Jump to content

Quae diligenter

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quae diligenter
1886

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XIX (1886), pp. 353-356.

LITTERAE SSMI D. N. LEONIS XIII

AD ARCHIEPISCOPUM CATANIENSEM

DE RESTITUENDO COLLEGIO S. ANSELMI*


Venerabilis Frater salutem et Apostolicam Benedictionem.

Quae diligenter ad Nos retulisti de consiliis in conventu susceptis Abbatum casinensium, qui, te praeside, habitus modo est in hac Urbe, ea grata multum accepimus. Iamdiu scilicet desiderio tenebamur istius extra ordinem conventus cogendi; qui etiam, ut nostri, quum antehac esset habendus sub tempus vernum, causis rerum quibusdam interceptus est. At enim hoc desiderium spes moverat et acuerat complurium utilitatum, quas censebamus profecturas inde esse certo in Ordinem Benedictinorum, cui studuimus semper, cui vel nuper testimonia tribuimus existimationis et benevolentiae. Nobis nimirum animo obversatur quem cumulum praestantiae et gloriae, vel in re sacra vel in civili alumni Benedicti patris sibi paraverint per diuturnitatem saeculorum quatuordecim: reminisci iucundissimum est virtutes praeclaras et generosas quas in umbra coenobiorum aluerunt; copiam tam magnam feliciter eductam et hominum sanctissimorum, qui ad honores coelitum evecti sunt, et Pontificum Maximorum, patrum purpuratorum, episcoporum, qui Ecclesiam sanctam illustravere; tot monumenta doctrinae sacrae externaeque insignia ab ipsis edita; tot promerita in litteras artesque elegantiores atque in omnem humanitatem veram, quae quidem nisi eos tutores et vindices nactae essent, barbarie et oblivione obrutae facile iacuissent. Adversos profecto casus eosque asperrimos Ecclesia persensit his proximis saeculis; neque senserunt minus et alii ordines hominum religiosorum et Benedicimus ipse; qui iacturas fecit quidem gravissimas, non eas vero ut in discrimen extremum sit unquam adductus, neu possit aliquando in pristinum honorem revirescere. Quamobrem, etsi aequor currimus turbulentum, satis prospere tamen augurari iuvat de hoc Ordine etiam in Italia, quae parens et altrix fuit incliti Auctoris, quaeque soboli eius incunabula praestitit sedemque imprimis nobilem: ut satis sit Casinum meminisse, cuius recordationem bene multa attingunt, qua de fastis Ecclesiae, qua de cultu ornamentisque civitatum, perlongo aetatis decursu. Illud autem praestabile esset et singularis beneficii loco habendum, si monachi Casinenses repugnantibus nequidquam temporibus, sese a iacturis recreare possent, iidemque, quoad per rerum statum liceret, intimam possent disciplinam sancte conservare et famam sustinere, sapientiae priscae. Quoniam vero eorum vires plus valent qui apte cohaereant inter se, spes rerum in posterum tempus longe meliorum tunc firmior multo consisteret, si varia eiusdem Ordinis membra latissime sparsa, quasi in corpus unum coalescerent, unis iisdemque legibus, una eademque rectione.

Hisce de causis, scis probe, Venerabilis Frater, optimum factu duximus vos in hanc Urbem accire et ad deliberandum congregare. Quibus primo loco perpendenda et statuenda mandavimus quae pertinerent ad regulam et disciplinam : id quod per magnum animi Nostri gaudium rescivimus solertissime esse factum et exitu secundo. Porro ad studia doctrinae provehenda rati sumus nihil posse rectius conducere quam si restituendum curaremus collegium S. Anselmi, quod duobus ante saeculis, ad Callisti posuerat, consilio non dissimili, eximius Decessor Noster Innocentius XI, constitutione Inscrutabili. Videlicet collegii Anselmiani hoc fuit inde ab exordio praescriptum, ut in studiis Theologiae et canonum excolerentur ad quamdam perfectionem adolescentes monachi certo numero delecti ex provinciis Casinensium universis, concessu quoque ut alii admitterentur ex variis Benedictinorum familiis atratorum: quod collegium brevi sic viguit floruitque, ut alumnis eius, viris in omni laude praestantissimis, Apostolica Sedes usa plurimis sit ad procurationem ecclesiarum et ad alia praeclara munera. Itaque congruebat plane mirificeque cum iis quae apud Nos meditabantur in commoda Ordinis vestri, ut tale doctrinae et prudentiae domicilium, tam providenter constitutum, tot fructibus laetissimisque copiosum, excitaremus. In quo item a sociatis patribus cumulatissime optatis Nostris satisfactum est : Nostrae enim auctoritati rationem quamdam collegii reintegrandi, collatis consiliis apposite definitam, subiecerunt. Sane perplacuit quod est decretum, praeter ius pontificium ac theologiam omnem, conclusis in ea etiam historia Ecclesiae, litterarum explanatione sacrarum, in Patrum sanctorum scriptis eruditione; re antiquaria christiana, linguis graeca et hebraea, tradendam inibi esse in biennium philosophiam de schola Aquinatis aeque ac mathematicorum et physicorum scientiam.

Hanc enimvero accessionem ipsa temporum natura deposcebat : qua namque concutimur agitatione studiorum, et quod est miserius, qua turba et colluvione errorum undique urgemur, utraque ea disciplina perdiscatur necesse omnino est. Altera nimirum ut quaecumque sunt vera, sive ad lumen rationis nostrae, sive ad testimonium fidei divinae, salva et integra ex eisdem praesidiis liceat tueri ; altera vero ne committamus unquam ut armamentarium illud ornatissimum, ex quo tela ab adversis partibus depromuntur quotidie in oppugnationem veritatis, prope neglectum a bonis in defensionem videatur. Ceterum nobis firmum haeret ut Collegium anselmianum novum non secus pateat ac vetus alumnis coenobiorum omnium sodalitatis casinensis, nec non alumnis familiarum quae ipsi tamquam matri adscriptae sunt; optamus praeterea ut familiae ceterae Benedictinorum atratae eo mittant ipsaeque de suis alumnis. Qua certe et legum animorumque consensione et communione studiorum fiet sensim, ut ea confletur, quam supra expetebamus, membrorum in unum corpus convenientia et coniunctio.

Cui sententiae Nostrae et certissimae expectationi nihil addubitamus quin summa sint voluntate responsurae quotquot numerantur familiae Casinensium non in America modo, sed etiam in praeclaris coenobiis Galliarum, Belgii, Helvetiae, Austriae, Hungariae, Germaniae, Angliae, Bavariae aliisque; atque adeo pro certo habemus delecturas eas omnes esse studiose alumnos spei optimae, quos mittant ad Collegium anselmianum instituendos edocendosque in tutela felici Apostolicae Sedis, haud procul a sacro Iugo, unde, tamquam e sinu, magni Patris spiritus atque ignes, in omnem virtutem et honestatem acerrimi, sese longe lateque diffuderunt. Haec autem tota res quantopere Nos tangat et teneat, te sane non fugit, Venerabilis Pater, quum etiam conveniat prorsus cum propositis aliis quae animo fovemus, praesertim ecclesiae orientali profutura. Rei vero initia ut quam fieri primum possit ponantur. Nos quoque de impensis, quantum erit facultatis, conferemus. Sed opera etiam tua inniti libet, quam, ut in conventus deliberationibus valde opportuna extitit, confidimus item fore percommodam ad dirigenda Collegii initia, ut consiliis nostris optime perficiendis ne quidquam desit aut desideretur.

Iam vero communibus studiis Deus faveat adsitque benignissimus. Nos te, Venerabilis Frater, Abbates singulos qui in conventum, familias omnes Benedictinorum qui votis Nostris religiose obsequentur, singulari plane benedictione ex animo muneramur, quae ipsis et pignus extet benevolentiae Nostrae et afferat ubertatem bonorum caelestium.

Datum Romae apud S. Petrum die IV ian. an. MDCCCLXXXVII Pontificatus Nostri Nono.


LEO PP. XIII

  • ASS, vol. XIX (1886), pp. 353-356.