PIUS PP. XI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUAE CATHOLICAE*
VICARIATUI APOSTOLICO DE MOGADISCIO ADIUDICATUR TERRITORIUM TRANS JUBAM, HACTENUS AD VICARIATUM DE ZANZIBAR PERTINENS.
Ad futuram rei memoriam. —
Quae catholicae propagandae religioni in longinquis praesertim regionibus prospere eveniant, ea ut opportune praestemus Nos instanter admonet apostolicum munus quo in terris Dei gratia fungimur. Hoc quidem ducti consilio, cum Vicarius Apostolicus de Mogadiscio in Africa orientali ad fidei incrementum obtinendum in territorio, quod, trans flumen Jubae positum, vulgo Oltre Giuba nuncupatur, et ad vicariatum Zanzibarensi pertinet, Nos humiliter roget ut territorium ipsum, a vicariatu Zanzibarensi distractum, vicariatui apostolico de Mogadiscio assignare dignemur, atque in id etiam consentiat Vicarius Apostolicus Zanzibarensis: Nos, omnibus rei momentis attento ac sedulo studio perpensis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis explendis Sacrae Congregationis Propagandae Eide praepositi sunt, haec decernenda existbnavimus. Nimirum certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi, territorium vulgo Oltre Giuba nuncupatum a vicariatu apostolico Zanzibarensi separamus, idemque vicariatui apostolico de Mogadiscio ex nunc adnectimus.
Porro haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas, atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac defiûiéndiirn, irritumque ex nunc et inane si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Maii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
A.A.S., vol. XXI (1929), n. 15, pp.656-657