PIUS PP. X
EPISTOLA
- QUA PONTIFEX GRATULATUR CUM ARCHIEPISCOPO PARISIENSI
- PRO EXPLETO ANNO 60 SACERDOTII ET 33 EPISCOPATUS*
- DILECTO FILIO NOSTRO
- FRANCISCO MARIAE TIT. S. MARIAE IN VIA
- S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI RICHARD
- ARCHIEPISCOPO PARISIENSIUM - LUTETIAM PARISIORUM
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem.
Benevolentiam in te Nostram, eamque praeclaris consentaneam meritis, iam inde ab inito Pontificatu Summo profiteri assueti, facere equidem nullo modo possumus ut ea Nobis amplissima praeterlabatur confirmandae dilectionis occasio, quae e memoria fauste praebetur sacerdotii tui ante annos sexaginta suscepti, itemque e natali episcopatus tui die, qui tertium supra tricesimum annum emensus prospere est. O utinam sospitem diu incolumemque adservafe Deus fidelem illum ac prudentem Praesulem velit, qui datus tanto cum fructu Bellicensi primum gregi, ac Parisiensi dein populo fuit ! Haec libet adprecari tibi desiderio animi summo: haec tibi amantissima etiam deprecetur apud Deum Virgo, cuius suavibus clara praesentiis proxima recolitur mensis huius undecima dies, celebritati peragendae tuae sane quam bene delecta. Omina vero Nostra quo uberior e caelo gratia fecundet, Apostolicam tibi benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die IX Februarii MCMV, Pontificatus Nostri anno secundo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XL (1907), pp. 321-322.