Migne Patrologia Latina Tomus 35
Quaestiones Evangeliorum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Prologus.
(1321)Hoc opus non ita scriptum est, ac si Evangelium exponendum ex ordine susceptum esset a nobis: sed pro arbitrio et tempore consulentis, cum quo legebatur, si quid ei videbatur obscurum. Ideoque multa, et fortassis obscuriora praetermissa sunt; quia jam ea noverat, qui ea quae nondum noverat, inquirebat, nec teneri volebat festinationem suam in iis quae antea jam sic acceperat, ut etiam assiduitate audiendi atque tractandi, memoriae stabiliter firmeque mandaret. Nonnulla etiam hic non eodem ordine inveniuntur exposita, quo in Evangelio narrata sunt; quoniam quaedam festinatione dilata, cum tempus daretur, retractabantur, et eo loco scribebantur, qui vacuus in ordine jam expositarum rerum subsequebatur. Quod posteaquam comperi, ne quis forte quaerens aliquid legere in hoc opere, quod eum in Evangelio movisset et ad quaerendum excitasset, taedio perturbati ordinis offenderetur (quandoquidem ea quae carptim, ut poterant, dictabantur, in unum collecta et contexta cognovi); feci ut ad ordinem numerorum praescriptis titulis, quod cuique opus esset, facile investigaret.
TITULI QUAESTIONUM LIBRI PRIMI IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM.
I. Quod ait, Nemo novit Filium nisi Pater.
II. Quod discipuli Domini coeperunt vellere spicas, et manducare.
III. De lino fumigante.
IV. De caeco et muto.
V. Quod ait, Et si ego in Beelzebub ejicio daemones.
VI. Quod ait, Progenies viperarum.
VII. Quod ait, Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus.
VIII. Quod ait, Cum Spiritus immundus exierit ab homine.
IX. De fructu centeno, sexageno, et triceno.
X. Quod ait, Colligite primo zizania.
(1322)
XI. De grano sinapis quod majus fit omnibus oleribus.
XII. De fermento quod accepit mulier, et abscondit in farinae satis tribus.
XIII. De thesauro in agro abscondito.
XIV. Quod dixerunt Judaei, Unde huic sapientia haec et virtus?
XV. Quod ambulavit in mari ad discipulos.
XVI. Quid sit, Munus quodcumque est ex me, tibi proderit.
XVII. Quod ait, Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus, eradicabitur.
XVIII. De puero Centurionis et filia Chananaeae mulieris.
XIX. Quid significent muti, et caeci, et surdi, et claudi, qui curandi oblati sunt Domino.
XX. Quod ait, Facto vespere dicitis, Serenum erit; rubicundum est enim coelum.
XXI. Quod ait, Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
XXII. De illo qui saepe cadebat in ignem et aliquando in aquam.
XXIII. Quod ait, Ergo liberi sunt filii, cum tributum exigeretur.
XXIV. Quod ait, Qui autem scandalizaverit unum ex pusillis istis.
XXV. Quod oblatus est ei debitor decem millium talentorum.
XXVI. De divite qui non intrat in regnum Dei.
XXVII. Quod duobus seorsum discipulis se passurum indicat.
XXVIII. Quod cum Jericho egrederetur, duos caecos illuminat.
XXIX. Quod ait discipulis, Dicetis monti huic, Tolle et jacta te in mare.
XXX. Quod ait, Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur.
XXXI. De homine rege qui fecit nuptias filio suo.
XXXII. De septem fratribus qui unam uxorem habuerunt.
XXXIII. Quid sit quod ait, Tota lex pendet in his duobus praeceptis.
XXXIV. Quod ait, Quid enim majus est, aurum, an templum quod sanctificat aurum?
XXXV. Quod ait, Excolantes culicem, camelum autem glutientes.
XXXVI. Quod ait, Quoties volui congregare filios tuos sicut gallina?
XXXVII. Quod ait, Orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato.
(1323)
TITULI QUAESTIONUM LIBRI II IN EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM. XIX. De illo qui descendens ab Jerusalem in Jericho
XXXVIII. Quod ait, Sicut fulgur exit ab oriente, et pervenit usque in occidentem.
XXXIX. Quod ait, ab arbore fici discite similitudinem.
XL. Quod ait de Juda, Bonum erat illi non nasci.
XLI. Quod triginta argenteis venditus est.
XLII. Quod ait, tibi fuerit corpus, illo congregabuntur aquilae.
XLIII. Quod ait, Non bibam amodo de hac generatione vitis.
XLIV. Quod spuerunt in faciem ejus, et colaphis eum percusserunt.
XLV. De trina Petri negatione.
XLVI. Quod a longe secutus est Dominum euntem ad passionem.
XLVII. Quod ter Dominus oravit priusquam traderetur.
I. Quod Zacharias audit ab angelo, Exaudita est oratio tua.
II. Quod de navicula docet turbas.
III. Quod ait leproso mundato, Vade, ostende te sacerdoti.
IV. De paralytico qui per tectum est ad eum depositus.
V. Quomodo duos patres habere potuerit Joseph.
VI. De septuaginta septem generationibus.
VII. De eo qui habebat dexteram manum aridam.
VIII. Quod ait, Mensuram bonam, confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.
IX. Quod ait, Numquid potest caecus caecum ducere?
X. De illo qui fodit in altum et posuit fundamentum super petram.
XI. De pueris sedentibus in foro et ad invicem clamantibus.
XII. Quod ait, Nemo lucernam accendens operit eam vase, aut subtus lectum ponit.
XIII. De illo in quo erat legio daemoniorum.
XIV. De Septuaginta duobus discipulis.
XV. Quod ait, Si quod in te est lumen tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae sunt?
XVI. Quod ait, Nunc vos, Pharisaei, quod deforis est calicis, et catini mundatis.
XVII. De digito Dei.
XVIII. De jejunio filiorum sponsi.
(1324)
incidit in latrones.
XX. Quod Martha excepit illum in domum suam, ubi Maria sedebat ad pedes ejus.
XXI. De illo qui media nocte ab amico petit tres panes.
XXII. De pane et pisce et ovo.
XXIII. Quod ait, Tulistis clavem scientiae.
XXIV. Quod ait, nina plus est quam esca.
XXV. Quod ait, sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentis.
XXVI. De mensura trictici quam dat fidelis dispensator familiae.
XXVII. Quod ait, Cum videritis nubem orientem ab occasu.
XXVIII. Quod ait de statura corporis cui non possint aliquid addere.
XXIX. Quod ait, Nolite in sublime extolli.
XXX. De invitatis ad coenam.
XXXI. De sumptibus ad turrem aedificandam, et rege qui habet viginti millia.
XXXII. De sale infatuato et ove perdita.
XXXIII. De duobus filiis quorum junior profectus est in regionem longinquam.
XXXIV. Quod ait, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis.
XXXV. Quod ait, Si in alieno fideles non fuistis.
XXXVI. Quod ait, Nemo potest duobus dominis servire.
XXXVII. Quod ait, Regnum coelorum vim paritur.
XXXVIII. De divite ad cujus januam jacebat Lazarus ulcerosus.
XXXIX. Quod dixerunt discipuli Domino, Adauge nobis fidem.
XL. De decem leprosis.
XLI. De illo qui in tecto est, et vasa ejus in domo.
XLII. De illo qui in agro est, ut non redeat retro.
XLIII. De uxore Loth.
XLIV. De duobus in lecto et duabus molentibus et duobus in agro.
XLV. De judice iniquo quem vidua interpellabat.
XLVI. De homine nobili qui abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum.
XLVII. De camelo per foramen acus.
XLVIII. De caeco illuminato, cum propinquaret Jericho.
XLIX. De vita sanctorum, cum resurrexerint.
L. Quod ait, Orate ne intretis in tentationem.
LI. Quod scriptum est de Domino, Finxit se longius ire.
LIBER PRIMUS. Quaestiones in Evangelium secundum Matthaeum. (1323) QUAEST. I. [MATTH. c. XI, V\ 27.] Cum diceret, Nemo novit Filium nisi Pater, non dixit, Et cui voluerit Pater revelare; quemadmodum cum diceret, Nemo novit Patrem, nisi Filius, addidit, et cui voluerit Filius revelare. Quod non ita intelligendum est, quasi Filius a nullo possit cognosci, nisi a Patre solo; Pater autem non solum a Filio, sed etiam ab eis quibus revelaverit Filius. Sic enim potius dictum est, ut intelligamus et Patrem et ipsum Filium per Filium revelari; quia ipse est menti nostrae lumen: ut quod postea intulit, et cui voluerit Filius revelare, non tantum Patrem, sed etiam Filium accipias: ad totum enim quod dixit, illatum est. Verbo enim suo ipse Pater declaratur: verbum autem non solum id quod per verbum declaratur, sed etiam seipsum declarat.
II. [Ib. XII, 1.] Quod discipuli Domini coeperunt vellere spicas, et manducare, quod nisi confricantes eas, facere non possent; hinc est, Mortificate membra vestra, quae sunt super terram: id est, quia quisque non transit in corpus Christi, nisi carnalibus exspoliatus fuerit indumentis; hinc est et, Exuite vos veterem hominem (Coloss. III, 5-9); hinc est et, Circumcisione (1324)non manufacta in exspoliationem carnis (Coloss. II, 11).
III. [Ib. XII, 20.] In lino fumigante notandum quia et desertum lumine facit putorem.
IV. [Ib. XII, 22.] Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et multus: id est, qui non credit, et subditus est diabolo; qui non intelligit, et non confitetur ipsam fidem, de qua dictum est, Ore autem confessio fit in salutem (Rom. X, 10); vel qui non dat laudem Deo.
V. [Ib. XII, 27-29.] Quod dixit, Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, etiam secundum vestram sententiam: igitur pervenit in vos regnum Dei; quia regnum diaboli stare non potest, quod adversum se divisum esse fatemini. Regnum Dei nunc dicit, quo damnantur impii, et a fidelibus de peccatis suis poenitentiam nunc agentibus secernuntur. Fortem illum appellat, quia ipse tenebat, ne possent viribus suis ab (1325)illo se homines eruere, sed per gratiam Dei. Vasa ejus dicit omnes infideles. Nisi prius alligaverit fortem: alligaverit dixit, potestatem illi ademerit impediendi voluntatem fidelium a sequendo Christo, et obtinendo regno Dei.
VI. [Ib. XII, 34.] Progenies viperarum eos dicit, quia et diaboli filios appellat. In tantum enim quisque filius ejus est, in quantum eum peccando imitatur.
VII. [Ib. XII, 40.] Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Sextae feriae diei partem qua sepultus est cum praeterita nocte, pro nocte et die accipias, hoc est pro toto die; sabbati noctem et diem; et noctem dominicam cum eodem die illucescente: ac per hoc accipiendo partem pro toto, habes triduum et tres noctes. Quod enim dicuntur decem menses praegnantis, novem sunt pleni; sed initium decimi pro toto accipitur. Et quod se Dominus ostendit in monte, post sex dies factum dicit unus evangelista (Matth. XVII, 1); alter vero post octo dies dicit (Luc. IX, 28), partem posteriorem primi diei in quo futurum hoc Dominus promisit, et partem priorem novissimi diei in quo completum est quod promisit, pro totis atque integris diebus annumerans: ut intelligas eum qui dixit, post sex dies, solos medios commemorasse, qui vere toti atque integri completi sunt. In Genesi enim a lumine incipit dies, et finit ad tenebras (Gen. I, 5), ad significandum lapsum hominis: nunc autem a tenebris ad lucem, sicut dictum est, De tenebris lucem clarescere (II Cor. IV, 6): quia a peccatis homo liberatus, pervenit ad lucem justitiae.
VIII. [Ib. XII, 43-45.] Cum spiritus immundus exierit ab homine: significat quosdam ita credituros, ut ferre non possint labores continentiae, et ad saeculum redituri sint. Quod dictum est, Assumit secum alios septem, intelligitur quia cum quis ceciderit de justitia, etiam simulationem habebit. Cupiditas enim carnis expulsa per poenitentiam a consuetis operibus, cum non invenerit in quibus delectationibus correquiescat, avidius redit, et rursus occupat mentem hominis, si cum pulsa esset, negligentia subsecuta est, ut non introduceretur tanquam habitator mundatae domui sermo Dei per sanam doctrinam. Et quoniam non solum habebit illa septem vitia, quae septem virtutibus spiritualibus sunt contraria, sed etiam per hypocrisim se ipsas virtutes habere simulabit; propterea assumptis secum septem aliis nequioribus, hoc est, ipsa septenaria simulatione, redit illa concupiscentia, ut sint novissima hominis pejora quam erant prima.
IX. [Ib. XIII, 13, 23.] Quod dicit, Aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum: centesimum martyrum, propter satietatem vitae vel contemptum mortis: sexagesimum virginum, propter otium interius, (1326)quia non pugnant contra consuetudinem carnis; solet enim otium concedi sexagenariis post militiam, vel post actiones publicas: trigesimum conjugatorum, quia haec est aetas praeliantium; ipsi enim habent acriorem conflictum, ne libidinibus superentur.
X. [Ib. XIII, 25-30.] Omnis immunditia in segete, zizania dicuntur. Quod primo separata zizania dicuntur, quia tribulatione praecedente separabuntur impii a piis: quod per bonos Angelos intelligitur fieri; quia officia vindictae possunt implere boni bono animo, quomodo rex, quomodo judex; officia vero misericordiae mali implere non possunt.
XI. [Ib. XIII, 31.] Granum sinapis ob fervorem fidei, vel quod dicatur venena expellere, majus fit omnibus oleribus, id est dogmatibus. Dogmata autem sunt placita sectarum, id est, quod placuit singulis sectis.
XII. [Ib. XIII, 33.] Fermentum quod accepit mulier, et abscondit in farinae satis tribus: mulierem, sapientiam dicit: fermentum, dilectionem; quod fervefacit et excitat. In farinae autem satis tribus, vel tria illa in homine, Ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente (Matth. XII, 37); vel tria illa fructifera, Centenum, sexagenum, tricenum (Id. XIII, 8, 23); vel tria illa genera hominum, Noe, Daniel et Job (Ezech. XIV, 14).
XIII. [Ib. XIII, 44.] Thesaurum in agro absconditum, dixit duo Testamenta legis in Ecclesia, quae quis cum ex parte intellectus attigerit, sentit illic magna latere: et vadit et vendit omnia sua, et emit agrum illum, id est, contemptu temporalium comparat sibi otium, ut sit dives cognitione Dei.
XIV. [Ib. XIII, 54.] Quod dixerunt Judaei, Unde huic sapientia haec et virtutes? sapientia in his quae loquebatur, virtutes in his quae operabatur. Ideoque et Apostolus cum dixit Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (I Cor. I, 24); virtutem ad signa retulit propter Judaeos, sapientiam autem ad doctrinam propter Graecos, id est Gentes.
XV. [Ib. XIV, 26-33.] Quod dixerunt discipuli phantasma esse, significat id quod dictum est, Putas, inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8); quia quidam qui cesserint diabolo, de Christi adventu dubitabunt. Quod autem Petrus implorat a Domino auxilium, ne mergatur, significat quibusdam tribulationibus etiam post ultimam persecutionem purgandam esse Ecclesiam. Quod et Paulus significat dicens: Salvus erit; sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 15). Quod sequitur, ut adorantes omnes qui in navi erant, dicerent, Vere Filius Dei es, significat claritatem ejus tunc manifestam futuram, per speciem jam videntibus, qui per fidem nunc ambulant.
XVI. [Ib. XV, 5.] Munus quodcumque est ex me, tibi proderit; id est, munus quod offers causa mei, ad te jam pertinebit: quibus verbis significant filii jam non sibi opus esse parentum pro se oblationes, quod ad eam aetatem pervenissent, ut possent jam ipsi offerre pro se. In hac ergo aetate constitutos, ut possent parentibus (1327)suis hoc dicere, cum hoc dixissent, negabant Pharisaei reos esse, si parentibus suis non praestarent honorem.
XVII. [Ib. XV, 13.] Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur: id est, carnalis cupiditas, secundum quam sentientes offendebantur de praetermissis rerum signis, vel etiam traditionibus suis; et praecepta vitae non curabant, quae a cupiditate animum purgant.
XVIII. [Ib. VIII, 13; XV, 28.] Quod et puerum Centurionis, et filiam Chananaeae mulieris non veniens ad domos eorum, salvat; significat Gentes, ad quas non venit, salvas fore per verbum suum. Quod ipsis rogantibus filii sanantur, intelligenda est Ecclesiae persona, quae sibi est et mater et filii: nam simul omnes, quibus constat Ecclesia, mater dicitur; singuli autem iidem ipsi filii appellantur.
XIX. [Ib. XV, 30.] Quod turbae obtulerunt Domino mutos; qui eum non laudant, vel non confitentur fidem: caecos; qui non intelligunt, etiamsi obtemperant jubentibus: surdos; qui non obtemperant etiamsi intelligunt: claudos; qui praecepta non implent.
XX. [Ib. XVI, 2, 3.] Quod dixit Dominus, Facto vespere dicitis, Serenum erit; rubicundum est enim coelum; id est, sanguine passionis Christi, in primo adventu indulgentia peccatorum datur. Et mane, Hodie tempestas; rubet enim cum tristitia coelum; id est, quod secundo adventu igne praecedente venturus est. Faciem ergo coeli judicare nostis; signa autem temporum non potestis? Signa temporum dixit de adventu suo vel passione, cui simile est roseum coelum vespere: et item de tribulatione ante adventum suum futura, cui simile est mane roseum cum tristitia coelum.
XXI. [Ib. XVII, 11.] Quod dixit Dominus, Elias quidem venturus est, et restituet omnia; id est, vel eos quos persecutio Antichristi conturbaverit; vel ut ipse restituat moriendo quae debet.
XXII. [Ib. XVII, 14, 18.] Quod dixit, Saepe cadit in ignem, et aliquando in aquam: ignem ad iram, quod alta petat: aquam ad voluptates carnis. Item quod dicunt discipuli, Quare nos non potuimus ejicere eum? ne illis miraculis faciendis extollerentur in superbiam, admoniti sunt potius per humilitatem fidei, quasi per sinapis granum, elationem terrenam, quae montis nomine significata est, curare ut transiret.
XXIII. [Ib. XVII, 25.] Quod dixit, Ergo liberi sunt filii: in omni regno intelligendum est liberos esse filios, id est, non esse vectigales. Multo ergo magis liberi esse debent in quolibet regno terreno filii regni illius sub quo sunt omnia regna terrena.
XXIV. [Ib. XVIII, 6.] Quod Dominus dicit, Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, ex humilibus, quales vult esse discipulos suos, non obtemperando, vel etiam contraveniendo, sicut de Alexandro aerario Apostolus dicit (II Tim. IV, 14.); expedit ei ut mola asinaria suspendatur collo ejus, et praecipitetur in profundum maris: id est, congruit ei cupiditas rerum temporalium, cui stulti et caeci colligantur, (1328)eum devinctum pondere suo deducat ad interitum.
XXV. [Ib. XVIII, 24-31.] Quod oblatus est Domino debitor decem millium talentorum, et jussit eum venumdari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi: intelligendum est decem praeceptorum Legis eum fuisse debitorem; et pro cupiditate atque operibus suis, tanquam uxore et filiis, poenas solvere debuisse, quod est pretium ejus: pretium enim venditi, supplicium damnati intelligitur. Quod dixit, Noluit ignoscere conservo suo, sed abiit et misit eum in carcerem, et reliqua; intelligendum, tenuit contra eum hunc animum, ut supplicia illi vellet. Conservi autem qui narraverunt Domino quae fiebant, potest intelligi Ecclesia, quae et illum solvit, et illum ligat.
XXVI. [Ib. XIX, 23, 25.] Quod ait Dominus, divitem non intrare in regnum Dei; et discipuli dicunt, Quis potest salvus fieri? cum pauci sint divites in comparatione multitudinis pauperum: intelligendum quod omnes qui talia cupiunt, in eorum numero haberi animadverterint.
XXVII. [Ib. XX, 17.] Quod Dominus seorsum se duobus discipulis passurum refert, ad confirmandum in posterum testimonium fecit: quia dixit, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Matth. XVIII, 16). Ut enim neque vulgaretur quod dicebat, neque careret humani testimonii firmitate, paucioribus quam duobus dicere non potuit. Vel ad sacramentum charitatis ostendendum: minus enim quam inter duos charitas esse non potest. Erat autem ille non necessitate debiti propter peccatum suum, sed ad solvenda nostra peccata charitate passurus.
XXVIII. [Ib. XX, 29-34.] Ab Jericho egreditur Dominus; jam de ista terra resurrectione discedens. Sequuntur eum turbae multae; credunt in eum populi et gentes. Duo autem caeci sedentes juxta viam, significant de utroque populo quosdam jam cohaerentes per fidem dispensationi temporali, secundum quam Christus via est; et desiderantes illuminari, id est, aliquid de Verbi aeternitate intelligere, quod transeunte Jesu impetrare cupiebant, id est, per meritum fidei qua creditur Filius Dei et natus homo et passus propter nos. Per hanc enim dispensationem quasi transit Jesus, quia talis actio temporalis est. Oportebat autem ut tantum clamarent, donec resistentis sibi turbae strepitum vincerent; id est, tam perseveranter animum intenderent orando atque pulsando, quousque consuetudinem desideriorum carnalium, quae tanquam turba obstrepit cogitationi lucem veritatis aeternae videre conanti, vel ipsam hominum carnalium turbam studia spiritualia impedientem, fortissima intentione superarent. Itaque audiens Jesus qui ait, Patenti dabitur et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur (Matth. VII, 7), venientes ad se, ipso scilicet desiderii ardore pervenientes ad id quod desiderant, stans eos tangit, atque illuminat. Non enim sicut illa dispensatio temporalis, ita etiam Verbi aeternitas transit, quae in seipsa manens omnia innovat (Sap. VII, 27). Quapropter (1329)quia fides incarnationis temporalis ad aeterna intelligenda nos praeparat, transeunte Jesu admoniti sunt ut illuminarentur, et ab stante illuminati sunt. Temporalia enim transeunt, aeterna stant.
XXIX. [Ib. XXI, 21.] Quod Dominus dicit discipuli suis, Dicetis monti huic, Tolle et jacta te in mare, de superbia dixit quae ad saeculares pertinet: hoc sibi servus Dei dicere debet, ut eam a se repellat, quia ipsi non congruit. Vel quod per eorum fidem, quia per eos Evangelium praedicatum est, ipse Dominus qui mons appellatus est (Isai. II, 2), ablatus est a Judaeis, ut in Gentes tanquam in mare porro jaceretur.
XXX. [Ib. XXI, 44.] Quod Dominus dicit, Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum: de his dicit quod cadent super eum, qui illum modo contemnunt, vel injuriis afficiunt; ideo nondum penitus interereunt, sed tamen confringuntur, ut non recte ambulent: super quos autem cadit, veniet illis desuper in judicio cum poena perditionis; ideo dixit, Conteret eos, ut sint impii tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4).
XXXI. [Ib. XXII, 2-9.] Quod Dominus dixit, Simile est regnum coelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo; nuptias dixit Verbum incarnatum, quia in ipso homine suscepto Ecclesia Deo copulata est. Quod dixit, Tauri mei et altilia occisa sunt: tauros dixit principes plebium; altilia vero, omnia saginata. Quod dixit Dominus, Ite ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias: viae intelliguntur dogmata Gentium; quia ex omnibus illis ad nuptias venerunt, id est, Christo crediderunt.
XXXII. [Ib. XXII, 25.] Quod Sadducaei dicunt Domino, Fuerunt apud nos septem fratres, et unus accepta uxore obiit, et secundus, et caeteri; intelliguntur homines impii, qui fructum justitiae non potuerunt afferre in terra per omnes septem mundi aetates, quibus ista terra consistit: postea enim et ipsa terra transiet, per quam omnes illi quasi septem mariti steriliter transierunt.
XXXIII. [Ib. XXII, 40.] Quod Dominus dicit, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae; pendet dixit, id est, illo refertur, ibi habet finem.
XXXIV. [Ib. XXXIII, 17, 19.] Quod Dominus dixit, Quid enim majus est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? et item dixit, Quid enim majus est, donum, an altare quod sanctificat donum? intelligendum templum et altare ipsum Christum; aurum et donum, laudes et sacrificia precum, quae in eo per eum offerimus. Non enim ille per haec, sed ista per illum sanctificantur.
XXXV. [Ib. XXIII, 23 et 24.] Quod Dominus dixit, Excolantes culicem, refertur ad id quod dixit, decimare illos minuta quaeque. Camelum glutientes, refertur ad id quod dixit, Praeteritis graviora Legis; misericordiam, et judicium, et fidem: ut iste sit sensus, Minima observatis, maxima contemnitis. Ex hac enim perversitate etiam illud eis accidit, quo possunt haec per allegoriam referri, ut dimitterent Barabbam (1330)(Matth. XXVII, 20), quia videlicet ipse non solveret sabbatum, quod magna diligentia carnaliter observabant; occiderent autem Dominum spiritualiter sabbatum insinuantem per misericordiam et judicium et fidem, quae illi maxime contemnebant. Nam et culicis nomine non absurde figuratur seditiosus homicida; quia hoc animal et strependo inquietat, et sanguine delectatur: et cameli nomine propter humiliantem se ad subeunda onera magnitudinem, intelligitur congruenter Dominus.
XXXVI. [Ib. XXIII, 37.] Quod dixit Dominus ad Jerusalem, Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat filios suos sub alas, et noluisti? hoc genus animantis magnum affectum in filios habet, ita ut eorum infirmitate affecta et ipsa infirmetur; et quod dfificilius in caeteris animantibus invenies, alis suis filios protegens, contra milvum pugnet: sic etiam mater nostra Sapientia Dei, per carnis susceptionem infirmata quodammodo (unde et Apostolus dicit, Quod infirmum Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25), protegit infirmitatem nostram, et resistit diabolo, ne nos rapiat. In qua defensione, quod illa adversus milvum conatur affectu, haec adversus diabolum perficit potestate.
XXXVII. [Ib. XXIV, 20]. Quod Dominus dixit, Orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato, id est, ne impedimento aliquo detineamini: quia et hieme, imbribus vel frigore; et sabbato, in quo proficisci non licebat, impediebatur quis ab itinere. Vel aliud, ne in tristitia aut laetitia rerum temporalium quis inveniatur a die illa.
XXXVIII. [Ib. XXIV, 23-27.] Quod Dominus dicit, Sicut enim fulgur exit ab oriente, et pervenit usque ad occidentem; ita erit et adventus Filii hominis; orientis et occidentis nomine totum orbem voluit significare, per quem futura erat Ecclesia, incipiente Evangelio ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47), secundum illum sensum quo dixit, Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus (Matth. XXVI, 64). Convenienter enim Ecclesiam nunc fulgur nominavit, quod maxime solet emicare de nubibus. Constituta ergo auctoritate Ecclesiae per orbem terrarum clara atque manifesta, consequenter discipulos admonet, atque omnes fideles, et qui in eum credere voluerint, ne schismaticis atque haereticis credant. Unumquodque enim schisma, et unaquaeque haeresis, aut locum suum habet in orbe terrarum, partem aliquam tenens; aut obscuris atque occultis conventiculis curiositatem hominum decipit. Quo pertinet quod ait, Si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus, aut illic, quod significat terrarum partes et provinciarum: aut in penetralibus, aut in deserto, quod significat obscura et occulta conventicula haereticorum. Quod ergo dixit, ab oriente in occidentem perventurum adventum suum, contra illos valet qui per terrarum particulas nominantur, et dicunt apud se esse Christum. Quod autem ait, Sicut fulgur, contra illos valet, qui occulte congregant (1331)tanquam in penetralibus, et paucos tanquam in deserto: ad manifestationem quippe claritatemque pertinet Ecclesiae fulguris nomen, significans etiam noctem vel nubila saeculi hujus; tunc enim fulguris candor apparet.
XXXIX. [Ib. XXIV, 32.] Quod Dominus dixit, Ab arbore autem fici discite similitudinem; arborem fici genus humanum intellige, propter pruritum carnis. Cum jam ramus ejus tener fuerit; id est, cum filii hominum per fidem Christi ad spirituales fructus profecerint, et in eis honor adoptionis filiorum Dei eminuerit.
XL. [Ib. XXVI, 24.] Quod Dominus de Juda dixit, Bonum erat illi non nasci, utrum in hanc vitam? ut usitate locutus sit. Non enim potest bonum esse aliquid ei, qui non est. Et si quisquam contendit esse aliquam vitam ante istam, non Judae tantum ut nasceretur, sed nulli expedire convincitur. An diabolo dicit non nasci ad peccatum? An etiam bonum illi erat ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata?
XLI. [Ib. XXVI, 15.] Quod Dominus triginta argenteis venditus est, significat per Judam Judaeos iniquos, qui sequentes carnalia et temporalia, quae ad quinque sensus pertinent corporis, Christum habere noluerunt: quod quia sexta mundi aetate fecerunt, sexies quinos eos tanquam pretium venditi Domini accepisse significatum est. De quo tempore talibus insultat propheta dicens, Filii hominum, quousque graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium (Psal. IV, 3)? ut si quinque aetatibus fuisset aliqua excusatio sequendae vanitatis, vel sexta comprehenderent veritatem, quae per Dominum nostrum praedicabatur, et demonstrabatur, sicut sexta die homo factus est ad imaginem Dei (Gen. I, 26). Quod quia noluerunt, habent sexies quini impressam imaginem principis saeculi, et non habent Christum per quem signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Et quia eloquium Domini argentum est (Psal. XI, 7), illi autem etiam ipsam legem carnaliter intellexerunt, tanquam in argento impressam saecularis principatus imaginem amisso Domino tenuerunt.
XLII. [Ib. XXIV, 28.] Quod Dominus dicit, Ubi fuerit corpus, illo congregabuntur aquilae; id est in coelum, quo hinc secum levavit corpus in homine suscepto: quod etiam cadaver ideo appellatum est, quia moriturus haec loquebatur. Illo congregabuntur aquilae, dictum est de spiritualibus, qui ejus passionem humilitatemque imitando, tanquam de ejus corpore saturantur. Corpus enim propter humilitatem pro nobis passionemque suscepit.
XLIII. [Ib. XXVI, 29.] Quod Dominus dicit sub tempus passionis discipulis, Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei, vult intelligi hoc vetus esse, cum illud novum dicit. Quia ergo de propagine (1332)Adam, qui vetus homo appellatur, corpus susceperat, quod in passione morti traditurus erat (unde etiam per vini sacramentum commendat sanguinem suum), quid aliud novum vinum, nisi immortalitatem renovatorum corporum intelligere debemus? quod cum dicit, Vobiscum bibam, etiam ipsis resurrectionem corporum ad induendam immortalitatem promittit. Vobiscum enim non ad idem tempus, sed ad eamdem innovationem dictum accipiendum est. Nam et nos dicit Apostolus resurrexisse cum Christo (Coloss. II, 12), ut spes rei futurae jam praesentem laetitiam afferat. Quod autem de hoc genimine vitis etiam illud novum esse dicit, significat eadem utique corpora resurrectura secundum innovationem coelestem, quae nunc secundum terrenam vetustatem moritura sunt. Si autem vitem de cujus vetustate hunc passionis calicem bibit, ipsos Judaeos intellexeris, significatum est etiam ipsam gentem ad corpus Christi per novitatem vitae accessuram, cum, ingressa plenitudine Gentium, omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25).
XLIV. [Ib. XXVI, 67.] Quod dictum est, Exspuerunt in faciem ejus, significavit eos qui ejus praesentiam gratiae respuunt. Item tanquam colaphis eum caedunt, qui honores suos ei praeferunt: palmas in faciem ejus dant, qui perfidia caecati eum non venisse affirmant, tanquam praesentiam ejus exterminantes et repellentes.
XLV. [Ib. XXVI, 69-74.] Quod Petrus necdum solidatus in fide, Deum ter negavit, videtur ipsa trina ejus negatio pravum errorem haereticorum designasse. Nam error haereticorum de Christo tribus generibus terminatur: aut enim de divinitate ejus, aut de humanitate, aut de utroque falluntur.
XLVI. [Ib. XXVI, 58.] Quod ad passionem euntem Dominum a longe sequebatur Petrus, significat Ecclesiam secuturam quidem, hoc est, imitaturam passionem Domini, sed longe differenter: Ecclesia enim pro se patitur, at ille pro Ecclesia.
XLVII. [Ib. XXVI, 39, 42, 44.] Sicut tentatio cupiditatis trina est, ita etiam tentatio timoris trina est. Cupiditati quae in curiositate est, opponitur timor mortis: sicut enim in illa cognoscendarum rerum est aviditas, ita in ista metus amittendae talis notitiae. Cupiditati vero honorum vel laudis, opponitur timor ignominiae et contumeliarum. Cupiditati autem voluptatis, opponitur timor doloris. Non absurde ergo intelligitur propter trinam tentationem passionis, ter Dominum orasse ut transiret calix; sed ita ut potius impleretur voluntas Patris.
LIBER SECUNDUS. Quaestiones in Evangelium secundum Lucam. (1333) QUAEST. I. [LUC. cap. I, V\. 13, 20.] Quod Zacharias orans pro populo, audit ab angelo, Exaudita est oratio tua; ecce. Elizabeth uxor tua concipiet et pariet filium, et vocabis nomen ejus Joannem; primo hoc attendendum est, quia non est verisimile, ut cum pro populi peccatis vel salute vel redemptione ille offerret, si quidem populus eum exspectabat offerentem, quod potuerit relictis publicis votis homo senex, uxorem habens anum, pro accipiendis filiis orare: praesertim quia nemo orat accipere, quod se accepturum esse desperat; usque adeo autem ille jam se habiturum filios desperabat, ut hoc angelo promittenti non crederet. Ergo quod ei dicitur, Exaudita est oratio tua, pro populo intelligendum est: cujus populi quoniam salus et redemptio et peccatorum abolitio per Christum futura erat, ad hoc nuntiatur Zachariae filius nasciturus, quia praecursor Christi destinabatur. Quod autem ei non credenti angelo, ab eodem angelo dicitur, Et ecce eris tacens donec impleantur haec in tempore suo, intelligendum est significasse quod prophetia usque ad Joannem, tanquam a sono sileret intelligibili; quia non est intellecta, donec in Domino compleretur.
II. [Ib. V, 3-11.] Quod Dominus de navicula docet turbas, significavit hoc tempus, quando Dominus de auctoritate Ecclesiae docet gentes. Quod Dominus ascendens in navim, quae erat Petri, rogat eum a terra reducere pusillum, significat vel temperate utendum verbo ad turbas, ut nec terrena eis praecipiantur, nec sic a terrenis in profundiora sacramentorum recedatur, ut ea penitus non intelligant: vel prius in proximis regionibus gentibus praedicandum; ut quod dicit item Petro, Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam, ad remotiores gentes, quibus postea praedicatum est, pertineat: sicuti Isaias dicit, Tolle signum in gentes, ad eas quae prope, et ad eas quae longe (Isai. LXII, 10, et LVII, 19). Ut quod etiam retia rumpebantur piscium copia, et naviculae impletae sunt, ita ut mergerentur, significet hominum carnalium multitudinem tantam futuram in Ecclesia, ut etiam disruptione pacis, exeuntibus inde haeresibus et schismatibus, tanta remaneret, et tanta esset futura illi amissio fidei et bonorum morum, ut Christo dicere videatur talis Ecclesia, Exi a me, quia peccator homo sum: tanquam turbis carnalium repleta, et eorum moribus pene submersa, regimen spiritualium, in quibus maxime Christi persona eminet, a se repellat quodammodo. Non enim hoc voce linguae dicunt homines bonis ministris Dei, ut eos a se repellant; sed voce morum et actuum suorum suadent a se recedi, ne per bonos regantur; et eo vehementius, quo deferunt eis honorem, et tamen factis suis a se recedere admonent: ut honorificentiam eorum significaverit Petrus, (1334)cadens ad pedes Domini; mores autem in eo quod dixit, Exi a me, Domine, quia peccator homo sum. Quod tamen quia non fecit Dominus; non enim recessit ab eis, sed eos subductis navibus ad littus perduxit; significat in bonis et spiritualibus viris non esse oportere hanc voluntatem, ut peccatis turbarum commoti, quo quasi securius tranquilliusque vivant, munus ecclesiasticum deserant. Quod ergo subductis ad terram navibus, relictis omnibus secuti sunt eum Petrus et Jacobus et Joannes, potest significare finem temporis, quo ab hujus mundi salo, qui Christo inhaeserint, penitus recessuri sunt.
III. [Ib. V, 14.] Quod Dominus dicit leproso mundato: Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis; hic videtur approbare sacrificium, quod per Moysen praeceptum est, cum id non receperit Ecclesia. Quod ideo jussisse intelligi potest, quia nondum esse coeperat sacrificium Sanctum sanctorum, quod corpus ejus est. Nondum enim in passione obtulerat holocaustum suum, quo sacrificio confirmato in credentibus populis, templum ipsum eversum est, ubi illa sacrificia offerri solebant. Hoc autem factum est secundum prophetiam Danielis (Dan. IX, 27). Non enim oportebat auferri significantia sacrificia, priusquam illud quod significabatur confirmatum esset contestatione Apostolorum praedicantium, et fide credentium populorum.
IV. [Ib. V, 18-25.] De paralytico: potest intelligi anima dissoluta membris, hoc est bonis operationibus, Christum quaerere, id est, voluntatem Verbi Dei; impediri autem turbis, nisi tecta, id est, operta Scripturarum aperiat, ut per haec ad notitiam Christi perveniat, hoc est, ad ejus humilitatem fidei pietate descendat. Hi autem a quibus deponitur, bonos in Ecclesia doctores possunt significare. Quod autem cum lecto deponitur, significat ab homine in ista carne adhuc constituto Christum debere cognosci. Quem tamen lectum sanus postea jubetur portare, et ire in domum suam, ut remissione peccatorum convalescentibus per spem bonam membris animae, hoc corpus restaurare intelligatur: ut jam non in carnalibus gaudiis tanquam in lecto requiescat infirmitas animi; sed magis ipsa contineat affectiones carnales, et tendat ad requiem secretorum cordis sui.
V. [Ib. III, 23.] Non absurde quaestio proponitur, Quomodo potuerit duos patres habere Joseph. Nam Matthaeus eum dicit genitum ab eo qui vocabatur Jacob (Matth 1. 16). Lucas vero filium esse dicit ejus qui vocabatur Heli. Neque hoc loco illud dici potest quod unus homo, sicut non solum apud Gentes, sed etiam apud Judaeos accidere solere manifestum est, duo nomina habuerit. Caetera enim serie generationum, (1335)qui hoc putat, facile refellitur. Quid enim de avis, atavis, proavis, caeterisque majoribus dicturus est, quorum diversa nomina singuli Evangelistae in sua quisque narratione contexunt? Quid postremo de ipso numero; quandoquidem Lucas a Domino usque ad David quadraginta tres generationes enumerat, Matthaeus autem a David usque ad Dominum viginti octo vel viginti septem? Certi enim sacramenti gratia usque ad transmigrationem, et ab ipsa item transmigratione unus bis numeratur. Quaerendum igitur quomodo duos patres potuerit habere Joseph. Et mihi quidem in praesentia tres causae occurrunt, quarum aliquam Evangelista secutus sit. Aut enim unus erat Joseph naturalis pater, et alter eum adoptaverat: aut more Judaeorum, cum sine filiis unus decessisset, uxorem ejus propinquus accipiens, filium quem genuit propinquo mortuo deputavit (Deut. XXV, 5, 6); ut cum ab altero alteri genitus esset Joseph, convenienter duos patres habere diceretur. Aut unus Evangelista patrem ejus a quo genitus est, nominavit; alter vero vel avum maternum, vel aliquem de cognatis majoribus posuit, cui propter consanguinitatis vinculum, in filii loco Joseph non absurde constitueretur, ut inde jam usque ad David non eumdem quem Matthaeus generationum ordinem texeret. In quibus causis illa videtur infirma, quam secundo loco posuimus: quia cum quisque apud Judaeos defuncto fratre vel propinquo prolem de uxore ejus exsuscitat, illud quod nascitur nomen defuncti solet accipere. Ergo aut adoptio solvit istam quaestionem, aut origo majorum, aut aliqua alia causa, quae nobis in praesentia non occurrit. Quapropter tanta est eorum dementia, qui facilius dilabuntur ad Evangelistarum aliquem de mendacio criminandum, quam causas quaerant, cur diversa patrum nomina singuli commemoraverint, ut temere dicatur duas solas esse causas, quibus id recte fieri potuerit, cum tamen ad solvendam quaestionem vel unam invenire sufficiat.
VI. [Ib. III, 23-38.] Quid sibi velit quod septuaginta septem personae secundum generationes, quas Lucas secutus est, inveniuntur, quaeri potest. Nam et hujus numeri mentionem Dominus fecit, cum eum Petrus de dimittendis peccatis fratris interrogasset. Ait enim, non solum septies, sed septuagies septies esse dimittendum (Matth. XVIII, 22). Unde recte creditur commemoratione hujus numeri omnia peccata jussisse dimitti; quandoquidem ipse per quem peccata omnia dimissa sunt, septuagesima et septima generatione, secundum evangelistae memorati testimonium, ad homines humaniter venire dignatus est. Convenientissime autem, cum sit etiam alia series generationum quam Matthaeus explicat (Id. I, 1-17), hanc ille tenuit, qui baptizato Domino generationes ipsas per septuaginta et septem personas sursum versus enumerat. Nam et reditus est et tanquam ascensus ad Deum, cui post peccatorum abolitionem reconciliamur, expressus, cum sursum versus per illas generationes ascenditur. Et utique per Baptismum fit omnium remissio (1336)peccatorum, quae illo numero significatur. Non enim in baptismo Domini ipsi Domino peccata dimissa sunt, sed ipsa ibi remissio peccatorum omnium, quae misericordia ejus et potestate donata est hominibus, per illum baptismum Domini et per illum numerum generationum consecrata atque signata est. Nec temere Dominus et frustra septuagesima et septima generatione venit aboliturus omnia peccata, nisi quia in illo numero aliquid latet, quod ad significationem pertineat omnium peccatorum. Hoc autem in undenario et septenario considerandum est: qui numeri per se multiplicati, ad tantum perveniunt; nam undecies septem vel septies undecim, septuaginta et septem fiunt. Undecim autem transgressionem denarii significant: ac si in denario perfectio beatitudinis significatur, unde est etiam illud, quod omnes conducti ad vineam, denario remunerantur (Id. XX, 2-10), quod fit cum septenaria creatura Trinitati Creatoris adjungitur; manifestum est quod transgressio denarii peccatum significat per superbiam plus aliquid habere cupientis, et integritatem perfectionemque amittentis. Hoc autem septies propterea ducitur, ut motu hominis facta significetur illa transgressio. Ternario enim numero incorporea pars hominis significatur; unde est quod ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente jubemur diligere Deum (Deut. VI, 5, et Matth. XXII, 37): quaternario vero corpus; multis enim modis quadripartita invenitur natura corporis. Ex his ergo conjunctis homo constans, non absurde septenario numero significatur. Motus autem in numeris non exprimitur, cum dicimus, Unum, duo, tria, quatuor, etc.; sed cum dicimus, Semel, bis, ter, quater: quapropter, ut dixi, non septem et undecim, sed septies undecim, significatur transgressio, quae motu facta est hominis peccantis, hoc est perfectionis suae stabilitatem transgredientis cupiditate amplius aliquid habendi; ut tanto post per prophetam animae diceretur, Sperabas, si a me discessisses, aliquid amplius te habituram? Ex quo vitio superbiae omnia peccata silvescunt: quae tamen dimittuntur, cum septuagies septies ignoscendum esse admonemur (Matth. XVIII, 22), ut intelligamus nullum peccatum excipi, quod poenitenti et veniam deprecanti per Ecclesiam, cujus personam Petrus gestat, non dimittatur.
VII. [Ib. VI, 9.] Quod dicit Dominus Judaeis, de eo qui habebat manum dexteram aridam, Interrogabo vos si licet sabbato bene facere, an male; animam salvam facere, an perdere. Quaeritur, cum corpus curaverit, quare sic interrogaverit, animam salvam facere, an perdere. Vel quod illa miracula propter fidem faciebat, ubi salus est animae: vel quod ipsa sanatio manus dexterae, salutem animae significabat, quae a bonis operibus cessans, aridam quodammodo dexteram habere videbatur: vel animam pro homine posuit, sicut dici solet. Tot animae ibi fuerunt.
VIII. [Ib. VI, 38.] Quod Dominus dicit, Date, et dabitur vobis, mensuram bonam, confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum, ex illa sententia accipi potest, qua dicit et alio loco, Ut ipsi recipiant (1337)vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9): ut plebi praeceptum esse videatur, quod dictum est, Date, et dabitur vobis. Secundum quam sententiam dicit Apostolus, Communicet qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis (Galat. VI, 6). Non enim diceret, dabunt in sinum vestrum, nisi quia per illorum merita, quibus vel calicem aquae frigidae in nomine discipuli dederint, mercedem coelestem recipere merebuntur (Matth. X, 42).
IX. [Ib. VI, 39.] Quod Dominus dicit, Numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? fortasse hoc ideo subjunxerit, ne sperarent a Levitis se accepturos mensuram illam de qua dixit, Dabunt in sinum vestrum, quoniam ipsis dabant decimas. Quos caecos dixit, quia Evangelium non tenerent; ut illam remunerationem per discipulos Domini potius plebs inciperet jam sperare: quos imitatores suos volens ostendere, addidit etiam, Non est discipulus super magistrum.
X. [Ib. VI, 47, 48.] Quod Dominus dicit, Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram; fodere dixit, humilitate christiana omnia terrena exhaurire de corde suo, ne propter aliquid tale Deum colat. In altum autem fodere, donec ad petram perveniat: in tantum Christum gratis sequi, et gratis eum colere, ut non solum non propter superflua, sed nec propter illa quae videntur huic vitae necessaria, et quae sine culpa a quovis justo sumi et haberi possunt, tamen temporalia atque terrena sunt, colendus Deus putetur.
XI. [Ib. VII, 32 35.] De pueris sedentibus in foro, et ad invicem clamantibus, converso ordine ad proposita respondit. Nam quod ait, Lamentavimus, et non plorastis, ad Joannem pertinet, cujus abstinentia a cibis et potu, luctum poenitentiae significabat. Quod autem ait, Cantavimus tibiis, et non saltastis, ad ipsum Dominum, qui utendo cum caeteris cibo et potu, laetitiam regni figurabat. At illi nec humiliari cum Joanne, nec cum Christo gaudere voluerunt; dicentes illum daemonium habere, istum voracem et ebriosum, et amicum publicanorum et peccatorum. Quod autem subjungit, Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis, ostendit filios sapientiae intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam, et temperantia per abundantiam non se corrumpendi, atque opportune sumendi vel non sumendi ea quorum non usus, sed concupiscentia reprehendenda est. Non enim interest omnino quid alimentorum sumas, ut succurras necessitati corporis, dummodo congruas in generibus alimentorum his cum quibus tibi vivendum est. Neque quantum sumas, multum interest; cum videamus aliorum stomachum citius satiari, et eos tamen illi ipsi parvo quo satiantur, ardenter, et intolerabiliter, et omnino turpiter inhiare: alios autem plusculo quidem satiari, sed tolerabilius inopiam perpeti, et vel ante (1338)ora positas epulas, si id in tempore aut opus sit, aut necesse sit, cum tranquillitate aspicere, neque tangere. Magis ergo interest, non quid vel quantum alimentorum pro congruentia hominum atque personae suae et pro suae valetudinis necessitate quis capiat; sed quanta facilitate atque serenitate animi careat, cum his vel oportet vel etiam necesse est carere: ut illud in animo christiani compleatur quod Apostolus dicit, « Scio et minus habere, scio et abundare (in omnibus et in omnibus imbutus sum), et satiari et esurire, et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat (Philipp. IV, 12, 13); et illud, « Neque si manducaverimus, abundabimus; neque si non manducaverimus, egebimus (I Cor. VIII, 8); et illud, » Non est enim regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium. » Et quia solent homines multum gaudere de carnalibus epulis, addidit, in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17). Justificatur ergo sapientia ab omnibus filiis suis, qui intelligunt utendis terrenis tempora opportuna esse debere; facilitatem vero carendi talibus, et amorem fruendi aeternis, non variari oportere per tempora, sed perpetuo retineri.
XII. [Ib. VIII, 16.] Quod Dominus ait, Nemo autem lucernam accendens operit eam vase, aut subtus lectum ponit; sed super candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen; qui verbum Dei timore carnalium incommodorum abscondit, ipsam utique carnem praeponit manifestationi veritatis, et ea quasi cooperit verbum, timendo praedicare: eam itaque vasis et lecti nomine appellavit, sub quo lucernam ponere ait eum qui hoc facit.
XIII. [Ib. VIII, 26-39.) Quod in regione Gerasenorum curavit Dominus eum in quo erat legio daemoniorum, significatae sunt Gentes quae multis daemonibus serviebant. Quod sine vestimento erat, non habebat fidem, etc. Quod in domo non habitabat, in conscientia sua non requiescebat. Quod in monumentis manebat, in mortuis operibus, hoc est peccatis, delectabatur. Quod autem compedibus ferreis et catenis ligabatur, significat graves et duras leges Gentium, quibus et in eorum republica peccata cohibentur. Quod etiam vinculis talibus disruptis agebatur a daemonio in eremum, significat quod etiam ipsis transgressis legibus, ad ea scelera cupiditate ducebatur, quae jam vulgarem consuetudinem excederent. Quod autem in porcos pascentes in montibus daemonia ire permissa sunt, significat immundos et superbos homines, quibus daemonia dominantur per idolorum cultus. Quod autem in stagnum praecipitati sunt, significat quod jam clarificata Ecclesia, et liberato populo Gentium a dominatione daemoniorum, in abditis agunt sacrilegos ritus suos, qui Christo credere noluerunt, caeca et profunda curiositate submersi. Quod autem pastores porcorum fugientes, ista nuntiaverunt, significat quosdam etiam primates impiorum, quanquam christianam legem fugiant, potentiam tamen ejus per gentes stupendo et (1339)mirando praedicare. Quod Geraseni prodeunt videre quod factum est, et inveniunt hominem vestitum, et mente sana sedere ad pedes Jesu, et cognoscentes quid factum sit, rogant Jesum ut ab eis discederet, magno timore perculsi; significat multitudinem vetusta sua vita delectatam, honorare quidem, sed nolle pati christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possint; admirantes tamen fidelem populum a pristina perdita conversatione sanatum. Quod ille cupit jam esse cum Christo, et dicitur ei, Redi domum tuam, et enarra quanta tibi fecit Deus; ex illa Apostoli sententia recte potest intelligi, cum ait, Dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum; manere in carne, necessarium propter vos (Philipp. I, 23). Ut sic quisque intelligat post remissionem peccatorum redeundum sibi esse in conscientiam bonam, et serviendum Evangelio propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat: ne cum praepropere jam vult esse cum Christo, negligat ministerium praedicationis, fraternae redemptioni accommodatum.
XIV. [Ib. X, 1.] De septuaginta duobus discipulis: sicut viginti quatuor horis totus orbis peragitur, atque a sole lustratur; ita mysterium illustrandi orbis per Evangelium Trinitatis in septuaginta duobus discipulis intimatur. Viginti quatuor enim ter in septuaginta duobus ponimus. Quod autem binos mittit, sacramentum est charitatis: sive quia duo sunt charitatis praecepta, sive quia omnis charitas minus quam inter duos esse non potest.
XV. [Ib. XI, 35.] Si lumen quod est in te, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae (Matth. VI, 23)? Lumen dicit bonam intentionem mentis, qua operamur: tenebras autem ipsa opera appellat, sive quia ignoratur ab aliis quo animo illa faciamus, sive quia eorum exitum etiam ipsi nescimus, id est, quomodo exeant atque proveniant eis quibus nos ea bono animo impendimus. Plerumque enim beneficiis nostris male utendo corrumpuntur, quibus nos ea misericorditer benevola intentione praestamus.
XVI. [Ib. XI, 39.] Nunc vos, Pharisaei, quod deforis est calicis et catini mundatis. Hinc et deinceps quod dicit in Pharisaeos et Legis doctores, hoc est quod superius dixit, Obfirmaverat faciem in Jerusalem (Luc. IX, 51), ut eis aperte vera diceret vitia et peccata eorum.
XVII. [Ib. XI, 20.] Ideo dicitur Spiritus sanctus digitus Dei, propter partitionem donorum quae in eo dantur, unicuique propria, sive hominum, sive Angelorum. In nullis enim membris nostris magis apparet partitio, quam in digitis.
XVIII. [Ib. V, 33-38.] Jejunium aut in tribulatione est, aut in gaudio: in tribulatione, ad propitiandum Deum pro peccatis; in gaudio vero, cum tanto minus delectant carnalia, quanto spiritualium major sagina est. Cum ergo Dominus interrogatus esset cur discipuli ejus non jejunarent, de utroque jejunio respondit. Namque ad illud quod in tribulatione jejunari solet, pertinet quod ait, sponsi filios tunc jejunaturos, cum ab eis ablatus fuerit sponsus: tunc enim desolabuntur, (1340)et in moerore ac luctu erunt, donec eis per Spiritum sanctum gaudia consolatoria retribuantur. Quo dono percepto, etiam jejunii alterum genus, quod fiet per laetitiam, jam renovati in vitam spiritualem convenientissime celebrabunt. Quod antequam accipiant, dicit eos tanquam vetera vestimenta, quibus inconvenienter novus pannus assuitur, id est aliqua particula doctrinae, quae ad novae vitae temperantiam pertinet; quia si hoc fiat, et ipsa doctrina quodammodo scinditur, cujus particula quae ad jejunium ciborum valet, inopportune traditur, cum illa doceat generale jejunium, non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum: cujus quasi pannum, id est partem aliquam, quae ad cibos pertinet, dicit non oportere hominibus adhuc veteri consuetudini deditis impertiri; quia et illinc quasi conscissio videtur fieri, et ipsi vetustati non convenit. Dicit etiam similes eos esse veteribus utribus, quos vino novo, id est spiritualibus praeceptis, facilius disrumpi, quam id continere dicit. Erant autem jam utres novi, cum post ascensum Domini, desiderio consolationis ejus orando et sperando innovabantur. Tunc enim acceperunt Spiritum, sanctum, quo impleti, cum omnium, qui de diversis gentibus aderant, linguis loquerentur, dicti sunt musto pleni (Act. II, 1-13). Novum enim vinum jam novis utribus venerat.
XIX. [Ib. X, 30-37.] Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho: ipse Adam intelligitur in genere humano. Jerusalem, civitas pacis illa coelestis, a cujus beatitudine lapsus est. Jericho, Luna interpretatur, et significat mortalitatem nostram, propter quod nascitur, crescit, senescit, et occidit. Latrones, diabolus et angeli ejus: qui eum spoliaverunt immortalitate: et plagis impositis, peccata suadendo: reliquerunt semivivum: quia ex parte qua potest intelligere et cognoscere Deum, vivus est homo; ex parte qua peccatis contabescit et premitur, mortuus est, et ideo semivivus dicitur. Sacerdos autem et Levita qui eo viso praeterierunt, sacerdotium et ministerium Veteris Testamenti significant, quae non poterant prodesse ad salutem. Samaritanus, Custos interpretatur: et ideo ipse Dominus significatur hoc nomine. Alligatio vulnerum, est cohibitio peccatorum. Oleum, consolatio spei bonae, propter indulgentiam datam ad reconciliationem pacis. Vinum, exhortatio ad operandum ferventissimo spiritu. Jumentum ejus, est caro in qua ad nos venire dignatus est. Imponi jumento, est in ipsam incarnationem Christi credere. Stabulum, est Ecclesia, ubi reficiuntur viatores de peregrinatione redeuntes in aeternam patriam. Altera dies, est post resurrectionem Domini. Duo denarii, sunt vel duo praecepta charitatis, quam per Spiritum sanctum acceperunt Apostoli ad evangelizandum caeteris: vel promissio vitae praesentis et futurae. Secundum enim duas promissiones dictum est, Accipiet in hoc saeculo septies tantum, et in saeculo (1341)futuro vitam aeternam consequetur (Matth. XIX, 29). Stabularius ergo est Apostolus. Quod supererogat, aut illud est consilium quod ait, De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII, 25): aut quod etiam manibus suis operatus est, ne infirmorum aliquem in novitate Evangelii gravaret, cum ei liceret pasci ex Evangelio (II Thess. III, 8, 9).
XX. [Ib. X, 38-42.] Quod Martha excepit illum in domum suam, significat Ecclesiam quae nunc est, excipientem Dominum in cor suum. Maria soror ejus quae sedebat ad pedes Domini, et audiebat verbum ejus, significat eamdem Ecclesiam, sed in futuro saeculo, ubi cessans ab opere ministerioque indigentiae, sola sapientia perfruetur. Martha ergo occupata est circa multum ministerium; quia nunc talibus operibus exercetur Ecclesia. Quod autem queritur quod se soror ejus non adjuvet, occasio datur sententiae Domini, qua ostendit istam Ecclesiam sollicitam esse et turbari circa plurima, cum sit unum necessarium, ad quod per ministerii hujus merita pervenitur. Mariam vero dicit optimam partem elegisse, quae non auferetur ab ea: et ideo intelligitur optima, quia et per hanc ad illam tenditur, et non auferetur; illa vero ministerii, quamvis sit bona, tamen auferetur, quando indigentia, cui ministratur, transierit.
XXI. [Ib. XI, 5-8.] Amicus ad quem venitur media nocte ut accommodet tres panes, utique ad similitudinem ponitur, secundum quam quis Deum rogat in media tribulatione constitutus, ut ei tribuat intelligentiam Trinitatis, qua praesentis vitae consoletur labores. Sed comparatio est a minore. Si enim amicus homo surgit de lecto, et dat, non amicitia, sed taedio compulsus; quanto magis Deus dat, qui sine taedio largissime donat quod petitur, sed ad hoc se peti vult, ut capaces donorum ejus fiant qui petunt? In tribus autem panibus etiam illud significatur, unius esse substantiae Trinitatem. Amicus autem, quem dicit ille qui petit, venisse de via, et non se habere quod ponat ante illum, intelligitur hominis appetitus, qui debet obtemperare rationi. Serviebat autem consuetudini temporali, quam viam vocat, propter omnia per tempus transeuntia. Converso autem homine ad Deum, etiam ille appetitus a consuetudine revocatur - sed si non consolatur interius gaudium de doctrina spirituali, qua Creatoris Trinitas praedicatur, magnae angustiae sunt in homine, quem premit aerumna mortalis, cum ab iis quae foris delectant, praecipitur abstinentia, et intus non est refectio de laetitia doctrinae salutaris; et ipsa angustia est media nox, qua cogitur vehementer instare petendo, ut accipiat tres panes. Quod autem ei dicitur de intus, jam ostium clausum esse, pueros quoque ejus cum eo in cubili esse, significat tempus famis verbi, cum intelligentia clauditur, et illi qui evangelicam sapientiam tanquam panem erogantes, per orbem terrae praedicaverunt, pueri patrisfamilias jam sunt in secreta quiete cum Domino: (1342)et tamen orando efficitur ut accipiat desiderans intellectum ab ipso Deo, etiamsi homo desit per quem sapientia praedicetur.
XXII. [Ib. XI, 12.] De pane, pisce, et ovo, quibus contraria posuit, lapidem, serpentem et scorpionem. Intelligitur panis charitas, propter majorem appetitum, et tam necessarium ut sine illa caetera nihil sint, sicut sine pane mensa inops: cui contraria est cordis duritia, quam lapidi comparavit. Piscis autem intelligitur fides invisibilium, vel propter aquam Baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur; quod etiam fides hujus mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur: cui contrarium posuit serpentem, propter venena fallaciae, quae etiam primo homini male suadendo praeseminavit. In ovo intelligitur spes; ovum enim nondum est fetus perfectus, sed fovendo speratur: cui contrarium posuit scorpionem, cujus aculeus venenatus retro timendus est; sicut spei contrarium est retro respicere, cum spes futurorum in ea quae ante sunt, se extendat.
XXIII. [Ib. XI, 52.] De eo quod dicit Dominus Scribis vel doctoribus Judaeorum, Tulistis clavem scientiae; ipsi non introistis, et eos qui intrabant, prohibuistis: quod in Scriptura Dei humilitatem Christi nec ipsi intelligere, nec ab aliis intelligi volebant.
XXIV. [Ib. XII, 23.] Quod Dominus dicit discipulis: Anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum, et utique, si hoc tibi dedit quod plus est, quanto magis dabit quod minus est?
XXV. [Ib. XII, 35.] Quod Dominus dicit, Sint lumbi vestri accincti; propter continentiam ab amore rerum saecularium: lucernae ardentes; hoc ipsum ut vero fine et recta intentione faciatis.
XXVI. [Ib. XII, 42.] Quod Dominus dixit Petro, Quis, putas, est fidelis dispensator et prudens, quem constituet Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? mensuram dicit propter modum capacitatis quorumque audientium.
XXVII. [Ib. XII, 54, 55.] Quod Dominus dicit, Cum videritis nubem orientem ab occasu, carnem suam a morte resurgentem significat: ex illo enim omnibus terris imber evangelicae praedicationis infusus est. Austrum flantem ante aestus, tribulationes leviores ante judicium.
XXVIII. [Ib. XII, 26.] Quod Dominus dicit, Si enim quod minimum est, non potestis, cum de augenda corporis statura diceret; minimum est enim hoc, sed Deo, corpora operari.
XXIX. [Ib. XII, 29.] Cum diceret discipulis, non debere haberi sollicitudinem de cibis, ait, Et nolite in sublime extolli. Primo enim haec ad necessitatem implendam homo quaerit: cum autem haec abundaverint, incipit et superbire de talibus. Tale est hoc ac si se vulneratus quis jactet quia habet multa emplastra in domo, cum hoc illi bonum esset ut vulnera (1343)non haberet, et ne uno quidem indigeret emplastro.
[Ib. XIV, 2, 5; XIII, 11-16.] Congruenter hydronicum animali quod cecidit in puteum, comparavit; humore enim laborabat: sicut et illam mulierem quam decem et octo annis alligatam dixerat, et ab eadem alligatione solvebat, comparavit jumento quod solvitur, ut ad aquam ducatur. Hydropem autem recte comparamus diviti avaro: sicut enim ille quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitit; sic iste quanto est copiosior divitiis, quibus non bene utitur, tanto ardentius talia concup scit. Illam vero ita morbo incurvatam, ut se erigere non posset, animae terrenis opinionibus debilitatae atque oppressae, ita ut divina cogitare non valeat.
XXX. [Ib. XIV, 21, 23.] Quod de civitate adducit invitatos ad coenam, de ipsa gente Judaeorum qui crediderunt significat, debiles peccatis, non habentes superbiam quasi justitiae, quae mendax primates eorum a gratia prohibebat. Quod autem de sepibus et viis alios adduci jussit, cum adhuc locus esset, Gentes significat, propter diversas vias sectarum et spinas peccatorum.
XXXI. [Ib. XIV, 28-33.] Sumptus ad turrem aedificandam, vires ad discipulatum Christi obtinendum: et decem millia praeliaturi cum rege qui habebat viginti millia, simplicitatem christiani dimicaturi cum duplicitate diaboli, hoc est cum dolis et fallaciis ejus, in affectu constituit renuntiantis omnibus quae sunt ejus. Ita enim concludit: Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae sunt ejus, non potest meus esse discipulus. Inter quae omnia etiam ipsa temporalis vita intelligatur necesse est, quam oportet sic possidere ad tempus, ut non te impediat ab aeterna, qui eam fuerit minatus auferre. Sicut autem de turri non perfecta, per opprobrium deterruit dicentium, Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare: sic in rege cum quo dimicandum est, ipsam pacem accusavit, cum ait, Adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae sunt pacis; significans etiam minas imminentium a diabolo tentationum, non sustinere homines qui non renuntiant omnibus quae possident, et pacem cum eo facere consentiendo illi ad committenda peccata. Turrem quippe aedificare, et contra regem illum dimicare, esse discipulum Christi est: habere autem sumptus ad perficiendam turrem, et habere fortia decem millia contra viginti millia regis, renuntiare est omnibus quae sunt ejus.
XXXII. [Ib. XIV, 34, 35, XV, 4-10.] Salem infatuatum, apostatam: Ovem perditam, omnes peccatores (1344)dixit, qui per poenitentiam reconciliantur Deo. Quam humeris suis portat, quia humiliando se tales erexit. Ideo autem illas nonaginta novem dixit, quas reliquit in deserto, quia superbos significant, tanquam solitudinem gerentes in animo, dum solos se videri volunt, quibus ad perfectionem unitas deest. Cum enim quisque a vera unitate divellitur, superbia divellitur: suae quippe potestatis esse cupiens, non sequitur unum, quod Deus est. Ideoque et in nonaginta novem ovibus et in novem drachmis ponit eorum significationem, qui de se praesumentes peccatoribus ad salutem redeuntibus se praeponunt. Unum enim deest ad novem ut decem sint, et ad nonaginta novem ut centum sint. Et si per caeteros numeros hoc consideres. Nam et nongentis nonaginta novem, unum deest ut mille sint, et ad novem millia nongento nonagintas novem, unum deest ut decem millia sint. Variari ergo per brevitatem et magnitudinem numeri possunt, quibus unum deest ut perficiantur: ipsum vero unum sine varietate in se manens cum accesserit perficit, cui deputat omnes per poenitentiam reconciliatos, quae humilitate obtinetur.
XXXIII. [Ib. XV, 11-32.] Homo habens duos filios, Deus ad duos populos intelligitur, tanquam stirpes duas generis humani: unam eorum qui permanserunt in unius Dei cultu, alteram eorum qui usque ad colenda idola deseruerunt Deum. Ab ipso autem exordio creaturae mortalium consideratio debet intendi. Major ergo filius ad cultum unius Dei pertinet. Minorem in regionem longinquam profectum esse dicit. Petiit enim ut sibi pars substantiae quae eum tangeret, daretur a patre, tanquam anima potestate sua delectata, id quod illi est vivere, intelligere, meminisse, ingenio alacri excellere: omnia ista divina sunt munera, quae in potestatem accipiens per liberum arbitrium, quia divisit pater liberis substantiam, minor filius in regionem longinquam profectus est, male utendo naturalibus bonis, eo ipso quod patrem deseruit cupiditate fruendi creatura, relicto ipso Creatore.
Quod non post multos dies dixit factum, ut congregatis omnibus peregre proficisceretur in regionem longinquam: quia non multo post institutionem humani generis placuit animae per liberum arbitrium ferre secum quamdam velut potentiam naturae suae, et deserere eum a quo condita est, praefidens viribus suis; quas vires tanto consumit citius, quanto eum deserit a quo datae sunt. Itaque hanc vitam prodigam vocat, amantem fundere atque spatiari pompis exterioribus, intus inanescentem, cum ea quisque sequitur quae ab illa procedunt, et relinquit eum qui sibi est interior. Regio itaque longinqua, oblivio Dei est. Fames autem in illa regione, est indigentia verbi veritatis. Unus civium regionis illius, aliquis aerius princeps ad militiam diaboli pertinens. Villa ejus, modus potestatis ejus. Porci, immundi spiritus qui sub ipso essent. Siliquae quibus porcos pascebat, saeculares doctrinae, sterili vanitate resonantes; de quibus laudes idolorum fabularumque ad deos Gentium (1345)pertinentium vario sermone atque carminibus percrepant, quibus daemonia delectantur: unde cum iste saturari cupiebat, aliquid solidum et rectum quod ad beatam vitam pertineret, invenire volebat in talibus, et non poterat. Hoc est enim quod ait, Et nemo illi dabat.
In se autem reversus, jam scilicet ab eis quae forinsecus frustra illiciunt et seducunt, in conscientiae interiora reducem faciens intentionem suam, dixit, Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus? Unde hoc scire poterat, in quo erat tanta oblivio Dei, sicut in omnibus idololatris fuit, nisi quia ista recogitatio jam resipiscentis est, cum Evangelium praedicaretur? Jam enim poterat talis animadvertere multos praedicare veritatem, inter quos quidam essent non ipsius amore veritatis ducti, sed cupiditate comparandorum saecularium commodorum. De quibus dicebat Apostolus, esse quosdam qui Evangelium annuntiarent non caste (Philipp. I, 17), existimantes quaestum esse pietatem (I Tim. VI, 5). Non enim aliud annuntiabant, sicut haeretici; sed hoc quod apostolus Paulus, non eo tamen animo quo apostolus Paulus: unde et mercenarii recte appellantur, in eadem quidem domo eumdem panem verbi tractantes; non tamen in haereditatem aeternam vocati, sed temporali mercede conducti. De talibus dictum est, Amen, dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). Ego ergo, inquit, hic fame pereo. Deinde ait, Surgam, quia jacebat: et ibo, quia longe aberat: ad patrem meum, quia sub principe porcorum erat. Caetera verba sunt poenitentiam meditantis in confessione peccati, nondum tamen agentis. Non enim jam dicit patri, sed dicturum se esse promittit cum venerit. Intelligas igitur hoc nunc accipiendum esse venire ad patrem, in Ecclesia constitui per fidem, ubi jam possit esse peccatorum legitima et fructuosa confessio. Quid ergo patri dicturum se dicit? Pater, peccavi in coelum et coram te, et jam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis tuis. Utrum hoc est Peccavi in coelum, quod est Coram te; ut coelum appellaverit ipsam summitatem Patris: unde est etiam illud in Psalmo, A summo coelo egressio ejus (Psal. XVIII, 7), cum ab ipso Patre vellet intelligi? An potius, Peccavi in coelum, coram sanctis animis, in quibus est sedes Dei: Coram te autem, in ipso penetrali interiore conscientiae?
Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset: antequam intelligeret Deum, sed tamen cum jam pie quaereret, Vidit illum pater ipsius. Impios enim et superbos convenienter non videre dicitur, tanquam ante oculos non habere: ante oculos enim haberi, nonnisi qui diliguntur, dici solent. Et misericordia motus est: et accurrens cecidit super collum ejus. Non enim Pater unigenitum Filium deseruit, in quo usque ad nostram longinquam etiam peregrinationem cucurrit atque descendit; quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19): et ipse Dominus ait, Pater in me manens ipse facit opera sua (Joan. XIV, 10). Quid est autem, super collum ejus cadere, nisi inclinare et humiliare in amplexum (1346)ejus brachium suum? Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1)? quod est utique Dominus noster Jesus Christus. Et osculatus est illum. Consolari verbo gratiae Dei ad spem indulgentiae peccatorum, hoc est, post longa itinera remeantem mereri a patre osculum charitatis. Et incipit jam peccata constitutus in Ecclesia confiteri. Nec dicit omnia quae dicturum se esse promiserat, sed usque ad illud, Non sum dignus vocari filius tuus. Hoc enim vult fieri per gratiam, quo se indignum esse per merita fatetur. Non addit quod in illa meditatione dixerat, Fac me sicut unum de mercenariis tuis. Cum enim panem non haberet, vel mercenarius esse cupiebat: quod post osculum patris generosissime jam dedignatur.
Stola prima, est dignitas quam perdidit Adam. Servi qui eam proferunt, reconciliationis praedicatores. Annulus in manu, pignus Spiritus sancti propter gratiae partitionem, quae digito bene significatur. Calceamenta in pedes, praeparatio evangelizandi ad non tangenda terrena. Vitulus saginatus, ipse idem Dominus, sed secundum carnem satiatus opprobriis. Quod autem imperat ut adducant eum, quid aliud, nisi ut praedicent eum, et annuntiando venire faciant in exhausta fame viscera filii esurientis? Nam etiam ut occidant eum jubet, hoc est, ut mortem ejus insinuent: tunc enim cuique occiditur, cum credit occisum. Et epulemur, inquit: hoc ad laetitiam valet, propter illa quae consequenter dicit, Quia hic filius meus mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Et istae epulae atque festivitas nunc celebrantur, per orbem terrarum Ecclesia dilatata atque diffusa. Vitulus enim ille in corpore et sanguine Dominico et offertur Patri, et pascit totam domum.
Cum interea major filius, populus Israel secundum carnem, non quidem profectus in longinquam regionem, sed tamen in domo non est. In agro autem est, id est, in ipsa haereditaria opulentia Legis et Prophetarum terrena potius operatur, et in quibuscumque Israeliticis considerationibus. Nam multi tales inventi sunt in eis, et saepe inveniuntur. Veniens de agro domui propinquare coepit, id est, labore servilis operis improbato, ex iisdem Scripturis Ecclesiae libertatem consideravit. Audit symphoniam et chorum, scilicet Spiritu plenos vocibus consonis Evangelium praedicare: quibus dictum est, Obsecro vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes (I Cor. I, 10). Audit quoque concorditer conversantium animam et cor unum in laudes Dei. Vocat unum de servis, et interrogat quae illa sint: sumit utique ad legendum aliquem Prophetarum, et in eo quaerens, quodammodo interrogat unde ista festa in Ecclesia celebrantur, in qua se esse non videt. Respondet ei servus patris propheta: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum (1347)illum recepit. In extremis enim terrae fuit frater tuus. Sed inde major exsultatio cantantium Domino canticum novum, quia laus ejus ab extremis terrae (Isai. XLII, 10); et propter eum qui absens erat, occisus est vir in plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem (Id. LIII, 3); quia quibus non est narratum de eo, viderunt; et qui non audierunt, intellexerunt (Id. LII, 15).
Sed indignatur etiam nunc, et adhuc non vult introire. Cum ergo plenitudo Gentium intraverit, egredietur opportuno tempore pater ejus, ut et jam omnis Israel salvus fiat: cui ex parte caecitas facta est velut absentia in agro, donec plenitudo filii minoris longe in idololatria Gentium constituti redux ad manducandum vitulum intraret (Rom. XI, 25). Erit enim quandoque aperta vocatio Judaeorum in salutem Evangelii. Quam manifestationem vocationis, tanquam egressum patris appellat ad rogandum majorem filium.
Deinde quae respondet idem major filius, duas quaestiones habent: quomodo videlicet accipiatur ille populus nunquam mandatum Dei praeteriisse; et quem dicat haedum quem nunquam accepit, ut cum amicis suis epularetur. Sed de mandato non praetergresso facile illud occurrit, neque de omni mandato dictum esse, sed de uno maxime necessario, quo nullum Deum alium praeter unum Creatorem omnium colere jussus est (Exod. XX, 3): neque iste filius in omnibus Israelitis, sed in his intelligitur habere personam, qui nunquam ab uno Deo ad simulacra conversi sunt. Quanquam enim tanquam in agro positus iste filius terrena desideraret, ab uno tamen Deo ista desiderabat bona, quamvis communia cum pecoribus. Unde in Psalmo ex persona Synagogae, quod interpretatur Asaph, convenienter accipitur dictum, Quasi pecus factus sum ad te, et ego semper tecum (Psal. LXXII, 23). Quod etiam patris ipsius testimonio comprobatur, cum dicit, Tu mecum es semper. Non enim quasi mentientem redarguit, sed secum perseverantiam ejus approbans, ad perfructionem potioris atque jucundioris exsultationis invitat.
Quis est ergo haedus quem nunquam accepit ad epulandum? Peccator profecto haedi nomine significari solet. Sed absit ut Antichristum intelligam. Non enim exitum invenio hujusce sententiae. Multum enim absurdum est, eum cui dicitur, Tu mecum es semper, hoc a patre optasse, ut Antichristo crederet. Neque omnino in eis Judaeorum, qui Antichristo credituri sunt, istum filium fas est intelligi. Quomodo autem epularetur ex illo haedo, si ipse esset Antichristus, qui ei non crederet? Aut si hoc est epulari ex haedi occisione, quod est de Antichristi perditione laetari, quomodo dicit filius quem recepit pater hoc sibi non fuisse concessum, cum omnes filii Dei de illius adversarii damnatione laetaturi sint? Nimirum ergo (quod in re obscurissima sine praejudicio diligentioris inquisitionis dixerim) ipsum Dominum sibi negatum ad epulandum conqueritur, dum eum peccatorem putat. Cum enim haedus est illi genti, id est, (1348)cum eum sabbati violatorem et profanatorem Legis existimat, jucundari epulis ejus non meruit: ut quod ait, Nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer; tale sit ac si diceret, eum qui mihi haedus videbatur, nunquam dedisti mihi ad epulandum, eo ipso mihi illum ipsum non concedens, quo mihi haedus videbatur. Quod autem dicit, eum amicis meis, aut ex persona principum cum plebe intelligitur, aut ex persona populi Jerosolymitani cum caeteris populis Juda. Meretrices autem cum quibus dissipasse substantiam suam filius junior accusatus est, recte intelliguntur superstitiones, relicto uno connubio legitimo verbi Dei, cum turba daemoniorum cupiditate turpissima fornicari.
Quid deinde sibi vult quod cum pater diceret, Tu mecum es semper, quod jam tractatum est, addidit, Et omnia mea tua sunt? Qua in re primo cavendum est ne intelligas ita dictum, omnia mea tua sunt, quasi non sint et fratris, ut tanquam in terrena haereditate, patiaris angustias, quomodo possint omnia esse majoris, si habet ibi etiam junior partem suam. Sic enim a perfectis et perpurgatis, ac jam immortalibus filiis habentur omnia, ut sint et omnium singula, et omnia singulorum. Ut enim cupiditas nihil sine angustia, ita nihil cum angustia charitas tenet. Sed quomodo omnia? Num et Angelos, ait aliquis, et Virtutes sublimes ac Potestates, atque universa coelestia Dei ministeria Deus in possessionem tali filio subjecisse putandus est? Si possessionem sic accipias, ut ejus possessor ipse sit dominus; non utique omnia. Non enim domini erunt, sed consortes potius Angelorum, de quibus dictum est, Erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30). Sin vero possessio sic intelligitur, quomodo recte dicimus possidere animas veritatem; non invenio cur non vere ac proprie accipere possimus omnia quae dicta sunt omnia. Non enim illud ita loquimur, ut dominas veritatis dicamus animas, quam ab eis dicimus possideri. Aut si nomine possessionis ad hunc sensum impedimur, id quoque auferatur. Non enim ait pater, Omnia in possessionem tibi dabo, sive, Omnia mea possides vel possidebis; sed, Omnia mea tua sunt. Nec tamen ita sunt ejus, ut ipsius Dei. Quod enim est in nostra pecunia, potest familiae nostrae vel alimentum esse vel ornamentum, vel aliquid hujusmodi. Et certe cum ipsum patrem recte ille posset suum dicere, non video quae ipsius recte sua vocare non possit, diversis duntaxat modis. Cum enim beatitatem illam obtinuerimus, nostra erunt ad videndum superiora, nostra erunt ad convivendum aequalia, nostra erunt ad dominandum inferiora. Congaudeat ergo securissimus major frater, quia junior frater mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.
XXXIV. [Ib. XVI, 1-9.] In villico quem Dominus ejiciebat de villicatu, et laudavit eum quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere. Non enim aut Domino nostro fascienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude eleemosynas faciamus: aut eos a quibus recipi volumus in tabernacula aeterna, tanquam debitores Dei et Domini nostri fas (1349)est intelligi; eum justi et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant in tabernacula aeterna, qui necessitatibus suis terrena bona communicaverint; de quibus etiam dicit, quod si quis alicui eorum calicem aquae frigidae dederit tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam (Matth. X, 42): sed etiam e contrario ducuntur istae similitudines, ut intelligamus, si laudari potuit ille a Domino qui fraudem faciebat, quanto amplius placeant Domino Deo, qui secundum ejus praeceptum illa opera faciunt; sicut etiam de judice iniquitatis qui interpellabatur a vidua, comparationem duxit ad judicem Deum, cui nulla ex parte judex iniquus conferendus est (Luc. XVIII, 2-8). Quod autem de centum cadis olei, quinquaginta scribi fecit a debitore; et de centum coris tritici, octoginta; ad nihil aliud valere arbitror, nisi ut ea quae similiter atque in Levitas Judaei, quisque operatur in Christi Ecclesiam, abundet justitia ejus super Scribarum et Pharisaeorum (Matth. V, 20), ut cum illi decimas darent, isti dimidias dent: sicut non de fructibus, sed de ipsis bonis suis fecit Zacchaeus (Luc. XIX, 8); aut certe duplicet decimam, ut duas decimas dando superet impendia Judaeorum. Mammona vero iniquitatis ob hoc a Domino appellata est ista pecunia, quam possidemus ad tempus, quia Mammona divitiae interpretantur, nec sunt istae divitiae nisi iniquis, qui in eis constituunt spem atque copiam beatitudinis suae: a justis vero cum haec possidentur, est quidem ista pecunia, sed non sunt illis divitiae nisi coelestes et spirituales, quibus indigentiam suam spiritualiter supplentes exclusa egestate miseriae, beatitudinis copia ditantur.
XXXV. [Ib. XVI, 12.] Quod dicit, Si in alieno fideles non fuistis, alienas appellat terrenas facultates; quia nemo eas secum moriens aufert. Hoc est quod dicit David: Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus; quoniam non, cum morietur, accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria ejus (Psal. XLVIII, 17, 18).
XXXVI. [Ib. XVI, 13.] Quod ait, Aut unum odiet, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet, non sine consideratione distinguenda sunt. Non enim passim aut quasi temere dicta sunt. Nemo enim interrogatus utrum diligat diabolum, respondet se diligere, sed potius odisse: Deum autem se diligere omnes fere proclamant. Ergo aut unum odiet, et alterum diliget, ut fieri debet: odiet scilicet diabolum, diliget Deum. Quod vero adjunxit, Aut alteri adhaerebit, et alterum contemnet: adhaerebit scilicet diabolo, cum quasi ejus praemia temporalia sectatur; contemnet autem Deum. Non dixit, odiet, sed contemnet: sicut solent minas ejus postponere cupiditatibus suis, qui de bonitate ejus ad impunitatem sibi blandiuntur. Quibus per Salomonem dicitur: Fili, ne adjicias peccatum super peccatum, et dicas, Miseratio Dei magna est (Eccli. V, 5, 6).
XXXVII. [Ib. XVI, 16.] (1350) Regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud (Matth. XI, 12). Non solum ut quisque ista contemnat, sed etiam linguas deridentium se talia contemnentem: hac enim vi facta invadit quodammodo quasi praedator violentus regnum coelorum. Hoc enim subjunxit Evangelista, cum dixisset derisum fuisse Jesum a Pharisaeis, cum de contemnendis terrenis divitiis loqueretur.
XXXVIII. [Ib. XVI, 19-31.] Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, et caetera. Per allegoriam sic accipi possunt, ut in divite intelligantur superbi Judaeorum, ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere (Rom. X, 5). Purpura et byssus, dignitas regni est. Et auferetur, inquit, a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti justitiam (Matth. XXI, 43). Epulatio splendida, jactantia Legis est, in qua gloriabantur plus ad pompam clationis abutentes ea, quam ad necessitatem salutis utentes. Mendicus autem nomine Lazarus, quod interpretatur Adjutus, significat indigentem, veluti gentilem aliquem aut publicanum, qui tanto magis adjuvatur, quanto minus de suarum copia facultatum praesumit. Tales erant duo qui orabant in templo; unus publicanus, et alius pharisaeus. Dives ergo dicit tanquam satiatus justitia, non inter illos beatos numerandus qui esuriunt et sitiunt justitiam (Id. V, 6): Gratias tibi ago, quia non sum sicut publicanus iste. Pauper autem qui se adjuvari desiderat, dicit: Propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 10-13). Desiderat tamen saturari de micis quae cadunt de mensa divitis jacens ad januam. Non enim admittebatur ad epulas ejus, qui nec bene illis utebatur, nec egenti dabat; tanquam Scriba claves habens regni coelorum, nec ipse intrans, nec alios intrare permittens (Id. XI, 52). Micae cadentes de mensa divitis, sunt quaedam verba Legis, quae illi jactantes quasi projiciebant in terram, cum superbe populo loquerentur. Ulcera, sunt confessiones peccatorum, velut mali humores a visceribus intimis foras erumpentes. Canes qui ea lingebant, nequissimi homines amantes peccata, qui lata lingua etiam laudare non cessant opera mala, quae in se alius gemens et confitens detestatur. Sinus Abrahae, requies beatorum pauperum, quorum est regnum coelorum, in quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura inferni, poenarum profunditas, quae superbos et immisericordes post hanc vitam vorat. Quos tamen Dominus in ista narratione dicit videre de longinquo atque sentire beatorum requiem, quo sane transire non possunt.
Quod autem linguam sibi vult refrigerari, cum in flamma utique totus arderet, significat quod scriptum est, Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21): et quia ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10), quod per superbiam ille non fecit. Extremum autem digiti, vel minimam operationem misericordiae significat, qua per Spiritum sanctum subvenitur. Cum autem ei dicitur, Recepisti bona in vita tua, illud tangitur, quia felicitatem dilexit saeculi, nec aliam vitam praeter (1351)istam in qua superbus tumebat, adamavit. Lazarum autem mala dicit recepisse, quia intellexit hujus vitae mortalitatem, labores, dolores, et aerumnas, poenas esse peccati: de quo scriptum est, Eramus et nos naturaliter filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3); de quo iterum scriptum est, nec infantem cujus est unius diei vita super terram mundum esse a peccato (Job XIV, 4, sec. LXX), quia omnes utique in Adam morimur (I Cor. XV, 22), qui factus est transgressione mortalis.
Quod autem dicit, ad ea loca in quibus torquentur impii, justos, etiam si velint, non posse transire, quid aliud significat, nisi post hanc vitam ita receptis in carcere, ut non inde exeant donec reddant novissimum quadrantem (Matth. V, 26), per incommutabilitatem divinae sententiae, nullum auxilium misericordiae posse praeberi a justis, etiam si eam velint praebere? Quo admonet scilicet ut in hac vita homines subveniant quibus possunt, ne postea etiam si optime recepti fuerint, eis quos diligunt opitulari non valeant. Illud enim quod scriptum est, Ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9), non de superbis et immisericordibus scriptum est, qualis iste dives fuisse demonstratur, quod recipi a sanctis in illa tabernacula mereantur; sed de his qui sibi amicos officiosissimis operibus misericordiae fecerint: quanquam nec ipsos justi velut propria potestate quasi gratificando recipiant; sed promissione atque permissione illius qui eos consilio praemonuit ut sibi amicos facerent, et qui seipsum pasci, vestiri, hospitio recipi, visitari in unoquoque minorum suorum, liberatoris bonitate dignatus est. Quanquam illa receptio, utrum statim post istam vitam fiat, an in fine saeculi in resurrectione mortuorum atque ultima retributione judicii, non minima quaestio est: sed quandolibet fiat, certe de talibus qualis ille dives insinuatur, nulla Scriptura fieri pollicetur.
Quinque autem fratres quos habere se dicit in domo patris sui, Judaeos significant. Appellati enim sunt quinque, quia sub Lege detinebantur quae per Moysen data est, qui libros quinque conscripsit. Quod vero Lazarum petit mitti ad fratres suos, sensit se utique indignum qui testimonium perhibeat veritati: et quia non impetraverat paululum se refrigerari, multo minus credit relaxari se posse ab inferis ad praedicationem veritatis. Quod Abraham dicit, Si volunt credere, habent Moysen et Prophetas, non istos Evangelio praeposuit; sed quia Evangelium, sicut dicit Apostolus, testimonium habet a Lege et Prophetis (Rom. III, 21), illis credendo posse eos significat ad Evangelium pervenire: sicut alio loco ipse Dominus dicit, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: ille enim de me scripsit (Joan. V, 46). Denique ad hoc pertinet quod etiam postea dicit, Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent: quia eum praenuntiaverunt Moyses et Prophetae qui surrexit a mortuis, hoc ipsum etiam de illo quod resurrecturus (1352)esset a mortuis, quibus non credendo utique nec Christo volunt credere. Multo minus ergo cuilibet possunt credere qui a mortuis resurrexerit, quando ei non credunt, cujus resurrectionem Moyses et Prophetae praedicaverunt, quibus credere nolunt.
Aliter etiam intelligi potest ista narratio, ut per Lazarum Dominum significari accipiamus, jacentem ad januam illius divitis, quia se ad aures superbissimas Judaeorum incarnationis humilitate dejecit: cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, quaerens ab eis vel minima opera justitiae, quae suae mensae, hoc est, suae potestati per superbiam non usurparent; quae opera misericordiae atque humilitatis, quamvis minima et sine disciplina et perseverantia vitae bonae, saltem interdum vel casu facerent, sicut micae de mensa cadere solent. Ulcera, passiones sunt Domini ex infirmitate carnis, quam pro nobis suscipere dignatus est. Canes ergo qui ea lingebant, Gentes sunt, quos homines peccatores et immundos dicebant Judaei, et tamen passiones Domini in Sacramentis corporis et sanguinis ejus, per totum jam orbem suavitate lambunt devotissima. Jam sinus Abrahae intelligitur secretum Patris quo post passionem resurgens assumptus est Dominus: quo eum portatum ab Angelis ideo dictum puto, quia ipsam receptionem qua in secretum Patris abscessit, Angeli annuntiaverunt discipulis intuentibus. Dicendo enim, Quid statis aspicientes in coelum (Act. I, 11)? quid aliud dixerunt, nisi nullo modo posse oculos hominum usque in illud penetrare secretum quo ibat Dominus, cum in conspectu discipulorum ferretur in coelum? Jam caetera secundum superiorem expositionem accipi possunt: quia secretum Patris bene intelligitur, ubi etiam ante resurrectionem justorum animae vivunt cum Deo. Tanto enim verius ubique est Deus, quanto nullo continetur loco, sicut et latroni dictum est, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43): unde nunquam recessit Dei filius, quamvis ab hominibus per susceptam carnem in civitate Judaeorum tanta pateretur.
XXXIX. [Ib. XVII, 5-10.] Quod dixerunt discipuli Domino, Adauge nobis fidem, potest quidem intelligi hanc fidem sibi eos augeri postulasse, qua creduntur ea quae non videntur: sed tamen dicitur etiam fides rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur; quod futurum est, cum jam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa Dei Sapientia per quam facta sunt omnia (Psal. CIII, 24). De qua fide rerum lucisque illius praesentatae forsitan Paulus apostolus dicit: « Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem » (Rom. I, 17). Dicit enim et alio loco: « Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu » (II Cor. III, 18). Sicut enim hic ait, de gloria in gloriam; ita et ibi, ex fide in fidem: de gloria scilicet Evangelii, quo nunc credentes illuminantur, in gloriam ipsius incommutabilis et manifestae (1353)veritatis, qua tunc commutati perfruentur; ita ex fide verborum quibus nunc credimus quod nondum videmus, in fidem rerum qua in aeternum quod nunc credimus, obtinebimus. Secundum sententiam hanc etiam illud dictum est a Joanne in Epistola ad Parthos: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Unde enim nunc filii Dei sumus, nisi quia potestatem dedit nobis filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus (Joan. I, 12), ut videamus in aenigmate (I Cor. XIII, 12)? unde autem tunc similes ei erimus, nisi quoniam, ut ipse ait, videbimus eum sicuti est? Quod etiam dictum est, Tunc autem facie ad faciem.
Illam ergo fidem praesentissimae veritatis plerisque non intelligentibus videri potest Dominus noster, discipulis suis non ad id quod petiverant respondisse. Cum enim dixissent Domino, Adauge nobis fidem, ait illis: « Si haberetis fidem tanquam granum sinapis, diceretis huic arbori moro, Eradicare et transplantare in mare, et obediret vobis. » Deinde sequitur: « Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi statim, Transi, recumbe; et non dicet ei, Para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes? Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae sibi imperaverat? Non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi supervacui sumus; quod debuimus facere fecimus. » Quid haec pertineant ad id quod dictum est Domino, Adauge nobis fidem, difficile apparet, nisi intelligamus ex fide in fidem, id est, ex fide ista in qua ministratur Deo, in illam fidem eos significasse transferri ubi fruantur Deo. Augebitur enim fides, cum primo verbis praedicantibus, deinde rebus apparentibus credetur. Sed illa contemplatio summam quietem habet, quae in aeterno Dei regno tribuitur; summa vero quies illa, praemium est justorum laborum, qui in Ecclesiae ministratione peraguntur. Et ideo, quamvis in agro aret servus aut pascat, hoc est, in vita saeculari vel terrena verset negotia, vel stultis hominibus tanquam pecoribus serviat; opus est ut post illos labores domum veniat, hoc est, Ecclesiae societur; laboret etiam ibi ministrans Domino suo donec manducet et bibat (nam et esuriens ille quaesivit poma in arbore [Matth. XXI, 18, 19], et a Samaritana aquam sitiens postulavit [Joan. IV, 7] ): manducet ergo et bibat confessionem et fidem gentium, ministrantibus, hoc est, evangelizantibus servis suis. Quo pertinet etiam illud quod de grano sinapis eis primo respondit, prius illos fidem habere debere praesenti vitae necessariam, quae minima videtur quamdiu thesaurus est in vasis fictilibus, sed vi maxima effervet et germinat. Dominus noster Jesus Christus, qui vult pasci ministerio servorum suorum, hoc est, in suum corpus quasi mactatos et manducatos transferre credentes, etiam hic pascit eos verbo fidei et sacramento passionis suae. (1354)Non enim venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28). Dicant ergo illi servi per sinapis granum arbori huic moro, hoc est, ipsi Evangelio crucis dominicae, per poma sanguinea, tanquam vulnera in ligno pendentia, victum populis praebitura; dicant ergo illi ut eradicetur de perfidia Judaeorum, et in mare Gentium transferatur atque plantetur: hac enim domestica servitute esurienti et sitienti Domino ministrabunt. Tunc demum quaerant escis incorruptibilibus in aeternum divinae Sapientiae perfrui, cum dixerint, Servi supervacui sumus, quod debuimus facere, fecimus: nihil nobis operis restat; cursum consummavimus, agonem perfecimus, superest nobis corona justitiae (II Tim. IV, 7, 8). Omnia enim dici possunt de illa ineffabili perfructione veritatis: et tanto magis omnia dici possunt, quanto minus digne dici aliquid potest. Nam et lux est illuminatorum, et requies exercitatorum, et patria redeuntium, et esca indigentium, et corona vincentium: et quaecumque bona temporaliter transeuntia per creaturae partes error appetit infidelium, veriora in aeternum manentia in Creatore omnium simul inventura est pietas filiorum.
XL. [Ib. XVII, 12-19.] In decem leprosis quos Dominus ita mundavit, cum ait, Ite, ostendite vos sacerdotibus, multa quaeri possunt quae merito quaerentes movent. Non solum de numero quid sibi velint quod decem sunt, et quod unus ex illis solus gratias agit; haec enim libere quaeruntur, ut etiam non investigata, vel nihil vel non multum impediant intentionem legentis: sed illa potius, cur eos ad sacerdotes miserit, ut cum irent mundarentur. Nullum enim eorum quibus haec corporalia beneficia praestitit, invenitur misisse ad sacerdotes, nisi leprosos. Nam et illum a lepra mundaverat cui dixit: Vade, ostende te sacerdotibus, et offer pro te sacrificium quod praecepit Moyses, in testimonium illis (Luc. V, 13, 14). Deinde qualis mundatio spiritualis possit intelligi eorum, quos ingratos exstitisse redarguit. Secundum corpus enim facile est videre posse hominem non habere lepram, et tamen animi esse non boni: secundum significationem autem hujus miraculi, conturbat considerantem, quomodo mundus dici possit ingratus.
Quarendum igitur est quid ipsa lepra significet. Non enim sanati, sed mundati dicuntur qui ea caruerunt: coloris quippe vitium est, non valetudinis aut integritatis sensuum atque membrorum. Leprosi ergo non absurde intelligi possunt, qui scientiam verae fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris. Non enim vel abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia proferunt in lucem, et jactantia sermonis ostentant. Nulla porro falsa doctrina est quae non aliqua vera intermisceat. Vera ergo falsis inordinate permixta, in una disputatione vel narratione hominis, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tanquam veris falsisque colorum (1355)fucis humana corpora variantem atque maculantem. Hi autem tam vitandi sunt Ecclesiae, ut si fieri potest, longius remoti magno clamore Christum interpellent: sicut isti decem steterunt a longe, et levaverunt vocem, dicentes: Jesu praeceptor, miserere nostri. Nam et quod praeceptorem vocant, quo nomine nescio utrum quisquam Dominum interpellaverit pro medicina corporali, satis puto significare lepram falsam esse doctrinam, quam bonus praeceptor abstergit.
Sacerdotium vero Judaeorum nemo fere fidelium dubitat figuram fuisse futuri sacerdotii regalis, quod est in Ecclesia, quo consecrantur omnes pertinentes ad corpus Christi, summi et veri principis sacerdotum. Nam nunc et omnes unguntur, quod tunc regibus tantum et sacerdotibus fiebat: et quod ait Petrus ad christianum populum scribens, Regale sacerdotium (I Petr. II, 9); utrumque nomen illi populo convenire declaravit, quo illa unctio pertinebat. Caetera itaque vitia tanquam valetudinis et quasi membrorum animae atque sensuum, per seipsum interius in conscientia et intellectu Dominus sanat et corrigit: doctrina vero vel imbuendi per Sacramenta, vel catechizandi per sermonem sonantem atque lectionem, ubi color quidam intelligitur verus atque sincerus, quia in promptu est et foris eminentissimus (non enim in occultis cogitationibus, sed in manifestis operationibus haec aguntur), Ecclesiae proprie contributa est. Itaque et Paulus voce Domini audita, Quid me persequeris? et, Ego sum Jesus, quem tu persequeris; ad Ananiam tamen missus est, ut illo sacerdotio quod in Ecclesia constitutum est, sacramentum doctrinae fidei perciperet, et verus ejus approbaretur color (Act. IX, 4-19). Non quia non potest per seipsum Dominus omnia facere; nam quis alius haec facit etiam in Ecclesia? sed ut ipsa societas congregatorum fidelium, approbando in invicem atque communicando verae fidei doctrinam in omnibus quae dicuntur verbis, vel signantur sacramentis, tanquam unam speciem veri coloris obducat. Ad hoc etiam pertinet quod idem dicit apostolus: « Deinde post annos quatuordecim ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem; et exposui eis Evangelium quod praedico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur: ne forte in vacuum curro, aut cucurri. » Et paulo post: « Cum cognovissent, inquit, gratiam quae data est mihi Jacobus, Petrus et Joannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae societatis (Galat. II, 1, 2, 9). Ipsa enim collatio unam doctrinae speciem exclusa omni varietate monstrabat: quod salubriter etiam Corinthios monet, dicens, Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes (I Cor. I, 10). Cornelius etiam cum (1356)et eleemosynae ejus acceptae, et preces ejus auditae illi ab angelo nuntientur, propter doctrinae tamen Sacramentorumque unitatem ad Petrum jubetur mittere, tanquam illi et suis diceretur, Ite, ostendite vos sacerdotibus. Nam et cum irent, mundati sunt. Jam enim ad eos venerat Petrus, sed tamen ipsi nondum accepto Baptismatis sacramento, nondum spiritualiter ad sacerdotes pervenerant; et tamen infusione Spiritus sancti, et admiratione linguarum eorum mundatio declarata est (Act. X, 44).
Quae cum ita se habeant, jam facile est etiam illud videre, fieri posse ut quisque in Ecclesiae societate doctrinam integram veramque assequatur, et omnia secundum catholicae fidei regulam edisserat, distinguat a Creatore creaturam, eoque manifestetur varietate mendaciorum tanquam lepra caruisse; et tamen ingratus sit Deo et Domino mundatori suo; quia elatus superbia, gratiarum agendarum pia humilitate non sternitur, similisque efficitur illis de quibus dicit Apostolus, Qui cum cognovissent Deum, non ut Deum magnificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I, 21). Quod enim dicit eos Deum cognovisse, ostendit quidem a lepra fuisse mundatos, sed tamen statim accusat ingratos. Ideoque tales in novenario numero tanquam imperfecti remanebunt. Unum enim si addatur ad novem, quaedam effigies unitatis impletur: quo fit tanta completio, ut ultra non progrediatur numerus, nisi rursus ad unum redeatur; et haec per infinitatem numeri regula custodiatur. Novem itaque indigent uno, ut quadam unitatis forma coagulentur et decem sint: unum autem non eis indiget ut custodiat unitatem. Quamobrem, ut illi novem qui gratias non egerunt, reprobi effecti, a consortio unitatis exclusi sunt; ita unus ille qui gratias egit, unicae Ecclesiae significatione approbatus atque laudatus est. Et quia illi erant Judaei, amisisse per superbiam declarati sunt regnum coelorum, ubi maxime unitas custoditur: iste vero qui erat Samaritanus, quod interpretatur Custos, illi a quo accepit tribuens quod accepit, et quodammodo cantans illud de Psalmo, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII, 10); per gratiarum actionem regi subjectus, unitatem regni humili devotione servavit.
XLI. [Ib. XVII, 31.] Quid est quod dicit Dominus, Qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, non descendat tollere illa? In tecto est, qui excedens carnalia, tanquam in aura libera spiritualiter vivit. Vasa ejus in domo, sunt sensus carnales, quibus ad investigandam veritatem, quae intellectu capitur, multi utentes penitus erraverunt. Hujus ergo spiritualis viri jam vasa ista vacant in domo; quia mente corpori supereminens per aciem intelligentiae tanquam in tecto positus, perspicuitate sapientiae veluti coelo apertissimo fruitur. Caveat ergo iste, ne in die tribulationis rursus vita carnali, quae per sensus corporis pascitur, delectatus, ad vasa hujusmodi tollenda descendat.
XLII. [Ib. XVII, 31.] (1357) Quid est quod dictum est, Et qui in agro fuerit, similiter non redeat retro? Qui operatur in Ecclesia, sicut Paulus et Apollo plantat et rigat (I Cor. III, 6), non respiciat spem saecularem, cui renuntiavit.
XLIII. [Ib. XVII, 32.] Quid significavit uxor Loth? Eos qui in tribulatione retro respiciunt, et se ab spe divinae promissionis avertunt. Et ideo statua salis facta est, ut admonendo homines ne hoc faciant, tanquam condiat cor eorum ne sint fatui.
XLIV. [Ib. XVII, 34, 35] Qui sunt in illa nocte duo in lecto, et duae molentes in unum, et duo in agro, de quibus omnibus binis singuli assumentur, et singuli relinquentur? Tria genera hominum hic videntur significari: unum eorum qui otium et quietem eligunt, neque negotiis saecularibus neque negotiis ecclesiasticis occupati; quae illorum quies lecti nomine significata est: alterum eorum qui in plebibus constituti reguntur a doctioribus, agentes ea quae sunt hujus saeculi; quos et feminarum nomine significavit, quia consiliis, ut dixi, peritorum, regi eis expedit; et molentes dixit, propter temporalium negotiorum orbem atque circuitum; quas tamen in unum molentes dixit, in quantum de ipsis rebus et negotiis suis praebent usibus Ecclesiae: tertium eorum qui operantur in Ecclesiae ministerio tanquam in agro Dei, de qua agricultura Apostolus loquitur (I Cor. III, 9, 9). In his ergo tribus generibus bina sunt rursus genera hominum in singulis, et pro robore suarum virium discernuntur. Cum enim omnes ad Ecclesiae membra pertinere videantur, adveniente tamen tentatione tribulationis, et ex illis qui sunt in otio, et ex illis qui sunt in negotiis saeculi, et ex illis qui Deo ministrant in Ecclesia, aliqui permanent, aliqui cadunt: qui permanent assumuntur, qui cadunt relinquuntur. Ergo unus assumetur, et unus relinquetur, non quasi de duobus hominibus dictum est, sed de duobus generibus affectionum, in singulis generibus trium professionum. In illa ergo nocte dixit, in illa tribulatione.
Ad ipsa tria genera quae assumuntur, pertinere arbitror etiam tria illa nomina virorum sanctorum, quos solos liberandos Ezechiel propheta pronuntiat, Noe, Daniel et Job (Ezech. XIV, 14). Videtur enim Noe pertinere ad eos per quos Ecclesia regitur; sicut per illum in aquis arca gubernata est (Gen. VII, 7), quae figuram gestabat Ecclesiae. Daniel autem, qui elegit coelibem vitam, id est nuptias terrenas contempsit, ut, sicut dicit Apostolus, sine sollicitudine viveret, cogitans quae sunt Dei (I Cor. VII, 32, 34), genus eorum significat qui sunt in otio, sed tamen fortissimi in tentationibus, ut possint assumi. Job autem quia uxorem et filios habuit, et amplas terrenarum rerum copias (Job. I, 1-3), ad illud genus pertinet, cui molendinum deputatum est, sed tamen ut sint fortissimi in tentationibus, sicut ille fuit; non enim aliter assumi poterunt. Nec puto esse alia genera hominum quibus constat Ecclesia, quam ista tria, habentia binas (1358)differentias, propter assumptionem et relictionem; quamvis in singulis multae studiorum voluntatumque diversitates, ad concordiam tamen unitatemque concurrentes, possint inveniri.
XLV. [Ib. XVIII, 1-8.] Quid est quod ad semper orandum et non deficiendum, de judice iniquo voluit parabolam ponere, qui cum Deum non timeret, et hominem non revereretur, viduae tamen assiduis interpellationibus cessit, ut eam vindicaret, ne sibi ab illa taedium fieret? Nam hoc est quod ait, Ne veniens suggillet me. Quoniam parabolas Dominus aut secundum similitudinem aliquam ponit; sicut de servo illo, cui dominus dimisit quod ratione reddita debere inventus est, et ipse conservo suo dilationem saltem dare noluit (Matth. XVIII, 23-35); et de feneratore, qui cum duobus debitoribus donasset quod debebant, ab eo plus dilectus est cui plus donavit (Luc. VII, 41- 43); et de homine qui habebat duos filios, majorem in agro sibi propinquantem, minorem autem in longinquo luxuriantem (Id. XV, 11-32); et innumerabilia hujusmodi: de his enim, in quantum similia sunt, ducitur intellectus ejus rei, cui adhibentur, insinuandae aut requirendae. Aut ex ipsa dissimilitudine aliquid probat, veluti est illud, Quod si fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei (Matth. VI, 30)? Ad hoc genus pertinet etiam illud quod de servo ait, cui dominus denuntiaverat ut a villicatu removeretur: fraudem quippe ille fecit domino suo, ut falsatis chirographis, debitoribus ejus, quantum commodum visum est, relaxaret. Neque ullo modo nos Dominus ut sibi fraudem faciamus hortatur: sed si qui fraudando sibi providit in posterum, laudatum eum dicit a domino; quanto majore alacritate sibi providere debent in aeternam vitam, quibus ut juste operentur jubetur de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 1)? quod suo loco expositum est (Supra, quaest.34). Ad hoc genus pertinet et ille qui non propter amicitiam, sed ut taedio careret, jam dormiens excitatur, ut tres panes commodet amico suo. Si enim ille molestia compulsus dedit, quanto magis Deus, qui servos suos diligens, ut petamus hortatur, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 7-11)? Itaque illud superius genus his verbis adjungi potest, Sicut illud, ita et illud: hoc autem posterius his verbis, Si illud, quanto magis illud? aut, Si non illud, quanto minus illud? sed alicubi obscure, alicubi aperte ista ponuntur. Hic ergo iniquus judex non ex similitudine, sed ex dissimilitudine adhibitus est, ut ostenderet Dominus quanto certiores esse debeant qui Deum perseveranter rogant, fontem justitiae atque misericordiae, vel si quid excellentius dici aut audiri potest, cum apud iniquissimum judicem usque ad effectum implendi desiderii valuerit perseverantia deprecantis.
Ipsa vero vidua potest habere similitudinem Ecclesiae, quod desolata videtur donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam ejus gerit. Si autem (1359)movet cur electi Dei se vindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Joannis de martyribus dicitur (Apoc. VI, 10), cum apertissime moneamur ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus (Matth. V, 44); intelligendum est eam vindictam esse justorum, ut omnes mali pereant: pereunt autem duobus modis; aut conversione ad justitiam, aut amissa per supplicium potestate, qua nunc adversus bonos, quamdiu hoc ipsum bonis expedit, vel temporaliter aliquid valent. Itaque etiamsi omnes homines converterentur ad Deum, inter quos sunt etiam inimici, pro quibus jubemur orare; diabolus tamen, qui operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2), remaneret in saeculi fine damnandus: quem finem justi cum venire desiderant, quamvis pro inimicis suis orent, tamen non absurde vindictam desiderare dicuntur.
XLVI. [Ib. XIX, 12-27.] Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti: ipse Dominus noster Jesus Christus intelligitur. Regio longinqua, Ecclesia Gentium usque ad fines terrae. Reverti tamen se dicit: abiit enim, ut plenitudo Gentium intraret; revertetur, ut omnis Israel salvus fiat (Rom. XI, 25). Per decem mnas, Legem significat propter Decalogum. Decem autem servos, quibus sub illa positis gratia praedicata est. Sic enim intelligendum est eis datas mnas ad usum, cum intellexerunt eam ipsam Legem remoto velamine ad Evangelium pertinere. Cives ejus qui post eum miserunt legationem, dicentes se nolle ut regnet sibi, Judaei sunt, qui etiam post resurrectionem ejus miserunt persecutores Apostolis, et praedicationem Evangelii respuerunt. Rediit autem accepto regno, quia in manifestissima et eminentissima claritate venturus est, qui eis humilis apparuit, cum diceret, Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36). Quod autem servi reddentes rationem ex eo quod acceperant, laudantur qui lucrati sunt, significat eos bonam reddere rationem, qui bene usi sunt eo quod acceperunt, ad augendas divitias Domini per eos qui credunt in eum. Quod qui facere nolunt, in illo significati sunt qui mnam suam in sudario servavit. Sunt enim homines hac sibi perversitate blandientes ut dicant: Sufficit ut de se unusquisque rationem reddat; quid opus est aliis praedicare aut ministrare, ut etiam de ipsis reddere rationem quisque cogatur, cum apud Dominum etiam illi sint inexcusabiles quibus Lex data non est, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant cognoscere Creatorem, cujus invisibilia, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20)? Hoc est enim quasi metere ubi non seminavit; id est, etiam eos impietatis reos tenere, quibus verbum Legis aut Evangelii non ministratum est. Hoc autem veluti periculum judicii devitantes, pigro languore a verbi ministratione conquiescunt; et hoc est quasi in sudario ligare quod acceperunt. Mensam quo danda erat pecunia, professionem ipsam religionis accipimus, quae tanquam publice (1360)proponitur ad usum necessarium saluti. Quod autem unus eorum qui bene usi sunt, decem acquisivit, et alter quinque, significat eos esse acquisitos in gregem Dei, a quibus ipsa Lex per gratiam intellecta est; sive quia Decalogo continetur, sive quia ille per quem lata est, libros quinque conscripsit: ad hoc pertinent et decem et quinque civitates, quibus eos praeponit. Multiplicatio enim intelligentiae in ipsa varietate, quae de unoquoque praecepto vel de unoquoque libro pullulat, ad unum redacta, quasi civitatem facit viventium rationum aeternarum. Est enim civitas, non quorumlibet animantium, sed rationalium multitudo, legis unius societate devincta. Quod autem ab illo qui uti noluit, aufertur quod acceperat, et ei datur qui decem habebat, significatur et illum posse amittere munus Dei, qui habens non habet, id est non utitur; et in eo augeri qui habens habet, hoc est bene utitur. Inimicos ergo suos quos jubet coram se interfici, significat impietatem Judaeorum qui ad eum converti noluerunt.
XLVII. [Ib. XVIII, 25-27.] Quid est quod ait, Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei? Divitem hic appellat cupidum rerum temporalium et de talibus superbientem. His divitibus contrarii sunt pauperes spiritu, quorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Nam eo manifestatur omnes cupidos, etiamsi facultatibus hujus mundi careant, ad hoc genus divitum quod est reprehensum pertinere; quia postea dixerunt qui audiebant, Et quis poterit salvus fieri? cum incomparabiliter major turba sit pauperum: videlicet intelligentes in eo numero deputari etiam illos qui quanquam talia non habeant, tamen habendi cupiditate rapiuntur. Sensus est autem, facilius Christum pati pro dilectoribus saeculi, quam dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli autem nomine se intelligi voluit, quia humiliatus onera sustulit. In quo enim manifestius intelligitur, quam in ipso, quod scriptum est, Quanto magnus es, humilia te in omnibus (Eccli. III, 20)? Per acum autem, punctiones significat; per punctiones, dolores in passione susceptos: foramen ergo acus dicit angustias passionis. Quod autem ait, Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum, non ita accipiendum est, quod cupidi et superbi, qui nomine illius divitis significati sunt, in regnum coelorum sint intraturi cum suis cupiditatibus et superbia: sed possibile est Deo, ut per verbum ejus, sicut et jam factum esse, et etiam quotidie fieri videmus, a cupiditate temporalium ad charitatem aeternorum, et a perniciosa superbia ad humilitatem saluberrimam convertantur.
XLVIII. [Ib. XVIII, 35-43.] Possemus de propinquantibus ad Jericho sic intelligere, ut jam inde egressi, prope tamen adhuc essent ad eam civitatem: quod quidem minus usitate dicitur, sed tamen videri possit hoc dictum, quoniam Matthaeus egredientibus eis ab Jericho dicit illuminatos duos caecos qui juxta viam sedebant (Matth. XX, 29-34). De numero quippe nulla est quaestio, si alter Evangelistarum de uno tacuit, (1361)unius reminiscens. Nam etiam Marcus unum commemorat, cum et ipse egredientibus eis ab Jericho dicat illuminatum, cujus et nomen dixit et patrem (Marc. X, 46-52): ut intelligamus eum fuisse notissimum, alterum ignotum, ut merito ille notus etiam solus decenter commemoraretur. Sed quoniam quae consequuntur in Evangelio secundum Lucam, apertissime ostendunt illud quod ipse narrat adhuc venientibus eis Jericho factum esse; nihil aliud restat intelligere, nisi bis esse factum hoc miraculum, semel in uno caeco, dum adhuc veniret in illam civitatem, et iterum in duobus cum inde egrederetur: ut illud unum Lucas, illud alterum Matthaeus enarraret; neque hoc sine aliquo sacramento. Si enim Jericho Lunam, et ob hoc mortalitatem interpretamur, morti propinquans Dominus, Judaeis solis lumen Evangelii jusserat praedicari, quos significavit ille unus caecus quem Lucas commemorat: a morte autem resurgens atque discedens, et Judaeis et Gentibus, quos duos populos significare videntur duo caeci commemorati a Matthaeo.
[Ib. XIX, 45, 46.] Templum in Evangelio ipsum hominem intelliges, vel etiam adjuncto corpore ejus, quod est Ecclesia. Secundum autem illud quod est caput Ecclesiae, dictum est, Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Secundum id vero quod etiam adjuncta Ecclesia intelligitur templum, videtur dixisse, Auferte ista hinc: scriptum est, Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam domum negotiationis, vel speluncam latronum (Joan. II, 19, 16). Significavit enim futuros in Ecclesia, qui sua negotia potius agerent, vel receptaculum ibi haberent ad occultanda scelera sua, quam ut charitatem Christi sequerentur, et peccatorum confessione accepta venia corrigerentur.
XLIX. [Ib. XX, 36.] Ad id quod dixit, Non enim ultra incipiunt mori; quia connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem: ubi ergo mors non est, neque connubia. Sicut enim nunc sermo noster decedentibus et succedentibus syllabis peragitur atque perficitur: ita et ipsi homines quorum sermo est, decedendo ac succedendo peragunt atque perficiunt ordinem hujus saeculi, qui temporalium rerum pulchritudine contexitur. In illa autem vita quoniam Verbum Dei quo fruemur, nulla decessione et successione syllabarum completur, sed omnia quae habet semper manendo simul habet; ita participes ejus, quibus ipsum solum erit vita, neque moriendo sibi decedent, neque nascendo succedent.
L. [Ib. XXII, 40 et 41.] Quod dixit Dominus discipulis, Orate ne intretis in tentationem: et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: tanquam hoc eos admonuerit, ut in eum dirigerent lapidem, id est, (1362)usque ad eum perducerent intentionem Legis, quae scripta erat in lapide (Exod. XXXI, 18, et XXXIV, 4, 28). Usque ad illum enim potest pervenire ille lapis: quoniam finis Legis est Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4).
LI. [Ib. XXIV, 28.] Quod scriptum est de Domino, Finxit se longius ire, non ad mendacium pertinet. Non enim omne quod fingimus mendacium est: sed quando id fingimus quod nihil significat, tunc est mendacium. Cum autem fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium, sed aliqua figura veritatis. Alioquin omnia quae a sapientibus et sanctis viris, vel etiam ab ipso Domino figurate dicta sunt, mendacia deputabuntur, quia secundum usitatum intellectum non subsistit veritas talibus dictis. Non enim homo qui habuit duos filios, quorum junior, accepta parte patrimonii sui, profectus est in regionem longinquam, et caetera quae in illa narratione contexuntur (Luc. XV, 11-32), ita dicuntur tanquam vere fuerit quisquam homo qui hoc in filiis suis duobus aut passus sit, aut fecerit. Ficta sunt ergo ista adrem quamdam significandam, tam longe lateque majorem, et tam incomparabiliter differentem, ut per illum fictum hominem Deus verus intelligatur. Sicut autem dicta, ita etiam facta finguntur sine mendacio ad aliquam rem significandam: unde est etiam illud ejusdem Domini, quod in fici arbore quaesivit fructum eo tempore quo illa poma nondum essent (Marc. XI, 13). Non enim dubium est illam inquisitionem non fuisse veram: quivis enim hominum sciret, si non divinitate, vel tempore, poma illam arborem non habere. Fictio igitur quae ad aliquam veritatem refertur, figura est: quae non refertur, mendacium est. Quid ergo significat quod se ire longius Dominus finxit, cum comitaretur discipulis, exponens eis sanctas Scripturas, utrum ipse esset ignorantibus? quid, putamus, nisi quia hospitalitatis officio ad suam cognitionem pervenire posse homines intimavit? ut cum longius ipse ab hominibus abscesserit super omnes coelos, tamen ita cum eis sit qui haec exhibent servis ejus, ut cum dicere coeperint, Domine, quando te vidimus hospitem, et adduximus? tanquam eum scilicet qui longe abscesserat: respondeat ille, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 38, 40). Tenet ergo Christum ne longius ab illo eat, quisquis catechizatus verbo, in omnibus bonis ei qui se catechizat communicat; sicut Apostolus dicit, Communicet qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis (Galat. VI, 6): et alio loco cum dixisset, Necessitatibus sanctorum communicantes; statim subjecit, Hospitalitatem sectantes (Rom. XII, 13). Et isti enim catechizati erant verbo, cum eis exponeret Scripturas, et quia hospitalitatem sectati sunt, eum quem in ipsa expositione Scripturarum non cognoverant, in panis fractione cognoscunt. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Id. II, 13).
[Ib. XXIII, 11.] (1363) Quod Dominum in passione exuerunt veste propria, et induerunt fucata (Matth. (1364)XXVII, 28), significati sunt hi haeretici, qui eum aiunt non verum corpus habuisse, sed fictum.
(no apparatus)