris
incepti laeto iuuene, ad tentoria Acherrae
festinant, cui parca quies minimumque soporis,
nec notum somno noctes aequare: feroci 340
peruigil inseruibat equo fessumque leuabat
tractando et frenis ora exagitata fouebat.
at socii renouant tela arentemque cruorem
ferro detergent et dant mucronibus iras.
quid fortuna loci poscat, quid tempus, et ipsi 345
quaenam agitent, pandunt et coeptis ire ministrum
haud segnem hortantur. discurrit tessera castris,
intentiquo docent, quae sint properanda, mone⟨n⟩tque
quisque suos: instat trepidis stimulatque ruentis
nauus abire timor, dum caeca silentia dumque 350
maiores umbrae. rapida iam subdita peste
uirgulta atque altis surgunt e cornibus ignes.
hic uero ut, gliscente malo et quassantibus aegra
armentis capita, adiutae pinguescere flammae
coepere et uincens fumos erumpere uertex, 355
per collis dumosque (lues agit atra) per altos
saxosi scopulos montis lymphata feruntur
corpora anhela boum, atque obsessis naribus igni
luctantur frustra rabidi mugire iuuenci.
per iuga, per uallis errat Vulcania pestis 360
nusquam stante malo, uicinaque litora fulgent:
quam multa adfixus caelo sub nocte serena
fluctibus e mediis sulcator nauita ponti
astra uidet, quam multa uidet, feruoribus atris
cum Calabros urunt ad pinguia pabula saltus, 365
uertice Gargani residens incendia pastor.
    At facie subita uolitantum montibus altis
flammarum, quis tunc ce⟨ci⟩dit custodia sorti,
horrere atque ipsos nullo spargente uagari
credere et indomitos pasci sub collibus ignes. 370
caelone exciderint, et magna fulmina dextra
torserit Omnipotens, an caecis rupta cauernis
fuderit egestas accenso sulphure flammas
infelix tellus, media in formidine quaerunt.
iamque abeunt, faucesque uiae citus occupat armis 375
Poenus et in patulos exultans emicat agros.
huc tamen usque uigil processerat arte regendi
dictator Trebiam et Tusci post stagna profundi,
esset ut Hannibali Fabium Romanaque tela
euasisse satis. quin et uestigia pulsi 380
et gressus premeret castris, ni sacra uocarent
ad patrios ueneranda deos. tum uersus ad urbem
adloquitur iuuenem, cui mos tramittere signa
et belli summam primasque iubebat habenas,
atque his praeformat dictis fingitque monendo: 385
'Si factis nondum, Minuci, te cauta probare
erudiit Fortuna meis, nec ducere uerba
ad uerum decus ac prauis arcere ualebunt.
uidisti clausum Hannibalem. nil miles et alae
iuuere aut densis legio conferta maniplis. 390
testor te, solus clausi nec deinde morabor.
dis sine me libare dapem et sollemnia ferre:
hunc iterum atque iterum uinctum uel montibus altis
amnibus aut rapidis (modo pugna absistite) tradam.
interea (crede experto, non fallimus) aegris 395
nil mouisse salus rebus. sit gloria multis
et placeat, quippe egregium, prosternere ferro
hostem, sed Fabio sit uos seruasse triumphus.
plena tibi castra atque intactus uulnere miles
creditur: hos nobis (erit haec ti⟨bi⟩ gloria) redde. 400
iam cernes Libycum hu⟨i⟩c uallo adsultare leonem,
iam praedas offerre tibi, iam uertere terga,
respectantem adeo atque iras cum fraude coquentem.
claude, oro, castra et cunctas spes eripe pugnae.
haec monuisse satis. sed si compescere corda 405
non datur oranti, magno te iure pioque
dictator capere arma ueto.' sic castra relinquens
uallarat monitis ac se referebat ad urbem.
    Ecce autem flatu classis Phoenissa secundo
litora Caietae Laestrygoniosque recessus 410
sulcabat rostris portusque intrarat apertos
ac totus multo spumabat remige pontus,
cum trepidae fremitu uitreis e sedibus antri
aequoreae pelago simul emersere sorores
ac possessa uident infestis litora proris. 415
tum magno perculsa metu Nereia turba
attonitae propere refluunt ad limina nota,
Telebou⟨m⟩ medio surgunt qua regna profundo
pumiceaeque procul sedes. immanis in antro
conditur abrupto Proteus ac spumea late 420
cautibus obiectis reiectat caerula uates.
is postquam (sat gnarus enim rerumque metusque)
per uarias lusit formas et terruit atri
serpentis squamis horrendaque sibila torsit
aut fremuit toruo mutatus membra leone, 425
'Dicite,' ait 'quae causa uiae? quisue ora repente
peruasit pallor? cur scire futura libido?'
    Ad quae Cymodoce, Nympharum maxima natu
Italidum: 'Nosti nostros, praesage, timores.
quid Tyriae classes ereptaque litora nobis 430
portendunt? num migrantur Rhoeteia regna
in Libyam superis? aut hos Sarranus habebit
nauita iam portus? patria num sede fugatae
Atlantem et Calpen extrema habitabimus antra?'
    Tunc sic euoluens repetita exordia retro 435
incipit ambiguus uates reseratque futura:
'Laomedonteus Phrygia cum sedit in Ida
pastor et errantis dumosa per auia tauros
arguta reuocans ad roscida pascua canna
audiuit sacrae lentus certamina formae, 440
tum matris currus niueos agitabat olores
tempora sollicitus litis seruasse Cupido.
paruulus ex umero corytos et aureus arcus
fulgebat, nutuque uetans trepidare parentem
monstrabat grauidam telis se ferre pharetram. 445
ast alius niuea comebat fronte capillos,
purpureos alius uestis religabat amictus.
cum sic suspirans roseo Venus ore decoros
adloquitur natos: "Testis certissima uestrae
ecce dies pietatis adest. quis credere saluis 450
hoc ausit uobis? de forma atque ore (quid ultra
iam superest rerum?) certat Venus. omnia paruis
si mea tela dedi blando medicata ueneno,
si uester, caelo ac terris qui foedera sancit,
stat supplex, cum uultis, auus: uictoria nostra 455
Cypron Idymaeas referat de Pallade palmas,
de Iunone Paphos centum mihi fumet in aris."
dumque haec aligeris instat Cytherea, sonabat
omne nemus gradiente dea. iam bellica uirgo,
aegide deposita et qua adsuetum casside crinem 460
inuoluit, nec compta tamen pacemque serenis
condiscens oculis, ibat lucoque ferebat
praedicto sacrae uestigia concita plantae.
parte alia intrabat iussis Saturnia siluis,
iudicium Phrygis et fastus pastoris et Iden 465
post fratris latura toros. postrema nitenti
adfulsit uultu ridens Venus: omnia circa
et nemora et penitus frondosis rupibus antra
spirantem sacro traxerunt uertice odorem.
nec iudex sedisse ualet, fessique nitoris 470
luce cadunt oculi, ac metuit dubitasse uideri.
sed uictae fera bella deae uexere per aequor,
atque excisa suo pariter cum iudice Troia.
tum pius Aeneas terris iactatus et undis
Dardanios Itala posuit tellure penatis. 475
dum cete ponto innabunt, dum sidera caelo
lucebunt, dum sol Indo se litore tollet,
hic regna et nullae regnis per saecula metae.
at uos, o natae, currit dum immobile filum,
Hadriaci fugite infaustas Sasonis harenas. 480
sanguineis tumidus ponto miscebitur undis
Aufidus et rubros impellet in aequora fluctus,
damnatoque deum quondam per carmina campo
Aetolae rursus Teucris pugnabitis umbrae.
Punica Romuleos quatient mox spicula muros, 485
multaque Hasdrubalis fulgebit strage Metaurus.
hinc ille in furto genitus patruique piabit
idem ultor patrisque necem; tum litus Elissae
implebit flammis auelletque Itala Poenum
uiscera torrentem et propriis superabit in oris. 490
huic Carthago armis, huic Africa nomine cedet,
hic dabit ex sese qui tertia bella fatiget
et cinerem Libyae ferat in Capitolia uictor.'
    Quae dum arcana deum uates euoluit in antro,
iam monita et Fabium bellique equitumque magister 495
exuerat mente ac praeceps tendebat in hostem.
pascere nec Poenus prauum ac nutrire furorem
deerat et, ut paruo maiora ad proelia damno
eliceret, dabat interdum simulantia terga:
non aliter, quam qui sparsa per stagna profundi 500
euocat e liquidis piscem penetralibus esca,
cumque leuem summa uidit iam nare sub unda,
ducit sinuato captiuum ad litora lino.
    Fama furit uersos hostis, Poenumque salutem
inuenisse fuga: liceat si uincere, finem 505
promitti cladum, sed enim dicione carere
uirtutem, et poenas uincentibus esse repostas.
clausurum iam castra ducem rursusque referri
uaginae iussurum enses, reddatur in armis
ut ratio, et purget miles cur uicerit hostem. 510
haec uulgus. necnon patrum Saturnia mentes
inuidiae stimulo fodit et popularibus auris.
tunc indigna fide censent optandaque Poeno,
quae mox haud paruo luerent damnata periclo.
    Diuiditur miles, Fabioque equitumque magistro 515
imperia aequantur penitus. cernebat et expers
irarum senior, magnas ne penderet alti
erroris poenas patria inconsulta, timebat.
ac tum, multa putans secum, ut remeauit ab urbe,
partitus socias uires, uicina propinquis 520
signa iugis locat et specula sublimis ab alta
non Romana minus seruat quam Punica castra.
nec mora. disiecto Minuci uecordia uallo
perdendi simul et pereundi ardebat amore.
    Quem postquam rapidum uidit procedere castris 525
hinc Libys, hinc Fabius, simul accendere sagacis
in subitum curas: propere capere arma maniplis
edicit uallique tenet munimine turmas
Ausonius, torquet totas in proelia uires
Poenorum ductor propellitque agmina uoce: 530
'Dum dictator abest, rape, miles, tempora pugnae.
non sperata diu plano certamina campo
offert ecce deus. quando data copia, longum
detergete situm ferro multoque cruore
exsatiate, uiri, plenos rubiginis enses.' 535
    Atque ea Cunctator pensabat ab aggere ualli
perlustrans campos oculis, tantoque periclo
discere, quinam esset Fabius, te, Roma, dolebat.
cui natus iuncta arma ferens 'Dabit improbus,' inquit
'quas dignum est, poenas, qui per suffragia caeca 540
inuasit nostros haec ad discrimina fasces.
insanae spectate tribus. pro lubrica rostra
et uanis fora laeta uiris! nunc munera Martis
aequent imperio et solem concedere nocti
sciscant imbelles. magna mercede piabunt 545
erroris rabiem et nostrum uiolasse parentem.'
tum senior, quatiens hastam lacrimisque coortis.
'Sanguine Poenorum, iuuenis, tam tristia dicta
sunt abolenda tibi. patiarne ante ora manusque
ciuem deleri nostras, aut uincere Poenum, 550
me spectante, sinam? non aequauisse minorem
soluetur culpa si sunt mihi talia corda?
iamque hoc, ne dubites, longaeui, nate, parentis
accipe et aeterno fixum sub pectore serua:
succensere nefas patriae, nec foedior ulla 555
culpa sub extremas fertur mortalibus umbras.
sic docuere senes. quantus qualisque fuisti,
cum pulsus lare et extorris Capitolia curru
intrares exul, tibi corpora caesa, Camille,
damnata quot sunt dextra! pacata fuissent 560
ni consulta uiro mensque impenetrabilis irae,
mutassentque solum sceptris Aeneia regna
nullaque nunc stares terrarum uertice, Roma.
pone iras, o nate, meas. socia arma feramus
et celeremus opem.' iamque intermixta sonabant 565
classica, procursusque uiros conliserat acer.
    Primus claustra manu portae dictator et altos
disiecit postis rupitque in proelia cursum.
non grauiore mouent uenti certamina mole
Odrysius Boreas et Syrtim tollere pollens 570
Africus, obnixi cum bella furentia torquent:
distraxere fretum ac diuersa ad litora uoluunt
aequor quisque suum; sequitur stridente procella
nunc huc, nunc illuc, raptum mare et intonat undis.
haud prorsus daret ullus honos tellusque subacta 575
Phoenicum et Carthago ruens, iniuria quantum
orta ex inuidia decoris tulit. omnia namque
dura simul deuicta uiro, metus, Hannibal, irae,
inuidia, atque una fama et fortuna subactae.
    Poenus ab excelso rapidos decurrere uallo 580
ut uidit, tremuere irae, ceciditque repente
cum gemitu spes haud dubiae praesumpta ruinae.
quippe aciem denso circumuallauerat orbe
hausurus clausos coniectis undique telis.
atque hic Dardanius prauo certamine ductor 585
iam Styga et aeternas intrarat mente tenebras
(nam Fabium auxiliumque uiri sperare pudebat),
cum senior gemino complexus proelia cornu
ulteriore ligat Poenorum terga corona
et modo claudentis aciem nunc, extima cingens, 590
clausos ipse tenet. maiorem surgere in arma
maioremque dedit cerni Tirynthius. altae
scintillant cristae et, mirum, uelocibus ingens
per subitum membris uenit uigor: ingerit hastas
auersumque premit telorum nubibus hostem: 595
qualis post iuuenem, nondum subeunte senecta,
rector erat Pylius bellis aetate secunda.
    Inde ruens Thurin et Buten et Narin et Arsen
dat leto fisumque manus conferre Mahalcen,
cui decus insigne et quaesitum cuspide nomen. 600
tum Garadum largumque comae prosternit Adherben
et geminas acies superantem uertice Thulin,
qui summas alto prensabat in aggere pinnas,
eminus hos, gladio Sapharum gladioque Monaesum
et Morinum pugnas aeris stridore cientem, 605
dexteriore gena cum sedit letifer ictus,
perque tubam fixae decurrens uulnere malae
extremo fluxit propulsus murmure sanguis.
proximus huic iaculo Nasamonius occidit Idmon.
namque super tepido lapsantem sanguine et aegra 610
lubrica nitentem nequiquam euadere planta
impacto prosternit equo trepideque leuantem
membra adflicta solo pressa uiolentius hasta
implicuit terrae telumque in caede reliquit.
haeret humi cornus motu tremefacta iacentis 615
et campo seruat mandatum adfixa cadauer.
    Necnon exemplo laudis furiata iuuentus,
Sullaeque Crassique simul iunctusque Metello
Furnius ac melior dextrae Torquatus, inibant
proelia et unanimi uel morte emisse uolebant 620
spectari Fabio. miser hic uestigia retro
dum rapit et molem subducto corpore uitat
intorti Bibulus saxi atque in terga refertur,
strage super lapsus socium, qua fibula morsus
loricae crebro laxata resoluerat ictu, 625
accepit lateri penitusque in uiscera adegit
extabat fixo quod forte cadauere ferrum.
heu sortem necis! euasit Garamantica tela
Marmaridumque manus, ut inerti cuspide fusus
occideret, telo non in sua uulnera misso. 630
uoluitur exanimis, turpatque decora iuuenta
ora nouus pallor. membris dimissa solutis
arma fluunt, erratque niger per lumina somnus.
    Venerat ad bellum Tyria Sidone, nepotum
excitus prece, et auxilio socia arma ferebat, 635
Eoa tumidus pharetrati militis ala,
gens Cadmi, Cleadas; fulua cui plurima passim
casside et aurato fulgebat gemma monili,
qualis ubi Oceani renouatus Lucifer unda
laudatur Veneri et certat maioribus astris. 640
ostro ipse ac sonipes ostro totumque per agmen
purpura Agenoreis saturata micabat aenis.
hic auidum pugnae ⟨et⟩ tam clarum excidere nomen
Brutum exoptantem, uarie nunc laeuus in orbem,
nunc dexter leuibus flexo per deuia gyris 645
ludificatus equo, uolucrem post terga sagittam
fundit Achaemenio detractans proelia ritu.
nec damnata manus, medio sed, flebile, mento
armigeri Cascae penetrabilis haesit harundo
oblicumque secans subrecta cuspide uulnus 650
umenti ferrum admouit tepefacta palato.
at Brutus diro casu turbatus amici
ausum multa uirum et spargentem in uulnera saeuos
fraude fugae calamos, iam nullis cursibus instat
prendere cornipedis, sed totam pectoris iram 655
mandat atrox hastae telumque uolatile nodo
excutit et summum, qua laxa monilia crebro
nudabant uersu, tramittit cuspide pectus.
labitur intento cornu transfossus, et una
arcum laeua cadens, dimisit dextra sagittam. 660
    At non tam tristi sortitus proelia Marte
Phoebei Soractis honor Carmelus agebat.
sanguine quippe suo iam Bagrada tinxerat ensem,
dux rectorque Nubae populi, iam fusus eidem
Zeusis Amyclaei stirps impacata Phalanti, 665
quem tulerat mater claro Phoenissa Laconi.
talia dum metuit, nec pugnae fisus in hoste
tam rapido nec deinde fugae, suadente pauore,
per dumos miser in uicina cacumina quercus
repserat atque alta sese occultabat in umbra 670
Hampsicus, insistens tremulis sub pondere ramis.
hunc longa multa orantem Carmelus et altos
mutantem saltu ramos transuerberat hasta,
ut, qui uiscatos populatur harundine lucos,
dum nemoris celsi procera cacumina sensim 675
substructa certat tacitus contingere meta,
sublimem calamo sequitur crescente uolucrem.
effudit uitam, atque alte manante cruore
membra pependerunt curuato exanguia ramo.
    Iamque in palantis ac uersos terga feroces 680
pugnabant Itali, subitus cum mole pauenda
terrificis Maurus prorumpit Tunger in armis.
nigra uiro membra, et furui iuga celsa trahebant
cornipedes, totusque nouae formidinis arte
concolor aequabat liuentia currus equorum 685
terga: nec erectis similes imponere cristis
cessarat pennas, aterque tegebat amictus:
ceu quondam aeternae regnator noctis, ad imos
cum fugeret thalamos Hennaea uirgine rapta,
egit nigrantem Stygia caligine currum. 690
at Cato, tum prima sparsus lanugine malas,
quod peperere decus Circaeo Tuscula dorso
moenia, Laertae quondam regnata nepoti,
quamquam tardatos turbata fronte Latinos
collegisse gradum uidet, imperterritus ipse 695
ferrata calce atque effusa largus habena
cunctantem impellebat equum. negat obuius ire
et trepidat cassa sonipes exterritus umbra.
tum celer in pugnam dorso delatus ab alto
alipedem planta currum premit atque uolanti 700
adsilit a tergo. cecidere et lora repente
et stimuli, ferrumque super ceruice tremiscens
palluit infelix subducto sanguine Maurus.
ora rapit gladio praefixaque cuspide portat.
    At saeuo Mauorte ferox perrumpit anhelum 705
dictator cum caede globum. miserabile uisu,
uulneribus fessum ac multo labente cruore
ductorem cernit suprema ac foeda precantem.
manauere genis lacrimae, clipeoque pauentem
protegit et natum stimulans 'Fortissime, labem 710
hanc pellamus' ait 'Poenoque ob mitia facta,
quod nullos nostris ignis disperserit aruis,
dignum expendamus pretium.' tunc arte paterna
ac stimulis gaudens iuuenis circumdata Poenum
agmina deturbat gladio campumque relaxat, 715
donec Sidonius decederet aequore ductor:
ceu, stimulante fame, rapuit cum Martius agnum
auerso pastore lupus fetumque trementem
ore tenet presso, tum, si uestigia cursu
auditis celeret balatibus obuia pastor, 720
iam sibimet metuens, spirantem dentibus imis
reiectat praedam et uacuo fugit aeger hiatu.
~tum demum, Tyriis quas circumfuderat atra
tempestas, Stygiae tandem fugere tenebrae.
torpebant dextra⟨e⟩, et sese meruisse negabant 725
seruari, subitisque bonis mens aegra natabat:
ut, qui conlapsa pressi iacuere ruina,
eruta cum subito membra et nox atra recessit,
coniuent solemque pauent agnoscere uisu.
    Quis actis senior numerato milite laetus 730
collis et tuto repetebat in aggere castra.
ecce autem e media iam morte renata iuuentus
clamorem tollens ad sidera et ordine longo
ibat ouans Fabiumque decus Fabiumque salutem
certatim et magna memorabant uoce parentem. 735
tum qui partitis dissederat ante maniplis
'Sancte' ait 'o genitor, reuocato ad lucis honorem
si fas uera queri, cur nobis castra uirosque
diuidere est licitum? patiens cur arma dedisti,
quae solus rexisse uales? hoc munere lapsi 740
aeternas multo cum sanguine uidimus umbras.
ocius huc aquilas seruataque signa referte.
hic patria est, murique urbis stant pectore in uno.
tuque dolos, Poene, atque astus tandem exue notos:
cum solo tibi iam Fabio sunt bella gerenda.' 745
    Haec ubi dicta dedit, mille hinc, uenerabile uisu,
caespite de uiridi surgunt properantibus arae.
nec prius aut epulas aut munera grata Lyaei
fas cuiquam tetigisse fuit quam multa precatus
in mensam Fabio sacrum libauit honorem.