Jump to content

Qua tu prudentia

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Qua tu prudentia
1907

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1908 p. 193

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS X LAUDAT ARCHIEPISCOPUM QUEBECEN,
OB PROMOTAM ACTIONEM SOCIALEM CATHOLICAM*
VENERABILI FRATRI LUDOVICO NAZARIO
ARCHIEPISCOPO QUEBECENSIUM


Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

Qua tu prudentia et vigilantia Archidioecesim regas tuam, e salubri opportunoque consilio, quasi ex argumento omnium certissimo, perspeximus, quod, discrimine vario gravissimoque gregis commotus, recens es amplexus, actionis catholicae socialis apud tuos statuendae eam in rem ut, pro Pontificum monitis, quotquot catholice sentiunt actione iungantur catholica, legitimae libertatis ope sub institutis ac disciplina reipublicae pugnaturi. At illud praeterea pervidisti, si fructus expectentur ex actione huiusmodi uberes vere et mansuros, fulciri eam et provehi adiumento commentarii diurni oportere, qui tamen ipsa sui natura et omni nominis vi se catholicum exhibeat, nihil nisi catholicum ferat, supra civilium dissensiones partium emineat, animatas bene voluntates pro defendenda religione societ et devinciat, populoque sapientibus incorruptisque scriptis praeluceat in Ecclesiae reique publicae quaerenda salute. Opus enim vero aggrederis amplissima plebi tuae allaturum commoda; si quidem est ingenium aetatis ut quae ad vivendi cogitandique rationem pertineant, vulgo e diariis, quaquaversus illatis derivet. Sequitur ut mederi malis nostrorum temporum consentanea ratione debeamus. Itaque scripta scriptis opponenda: disseminatis passim opinionibus falsis obiiciendae verae sunt; propinatis lectione venenis reperienda medicina in salutarium lectionum pabulo est; diffluentibus quotidie exitiosae efficacitatis diariis aliquo saltem obsistendum bonae notae commentario. Id genus praesidia si posthabeant, nulla ii ratione valebunt in populo, a perspicienda aetatis indole aberunt: contra, is erit censendus aestimator aetatis optimus, qui ad inserendas animis disseminandasque in vulgus sententias apte, studiose et assidue diariis utatur. Iam catholicis vobis catholicamque contendentibus actionem socialem proferre, is unus poterit profectui esse diarius, qui, pro opportunissimo consilio tuo, catholicam fidem professionemque tueatur universam sive mentibus ad doctrinam Christi informandis, sive regendis ad egregia facinora voluntatibus, sive denique Ecclesia sequenda duce. Nec istud satis; scilicet si catholicus commentarius quibusvis civilibus partibus faveat. Ea propter multum probavimus te quum ephemeridem voluisti a civilibus omne genus studiis semotam: ei namque uni proprium et peculiare illud erit, ut nulli mancipara parti, pertineat ad omnes. Ecclesiam quae omnium mater est et magistra, sine impedimento sequatur, inditam scriptis doctrinam sine invidia, aut ira, aut studio tradat, supremasque religionis et reipublicae rationes singulorum studiis utilitatique non subdat. Igitur magno animo opus insiste quod tam provido condidisti iudicio, idemque ne quid ab instituto deflectat, constantissime contende. Adversa atque difficilia plurima, quae tamen bonis comitari incoeptis nunquam desivere, obsaepiendo generoso itineri intercedent. Valde autem confidimus validiorem negotiis solertiam tuam exstituram, beneque praeterea speramus potiores e clero et populo viros, qui prae caeteris habeant compertum quanti referat actionem socialem catholicam provehere humanaeque consociationi in germana doctrina catholica comparare salutem, allaturos pro viribus opem, et studium gloriamque patrum, quorum tradita in religionem merita accepimus, fore imitaturos. Nos interim solari te in gravissimo incoepto volumus laudemque amplam eamdemque publicam quum de inito consilio tuo tum de voluntate, qua institutum persequeris, damus. Ut vero superna etiam auxilia alacrem te Archiepiscopum adiuvent tuosque fideles de navanda opera remunerent, testem dilectionis Nostrae auspicemque divinorum munerum Apostolicam benedictionem tibi et Archidioecesi universae, peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXVII Maii an. MCMVII, Pontificatus Nostri quarto.


PIUS PP. X

  • ASS, vol. XLI (1908), pp.193-195.