Migne Patrologia Latina Tomus 23
HieStr.QuHeInG 23 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PRAEFATIO.
301-302. Qui in principiis librorum debebam secuturi operis argumenta proponere, cogor prius respondere maledictis, Terentii quippiam sustinens, qui comoediarum prologos in defensionem sui scenis dabat. Urgebat enim eum Luscius Lanuinus, nostro Luscio similis, et quasi publici aerarii poetam furem criminabatur. Hoc idem passus est ab aemulis et Mantuanus vates, ut cum quosdam versus Homeri transtulisset ad verbum, compilator veterum diceretur. Quibus ille respondit, magnarum esse virium, clavam Herculi extorquere de manu. Sed et Tullius, qui in arce eloquentiae Romanae stetit, rex oratorum, et Latinae linguae illustrator, repetundarum accusatur a Graecis. Non mirum ergo si contra me parvum homunculum immundae sues grunniant, et pedibus margaritas conculcent, cum adversus doctissimos viros, et qui gloria invidiam superare debuerant, livor exarserit. Verum hoc illis merito accidit, quorum in theatris, curia, concione, pro rostris eloquentia pertonabat. Semper enim in propatulo fortitudo aemulos habet, feriuntque summos Fulmina montes (Hor. Carm. II, ode X, 10). Me vero procul ab urbibus, foro, litibus, turbis remotum, sic quoque (ut Quintilianus ait) latentem invenit invidia. Unde lectorem obsecro, . . . . si quis tamen haec quoque, si quis. Captus amore leget, . . . . . . . ut in libris Hebraicarum Quaestionum, quos in omnem Scripturam sanctam disposui scribere, non quaerat eloquentiam, non oratorum leporem; sed magis inimicis pro nobis ipse respondeat, Novo operi veniam concedendam. Ut enim nos humiles atque pauperculi, nec habemus divitias, nec oblatas dignamur accipere: ita et illi noverint, non posse se notitiam Scripturarum, id est, 303-304 divitias Christi, cum mundi pariter habere divitiis. Studii ergo nostri erit, vel eorum, qui de libris Hebraicis varia suspicantur, errores refellere: vel ea quae in Latinis et Graecis codicibus scatere videntur, auctoritati suae reddere; etymologias quoque rerum, nominum atque regionum, quae in nostro sermone non resonant, vernaculae linguae explanare ratione. Et quo facilius emendatio cognoscatur, ipsa primum, ut apud nos sunt, testimonia proponemus, et ex collatione eorum quae sequuntur, quod in illis, aut minus, aut plus, aut aliter sit, indicabimus. Neque vero Septuaginta Interpretum, ut invidi latrant, errores arguimus: nec nostrum laborem, illorum reprehensionem putamus: cum illi Ptolemaeo regi Alexandriae mystica quaeque in Scripturis sanctis prodere noluerint, et maxime ea quae Christi adventum pollicebantur: ne viderentur Judaei et alterum Deum colere: quos ille Platonis sectator magni idcirco faciebat, quia unum Deum colere dicerentur. Sed et Evangelistae, et Dominus quoque noster atque Salvator, necnon et Paulus Apostolus, multa quasi de veteri Testamento proferunt, quae in nostris codicibus non habentur. Super quibus in suis locis plenius disseremus. Ex quo perspicuum est, illa magis vera esse exemplaria, quae cum novi Testamenti auctoritate concordant. Accedit ad hoc, quod Josephus, qui Septuaginta Interpretum ponit [ Al. proponit] historiam, quinque tantum ab eis libros Moysi translatos refert: quos nos quoque confitemur, plus quam caeteros cum Hebraicis consonare. Sed et hi qui postea interpretes exstiterunt, Aquilam loquor, et Symmachum, et Theodotionem, longe aliter habent, quam nos legimus. Ad extremum (quod etiam obtrectatores nostros placare potest) peregrinae merces tantum volentibus navigent [ Al. navigant]: balsamum, piper, et poma palmarum rustici non emant [ Al. emunt]. De Adamantio [ Al. Origene] autem sileo, cujus nomen, si parva licet componere magnis, meo nomine invidiosius est, quod cum in homiliis suis, quas ad vulgum loquitur, communem editionem sequatur: in tomis, id est, in disputatione majori, Hebraica veritate superatus, et suorum circumdatus agminibus, interdum linguae peregrinae quaerit auxilia. Hoc unum dico, quod vellem cum invidia nominis ejus habere etiam scientiam Scripturarum, flocci pendens imagines umbrasque larvarum, quarum natura [ Al. naturae] esse dicitur, terrere parvulos, et in angulis garrire tenebrosis.
INCIPIT LIBER. (CAP. I)
305 (Cap. I.--Vers. 1.) In principio fecit Deus coelum et terram. Plerique existimant, sicut in Altercatione quoque Jasonis et Papisci scriptum est, et Tertullianus in libro contra Praxeam disputat: necnon Hilarius in expositione cujusdam Psalmi affirmat, in Hebraeo haberi: In filio fecit Deus coelum et terram: quod falsum esse, ipsius rei veritas comprobat. Nam et Septuaginta Interpretes, et Symmachus, et Theodotion, in principio, transtulerunt. Et in Hebraeo scriptum est, BRESITH ( ); quod Aquila interpretatur, in capitulo: et non BABEN ( ), quod appellatur [ Al. interpretatur], in filio. Magis itaque secundum sensum quam secundum verbi translationem de Christo accipi potest: qui tam in ipsa fronte Geneseos, quae caput librorum omnium est, quam etiam in principio Joannis Evangelistae, coeli et terrae conditor approbatur. Unde et in Psalterio (Psal. XXXIX, 9) de seipso ait: In capitulo [Al. capite] libri scriptum est de me, id est, in principio 306 Geneseos. Et in Evangelio: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Sed et hoc sciendum, quod apud Hebraeos liber hic BRESITH vocatur: hanc habentes consuetudinem, ut voluminibus ex principiis eorum nomina imponant. (Vers. 2.) Et Spiritus Dei ferebatur super aquas. Pro eo quod in nostris codicibus scriptum est, ferebatur, in Hebraeo habet MEREFETH ( ), quod nos appellare possumus, incubabat, sive confovebat, in similitudinem volucris, ova calore animantis. Ex quo intelligimus, non de spiritu mundi dici, ut nonnulli arbitrantur, sed de Spiritu Sancto, qui et ipse vivificator omnium a principio dicitur. Si autem vivificator, consequenter et conditor. Quod si conditor, et Deus. Emitte enim, ait, Spiritum tuum, et creabuntur (Psal. CIII, 30).
(Vers. 10.) Et congregationes aquarum vocavit maria. Notandum quod omnis congregatio 307 aquarum, sive salsae sint, sive dulces, juxta idioma linguae Hebraicae, maria nuncupentur. Frustra igitur Porphyrius, Evangelistas ad faciendum ignorantibus miraculum, eo quod Dominus super mare ambulaverit, pro lacu Genezareth, mare appellasse calumniatur, cum omnis lacus et aquarum congregatio maria nuncupentur. (CAP. II) (Cap. II.--Vers. 2.) Et consummavit Deus in die sexto opera sua quae fecit. Pro die sexto, in Hebraeo habet diem septimum. Arctabimus igitur Judaeos, qui de otio sabbati gloriantur, quod jam tunc in principio sabbatum dissolutum sit, dum Deus operatur in sabbato, complens opera sua in eo, et benedicens ipsi diei: quia in illo universa compleverit. (Vers. 8.) Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden, contra orientem. Pro paradiso, in Hebraeo hortum habet: id est, GAN ( ), Porro EDEN ( ). deliciae interpretantur. Pro quo Symmachus transtulit, paradisum florentem. Necnon quod sequitur, contra orientem, in Hebraeo MECEDEM ( ) scribitur, quod Aquila posuit ἀπὸ ἀρχῆς: et nos, ab exordio, possumus dicere. Symmachus vero, ἐκ πρώτης, et Theodotion, ἐν πρώτοις, quod et ipsum non orientem, sed principium significat. Ex quo manifestissime comprobatur, quod priusquam coelum et terram Deus faceret, paradisum ante condiderat, sicut et legitur in Hebraeo: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum in Eden, a principio. (Vers. 11.) Nomen uni Phison. Hunc esse Indiae fluvium Gangen putant. 308 (Vers. 12.) Ubi (Al. ibi) est carbunculus et lapis prasinus. Pro carbunculo et lapide prasino, βδέλλιον et ὄνυχα alii transtulerunt.
(Vers. 15.) Et sumpsit Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis. Pro voluptate, in Hebraeo habet EDEN. Ipsi igitur nunc Septuaginta EDEN interpretati sunt voluptatem. Symmachus vero qui florentem paulo ante paradisum transtulerat, hic posuit ἐν τῷ παραδείσῳ τῆς ἀκτῆς, quod et ipsum amoenitatem et delicias sonat. (Vers. 17.) In quacumque autem die comederis ex eo, morte morieris. Melius interpretatus est Symmachus dicens, mortalis eris. (Vers. 21.) Et misit Dominus Deus ecstasim super Adam. Pro ecstasi, id est, mentis excessu, in Hebraeo habetur THARDEMA ( ), quod Aquila καταφορὰν, Symmachus κάρον, id est, gravem et profundum soporem interpretati sunt. Denique sequitur: Et dormivit. Idipsum verbum et in Jonae (I, 5) stertentis somno positum est. (Vers. 23.) Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur mulier, quoniam ex viro sumpta est. Non videtur in Graeco et in Latino sonare, cur mulier appelletur, quia ex viro sumpta sit: sed etymologia in Hebraeo sermone servatur. Vir quippe vocatur IS ( ), et mulier ISSA ( ). Recte igitur ab IS, appellata est mulier ISSA. Unde et Symmachus pulchre etymologiam etiam in Graeco voluit custodire, dicens: Haec vocabitur ἀνδρὶς, ὅτι ἀπὸ ἀνδρὸς ἐλήφθη, quod nos Latine possumus dicere: Haec vocabitur virago, quia ex viro sumpta est. Porro Theodotio aliam etymologiam suspicatus est, dicens: Haec 309 vocabitur assumptio: quia ex viro sumpta est. Potest quippe ISSA ( ) secundum varietatem accentus et assumptio intelligi. (CAP. III) (Cap. III.--Vers. 1.) Serpens autem erat sapientior cunctis bestiis super terram. Pro sapiente in Hebraeo habetur AROM ( ), quod Aquila et Theodotion πανοῦργον interpretati sunt: hoc est, nequam et versipellem. Magis itaque ex hoc verbo calliditas et versutia, quam sapientia demonstratur. (Vers. 8.) Et audierunt vocem Domini Dei ambulantis in paradiso ad vesperam. In plerisque codicibus Latinorum, pro eo quod hic posuimus ad vesperam, post meridiem habet: quia τὸ δειλινὸν Graecum sermonem ad verbum transferre non possumus: pro quo in Hebraeo scriptum est, LARUE AIOM ( ), quod Aquila interpretatus est ἐν τῷ ἀνέμω τῆς ἡμέρας, id est, in vento diei. Symmachus vero διὰ πνεύματος ἡμέρας, id est, per spiritum diei. Porro Theodotion manifestius ἐν τῷ πνεύματι πρὸς κατάψυξιν τῆς ἡμέρας, ut meridiano calore transacto, refrigerium aurae spirantis ostenderet. (Vers. 14.) Super pectus tuum, et ventrem tuum ambulabis. Ventrem Septuaginta interpretes addiderunt: caeterum in Hebraeo pectus tantum habet: ut calliditatem et versutias cogitationum ejus aperiret: quod omnes gressus ejus nequitiae essent, et fraudes. Sed et id quod sequitur: Terram manducabis. Pro terra APHAR ( ) scriptum est, quod nos favillam et pulverem possumus dicere. (Vers. 15.) Ipse servabit caput tuum, et tu servabis ejus calcaneum. Melius habet in Hebraeo: Ipse conteret caput tuum, et tu conteres ejus calcaneum: quia et nostri gressus praepediuntur a colubro: et Dominus conteret Satanam sub pedibus nostris velociter. (Vers. 16.) Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitus tuos. Pro tristitia et gemitu, in Hebraeo dolores et conceptus habet. Et ad virum conversio tua. Pro conversione 310 Aquila, societatem: Symmachus, appetitum vel impetum transtulerunt.
(Vers. 17.) Maledicta terra in operibus tuis. Opera hic non ruris colendi, ut plerique putant, sed peccata significantur: ut in Hebraeo habetur: Et Aquila non discordat, dicens: Maledicta humus propter te. Et Theodotion: Maledicta adama in transgressione tua. (Vers. 20.) Et vocavit Adam nomen uxoris suae, vitam, quia ipsa est mater omnium viventium. Quare EVA ( ), id est vita sit appellata, demonstrat, eo quod sit mater omnium viventium. EVA quippe transfertur in vitam. (Vers. 24.) Et ejecit Adam, et habitare fecit contra paradisum voluptatis. Et statuit Cherubim et flammeam romphaeam, quae vertitur ad custodiendam viam ligni vitae. Alius multo sensus est in Hebraeo quam hic intelligitur. Ait enim: Et ejecit Adam, haud dubium quin Dominus: Et habitare fecit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium, qui verteretur, et custodiret viam ligni vitae. Non quod ipsum Adam, quem ejecerat Deus, habitare fecerit contra paradisum voluptatis; sed quod illo ejecto ante fores paradisi Cherubim, et flammeum gladium posuerit ad custodiendum paradisi vestibulum, ne quis posset intrare. (CAP. IV) (Cap. IV.--Vers. 1.) Et concepit et peperit Cain, et dixit, acquisivi sive possedi hominem per Deum. Cain ( ), acquisitio, sive possessio interpretatur, id est κτῆσις, unde et etymologiam ipsius exprimens ait, CANITHI ( ), id est, possedi hominem per Deum. (Ver. 4.) Et respexit Deus super Abel, et super munera ejus: super Cain autem et super sacrificia ejus non respexit, et contristatus est Cain valde. Unde scire poterat Cain, quod fratris munera suscepisset Deus, et sua repudiasset: nisi illa interpretatio vera est, quam Theodotion 311 posuit. Et inflammavit Dominus super Abel, et super sacrificium ejus: super Cain vero, et super sacrificium ejus non inflammavit. Ignem autem ad sacrificium devorandum solitum venire de coelo: et in dedicatione templi sub Salomone legimus, et quando Elias in monte Carmelo construxit altare (II Par. VII, 1; III Reg. XVIII, 38). (Vers. 6.) Et dixit Dominus ad Cain: Quare concidit vultus tuus? Nonne si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti? Quiesce, ad te conversio ejus, et tu dominaberis ejus. Necessitate compellimur in singulis diutius immorari. Siquidem et nunc multo alius in Hebraeo, quam in Septuaginta translatoribus, sensus est. Ait enim Dominus ad Cain: Quare irasceris, et quare concidit vultus tuus? Nonne si bene egeris, dimittetur tibi, et si non bene egeris, ante fores peccatum tuum sedebit? et ad te societas ejus: sed tu magis dominare ejus. Quod autem dicit, hoc est: Quare irasceris, et invidiae in fratrem livore cruciatus, vultum dimittis in terram? Nonne si bene feceris dimittetur tibi omne delictum tuum: sive ut Theodotion ait, acceptabile erit: id est, munus tuum suscipiam, ut suscepi fratris tui? Quod si male egeris: illico peccatum ante vestibulum tuum sedebit, et tali janitore comitaberis. Verum quia liberi arbitrii es: moneo ut non tibi peccatum, sed tu peccato domineris. Quod autem in Septuaginta interpretibus fecit errorem, illud est: quia peccatum, id est, ATTATH ( ) in Hebraeo generis masculini est, in Graeco feminini. Et qui interpretati sunt, masculino illud (ut erat in Hebraeo) genere transtulerunt. (Vers. 8.) 312 Et dixit Cain ad Abel fratrem suum. Subauditur ea, quae locutus est Dominus. Superfluum ergo est, quod in Samaritanorum et nostro volumine reperitur, Transeamus in campum. (Vers. 15.) Omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet. Pro septem vindictis, Aquila septempliciter interpretatus est. Symmachus, septimum. Theodotio, per hebdomadem. Super quo capitulo exstat Epistola nostra ad episcopum Damasum. (Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid transtulerunt, in Hebraeo NOD ( ) dicitur: et interpretatur σαλευόμενος, id est, instabilis et fluctuans, ac sedis incertae. Non est igitur terra Naid, ut vulgus nostrorum putat: sed expletur sententia Dei, quod huc atque illuc vagus et profugus oberravit. (Vers. 25.) Et vocavit nomen ejus Seth. Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. SETH ( ) proprie θέσις, id est, positio dicitur. Quia igitur posuerat eum Deus pro Abel, propterea SETH, id est, positio appellatur. Denique Aquila: Et vocavit, inquit, nomen ejus Seth, dicens: Quia posuit mihi Deus semen alterum. (Vers. 26.) Et vocavit nomen ejus Enos: hic speravit invocare nomen Domini Dei. Quomodo ADAM ( ) homo interpretatur: ita et ENOS ( ) juxta Hebraeae linguae varietatem, homo vel vir dicitur. Et pulchre, quia hoc vocabulum habuit, de eo scriptum est, Tunc initium fuit invocandi nomen Domini: licet plerique Hebraeorum aliud arbitrentur, quod tunc primum in nomine Domini et 313 in similitudine ejus fabricata [ Al. fabricati] sint idola. (CAP. V) (Cap. V.--Vers. 2.) Virum et mulierem fecit eos, et benedixit eos, et vocavit nomen eorum Adam, id est, homo. Hominis autem nomen, tam viro quam feminae convenit. (Vers. 3.) Vixit autem Adam ducentos et triginta annos, et genuit ad imaginem et similitudinem suam, et vocavit nomen ejus Seth. Sciendum quod usque ad diluvium, ubi in nostris codicibus, ducentorum et quod excurrit annorum genuisse quis dicitur: in Hebraeo habeat centum annos, et reliquos qui sequuntur. (Vers. 4.) Fuerunt autem dies Adam, postquam genuit Seth, septingenti anni. Quia in ducentis erraverat, consequenter hic posuit septingentos, cum in Hebraeo hic habeatur octingentos, et supra centum. (Vers. 25.) Et vixit Mathusala annis centum sexaginta septem, et genuit Lamech. Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, annos octingentos duos, et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Mathusalae, quos vixit, anni nongenti sexagintanovem, et mortuus est. Famosa quaestio, et disputatione omnium Ecclesiarum ventilata, quod juxta diligentem supputationem, quatuordecim annos post diluvium Mathusala vixisse referatur. Etenim cum esset Mathusala annorum centum sexaginta septem, genuit Lamech. Rursum Lamech, cum esset annorum centum octoginta octo, genuit Noe. Et fiunt simul usque ad diem nativitatis Noe, anni vitae Mathusalae, trecenti quinquaginta quinque. Sexcentesimo autem anno vitae Noe, diluvium factum est. Ac per hoc, habita supputatione per partes, nongentesimo quinquagesimo quinto anno Mathusalae, diluvium fuisse convincitur. Cum autem supra nongentis sexaginta novem annis vixisse 314 sit dictus, nulli dubium est quatuordecim eum annos vixisse post diluvium. Et quomodo verum est, quod octo tantum animae in arca salvae factae sunt? Restat ergo, ut quomodo in plerisque, ita et in hoc sit error in numero. Siquidem et in Hebraeis et Samaritanorum libris, ita scriptum reperi: Et vixit Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias. Et fuerunt omnes dies Mathusalae, anni nongenti sexagintanovem, et mortuus est. Et vixit Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit Noe. A die ergo nativitatis Mathusalae, usque ad diem ortus Noe, sunt anni trecenti sexaginta novem: his adde sexcentos annos Noe: quia in sexcentesimo vitae ejus anno factum est diluvium: atque ita fit, ut nongentesimo sexagesimo nono vitae suae Mathusala mortuus sit, eo anno, quo coepit esse diluvium. (Vers. 29.) Et vocavit nomen ejus Noe, dicens: Iste requiescere nos faciet ab operibus nostris NOE ( ), requies interpretatur. Ab eo igitur, quod sub illo omnia retro opera quieverunt per diluvium, appellatus est requies. (CAP. VI) (Cap. VI.--Vers. 2.) Videntes autem filii Dei filias hominum, quia bonae sunt. Verbum Hebraicum ELOIM ( ), communis est numeri: et Deus quippe et dii similiter appellantur: propter quod Aquila plurali numero, filios deorum ausus est dicere: Deos intelligens, Sanctos, sive Angelos. Deus enim stetit in synagoga deorum: in medio autem deos discernit. [Al. dijudicat ] (Psal. LXXXI, 1). Unde et Symmachus istiusmodi sensum sequens, ait: Videntes filii potentium filias hominum, et reliqua. (Vers. 3.) Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, quia carnes sunt. In Hebraeo 315 scriptum est, Non judicabit spiritus meus homines istos in sempiternum, quia caro sunt: hoc est, quia fragilis est in homine conditio, non eos ad aeternos servabo cruciatus: sed hic illis restituam quod merentur. Ergo non severitatem, ut in nostris codicibus legitur, sed clementiam Dei sonat, dum peccator hic pro suo scelere visitatur. Unde et iratus Deus loquitur ad quosdam: Non visitabo filias eorum, cum fuerint fornicatae, et sponsas eorum, cum adulteraverint (Osee IV, 14). Et in alio loco: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum: verumtamen misericordiam meam non auferam ab eis (Ps. LXXXVIII, 33). Porro ne videretur in eo esse crudelis, quod peccantibus locum poenitentiae non dedisset, adjecit: Sed erunt dies eorum centum viginti anni. hoc est, habebunt centum viginti annos ad agendam poenitentiam. Non igitur humana vita, ut multi errant, in centum viginti annos contracta est: sed generationi illi, centum viginti anni ad poenitentiam dati sunt. Siquidem invenimus, quod post diluvium Abraham vixerit annos centum septuaginta quinque, et caeteri amplius ducentis et trecentis annis. Quia vero poenitentiam agere contempserunt, noluit Deus tempus exspectare decretum: sed viginti annorum spatiis amputatis, induxit diluvium anno centesimo agendae poenitentiae destinato. (Vers. 4.) Gigantes autem erant super terram in diebus illis, et post haec quomodo ingrediebantur filii Dei ad filias hominum, et generabant eis. Illi erant gigantes a saeculo homines nominati. In Hebraeo ita habet: Cadentes erant in terra in diebus illis, id est, ANNAPHILIM ( ). Et post haec ut ingrediebantur filii deorum ad filias hominum, et generabant eis: hi erant fortes a principio viri nominati. Pro cadentibus, sive gigantibus, violentos interpretatus est Symmachus. Et angelis autem et sanctorum liberis convenit nomen cadentium. (Vers. 9.) Noe vir justus atque perfectus in generatione sua, Deo placuit. Signanter ait, 316 in generatione sua: ut ostenderet non juxta justitiam consummatam: sed juxta generationis suae justitiam fuisse eum justum. Et hoc est quod in Hebraeo dicitur: Noe vir justus, perfectus erat in generationibus suis: cum Deo ambulabat [Al. ambulat] Noe: hoc est illius vestigia sequebatur. (Vers. 14.) Fac tibi arcam de lignis quadratis. Pro quadratis lignis, bituminata legimus in Hebraeo. (Vers. 16.) Colligens, facies arcam, et in cubito consummabis eam desuper. Pro eo quod est, colligens facies arcam, in Hebraeo habet, meridianum facies arcae, quod manifestius interpretatus est Symmachus, dicens, διαφανὲς, hoc est, dilucidum facies arcae, volens fenestram intelligi. (CAP. VIII) (Cap. VIII.--Vers. 2.) Et quievit aqua, et revelati sunt fontes abyssi, et cataractae coeli. Pro revelatis fontibus, clausos et obturatos, omnes interpretes transtulerunt. Et pro eo quod sequitur: cessavit aqua super terram, et reliqua, scriptum est, et reversae sunt aquae de terra, euntes et redeuntes (Eccles. I, 7). Nota secundum Ecclesiasten, quod omnes aquae atque torrentes, per occultas venas ad matricem abyssum [ Al. abyssi.] revertantur. (Vers. 6.) Post quadraginta dies aperuit Noe ostium arcae quod fecit, et emisit corvum, et egressus non rediit ad eum, donec siccarentur aquae de terra. Pro ostio, fenestra scripta est in Hebraeo. Et de corvo aliter dicitur: Emisit corvum et egressus est, exiens et revertens donec siccarentur aquae de terra. (CAP. IX) (Cap. IX.--Vers. 18.) Et erant filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham, et Japheth. Frequenter Septuaginta Interpretes non valentes HETH ( ) litteram, quae duplicem aspirationem sonat, in Graecum sermonem vertere, chi ( χ) Graecam litteram addiderunt: ut nos docerent in istiusmodi vocabulis aspirare debere: unde et in praesenti loco, Cham transtulerunt, pro eo quod est HAM, a quo et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua HAM dicitur. (Vers. 27.) Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis 317 Sem. De Sem, Hebraei; de Japheth, populus gentium nascitur. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine, quae IAPHETH ( ) dicitur, latitudo nomen accepit. Quod autem ait: Et habitet in tabernaculis Sem, de nobis prophetatur, qui in eruditione et scientia Scripturarum, ejecto Israele, versamur. (Vers 29.) Et facti sunt omnes dies Noe nongenti quinquaginta anni. Ecce post diluvium trecentis quinquaginta annis vixit Noe. Ex quo perspicuum est, centum viginti annos generationi illi, ut supra diximus, ad poenitentiam datos, et non vitae mortalium constitutos. (CAP. X) (Cap. X.--Vers. 2.) Filii Japheth, Gomer, et Magog et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. Japhet filio Noe, nati sunt septem filii, qui possederunt terram in Asia ab Amano et Tauro, Syriae Coeles et Ciliciae montibus, usque ad fluvium Tanain. In Europa vero usque ad Gadira, nomina locis et gentibus relinquentes: e quibus postea immutata sunt plurima, caetera permanent ut fuerunt. Sunt autem Gomer, Galatae: Magog, Scythae: Madai, Medi: Javan, Iones, qui et Graeci: unde et mare Ionium. Thubal Iberi, qui et Hispani, a quibus Celtiberi, licet quidam Italos suspieentur. Mosoch, Cappadoces: unde et urbs usque hodie 318 apud eos Mazeca dicitur: (porro Septuaginta interpretes, Caphthorim Cappadoces arbitrantur:) Thiras, Thraces, quorum non satis immutatum vocabulum est. Scio quemdam Gog et Magog, tam de praesenti loco, quam de Ezechiel, ad Gotthorum nuper in terra nostra bacchantium historiam retulisse, quod utrum verum sit, praelii ipsius fine monstratur. Et certe Gotthos omnes retro eruditi, magis Getas, quam Gog et Magog appellare consueverunt. Hae itaque septem gentes, quas de Japheth venire stirpe memoravi, aquilonis partem inhabitant. (Vers. 3.) Filii Gomer, Aschenez, et Riphath, et Thogarma. Aschenez Graeci Reginos vocant: Riphath, Paphlagones, Thogarma, Phrygas. (Vers. 4.) Filii Javan, Elisa, et Tharsis, Cethim et Dodanim. Ab his divisae sunt insulae nationum in terris suis. Vir secundum linguam suam et cognationem suam, et gentem suam. De Ionibus, id est, Graecis nascuntur Elisaei, qui vocantur Aeolides: unde et quinta lingua Graeciae Aeolis appellatur, quam illi vocant πέμπτην διάλεκτον. THARSIS Josephus Cilicas arbitratur, θ aspirationis litteram vitiose a posteris in τ dicens fuisse corruptam: unde et metropolis eorum civitas Tarsus appellatur, Paulo apostolo gloriosa. Cethim, sunt Citii, a quibus usque hodie quoque urbs Cypri Citium nominatur. 319 Dodanim, Rhodii: ita enim Septuaginta Interpretes transtulerunt. Legamus Varronis de Antiquitatibus libros, et Sisinnii Capitonis, et Graecum Phlegonta, caeterosque eruditissimos viros: et videbimus omnes pene insulas, et totius orbis littora, terrasque mari vicinas, Graecis accolis occupatas: qui, ut supra diximus, ab Amano et Tauro montibus, omnia maritima loca usque ad oceanum possedere Britannicum. (Vers. 6.) Filii Cham, Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. Chus usque hodie ab Hebraeis Aethiopia nuncupatur: Mesraim, Aegyptus: Phuth, Libyes. A quo et Mauritaniae fluvius usque in praesens Phuth dicitur, omnisque circa eum regio Phutensis. Multi scriptores tam Graeci quam Latini, hujus rei testes sunt. Quare autem in una tantum climatis parte, antiquum Libyae nomen resederit, et reliqua terra vocata sit Africa, disserere non hujus loci nec temporis est. Porro Chanaan obtinuit terram, quam Judaei deinceps possederunt, ejectis Chananaeis. (Vers. 7.) Filii Chus, Saba, Aevila, Sabatha, Regma, et Sabathaca. Saba a quo Sabaei, de quibus Virgilius (II Georg.): Solis est thurea virga Sabaeis. Et alibi, (I Aeneid.) . . . . . centumque Sabaeo Thure calent arae. Evila, Getuli, in parte remotioris Africae eremo cohaerentes. Sabatha, a quo Sabatheni, qui nunc Astabari nominantur. Regma vero et Sabathaca paulatim antiqua vocabula perdidere, et quae nunc pro veteribus habeant, ignoratur. (Vers. 7.) Filii Regma, Saba et Dadan. Hic Saba per SIN litteram scribitur, supra vero per SAMECH ( ), a quo diximus appellatos Sabaeos. Interpretatur vero nunc Saba, Arabia, nam in septuagesimo primo psalmo, ubi nos habemus, Reges 320 Arabum et Saba munera offerent: in Hebraeo scriptum est, Reges Saba, et Saba: primum nomen per SIN, secundum per SAMECH. Dadan gens est Aethiopiae in occidentali plaga. (Vers. 8.) Et Chus genuit Nemrod. Iste coepit esse potens in terra. Et post paululum: (Vers. 10.) Et fuit, inquit, caput regni ipsius Babel et Arach, et Achad, et Chalanne in terra Sennaar. Nemrod, filius Chus, arripuit insuetam primus in populo tyrannidem, regnavitque in Babylone, quae ab eo, quod ibi confusae sunt linguae turrim aedificantium, BABEL ( ) appellata est. Babel enim interpretatur confusio. Regnavit autem et in Arach, hoc est, in Edissa, et in Achad, quae nunc dicitur Nisibis: et in Chalanne, quae postea verso nomine a Seleuco rege est dicta Seleucia, vel certe quae nunc Κτησιφὼν appellatur. (Vers. 11.) De terra illa exiit Assur, et aedificavit Ninivem, et Robooth civitatem. De terra hac Assyriorum pullulavit imperium, qui ex nomine Nini Beli filii, Ninum condiderunt, urbem magnam, quam Hebraei appellant NINIVEM. Ad cujus vel ruinam vel poenitentiam, tota Jonae pertinet prophetia. Quod autem ait: Ninivem et Rooboth civitatem, non putemus duas esse urbes: sed quia Rooboth plateae interpretantur, ita legendum est: Et aedificavit Niniven, et plateas civitatis. (Vers. 13.) Et Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim, et Phetrosim, et Chasloim, e quibus egressi sunt Philistiim et Caphthorim. Exceptis Laabim, a quibus Libyes postea nominati sunt, qui prius Phutaei vocabantur: et Chasloim, qui deinceps Philistiim appellati sunt, quos nos corrupte Palaestinos dicimus, caeterae sex gentes ignotae nobis sunt, quia ( Al. qua) bello Aethiopico subversae, usque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenere. Possederunt 321 autem terram a Gaza usque ad extremos fines Aegypti. (Vers. 15.) Et Chanaan genuit Sidona primogenitum suum, et Chettaeum, et Jebusaeum, et Amorrhaeum, et Gergesaeum, et Evaeum, et Aracaeum, et Sinaeum, et Aradium, et Samaraeum, et Amathaeum. De Chanaan primus natus est Sidon, a quo urbs in Phoenice Sidon vocatur. Deinde Aracaeus, qui Arcas condidit, oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm. A quo haud procul alia civitas fuit nomine Sini quae postea vario eventu subversa bellorum, nomen tantummodo loco pristinum reservavit. Aradii sunt, qui Aradum insulam possederunt angusto freto a Phoenicis littore separatam. Samaraei; quibus Emessa nobilis Syriae Coeles civitas. Amath usque ad nostrum tempus, tam a Syris quam ab Hebraeis, ita ut apud veteres dicta fuerat, appellatur. Hanc Macedones, qui post Alexandrum in Oriente regnaverunt Epiphaniam nuncupaverunt. Nonnulli Antiochiam ita appellatam putant. Alii licet non vere, tamen opinionem suam quasi verisimili vocabulo consolantes, Emath primam ab Antiochia mansionem Edessam pergentibus appellari putant: et eamdem esse quae apud veteres dicta sit Emach. (Vers. 19.) Et fuit terminus Chananaeorum a Sidone, donec venias in Gerara usque ad Garam pergentibus Sodomam, et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque ad Lise. Quia caeterae civitates, Sidon videlicet et Gerara, et Sodoma, et Gomorrha, et Adama, et Seboim notae sunt omnibus, hoc tantum annotandum videtur, quod Lise ipsa sit, quae nunc Callirhoe dicitur, ubi aquae calidae prorumpentes in mare Mortuum defluunt. (Vers. 22.) 322 Filii Sem, Elam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. Hi ab Euphrate fluvio partem Asiae usque ad Indicum Oceanum tenent. Est autem Elam, a quo Elamitae principes Persidis. De Assur ante jam dictum est, quod Ninum urbem condiderit. Arphaxad a quo Chaldaei: Lud a quo Lydii: Aram a quo Syri, quorum metropolis est Damascus. (Vers. 23.) Filii Aram, Us, et Ul, et Gether, et Mes. Us Trachonitidis et Damasci conditor, inter Palaestinam et Coelen Syriam tenuit principatum: a quo Septuaginta Interpretes in libro Job, ubi in Hebraeo scribitur, terra Us, regionem Ausitidem, quasi Usitidem, transtulerunt. Ul, a quo Armenii: Gether, a quo Acarnanii, sive Carii. Porro Mes, pro quo Septuaginta Interpretes Mosoch dixerunt, nunc vocantur Maeones. (Vers. 24.) Arphaxad genuit Sela, et Sela genuit Heber. Ex Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra, et nomen fratris ejus Jectan. Heber, a quo Hebraei, vaticinio quodam filio suo Phaleg nomen imposuit, qui interpretatur divisio, ab eo quod in diebus ejus linguae in Babylone divisae sunt. (Vers. 26.) Jectan genuit Helmodad, et Saleph, et Asermoth, et Jare, et Aduram, et Uzal, et Decla, Ebal, Abimael, Seba, Ophir, Evila, et Jobab. Tredecim harum gentium posteriora nomina invenire non potui; sed usque in praesens, quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur, ut primum, vel quae immutata sunt, ignorantur. Possederunt autem a Cophene fluvio, omnem Indiae regionem, quae vocatur Hieria. (CAP. XI) (Cap. XI.--Vers. 28.) Et mortuus est Aran ante patrem 323 suum in terra, qua natus est in regione Chaldaeorum. Pro eo, quod legimus, in regione Chaldaeorum, in Hebraeo habetur, in UR CHESDIM ( ), id est in igne Chaldaeorum. Tradunt autem Hebraei ex hac occasione, istiusmodi fabulam: Quod Abraham in ignem missus sit, quia ignem adorare noluerit, quem Chaldaei colunt, et Dei auxilio liberatus, de idololatriae igne profugerit: quod in sequentibus scribitur, egressum esse Tharam cum sobole sua de regione Chaldaeorum: pro quo in Hebraeo habetur, de incendio Chaldaeorum. Et hoc esse quod nunc dicitur: Mortuus est Aran ante conspectum Thare patris sui in terra nativitatis suae, in igne Chaldaeorum: quod videlicet ignem nolens adorare, igne consumptus sit. Loquitur autem postea Dominus ad Abraham: Ego sum qui eduxi te de igne Chaldaeorum. (Vers. 29.) Et sumpserunt Abram et Nachor sibi uxores. Nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran. Pater autem Melchae, ipse est pater Jescae. Aran filius Thare, frater Abraham et Nachor, duas filias genuit, Melcham, et Sarai cognomento Jescan, δυώνυμον. E quibus Melcham accepit uxorem Nachor, et Sarai Abraham: necdum quippe inter patruos, et fratrum filias nuptiae fuerant lege prohibitae, quae in primis hominibus, etiam inter fratres et sorores initae sunt. (CAP. XII) (Cap. XII.--Vers. 4.) Erant autem Abram septuaginta quinque annorum, quando egressus est ex Charra. Indissolubilis nascitur quaestio: si enim Thara pater Abrahae, cum adhuc esset in regione Chaldaea, septuaginta 324 annorum, genuit Abram, et postea in Charra ducentesimo quinto aetatis suae anno mortuus est: quomodo nunc post mortem Thare, Abram exiens de Charra, septuaginta quinque annorum fuisse memoratur: cum a nativitate Abrae usque ad mortem patris ejus, centum triginta quinque fuisse anni doceantur. Vera est igitur illa Hebraeorum traditio, quam supra diximus, quod egressus sit Thara cum filiis suis de igne Chaldaeorum: et quod Abram Babylonio vallatus incendio, quia illud adorare nolebat, Dei sit auxilio liberatus; et ex illo tempore ei dies vitae, et tempus reputetur aetatis, ex quo confessus est Dominum, spernens idola Chaldaeorum. Potest autem fieri, ut quia Scriptura reliquit incertum, ante paucos annos Thara de Chaldaea profectus, venerit in Charran, quam mortem obierit. Vel certe statim post persecutionem in Charran venerit, et ibi diutius sit moratus. Si quis ergo huic expositioni contrarius est, quaeret aliam solutionem: et tunc recte ea, quae a nobis dicta sunt, improbabit. (Vers. 9.) Et proficiscens Abram, abiit in desertum: et fames facta est super terram. Et in praesenti et in plurimis aliis locis, pro deserto, ad Austrum, scriptum est in Hebraeo. Hoc igitur notare debemus. (Vers. 15 et 16.) Et viderunt eam principes Pharaonis, et laudaverunt eam apud Pharaonem, et introduxerunt eam in domum Pharaonis: et Abram benefecit propter eam: et fuerunt ei oves, et armenta, et asini, et servi, et ancillae, muli et cameli. Licet corpus sanctarum mulierum non vis maculet, 325 sed voluntas: et excusari possit Sarai, quod famis tempore sola regis in peregrinis locis, marito connivente, resistere nequiverit; tamen potest et aliter foeda necessitas excusari: quod juxta librum Esther quaecumque mulierum placuisset regi apud veteres, sex mensibus ungebatur oleo myrtino, et sex mensibus in pigmentis variis erat, et curationibus feminarum, et tunc demum ingrediebatur ad regem. Atque ita potest fieri, ut Sarai postquam placuerat regi, dum per annum ejus ad regem praepararetur introitus, et Abrahae Pharao multa donaverit, et Pharao postea sit percussus a Domino, illa adhuc intacta ab ejus concubitu permanente. (CAP. XIII) (Cap. XIII.--Vers. 4.) Et ascendit Abram ex Aegypto ipse et uxor ejus, et omnia quae illius erant: et Lot cum eo in desertum. Erat autem Abram dives valde in pecore, et argento, et auro: et abiit unde venit in desertum usque Bethel. Pulchre de Aegypto liberatus ascendisse dicitur. Sed occurrit huic sensui illud, quod sequitur: quomodo potuerit exiens de Aegypto fuisse dives valde? Quod solvitur illa Hebraica veritate, in qua scribitur: Abram gravis vehementer, hoc est, βαρύς σφόδρα: Aegypti enim pondere gravabatur. Et licet videantur esse divitiae pecoris, auri, et argenti, tamen si Aegyptiae sunt, viro sancto graves sunt. Denique, non ut in Septuaginta legimus, Abiit unde venerat in desertum usque Bethel: sed sicut in Hebraeo scriptum est: Abiit itinere suo per Austrum usque Bethel. Idcirco profectus de Aegypto est, ut non desertum ingrederetur, quod cum Aegypto reliquerat: sed ut per Austrum, qui Aquiloni contrarius est, veniret ad domum Dei, ubi fuerat tabernaculum 326 ejus in medio Bethel et Ai [ Al. Gai]. (Vers. 13.) Et viri Sodomorum mali et peccatores in conspectu Dei vehementer. Superflue hic in Septuaginta Interpretibus additum est, in conspectu Dei, siquidem Sodomorum coloni apud homines [ Al. omnes], mali et peccatores erant. Ille autem dicitur in conspectu Dei peccator, qui potest apud homines justus videri, quomodo de Zacharia et Elizabeth in praeconio ponitur, quod fuerint justi ambo in conspectu Dei (Luc. I, 6). Et in Psalterio dicitur: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. CXLII, 2). (Vers. 14 et 15.) Leva oculos tuos, et vide a loco, in quo tu nunc es ad Aquilonem, et ad austrum, et ad orientem, et ad mare: quia omnem terram, quam tu vides, tibi dabo eam et semini tuo. Quatuor climata mundi posuit, orientem et occidentem, septentrionem et meridianum. Quod autem in omnibus Scripturis legitur, hic semel dixisse sufficiat, mare semper pro occidente poni: ab eo quod Palaestinae regio ita sita sit, ut mare in occidentis plaga habeat. (CAP. XIV) (Cap. XIV.--Vers. 3.) Et rex Bale, haec est Segor. Omnes hi consenserunt apud vallem Salsam, hoc est, mare Salis. Bale lingua Hebraea, κατάποσις, id est, devoratio dicitur. Tradunt igitur Hebraei, hanc eamdem in alio Scripturarum loco Salisa nominari: dicique rursum, μόσχον τριετίζουσαν, id est, vitulam conternantem, quod scilicet tertio motu terrae absorpta sit (I Samuel IX, 4; Isai., XV, 5). Et ex eo tempore, quo Sodoma et Gomorrha, Adama et Seboim divino igne subversae sunt, illa parvula nuncupetur. Siquidem Segor transfertur in parvam, quae lingua Syra Zoara dicitur. Vallis autem Salinarum, sicut in hoc eodem libro scribitur, in qua fuerunt ante putei bituminis, post Dei iram, et sulphuris pluviam, in mare Mortuum versa est: quod a Graecis 327 λίμνη Ἀσφαλτῖτις, id est, stagnum bituminis appellatur. (Vers. 5.) Et condiderunt gigantes in Astaroth Carnaim, et gentes fortes simul cum eis: et Ominaeos in Save civitate, antequam Sodomam pervenirent. Quatuor reges profecti de Babylone, interfecerunt gigantes, hoc est RAPHAIM ( ), robustos quosque [ Al. quoque] Arabiae, et Zozim, in Hom, et Emim in civitate Save, quae usque hodie sic vocatur. ZUZIM ( ) autem et EMIM ( ), terribiles et horrendi interpretantur: pro quo Septuaginta, sensum magis quam verbum ex verbo transferentes, gentes fortissimas posuerunt. Porro BAEM, pro quo dixerunt, ἅμα αὐτοῖς, hoc est cum eis, putaverunt scribi per HE ( ), ducti elementi similitudine, cum per HETH scriptum sit. BAEM ( ) enim cum per tres litteras scribitur: si mediam HE habet, interpretatur, in eis: si autem HETH, ut in praesenti, locum significat, id est, IN HOM ( ). (Vers. 7.) Et revertentes venerunt ad fontem judicii, haec est Cades. Per anticipationem dicitur, quod postea sic vocatum est. Significat autem locum apud Petram, qui fons judicii nominatur: quia ibi Deus populum judicavit. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et Amorrhaeorum sedentem in Asasonthamar. Hoc oppidum est, quod nunc vocatur Engaddi, balsami et palmarum fertile. Porro Asasonthamar, in lingua nostra resonat, urbs Palmarum. Thamar quippe palma dicitur. Sciendum autem pro eo, quod post paululum sequitur: Et direxerunt contra eos aciem ad bellum in valle Salinarum, in Hebraeo haberi, in valle SEDDIM ( ): quod Aquila interpretatur τῶν περιπεδίνων, Theodotio, τῶν ἀλσῶν, amoena nemora significantes. (Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum 328 et Gomorrhae. Pro equitatu in Hebraeo habet RACHUS ( ), id est substantiam. (Vers. 13.) Et qui fugerat, nuntiavit Abram transitori. Ipse vero sedebat ad quercum Mambre Amorrhaei fratris Eschol, et fratris Aunam, qui erant conjurati Abrahae. Pro eo, quod nos posuimus, transitori, in Hebraeo scriptum est IBRI ( ), hoc enim transitor exprimitur. Quod autem ait: apud quercum Mambre Amorrhaei, melius in Hebraeo legimus, apud quercum Mambre Amorrhaei fratris Escol: et fratris non Aunam, ut Septuaginta transtulerunt, sed Aner: ut ostenderet Mambre et Escol, et Aner Amorrhaeos atque germanos, socios fuisse Abrahae. (Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Phoenicis oppidum, quod nunc Paneas dicitur. Dan autem unus e fontibus est Jordanis. Nam et alter vocatur Jor, quod interpretatur ῥεῖθρον: id est, rivus. Duobus ergo fontibus, qui haud procul a se distant, in unum rivulum foederatis, Jordanis deinceps appellatur. (Vers. 18.) Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum, et ipse Sacerdos Dei excelsi, et benedixit ei. Quia semel opusculum nostrum, vel Quaestionum Hebraicarum, vel Traditionum congregatio est, propterea quid Hebraei de hoc sentiant, inferamus. Aiunt hunc esse Sem filium Noe: et supputantes annos vitae ipsius, ostendunt eum ad Isaac usque vixisse, omnesque primogenitos Noe donec sacerdotio fungeretur Aaron, fuisse pontifices. Porro Salem, rex Jerusalem dicitur, quae prius Salem appellabatur. Melchisedech autem beatus Apostolus ad Hebraeos (VII, 3), sine patre et matre commemorans, ad Christum refert, et per Christum ad gentium Ecclesiam. Omnis 329 enim capitis gloria refertur ad membra, eo quod praeputium habens, Abrahae benedixerit circumciso, et in Abraham Levi, et per Levi Aaron: de quo postea sacerdotium. Ex quo colligi vult, sacerdotium Ecclesiae habentis praeputium, benedixisse circumciso sacerdotio Synagogae. Quod autem ait: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4): mysterium nostrum in verbo ordinis significatur: nequaquam per Aaron irrationalibus victimis immolandis, sed oblato pane et vino: id est, corpore et sanguine Domini Jesu. (CAP. XV) (Cap. XV.--Vers. 2, 3.) Domine Deus, quid dabis mihi? Et ego vado sine liberis: et filius Masec vernaculae meae, hic Damascus Eliezer. Et dixit Abram: Ecce mihi non dedisti semen: et filius vernaculae meae haeres meus erit. Ubi nos habemus, et filius Masec vernaculae meae: in Hebraeo scriptum est, UBEN MESECH BETHI: quod Aquila transtulit, ὁ υἱὸς τοῦ ποτίζοντος οἰκίαν μου: id est, filius potum dantis domui meae. Theodotio vero, καὶ υἱὸς τοῦ ἐπὶ τῆς οἰκίας μοῦ: id est, et filius ejus, qui super domum meam est. Quod autem dicit, hoc est: Ego sine liberis morior, et filius procuratoris mei, vel villici, qui universa dispensat et distribuit cibaria familiae meae, vocaturque Damascus Eliezer, hic meus haeres erit. Porro Eliezer interpretatur, Deus meus adjutor. Ab hoc aiunt Damascum et conditam, et nuncupatam. (Vers. 7.) Ego Deus, qui eduxi te de regione Chaldaeorum. Hoc est, quod paulo ante diximus in Hebraeo haberi: qui eduxi te de UR CHESDIM, id est, de incendio Chaldaeorum. (Vers. 10, 11.) Et posuit ea contra faciem invicem: aves vero non divisit. Descenderunt autem volucres super cadavera et super divisiones eorum, et sedit cum eis Abram. Non pertinet ad praesens opusculum ejus expositio sacramenti. Hoc tantum dicimus, quia pro his, quae posuimus, 330 in Hebraeo habet: Et descenderunt volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Illius enim merito saepe de angustiis liberatus est Israel. (Vers. 12.) Ad occasum autem solis ecstasis cecidit super Abram. Pro ecstasi in Hebraeo THARDEMA ( ), id est, καταφορὰ, legitur, quam supra vertimus in soporem. (Vers. 16.) Generatione autem quarta revertentur huc. Haud dubium quin hi, qui de semine fuerint Abrahae. Quaeritur quomodo in Exodo scriptum sit: Quinta autem generatione egressi sunt filii Israel de terra Aegypti (Exod. XV, 18). Super quo capitulo parvum volumen edidimus. (CAP. XVI) (Cap. XVI.--Vers. 2.) Ecce conclusit me Dominus, ut non pariam: ingredere ergo ad ancillam meam, ut habeam filios ex ea. Diligenter nota, quod procreatio filiorum, in Hebraeo aedificatio scripta est. Legitur enim ibi: Ingredere ad ancillam meam, si quo modo aedificer ex ea. Et vide, ne forte hoc sit, quod in Exodo dicitur: Benedixit Deus obstetricibus, et aedificaverunt sibi domos (Exod. I, 20). (Vers. 7.) Et invenit eam Angelus Domini super fontem aquae in deserto ad fontem in via Sur. Consequenter Aegyptia in via Sur, quae per eremum ducit ad Aegyptum, ire festinabat. (Vers. 11.) Et vocavit nomen ejus Ismael; quia exaudivit Deus humilitatem meam. Ismael interpretatur, exauditio Dei. (Vers. 12.) Hic erit rusticus homo. Manus ejus super omnes, et manus omnium super eum, et contra faciem omnium fratrum suorum habitabit. Pro rustico in Hebraeo scriptum habet PHARA ( ), quod interpretatur onager. Significat autem semen ejus habitaturum in eremo, id est, Sarracenos vagos, incertisque sedibus, qui universas gentes, quibus desertum ex latere jungitur incursant, et impugnantur ab omnibus. (CAP. XVII) (Cap. XVII.--Vers. 3 et seqq.) Et locutus est ei Dominus, dicens: Ecce testamentum meum tecum: et eris pater multitudinis gentium, et non vocabitur ultra nomen tuum Abram, sed erit nomen tuum Abraam, quia patrem multarum gentium posui te. Notandum 331 quod ubicumque in Graeco, Testamentum legimus, ibi in Hebraeo sermone sit foedus, sive pactum, id est, BERITH ( ). Dicunt autem Hebraei, quod ex nomine suo, Deus, quod apud illos Tetragrammum est, HE litteram, Abraae et Sarae addiderit: dicebatur enim primum ABRAM ( ), quod interpretatur, pater excelsus: et postea vocatus est ABRAAM ( ), quod transfertur pater multarum: nam quod sequitur gentium, non habetur in nomine, sed subauditur. Nec mirandum, quare cum apud Graecos et nos Α littera videatur addita: nos HE litteram Hebraeam additam dixerimus; idioma enim linguae illius est, per HE ( ) quidem scribere, sed per A ( ) legere: sicut e contrario A litteram saepe per HE pronuntiant. (Vers. 15.) Et dixit Deus ad Abraam: Sarai uxorem tuam non vocabis eam Sarai, sed Sara erit nomen ejus. Errant qui putant primum Saram per unum R scriptam fuisse, et postea ei alterum R additum. Et quia R apud Graecos centenarius numerus est, multas super nomine ejus ineptias suspicantur: cum utique utcumque volunt ei vocabulum commulatum, non Graecam, sed Hebraeam debeat habere rationem, cum ipsum nomen Hebraicum sit. Nemo autem in altera lingua quempiam vocans, etymologiam vocabuli sumit ex altera. SARAI ( ) igitur primum vocata est per SIN, RES, IOD: sublato igitur IOD, id est, I elemento, addita est HE littera, quae per A legitur: et vocata est SARA ( ). Causa autem ita nominis immutati, haec est, quod antea dicebatur, princeps mea, unius tantum domus materfamiliae. Postea vero dicitur absolute, princeps, id est, ἄρχουσα. Sequitur enim: Dabo tibi ex ea filium, et benedicam ei, et erit in gentes: et reges populorum 332 erunt ex eo. Signanterque, non ut in Graeco legimus: Dixit Deus ad Abraam. Sarai uxor tua non vocabitur nomen ejus Sarai: in Hebraeo habetur: non vocabis nomen ejus Sarai, id est, non dices ei, princeps mea es: omnium quippe gentium futura jam princeps est. Quidam pessime suspicantur, ante eam lepram fuisse vocitatam, et postea principem: cum lepra SARATH ( ) dicatur, quae in nostra quidem lingua videtur aliquam habere similitudinem; in Hebraeo autem penitus est diversa. Scribitur enim per SADE, et RES, et AIN, et THAU: quod multum a superioribus tribus litteris, id est, SIN, RES, et HE, quibus SARA scribitur, discrepare manifestum est. (Vers. 17.) Et cecidit Abraam super faciem suam, et risit: et dixit in corde suo, Si centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet? Et post paululum: Et vocabis nomen ejus Isaac. Diversa opinio, sed una est etymologia, quare appellatus sit Isaac. Interpretatur enim Isaac, risus. Alii dicunt, quod Sara riserit, ideo eum risum vocatum esse, quod falsum est. Alii vero quod riserit Abraham, quod et nos probamus. Postquam enim ad risum Abrahae, vocatus est filius ejus Isaac, tunc legimus risisse et Saram. Sciendum tamen quod quatuor in veteri Testamento absque ullo velamine, nominibus suis antequam nascerentur, vocati sunt: Ismael, Isaac, Salomon, et Josias. Lege Scripturas. (CAP. XVIII) (Cap. XVIII.--Vers. 6.) Et dixit ei: Festina, tres mensuras farinae similae commisce. Quia tres mensurae absolute hic dictae videntur, et est incerta mensura: propterea addidi, quod in Hebraeo tria sata habeat, id est tres amphoras: ut idem mysterium et hic, et in Evangelio, ubi mulier tria sata farinae fermentare dicitur, cognoscamus (Matth. XIII, 33). 333 (Vers. 10.) Dixit autem: Revertens veniam ad te in tempore hoc, et in hora, et habebit filium Sara. Pro hora, vitam legimus in Hebraeo: ut sit ordo vel sensus: Revertar ad te in tempore vitae: quasi dixerit, si vixero, si fuerit vita comitata: haec autem ἀνθρωποπάθως, quomodo et caetera.
(Vers. 12.) Risit autem Sara in semetipsa, dicens: Necdum mihi factum est usque nunc, et dominus meus senex est. Aliter multo legitur in Hebraeo: Et risit Sara in semetipsa, dicens: Postquam attrita sum, et facta est mihi voluptas? Simul nota quod ubi nos posuimus, voluptatem EDEN scriptum est in Hebraeo. Symmachus hunc locum ita transtulit: Postquam vetustate consenui, facta est mihi adolescentia? (Vers. 32.) Et dixit: Numquid est, Domine, si loquar? Quod Graece scriptum est, μήτι, Κύριε, ἐὰν λαλήσω. Secundo Abraham est locutus ad Dominum: quod non videtur manifeste sonare quid dicat. In Hebraeo igitur planius scribitur: Ne, quaeso, irascaris, Domine, si locutus fuero. Quia enim videbatur interrogans, Dominum arctare responsione, temperat praefatione quod quaerit. (CAP. XIX) (Cap. XIX.--Vers. 14.) Et locutus est ad generos suos, qui acceperant filias ejus. Quia postea duae filiae Lot virgines fuisse dicuntur (de quibus et ipse dudum ad Sodomaeos dixerat: Ecce duae filiae meae, quae non cognoverunt virum ), et nunc Scriptura commemorat eum habuisse generos; nonnulli arbitrantur illas, quae viros habuerunt, in Sodomis remansisse, et eas exisse cum patre, quae virgines fuerunt. Quod cum Scriptura non dicat, Hebraea veritas exponenda est, in qua scribitur: Egressus est Lot, et locutus est ad sponsos, qui accepturi erant filias ejus. Necdum igitur virgines filiae matrimonio fuerant copulatae. 334 (Vers. 21.) Et dixit ei: Ecce admiratus sum faciem tuam. In Hebraeo habet: Ecce suscepi faciem tuam: id est, acquiesco precibus tuis. Quod Symmachus secundum sensum interpretans ait, ὁράσει ἐδυσωπήθην τὸ πρόσωπόν σου.
(Vers. 28.) Et ecce ascendebat flamma de terra quasi vapor fornacis. Pro quo legimus in Hebraeo: Ecce ascendebat CITOR ( ), quasi ἀναθυμίασις fornacis: quod nos vaporem, vel fumum, sive favillam possumus dicere. (Vers. 30.) Et ascendit Lot de Segor, et sedit in monte: et duae filiae ejus cum eo. Timuit enim sedere in Segor. Quaeritur quare cum primum fugae montis Segor praetulerit, et eam in habitaculum suum voluerit liberari, nunc de Segor rursum ad montem migret? Respondebimus veram esse illam Hebraeorum conjecturam de Segor, quod frequenter terrae motu subruta, Bale primum, et postea Salisa appellata sit: timueritque Lot, dicens, Si cum caeterae adhuc urbes starent, ista saepe subversa est: quanto magis nunc in communi ruina non poterit liberari? Et ob hanc occasionem infidelitatis, etiam in filias coitus dedisse principium. Qui enim caeteras viderat subrui civitates, et hanc stare, seque Dei auxilio erutum: utique de eo, quod sibi concessum audierat, ambigere non debuit. Illud igitur, quod pro excusatione dicitur filiarum, eo quod putaverint defecisse humanum gentis, et ideo cum patre concubuerint, non excusat patrem. Denique Hebraei, quod sequitur: (Vers. 35.) Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo, appungunt desuper, quasi incredibile, et quod rerum natura non capiat, coire quempiam nescientem. (Vers. 36 et seqq.) Et conceperunt duae filiae Lot de patre suo, et genuit primogenita filium, et 335 vocavit nomen ejus Moab. Iste est pater Moabitarum usque in hanc diem. Et minor, et ipsa peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon id est, filius populi mei. Ipse est pater filiorum Ammon. Moab interpretatur, ex patre: et totum nomen etymologiam habet. Ammon vero, cujus quasi causa nominis redditur, filius generis mei, sive ut melius est in Hebraeo ( ), filius populi mei, sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, ex parte ipse sit sermo: AMMI enim, a quo dicti sunt Ammonitae, vocatur populus meus. (CAP. XX) (Cap. XX.--Vers. 12.) Etenim vere soror mea est de patre, sed non ex matre. Id est, fratris ejus est Aran filia, non sororis. Sed quia in Hebraeo habet: vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae: et magis sonat, quod soror Abrahae fuerit, in excusationem ejus dicimus, necdum illo tempore tales nuptias lege prohibitas. (CAP. XXI) (Cap. XXI.--Vers. 9.) Et vidit Sara filium Agar Aegyptiae, quem peperit [Al. pepererat] Abraae ludentem: quod sequitur, cum Isaac filio suo, non habetur in Hebraeo. Dupliciter itaque hoc ab Hebraeis exponitur: sive quod idola ludo fecerit, juxta illud quod alibi scriptum est: Sedit populus comedere et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6): sive quod adversum Isaac, quasi majoris aetatis, joco sibi et ludo primogenita vendicaret. Quod quidem Sara audiens, non tulit: et hoc ex ipsius approbatur sermone dicentis: Ejice ancillam hanc cum filio suo. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Ibid., 10). (Vers. 14.) Et sumpsit panes et utrem aquae, et dedit Agar, ponens super humerum ejus, et parvulum, et dimisit eam. Quando Isaac natus est, tredecim annorum erat Ismael. Et post ablactationem ejus, iste cum matre expellitur domo. Inter Hebraeos autem varia opinio est, asserentibus aliis, quinto anno ablactationis tempus statutum, aliis duodecimum annum vendicantibus. Nos igitur ut breviorem eligamus aetatem, post decem et octo annos Ismael supputavimus 336 ejectum esse cum matre, et non convenire jam adolescenti matris sedisse cervicibus. Verum est igitur illud Hebraeorum linguae idioma, quod omnis filius ad comparationem parentum, infans vocetur et parvulus. Nec miremur barbaram linguam habere proprietates suas: cum hodieque Romae omnes filii vocentur infantes. Posuit ergo Abraham panes et utrem super humerum Agar: et hoc facto dedit puerum matri, hoc est, in manus ejus tradidit, commendavit, et ita emisit e domo. Quod autem sequitur: (Vers. 15, 16.) Et projecit puerum subter abietem, et abiens sedit de contra longe, quasi jactu sagittae. Dixit enim: Non videbo mortem parvuli mei. Et sedit contra eum. Et statim jungitur: Exclamavit puer, et flevit, et audivit Deus vocem pueri de loco ubi erat. Et Dixit Angelus Dei ad Agar de coelo, et reliqua, nullum moveat. In Hebraeo enim post hoc, quod scriptum est, Non videbo mortem parvuli mei, ita legitur, quod ipsa Agar sederit contra puerum, et levaverit vocem suam, et fleverit, et exaudierit Deus vocem parvuli. Flente enim matre, et mortem filii miserabiliter praestolante, Deus exaudivit puerum: de quo pollicitus fuerat Abrahae, dicens: Sed et filium ancillae tuae in gentem magnam faciam (Gen. XVII, 20). Alioquin et ipsa mater non suam mortem, sed filii deplorabat. Pepercit igitur ei Deus, pro quo fuerat et fletus. Denique in consequentibus dicitur: Surge et tolle puerum, et tene manum ejus (Gen. XVII, 18). Ex quo manifestum est, eum qui tenetur, non oneri matri fuisse, sed comitem. Quod autem manu parentis tenetur, sollicitus monstratur affectus. (Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps exercitus ejus. Excepto Abimelech et Phicol, tertium nomen, quod hic legitur, in Hebraeo volumine non habetur. (Vers. 30.) Et dixit: Septem oves has accipies a me, ut sint in testimonium mihi, quia 337 ego fodi puteum istum. Ideo cognominavit nomen loci illius puteus juramenti, quia ibi juraverunt ambo. Ubi hic legitur, puteus juramenti, in Hebraeo habetur BERSABEE ( ). Duplex autem est causa cur ita appellatus sit: sive quia septem agnas Abimelech de manu Abrahae acceperit: septem enim dicuntur SABEE: sive quod ibi juraverint: quia et juramentum SABEE similiter appellatur. Quod si ante hanc causam supra nomen hoc legimus, sciamus per prolepsim dictum esse: sicut et Bethel et Galgala, quae utique usque ad tempus quo ita appellatae sunt, aliter vocabantur. Notandum autem et ex prioribus, et ex praesenti loco, quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre, sive in Aulone Mambre, ut in Hebraeo habetur: sed in Geraris, ubi et Bersabee usque hodie oppidum est. Quae provincia ante non grande tempus, ex divisione praesidum Palaestinae, Salutaris est dicta. Hujus rei Scriptura testis est, quae ait: Et habitavit Abraham in terra Philistinorum (Gen. XXI, 34). (Cap. XXII, Vers. 2.) Et dixit ei Deus: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram excelsam, et offer illum ibi in holocaustum super unum de montibus quem ego dicam tibi. Difficile est idioma linguae Hebraeae in Latinum sermonem vertere. Ubi nunc dicitur, vade in terram excelsam, in Hebraeo habet, MORIA ( ), quod Aquila transtulit τὴν καταφανῆ, hoc est, lucidam: Symmachus, τῆς ὀπτασίας, hoc est, visionis. Aiunt ergo Hebraei hunc montem esse in quo postea templum conditum est in area Ornae Jebusaei, sicut et in Paralipomenis scriptum est: Et coeperunt aedificare templum in mense secundo, in secunda die mensis, in monte Moria (II Paralip. III, 1). Qui idcirco illuminans interpretatur et lucens, quia 338 ibi est DABIR ( ), hoc est, oraculum Dei: et Lex et Spiritus sanctus, qui docet homines veritatem, et inspirat prophetias. (Vers. 3.) Et abiit in locum, quem dixit ei Deus, in die tertia. Notandum quod de Geraris usque ad montem Moria, id est, sedem templi, iter dierum trium sit, et consequenter illuc die tertio pervenisse dicatur. Male igitur sentiunt quidam, Abraham illo tempore ad quercum habitasse Mambre: cum inde usque ad montem Moria, vix unius diei iter plenum sit. (Vers. 13.) Et elevavit Abraham oculos suos: et ecce aries post tergum ejus tenebatur in virgulto Sabech cornibus suis. Ridiculam rem in hoc loco Emisenus Eusebius est locutus: Sabech, inquiens, dicitur hircus, qui rectis cornibus et ad carpendas arboris frondes sublimis attollitur. Rursum Aquila συχνεῶνα interpretatus est, quem nos veprem possumus dicere, vel spinetum: et ut verbi vim interpretemur, condensa et inter se implexa virgulta. Unde et Symmachus in eamdem ductus opinionem, Et apparuit, ait, aries post hoc retentus in rete cornibus suis. Verum quibusdam, in hoc dumtaxat loco, melius videntur interpretati esse Septuaginta et Theodotio, qui ipsum nomen SABECH ( ) posuerunt, dicentes: In virgulto sabech cornibus suis. Etenim σύχνεων, sive rete, quod Aquila posuit et Symmachus, per SIN ( ) litteram scribitur: hic vero ( ) SAMECH littera posita est: ex quo manifestum est non interpretationem stirpium condensarum, et in modum retis inter se virgulta contexta verbum Sabech, sed nomen sonare virgulti, quod ita Hebraice dicitur. Ego vero diligenter inquirens, συχνεῶνα per SAMECH ( ) litteram scribi crebro reperi. (Vers. 14.) 339 Et vocavit Abraham nomen loci illius, Dominus videt: ut dicant hodie, in monte Dominus videt. Pro eo quod hic habet videt, in Hebraeo scriptum est, videbitur. Hoc autem apud Hebraeos exivit in proverbium, ut si quando in angustia constituti sunt, et Domini optant auxilio sublevari, dicant, In monte Dominus videbitur: hoc est, sicut Abrahae misertus est, miserebitur et nostri. Unde et in signum dati arietis solent etiam nunc cornu clangere.
(Vers. 20.) Et nuntiaverunt Abraham, dicentes: Ecce peperit Melcha et ipsa filios Nachor fratri tuo: Us primogenitum ejus, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum, et Cased. Primogenitus Nachor fratris Abraham de Melcha uxore ejus filia Aran, natus est Us: de cujus stirpe Job descendit, sicut scriptum est in exordio voluminis ejus: Vir fuit in terra Us, nomine Job. Male igitur quidam aestimant, Job de genere esse Esau: siquidem illud quod in fine libri ipsius habetur, Eo quod de Syro sermone translatus est, et quartus sit ab Esau, et reliqua, quae ibi continentur, in Hebraeis voluminibus non habentur. Secundus natus est de Melcha Buz, quem Septuaginta Bauz transferre voluerunt. Et ex hujus genere est Balaam ille divinus (Num. XXIV, 3 et seq.; Jos. XIII, 22), ut Hebraei tradunt, qui in libro Job dicitur Eliu: primum vir sanctus, et prophetes Dei, postea per inobedientiam et desiderium munerum, dum Israel maledicere cupit, divini vocabulo nuncupatur: diciturque in eodem libro: Et iratus Eliu filius Barachiel Buzites (Job XXXII, 2), de hujus videlicet Buzi radice descendens. Camuel vero pater est Damasci. 340 Ipsa enim vocatur Aran, quae hic pro Syria scripta est: et ipso nomine legitur in Isaia. Chased quoque quartus est, a quo Chasdim, id est, Chaldaei postea vocati sunt.
(Cap. XXXII, Vers. 2.) Et mortua est Sara in civitate Arboc, quae est in valle: haec est Chebron, in terra Chanaan. Hoc quod hic positum est, quae est in valle, in authenticis codicibus non habetur. Nomen quoque civitatis Arboc paulatim a scribentibus legentibusque corruptum est. Neque enim putandum, Septuaginta Interpretes nomen civitatis Hebraeae, barbare atque corrupte, et aliter quam in suo dicitur, transtulisse. Arboc enim nihil omnino significat. Sed dicitur ARBEE ( ), hoc est, quatuor, quia ibi Abraham, et Isaac, et Jacob conditus est: et ipse princeps humani generis Adam, ut in Jesu libro apertius demonstrabitur.
(Vers. 6.) Audi nos, Domine, rex a Deo tu es nobis, in electo sepulcro nostro sepeli mortuum tuum. Pro rege principem habet in Hebraeo, sive ducem. NASI ( ) quippe non rex, sed dux dicitur.
(Vers. 16.) Et audivit Abraham Ephron, et appendit Abraham Ephron argentum, quod locutus est in auribus filiorum Heth. In Hebraeo sicut hic posuimus, primum nomen ejus scribitur EPHRON, secundum EPHRAN. Postquam enim pretio victus est, ut sepulcrum venderet argento, licet cogente Abraham, vau littera, quae apud illos pro o legitur, ablata de ejus nomine est: et pro EPHRON appellatus est EPHRAN, significante Scriptura, non eum fuisse consummatae perfectaeque virtutis, qui potuerit memorias vendere mortuorum. Sciant igitur, qui sepulcra 341 venditant, et non coguntur, ut accipiant pretium, sed a nolentibus quoque extorquent, immutari nomen suum, et perire quid de merito eorum, cum etiam ille reprehendatur occulte, qui invitus acceperit.
(Cap. XXIV.--Vers. 9.) Et posuit servus manum suam sub femore Abrahae domini sui, et juravit ei super verbo hoc. Tradunt Hebraei, quod in sanctificatione ejus, hoc est, in circumcisione juraverit. Nos autem dicimus, jurasse eum in semine Abrahae, hoc est, in Christo, qui ex illo nasciturus erat, juxta Evangelistam Matthaeum, loquentem: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham (Matth. I, 1).
(Vers. 22.) Et tulit vir inaurem auream, didrachmum pondus ejus. BACE ( ), quod in hoc loco pro didrachmo scribitur, semiuncia est: SECEL ( ) vero qui Latino sermone siclus corrupte appellatur, unciae pondus habet.
(Vers. 43.) Ecce ego sto super fontem aquae, et filiae hominum civitatis egredientur ad hauriendam aquam: et erit virgo, cui ego dixero, da mihi bibere paululum aquae de hydria tua, etc. In Hebraeo scriptum est: Ecce ego stans juxta fontem aquae, et erit adolescentula, quae egredietur ad hauriendum: et dixero ei, da mihi bibere paululum aquae de hydria tua, et caetera. Pro adolescentula quoque, quae Graeco sermone νεανὶς dicitur, ibi legimus ALMA ( ), quod quidem et in Isaia habetur. Nam in eo loco ubi in nostris codicibus scriptum est: Ecce virgo concipiet, et pariet (Isa. VII, 14), Aquila transtulit: Ecce adolescentula concipiet, et pariet. In Hebraeo legitur: Ecce alma concipiet, et pariet. Notandum ergo, quod verbum alma, numquam nisi de virgine scribitur, et habet etymologiam, ἀπόκρυφος, id est, abscondita. Scriptum siquidem est in Job: Sapientia unde invenietur? Et quis locus intellectus? et abscondetur ab oculis omnis 342 viventis (Job. XXVIII, 21). Ubi nunc diximus, abscondetur, in Hebraeo propter declinationem verbi aliter figuratum, NAALMA ( ) dicitur. Huic quid simile, licet masculino genere declinetur, et in Regnorum libris scriptum est, ex persona Elisaei loquentis ad Giezi: Et Dominus abscondit a me (IV Reg. IV, 27). Ergo ALMA, quod interpretatur abscondita, idest, virgo, nimia diligentia custodita, majoris mihi videtur laudis esse, quam virgo. Virgo quippe juxta Apostolum potest esse corpore, et non spiritu. Abscondita vero, quae virgo est, ἐπίτασιν (incrementum) virginitatis habet, ut et virgo sit, et abscondita. Et quae abscondita est, juxta idioma linguae Hebraeae, consequenter et virgo est; quae autem virgo, non statim sequitur, ut abscondita sit. Hoc idem verbum et in Exodo de Maria sorore Moysi virgine legimus (Exod. II, 8). Ostendant igitur Judaei in Scripturis alicubi positum ALMA, ubi adolescentulam tantum, et non virginem sonet: et concedimus eis, illud quod in Isaia apud nos dicitur: Ecce virgo concipiet, et pariet, non absconditam virginem, sed adolescentulam significare jam nuptam.
(Vers. 59.) Et dimiserunt Rebeccam sororem suam, et substantiam ejus, et servum Abraham, et viros qu cum eo erant. In Hebraeo habet: Et dimiserunt Rebeccam sororem suam, et nutricem ejus, et servum Abrahae, et viros illius. Decens quippe erat, ut ad nuptias absque parentibus virgo proficiscens, nutricis solatio foveretur.
(Vers. 62 et 63.) Et ipse habitabat in terra Austri: et egressus est Isaac exerceri in campo ad vesperam. Terra Austri, Geraram signat, unde a patre ad immolandum quondam fuerat adductus. Quod autem ait, Et egressus est, ut exerceretur in campo, quod Graece dicitur, ἀδολεσχῆσαι, in Hebraeo legitur: Et egressus est Isaac, ut loqueretur in agro, inclinante 343 jam vespera. Significat autem secundum illud, quod Dominus solus orabat in monte, etiam Isaac, qui in typo Domini fuit, ad orationem, quasi virum justum domo egressum: et vel nona hora, vel ante solis occasum, spirituales Deo victimas obtulisse.
(Vers. 65.) Et tulit theristrum, et operuit se. Theristrum pallium dicitur, genus etiam nunc Arabici vestimenti, quo mulieres provinciae illius velantur.
(Cap. XXV.--Vers. 1.) Et adjecit Abraham, et accepit uxorem, et nomen ejus Cetura: et peperit ei Zamram, et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue. Et Jecsan genuit Saba et Dadan. Et filii Dadan fuerunt Asurim, et Latusim, et Laomim. Et filii Madian, Jephar, et Apher, et Enoch, et Abida, et Aledea. Omnes hi filii Ceturae. Et dedit Abraham universa quae habuit Isaac. Filiis autem concubinarum, quas habuit, dedit munera, et dimisit eos ab Isaac filio suo, cum adhuc viveret in Oriente, ad terram orientalem. Cetura Hebraeo sermone copulata interpretatur, aut juncta (Al. vincta ). Quam ob causam suspicantur Hebraei, mutato nomine, eamdem esse Agar, quae, Sara mortua, de concubina transierit in uxorem. Et videtur decrepiti jam Abrahae excusari aetas, ne senex post mortem uxoris suae vetulae, novis arguatur nuptiis lascivisse. Nos quod incertum est relinquentes, hoc dicimus, quod de Cetura nati filii Abraham, 344 juxta historicos Hebraeorum occupaverint Τρωγλοδύτην et Arabiam, quae nunc vocatur Εὐδαίμων, usque ad maris Rubri terminos. Dicitur autem unus ex posteris Abrahae, qui appellabatur Apher, duxisse adversus Libyam exercitum, et ibi, victis hostibus, consedisse: ejusque posteros ex nomine atavi Aphricam nuncupasse. Hujus rei testis est Alexander, qui dicitur Polyhistor, et Cleodemus cognomento Malchus, Graeco sermone barbaram historiam retexentes. Quod autem ait, Et filii Dadau fuerunt Asurim, et Latusim, et Laomim: Asurim in negotiatores transferri putant: Latusim, aeris ferrique metalla cudentes: Laomim vero φύλαρχοι, id est, principes multarum tribuum atque populorum. Alii ab hoc Asurim vocatos, Syros esse contendunt, et a plerisque filiis Abrahae ex Cetura occupatas Indiae regiones.
(Vers. 8.) Et mortuus est Abraham in senectute bona, senex et plenus, et collectus est ad populum suum. Male in Septuaginta Interpretibus additum est, et deficiens Abraham mortuus est: quia non convenit Abrahae deficere, et imminui. Illud quoque quod nos posuimus, in senectute bona senex et plenus: in Graecis codicibus ponitur, plenus dierum. Quod cum sensum videatur exponere, eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit: tamen magis ad anagogen facit, si simpliciter ponatur plenus.
(Vers. 13.) 345 Et haec nomina filiorum Ismael in nominibus suis et in generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabajoth, et Cedar, et reliqui, usque ad eum locum ubi ait: Et habitaverunt ab Evila usque Sur, quae est contra faciem Aegypti venientibus in Assyrios, in conspectu omnium fratrum suorum cecidit. Duodecim filii nascuntur Ismaeli, e quibus primogenitus fuit Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathena usque hodie dicitur, quae pars Arabiae est. Nam et familiae eorum, oppidaque et pagi, ac munita castella, et tribus eorum hac appellatione celebrantur: ab uno ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Theman ad austrum, et Cedema ad orientalem plagam dicitur. Quod autem in extremo hujus capituli, juxta Septuaginta legimus, contra faciem omnium fratrum suorum habitavit (Gen. XIII, 18): verius est illud quod nos posuimus, coram omnibus fratribus suis occubuit, id est, in manibus omnium filiorum suorum mortuus est, superstitibus liberis, et nullo prius morte praerepto. Fratres autem pro filiis appellari, Jacob quoque ad Laban demonstrat, dicens: Quod est peccatum meum, quia persecutus es post me: et quia scrutatus es omnia vasa mea? Quid invenisti de universis vasis domus tuae? Ponatur coram fratribus meis et fratribus tuis: et dijudicent inter nos (Ibid. 35). Nec enim possumus credere, ut Scriptura commemoret, quod Jacob, exceptis liberis, secum fratres aliquos habuerit.
(Vers. 21.) Et concepit Rebecca uxor ejus, et movebantur filii ejus in ea. Pro motione, Septuaginta Interpretes posuerunt ἐσκίρτων, id est, ludebant, sive calcitrabant; quod Aquila transtulit, confringebantur filii in utero ejus. Symmachus vero διέπλεον, id est, in similitudinem navis in superficie ferebantur.
(Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut 346 pellis pilosus. Ubi nos pilosum posuimus, in Hebraeo habet SEIR ( ). Unde et Esau, sicut et alibi legimus, Seir, id est, pilosus est dictus.
(Vers. 30.) Et dixit Esau Jacob: da mihi gustum de coctione rubea ista, quia deficio: propterea vocatum est nomen ejus Edom. Rubrum, sive fulvum, lingua Hebraea EDOM ( ) dicitur: ab eo igitur, quod rubro cibo vendiderit primitiva sua, fulvi, id est, Edom sortitus est nomen.
(Cap. XXVI.--Vers. 12.) Seminavit autem Isaac in terra illa, et invenit in anno illo centuplum hordei. Licet in aliena terra seminaverit Isaac, tamen non puto, quod tanta ei fertilitas hordei fuerit. Unde melius puto illud esse, quod habetur in Hebraeo, et Aquila quoque transtulit: Et invenit in anno illo centuplum aestimatum, id est, ἑκατὸν εἰκασμένον. Licet enim eisdem litteris et aestimatio scribatur et hordeum, tamen aestimationes, SAARIM ( ) leguntur, hordea vero SORIM. Tacens autem Scriptura genus frugum, quod centuplicaverit, videtur mihi cunctarum in illo virtutum ostendisse multiplicationem. Denique sequitur:
(Vers. 13.) Et benedixit ei Dominus, et magnus factus est vir, et ambulabat vadens, et magnificatus, donec magnus fieret vehementer. Felicitas autem multiplicati hordei, ignoro, si quem possit facere gloriosum.
(Vers. 17.) Et abiit inde Isaac, et venit in vallem Gerarum, et habitavit ibi. Pro valle, torrentem habet in Hebraeo. Neque enim Isaac postquam magnificatus est, habitare poterat in valle. Habitavit autem in torrente, de quo scriptum est: De torrente in via bibet (Psalm. CIX, 7). De quo etiam Elias tempore famis bibit. Sed quia Elias non erat perfectus, ut Christus: ideo ei torrens ille aruit (III Reg. XVII, 7). Dominus vero noster, etiam in torrente traditus est: dedicans regenerationem nostram et Baptismi sacramentum.
(Vers. 19.) 347 Et foderunt pueri Isaac in valle Gerarum, et invenerunt ibi puteum aquae vivae. Et hic pro valle, torrens scriptus est; numquam enim in valle invenitur puteus aquae vivae.
(Vers. 21.) Et foderunt puteum alterum, et altercati sunt etiam super eo: et vocavit nomen ejus, inimicitiae. Pro inimicitiis, quod Aquila et Symmachus, τὴν ἀντικειμένην, et ἐναντίωσιν transtulerunt, id est, adversum atque contrarium, in Hebraeo habet, SATANA ( ). Ex quo intelligimus satanam, contrarium interpretari.
(Vers. 22.) Et foderunt puteum alium, et non litigaverunt cum eis: et vocavit nomen ejus latitudo. Pro latitudine, in Hebraeo habet ROOBOTH ( ), ad probandum illud, quod supra diximus: Ipse aedificavit Niniven civitatem, et rooboth, id est, plateas ejus (Gen. X).
(Vers. 26.) Et Abimelech ivit ad eum de Geraris, et Ochozath pronubus ejus, et Phicol princeps militiae ejus. Pro Ochozath pronubo, in Hebraeo habet, collegium amicorum ejus: ut non tam hominem significet, quam amicorum turbam, quae cum rege venerat, in quibus fuit et Phicol princeps exercitus ejus.
(Vers. 32 et 33.) Et venerunt servi Isaac, et nuntiaverunt ei de puteo, quem foderunt: et dixerunt ei, invenimus aquam: et vocavit nomen ejus saturitas. Nescio quomodo in Septuaginta Interpretibus habeatur: Et venerunt pueri Isaac, et nuntiaverunt ei de puteo, quem foderunt: et dixerunt ei, non invenimus aquam: et vocavit nomen ejus juramentum. Quae enim etymologia est, propterea vocari juramentum, quod aquam non invenerunt? E contrario in Hebraeo, cui interpretationi Aquila consentit et Symmachus, hoc significat, quia invenerint aquam, et propterea appellatus sit puteus ipse saturitas: et vocata civitas BERSABEE, hoc est, puteus saturitatis (Gen. XXI): licet enim [ Al. nos] supra ex verbo juramenti, sive ex septenario ovium numero, quod SABEE ( ) 348 dicitur, asseruerimus BERSABEE appellatam: tamen nunc ex eo quod aqua inventa est, Isaac ad nomen civitatis, quae ita vocabatur alludens, declinavit paululum litteram, et pro stridulo Hebraeorum SIN, a quo SABEE incipitur, Graecum sigma, id est Hebraeum SAMECH posuit: alioquin et juxta allegoriae legem, post tantos puteos in fine virtutum, nequaquam congruit, ut Isaac aquam minime repererit.
(Cap. XXVII.--Vers. 11.) Ecce Esau frater meus vir pilosus, et ego sum vir levis. Ubi nos pilosum legimus, in Hebraeo scriptum est SEIR ( ). Unde postea montes Seir, et regio, in qua versabatur, est dicta: diximus de hoc et supra.
(Vers. 15.) Et sumpsit Rebecca vestimenta Esau filii sui majoris, quae erant desiderabilia valde apud se domi. Et in hoc loco tradunt Hebraei, primogenitos functos officio sacerdotum, et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti, Deo victimas offerebant, antequam Aaron in sacerdotium eligeretur.
(Vers. 36.) Et dixit Esau, juste vocatum est nomen ejus Jacob. Supplantavit enim me ecce secundo. Jacob, supplantator interpretatur. Ab eo igitur, quod fratrem arte deceperit, allusit ad nomen. Qui ideo Jacob ante vocatus est, quod in ortu plantam fratris apprehenderat.
(Vers. 40.) Et fratri tuo servies: et erit quando depones, et solves jugum illius de collo tuo. Signat quod Idumaei servituri sint Judaeis, et tempus esse venturum, quando de collo jugum servitutis abjiciant, eorumque imperio contradicant. Secundum autem Septuaginta Interpretes, qui dixerunt: Erit autem cum deposueris, et solveris jugum de collo tuo, videtur pendere sententia, nec esse completa.
(Cap. XXVIII.--Vers. 19.) Et vocavit Jacob nomen loci illius Bethel, et Ulammaus erat nomen civitatis prius. Ab eo quod supra dixerat: 349 Quam terribilis est locus iste: non est hic nisi domus Dei, et haec porta coeli: nunc loco nomen imponit, et vocat illum BETHEL ( ), id est, domum Dei: qui locus vocabatur ante LUZA ( ) quod interpretatur nux, sive amygdalon. Unde ridicule quidam verbum Hebraicum ULAM ( ), nomen esse urbis putant: cum ULAM interpretetur prius. Ordo itaque est lectionis: Et vocavit nomen loci illius Bethel, et prius Luza vocabulum erat civitatis. Antiquae omnes scripturae verbo, ulam, sive ELAM plenae sunt, quod nihil aliud signat, nisi ante, aut prius, vel vestibulum, sive superliminare, vel postes.
(Cap. XXIX.--Vers. 27.) Comple ergo hebdomadam istius: et dabo etiam hanc tibi. Postquam Liam Jacob fraude deceptus pro Rachel uxorem acceperat, dicitur ei a socero Laban ut septem dies post nuptias sororis prioris expleat, et sic accipiat Rachel, pro qua iterum septem annis aliis serviturus sit. Non igitur, ut quidam male aestimant, post septem annos alios Rachel accepit uxorem, sed post septem dies nuptiarum uxoris primae. Nam sequitur: Et ingressus est ad Rachel, et dilexit Rachel magis quam Liam, et servivit ei septem annis aliis (Gen. XXIX, 30).
(Vers. 32.) Et concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Ruben. Omnium patriarcharum propter compendium lectionis, etymologias nominum volo pariter dicere.
Et vocavit, inquit, Ruben nomen ejus, dicens: Quia vidit Dominus humilitatem meam. RUBEN ( ) interpretatur visionis filius.
(Vers. 33.) Et concepit, inquit, alterum filium et dixit: Quoniam exaudivit me Dominus, eo quod odio me haberet vir meus, et dedit mihi etiam hunc: et vocavit nomen ejus Simeon. Ab eo quod sit exaudita, Simeon nomen imposuit. SIMEON ( ) quippe interpretatur auditio. De tertio vero sequitur:
(Vers. 34.) 350 Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit: Nunc mecum erit vir meus, quia peperi ei tres filios: ideo vocavit nomen ejus Levi. Ubi nos legimus, Apud me erit vir meus, Aquila interpretatus est, applicabitur mihi vir meus, quod Hebraice dicitur ( ), ILLAVE, et a doctoribus Hebraeorum aliter transfertur, ut dicant, prosequetur me vir meus, id est, non ambigo de amore in me viri mei: erit mihi in hac vita comes, et ejus dilectio me ad mortem usque deducet, et prosequetur: tres enim filios ei genui.
(Vers. 35.) Et concepit, et peperit filium, et dixit: Nunc super hoc confitebor Domino, et ob id vocavit nomen ejus Juda. JUDA ( ) confessio dicitur. A confessione itaque confessoris nomen est dictum. Verumtamen hic confessio pro gratiarum actione, aut pro laude accipitur, ut frequenter in Psalmis, et in Evangelio (Matth. XI, 25): Confitebor tibi, Domine, pater coeli et terrae, id est, gratias ago tibi, sive glorifico te.
(Cap. XXX.--Vers. 5 et 6.) Et concepit Bala, et peperit Jacob filium: et dixit Rachel: Judicavit me Dominus, et exaudivit vocem meam, et dedit mihi filium: propterea vocavit nomen ejus Dan. Causam nominis expressit, ut ab eo quod judicasset se Dominus, filio ancillae, judicii nomen imponeret: DAN ( ) quippe interpretatur judicium.
(Vers. 7 et 8.) Et concepit adhuc, et peperit Bala ancilla Rachel filium secundum Jacob: et dixit Rachel: Habitare fecit me Deus habitatione cum sorore mea, et invalui: et vocavit nomen ejus Nephthalim. Causam nominis Nephthalim, alia hic multo exponitur, quam in libro Hebraeorum Nominum scripta est. Unde et Aquila ait, συνανέστρεψέν με ὁ Θεὸς, καὶ συνανεστράφην, pro quo in Hebraeo scriptum est, NEPHTHULE ELOIM, NEPHTHALETHI. Unde a conversione, sive a comparatione, quia utrumque sonat, conversionem, sive comparationem, Nephthalim 351 nomen filio imposuit. Quod autem sequitur.
(Vers. 10 et 11.) Et peperit Zelpha ancilla Liae Jacob filium: et dixit Lia, In fortuna: et vocavit nomen ejus Gad. Ubi nos posuimus, in fortuna, et Graece dicitur, ἐν τύχῃ, quae potest eventus dici: in Hebraeo habet BAGAD ( ), quod Aquila interpretatur, venit accinctio. Nos autem dicere possumus in procinctu. BA enim potest praepositionem sonare in, et venit. Ab eventu ergo, sive procinctu, qui GAD ( ) dicitur, Zelphae filius Gad vocatus est. Sequitur:
(Vers. 12 et 13.) Et peperit Zelpha ancilla Liae filium secundum Jacob: et dixit Lia, Beata ego, quia beatificant me mulieres: et vocavit nomen ejus Aser, divitiae. Male additae sunt divitiae, id est, πλοῦτος [ Al. πλουτῶν], cum etymologia nominis Aser Scripturae auctoritate pandatur dicentis: Beata sum ego, et beatificant me mulieres. Et ab eo quod beata dicatur ab hominibus [ Al. omnibus], filium suum beatum vocaverit; ASER ( ) ergo non divitiae, sed beatus dicitur, dumtaxat in praesenti loco. Nam in aliis secundum ambiguitatem verbi possunt et divitiae sic vocari.
(Vers. 17 et 18.) Et audivit Deus Liam, et concepit, et peperit Jacob filium quintum, et dixit Lia: Dedit Deus mercedem meam mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: et vocavit nomen ejus Issachar. Etymologiam hujus nominis Septuaginta Interpretes ediderunt, est merces. Non utique, ut plerique addito pronomine male legunt, aestimandum est ita scriptum esse, quod est merces, sed totum nomen interpretatur, est merces. Is quippe dicitur est, , et SACHAR ( ), merces. Hoc autem ideo, quia mandragoris filii Ruben introitum, qui Racheli debebatur, ad se viri emerat. Sequitur:
(Vers. 19 et 20.) Et concepit adhuc Lia, et peperit filium sextum Jacob, et dixit Lia, Dotavit me Deus dote bona: In hoc tempore habitabit mecum vir meus, quia peperi ei sex filios: et vocavit nomen ejus Zabulon. Ubi nos posuimus, habitabit mecum, et Septuaginta interpretati sunt, 352 diliget me: in Hebraeo habet JEZBULENI ( ). Et est sensus, quia sex filios genui Jacob, propterea jam secura sum: habitabit enim mecum vir meus. Unde et filius meus vocatur habitaculum. Male igitur et violenter in libro Nominum, Zabulon, fluxus noctis interpretatur.
(Vers. 21.) Et post haec peperit filiam, et vocavit nomen ejus Dina ( ). Haec transfertur in causam, quam significantius Graeci δίκην vocant. Jurgii enim in Sicimis causa exstitit. Post filios, et parentum ponenda sunt nomina. LIA ( ), interpretatur laborans. RACHEL ( ), ovis, cujus filius IOSEPH ( ), ab eo quod sibi alium addi mater optaverat, vocatur augmentum.
(Vers. 32 et 33.) Transibo in universo pecore tuo hodie: separa inde omne pecus varium et discolor: et omne pecus unius coloris in agnis et varium et discolor in capris, erit merces mea: et respondebit mihi justitia mea in die crastino, cum venerit merces mea coram te: omne in quo non fuerit varium et discolor in capris, et in agnis, furtum erit apud me, et caetera. Multum apud Septuaginta Interpretes confusus est sensus, et usque in praesentem diem nullum potui invenire nostrorum, qui ad liquidum quid in hoc loco diceretur, exponeret. Vis, inquit, Jacob, me servire tibi etiam alios septem annos, fac quod postulo. Separa omnes discolores et varias, tam oves quam capras, et trade in manus filiorum tuorum. Rursumque ex utroque grege, alba et nigra pecora, id est, unius coloris, da mihi. Si quid igitur ex albis et nigris, quae unius coloris sunt, varium natum fuerit, meum erit: si quid vero unius coloris, tuum. Rem non difficilem postulo. Tecum facit natura pecorum, ut alba ex albis, et nigra nascantur ex nigris: mecum erit justitia mea, dum Deus humilitatem meam respicit et laborem. Optionem Laban datam libenter arripuit, et ita ut Jacob postulabat faciens, trium dierum iter inter Jacob et filios suos separavit, 353 ne quis ex vicinitate pecoris nasceretur dolus. Itaque Jacob novam stropham commentus est, et contra naturam albi et nigri pecoris, naturali arte pugnavit. Tres enim virgas, populeas et amygdalinas et maligranati, quamquam Septuaginta styracinas et nucinas et plataninas habeant, ex parte decorticans, varium virgarum fecit colorem, ut ubicumque in virga corticem reliquisset, antiquus permaneret color: ubi vero tulisset corticem, color candidus panderetur. Observabat ergo Jacob et tempore, quo ascendebantur pecora, et post calorem diei ad potandum avida pergebant, discolores virgas ponebat in canalibus, et admissis arietibus et hircis, in ipsa potandi aviditate, oves et capras faciebat ascendi, ut ex duplici desiderio, dum avide bibunt, et ascenduntur a maribus, tales fetus conciperent, quales umbras arietum et hircorum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. Ex virgis enim in canalibus positis, varius erat etiam imaginum color. Nec mirum hanc in conceptu feminarum esse naturam, ut quales perspexerint, sive mente conceperint in extremo voluptatis aestu, quae concipiunt, talem sobolem procreent: cum hoc ipsum etiam in equarum gregibus apud Hispanos dicatur fieri: et Quintilianus in ea controversia, in qua accusabatur matrona quae Aethiopem pepererit, pro defensione illius argumentetur, hanc conceptuum esse naturam, quam supra diximus. Postquam autem nati fuerant haedi, et agni varii et discolores ex albis et unius coloris gregibus, separabat illos Jacob, et procul esse faciebat 354 a pristino grege. Si qui autem nascebantur unius coloris, id est, albi, sive nigri, tradebat in manus filiorum Laban: et ponebat virgas quas decorticaverat, in canalibus quibus effundebantur aquae, et veniebant ad potandum contra pecora, ut conciperent eo tempore, cum venirent ad potandum.
(Vers. 41 et 42.) Et concipiebant pecora contra virgas Jacob, virgas quas posuerat coram pecoribus [Al. pecore] in canalibus ad concipiendum in eis, et in serotinis ovibus non ponebat; et fiebant serotina Laban, et temporanea Jacob. Hoc in Septuaginta Interpretibus non habetur, sed pro serotinis et temporaneis, aliud nescio quid, quod a sensum non pertinet, transtulerunt. Quod autem dicit Scriptura, hoc est: Jacob prudens et callidus justitiam et aequitatem etiam in nova arte servabat. Si enim omnes agnos et haedos varios pecora procreassent, erat aliqua suspicio doli, et aperte huic rei Laban invidus contraisset. Ergo ita omnia temperavit, ut et ipse fructum sui laboris acciperet, et Laban non penitus spoliaretur. Si quando oves et caprae primo tempore ascendebantur, quia melior vernus est fetus, ante ipsas ponebat virgas, ut varia soboles nasceretur. Quaecumque autem oves et caprae sero quaerebant marem, ante earum oculos non ponebat, ut unius coloris pecora nascerentur. Et quidquid primum nascebatur, suum erat, quia discolor et varium erat: quidquid postea, Laban: unius enim tam in nigro, quam in albo, coloris pecus oriebatur. In eo autem loco ubi scriptum est, ut conciperent in virgis: in Hebraeo habet JEAMENA ( ). Vim verbi Hebraici nisi 355 circumitu exprimere non possum. JEAMENA enim proprie dicitur extremus in coitu calor, quo corpus omne concutitur, et patranti voluptati vicinus est finis.
(Cap. XXXI.--Vers. 7 et 8.) Et pater vester mentitus est mihi, et mutavit mercedem meam decem vicibus, et non dedit ei Deus ut noceret mihi. Si dixerat, hoc varium pecus erit merces tua: nascebatur [Al. nasceretur] omne pecus varium. Et si dixerat, unius coloris erit merces tua: nascebatur omne pecus unius coloris. Pro eo quod nos posuimus, mutavit mercedem meam decem vicibus, Septuaginta Interpretes posuerunt, decem agnis, nescio qua opinione ducti, cum verbum Hebraicum, MONI ( ) numerum magis quam agnos sonet. Denique et ex consequentibus hic magis sensus probatur, quod per singulos fetus semper Laban conditionem mutaverit. Si videbat varium nasci pecus, post fetum dicebat, volo ut in futurum mihi varia nascantur. Rursum cum vidisset unius coloris nasci pecora (Jacob quippe hoc audito, virgas in canalibus non ponebat), dicebat, ut futuros fetus unius coloris sibi pecora procrearent. Et quid plura? usque ad vices decem semper a Laban pecoris sui, sive Jacob, mutata conditio est. Et quodcumque sibi proposuerat ut nasceretur, in colorem contrarium vertebatur. Ne cui autem in sex annis decem pariendi vices incredibiles videantur, lege Virgilium (Georg. II), in quo dicitur: bis gravidae pecudes. Natura autem Italicarum ovium et Mesopotamiae una esse traditur.
(Vers. 19.) Et furata est Rachel idola patris sui. Ubi nunc idola legimus, in Hebraeo THERAPHIM ( ) scriptum est, quae Aquila μορφώματα, id est, figuras vel imagines interpretatur. Hoc autem ideo, ut sciamus quid Judicum libro (XVII, 5) THERAPHIM sonet.
(Vers. 21.) Et transivit fluvium, et venit in montem Galaad. Non quod eo tempore Galaad mons diceretur; sed per anticipationem, ut frequenter diximus, 356 illo vocatur nomine quo pastea nuncupatus est.
(Vers. 41.) Et mutasti mercedem meam decem agnis. Idem error, qui supra: Numerus enim pro agnis legendus est.
(Vers. 46.) Et dixit Jacob fratribus suis, Colligamus lapides. Et congregatis lapidibus fecerunt acervum, et comederunt super eum. Et vocavit illum Laban acervum testimonii, et Jacob vocavit illum acervum testis. Acervus Hebraea lingua ( ) GAL dicitur: AAD ( ) vero testimonium. Rursum lingua Syra acervus IGAR appellatur: testimonium SEDUTHA ( ). Jacob igitur acervum testimonii, hoc est, GALAAD lingua appellavit Hebraea: Laban vero idipsum, id est, acervum testimonii, IGAR SEDUTHA, gentis suae sermone vocavit. Erat enim Syrus, et antiquam linguam parentum, provinciae, in qua habitabat, sermone mutaverat.
(Cap. XXXII.--Vers. 1 et 2.) Et occurrerunt ei Angeli Dei, et dixit Jacob ut vidit eos: Castra Dei haec sunt, et vocavit nomen loci ejus Castra. Ubi hic castra posita sunt, in Hebraeo habet MANAIM ( ); ut sciamus, si quando non interpretatum in alio loco ponitur, quem locum significet. Et pulchre, ad fratrem iturus inimicum, Angelorum se comitantium excipitur choris.
(Vers. 9 et 10.) Et dixit Jacob, Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti ad me, Revertere in terram tuam, et benedicam tibi: minor sum omni misericordia tua, et omni veritate tua, quam fecisti pro servo tuo. Pro eo quod nos posuimus, minor sum, aliud nescio quid, quod sensum turbet, in Graecis et Latinis codicibus continetur.
(Vers. 27 et 28.) Et dixit ei: Quod nomen tibi? Qui ait, Jacob. Dixit autem ei: Jam non vocabitur Jacob nomen tuum, sed vocabitur nomen tuum Israel: quia invaluisti cum Deo, et cum hominibus valebis. Josephus in primo Antiquitatum libro, Israel ideo appellatum putat, quod adversum Angelum steterit: quod ego diligenter excutiens, in Hebraeo penitus invenire non potui. Et 357 quid me necesse est opiniones quaerere singulorum, cum etymologiam nominis exponat ipse qui posuit? Non vocabitur, inquit, nomen tuum Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Quare? Interpretatur Aquila ὅτι ἤρξας μετὰ Θεοῦ, Symmachus ὅτι ἤρξω πρὸς Θεὸν: Septuaginta et Theodotio, ὅτι ἐνίσχυσας μετὰ Θεοῦ. SARITH ( ) enim, quod ab Israel vocabulo derivatur, principem sonat. Sensus itaque est: Non vocabitur nomen tuum supplantator, hoc est, Jacob: sed vocabitur nomen tuum princeps cum Deo, hoc est, Israel. Quomodo enim princeps ego sum: sic et tu, qui mecum luctari potuisti, princeps vocaberis. Si autem mecum qui Deus sum, sive Angelus (quoniam plerique varie interpretantur), pugnare potuisti: quanto magis cum hominibus, hoc est cum Esau, quem formidare non debes! Illud autem, quod in libro Nominum interpretatur Israel, vir videns Deum, sive mens videns Deum, omnium pene sermone detritum, non tam vere, quam violenter mihi interpretatum videtur. Hic enim Israel ( ), per has litteras scribitur, IOD, SIN, RES, ALEPH, LAMED, quod interpretatur princeps Dei, sive, directus Dei, hoc est, εὐθύτατος Θεοῦ. Vir vero videns Deum his litteris scribitur, ALEPH, IOD, SIN, ut vir ex tribus litteris scribatur, et dicatur IS ( ): videns autem ex tribus, RES, ALEPH, HE, et dicatur RAA ( ). Porro EL, ( ) ex duabus ALEPH et LAMED: et interpretatur Deus, sive fortis. Quamvis igitur grandis auctoritatis sint, et eloquentiae ipsorum umbra nos opprimat, qui Israel virum, sive mentem videntem Deum transtulerunt: nos magis Scripturae, et Angeli, vel Dei, qui ipsum Israel vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiae saecularis. Illud quoque quod postea sequitur:
(Vers. 29 et 30.) Et benedixit eum ibi, et vocavit Jacob 358 nomen loci illius, Facies Dei: vidi enim Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea; in Hebraeo dicitur PHANUEL ( ), ut sciamus ipsum esse locum, qui in caeteris Scripturae sanctae voluminibus, ita ut in Hebraeo scriptum est, Phanuel legitur in Graeco.
(Cap. XXXIII.--Vers. 1 et 2.) Et divisit pueros super Liam et super Rachel, et super duas ancillas, et posuit ancillas et filios earum primos: Liam vero et pueros ejus novissimos, et Rachel et Joseph novissimos, et ipse transivit ante eos. Non, ut plerique aestimant, tres turmas fecit, sed duas. Denique ubi nos habemus, divisit, Aquila posuit, ἡμίσευσεν, id est, dimidiavit: ut unum cuneum faceret ancillarum cum parvulis suis, et alium Liae, et Rachel, quae liberae erant, cum filiis earum: primasque ire faceret ancillas, secundas liberas: ipse autem ante utrumque gregem, fratrem adoraturus occurreret.
(Vers. 17.) Et aedificavit ibi [Al. sibi] Jacob domum, et pecoribus suis aedificavit tabernacula: ideo vocavit nomen loci illius Tabernacula. Ubi nos tabernacula habemus, in Hebraeo legitur ( ) SOCHOTH. Est autem usque hodie civitas trans Jordanem hoc vocabulo in parte Scythopoleos, de qua in libro Locorum scripsimus.
(Vers. 18.) Et venit Jacob Salem civitatem Sichem in terram Chanaan, cum venisset de Mesopotamia Syriae. Error oboritur, quomodo Salem, Sichem civitas appelletur, cum Jerusalem in qua regnavit Melchisedech, Salem ante sit dicta. Aut igitur utraque urbs unius nominis est: quod etiam de pluribus Judaeae locis possumus invenire: ut idem urbis et loci nomen in alia atque alia tribu sit; aut certe istam Salem, quae nunc pro Sichem nominatur, dicimus hic interpretari consummatam, atque perfectam: et illam quae postea Jerusalem dicta est, pacificam 359 nostro sermone transferri. Utrumque enim, accentu paululum declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebraei, quod claudicantis femur Jacob ibi convaluerit, et sanatum sit: propterea eamdem civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.
(Cap. XXXIV.--Vers. 20.) Et venit Emor et Sichem filius ejus ad portam civitatis suae, et locuti sunt ad viros civitatis dicentes, viri isti pacifici nobis [Al. nobiscum] sunt. Ubi nunc Septuaginta Interpretes pacificos transtulerunt, Aquila interpretatus est, ἀπηρτισμένους, id est, consummatos atque perfectos, pro quo in Hebraeo legitur ( ) SALAMIM. Ex quo perspicuum est, verum esse illud quod supra de Salem diximus.
(Vers. 25.) Et introgressi sunt civitatem diligenter, et interfecerunt omne masculum. Pro eo quod in Graecis legitur ἀσφαλὼς, id est, diligenter: in Hebraeo scriptum est, BETE ( ), id est, audacter et confidenter.
(Cap. XXXV. Vers. 6.) Et venit Jacob in Luzam in terram Chanaan, quae est Bethel. Ecce manifestissime comprobatur, Bethel non Ulammaus, ut supra dictum est, sed Luzam, id est, amygdalon ante vocitatam.
(Vers. 8.) Et mortua est Debbora nutrix Rebeccae, et sepulta est juxta Bethel. Si mortua est nutrix Rebeccae nomine Debbora, ut Septuaginta quoque hic Interpretes transtulerunt, et ipsum verbum est Hebraicum ( ) MENECETH: scire non possumus, quare ibi substantiam posuerunt, hic nutricem.
(Vers. 10.) Et dixit ei Deus, jam non vocabitur 360 nomen tuum Jacob, sed Israel erit nomen tuum: et vocavit nomen ejus Israel. Dudum nequaquam ei ab Angelo nomen imponitur, sed quod imponendum a Deo sit, praedicitur. Quod igitur ibi futurum promittitur, hic docetur expletum.
(Vers. 16.) Et factum est dum appropinquaret Chabratha in terra Chanaan, ut veniret Ephratha, peperit Rachel Verbum Hebraicum ( ) CHABRATHA, in consequentibus, ubi Jacob loquitur ad Joseph: Ego autem cum venirem de Mesopotamia Syriae, mortua est mater tua Rachel in terra Chanaan, in via Hippodromi, ut venirem Ephrata (Gen. XLVIII): nescio quid volentes, Hippodromum Septuaginta Interpretes transtulerunt: et statim ibi, ubi in Hebraeo dicitur: Et sepelierunt eam in via Ephrata, haec est Bethleem (Gen. XXXV, 19), rursum Septuaginta pro Ephrata posuerunt Hippodromum: cum utique si CHABRATHA Hippodromus est, Ephrata Hippodromus esse non possit. Aquila autem hoc ita transtulit: Et factum est καθ' ὁδον τῆς γῆς, id est, in itinere terrae, introiens in Ephrata. Sed melius est si transferatur, in electo terrae tempore cum introiret Ephratha. Porro vernum tempus significat, cum in florem cuncta rumpuntur, et anni tempus electum est: vel cum transeuntes per viam carpunt, et eligunt e vicinis agris quodcumque ad manus venerit, diversis floribus invitati. Ephrata vero et Bethleem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili. Siquidem in frugiferam et in domum 361 panis vertitur: propter eum panem, qui de coelo descendisse se dicit (Joan. VI).
(Vers. 18.) Et factum est cum dimitteret eam anima, siquidem moriebatur: vocavit nomen ejus, Filius doloris mei: pater vero ejus vocavit nomen ejus Benjamin. In Hebraeo similitudo nominis resonat; filius enim doloris mei, quod nomen moriens mater imposuit, dicitur BENONI ( ). Filius vero dextrae, hoc est, virtutis, quod Jacob mutavit, appellatur BENJAMIM. Unde errant qui putant BENJAMIM ( ) filium dierum interpretari. Cum enim dextera appelletur JAMIN ( ), et finiatur in n litteram: dies quidem appellantur et ipsi JAMIM ( ), sed in m litteram terminantur.
(Vers. 21.) Et profectus est Israel: et extendit tabernaculum suum trans turrim Ader. Hunc locum Hebraei esse volunt, ubi postea templum aedificatum est: et turrim Ader, turrim gregis significare, hoc est, congregationis et coetus: quod et Michaeas Propheta testatur, dicens: Et tu turris gregis nebulosa, filia Sion (Mich. IV, 8), et caetera: illoque tempore Jacob trans locum, ubi postea templum aedificatum est, habuisse tentoria. Sed si sequamur ordinem viae, pastorum juxta Bethleem locus est, ubi vel Angelorum rex in ortu Domini cecinit: vel Jacob pecora sua pavit, loco nomen imponens: vel quod verius est, quodam vaticinio futurum jam tunc mysterium monstrabatur,
(Vers. 7.) Et venit Jacob ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, haec est Chebron. PRO ARBEE in Septuaginta campum habet: cum Chebron in monte sita sit. Eadem autem civitas dicitur et MAMBRE, ab amico Abrahae ita antiquitus appellata.
(Cap. XXXVI.--Vers. 4.) Et peperit Ada Esau Eliphaz. Iste est Eliphaz, cujus Scriptura in Job volumine recordatur.
(Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, 362 ipse est Edom, et hi filii Seir. Esau et Edom, et Seir, unius nomen est hominis: et quare varie nuncupetur supra dictum est. Quod autem sequitur:
(Vers. 20.) Et Chorraei habitantis terram, et reliqua. Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit, et exponit, qui ante Esau, in Edom terra principes fuerint ex genere Chorraeorum, qui in lingua nostra interpretantur liberi. Legamus diligenter Deuteronomium (II, 21), ubi manifestius scribitur, quomodo venerint filii Esau, et interfecerint Chorraeos, ac terram eorum haereditate possederint.
(Vers. 22.) Et fuerunt filii Lothan, Chorri et Aemam: et soror Lothan Thamna. Haec est Thamna, de qua supra dictum est. Et Thamna erat concubina Eliphaz filii primogeniti Esau, et ex ipsa natus est Amalech. Idcirco autem Chorraeorum recordatus est, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum acceperat concubinam. Quod autem dicitur, Theman et Cenez et Amalech, et reliqua: sciamus postea regionibus Idumaeorum ex his vocabula imposita.
(Vers. 24.) Ipse est Ana, qui invenit Jamin in deserto, cum pasceret asinos Zebeon patris sui. Multa et varia apud Hebraeos de hoc capitulo disputantur: apud Graecos quippe et nostros super hoc silentium est. Alii putant AJAMIM ( ) maria appellata. Iisdem enim litteris scribuntur maria, quibus et nunc hic sermo descriptus est. Et volunt illum, dum pascit asinos patris sui in deserto, aquarum congregationes reperisse, quae juxta idioma linguae Hebraicae maria nuncupentur: quod scilicet stagnum repererit, cujus rei inventio in eremo difficilis est. Nonnulli putant, aquas calidas juxta Punicae linguae viciniam, quae Hebraeae contermina est, hoc vocabulo signari. Sunt qui arbitrentur onagros ab hoc admissos 363 esse ad asinas: et ipsum istius modi reperisse concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur qui vocantur JAMIM ( ). Plerique putant, quod equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi, ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Aquila hunc locum ita transtulit: Ipse est Ana, qui invenit σὺν τοὺς ἐμίμ. Et Symmachus similiter τοὺς ἐμὶμ, quae interpretatio pluralem numerum significat. Septuaginta vero, et Theodotion aequaliter transtulerunt dicentes: τὸν ἰαμὶμ, quod indicat numerum singularem.
(Vers. 33.) Et regnavit pro eo Jobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est. Contra Hebraei asserunt de Nachor eum stirpe generatum, ut jam supra dictum est.
(Cap. XXXVII.--Vers. 3.) Et Israel dilexit Joseph super omnes filios suos, quia erat filius senectutis: et fecit ei tunicam variam. Pro varia tunica, Aquila interpretatus est tunicam ἀστραγάλειον, id est, tunicam talarem. Symmachus, tunicam manicatam, sive quod ad talos usque descenderet, et manibus artificis mira esset varietate distincta: sive quod haberet manicas: Antiqui enim magis colobiis utebantur .
(Vers. 28.) Et vendiderunt Joseph Ismaelitis viginti 364 aureis. Pro aureis, in Hebraeo, argenteis habet. Neque enim viliore metallo Dominus venundari debuit, quam Joseph.
(Vers. 36.) Madianaei autem vendiderunt Joseph in Egypto Phutiphar eunucho, Pharaonis archimagiro. In plerisque locis archimagiros, id est, coquorum principes, pro magistris exercitus Scriptura commemorat: μαγειρεύειν quippe Graece interpretatur occidere. Venditus est igitur Joseph principi exercitus et bellatorum, non Petephre, ut in Latino scriptum est, sed Phutiphar eunucho. Ubi quaeritur, quomodo postea uxorem habere dicatur. Tradunt Hebraei emptum ab hoc Joseph ob nimiam pulchritudinem in turpe ministerium, et a Domino virilibus ejus arefactis, postea electum esse juxta morem Hierophantarum in pontificatum Heliopoleos; et hujus filiam esse Aseneth, quam postea Joseph uxorem acceperit.
(Cap. XXXVIII.--Vers. 5.) Et adjecit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Selom; haec autem erat in Chazbi, quando peperit eum. Verbum Hebraeum hic pro loci vocabulo positum est, quod Aquila pro re transtulit, dicens: Et vocavit nomen ejus Selom. Et factum est ut mentiretur in partu postquam genuit Selom. Postquam enim genuit Selom, stetit 365 partus ejus. Chazbi ergo non nomen loci, sed mendacium dicitur. Unde et in alio loco scriptum est: Mentietur opus olivae, id est, fructum oliva non faciet (Abac. III, 17).
(Vers. 12.) Et consolatus Judas ascendit ad eos, qui tondebant oves ejus: ipse, et Hiras pastor ejus Odollamites. Pro pastore, amicus legitur. Sed verbum ambiguum est, quia iisdem litteris utrumque nomen scribitur: verum amicus REE ( ), pastor ROE legitur.
(Vers. 14.) Et sedit ad portam Enam, quae est in transitu Thamna. Sermo Hebraicus ENAIM ( ), transfertur in oculos. Non est igitur nomen loci; sed est sensus: Sedit in bivio, sive in compito, ubi diligentius debet viator aspicere, quod iter gradiendi capiat.
(Vers. 26.) Cognovit autem Judas, et dixit: justior est illa, quam ego, eo quod non dedi eam Selom filio meo. In Hebraeo habet, justificata est ex me: non quod justa fuerit, sed quod comparatione illius minus mali fecerit, nequaquam vagam turpitudinem, sed liberos requirendo.
(Vers. 29.) Et ecce egressus est frater ejus, et dixit, ut quid divisa est propter te maceria? Et vocavit nomen ejus Phares. Pro maceria, divisionem Aquila et Symmachus transtulerunt, quod Hebraice dicitur, PHARES ( ). Ab eo igitur, quod diviserit membranulam secundarum [Al. secundinarum ], divisionis nomen accepit. Unde et Pharisaei, qui se quasi justos a populo separaverant, divisi appellabantur.
(Vers. 30.) Post hoc exiit frater ejus, in cujus manu erat coccinum; et vocavit nomen ejus Zara. Hoc nomen interpretatur oriens. Sive igitur, quia primus apparuit, sive quod plurimi justi ex eo nati sunt, ut in libro Paralipomenon (I Par. II et seqq.) continetur, ZARA ( ), id est, oriens appellatus est.
(Cap. XL.--Vers. 1.) Post verba haec, peccavit princeps vinariorum regis Aegypti. Ubi nos posuimus, principem vinariorum, in Hebraeo scriptum habet MASEC ( ), illud verbum quod in nomine servi Abraham dudum legimus, quem nos possumus more vulgi 366 vocare pincernam. Nec vile putetur officium, cum apud reges barbaros usque hodie maximae dignitatis sit, regi poculum porrexisse: Poetae quoque de Catamitho et Jove scriptitent, quod amasium suum huic officio manciparit.
(Vers. 10.) Et ecce vitis in conspectu meo, et in vite tres fundi, et ipsa germinans tres fundos. Tria flagella, et tres ramos, sive propagines, Hebraeus sermo significat, quae ab illis vocantur SARIGIM ( ).
(Vers. 16.) Et videbar mihi tria canistra chondritorum portare in capite meo. Pro tribus canistris chondritorum, tres cophinos farinae in Hebraeo habet.
(Cap. XLI.--Vers. 2.) Et ecce de fluvio ascendebant septem boves, speciosae ad videndum, electae carnibus, et pascebantur in achi. Bis in Genesi scriptum est ACHI ( Ἄχα), et neque Graecus sermo est, nec Latinus. Sed et Hebraeus ipse corruptus est: dicitur enim in AHU ( ), hoc est, in palude. Sed quia VAU littera apud Hebraeos, et IOD similes sunt, et tantum magnitudine differunt: pro AHU, ACHI Septuaginta Interpretes transtulerunt, et secundum consuetudinem suam ad exprimendam duplicem aspirationem, HETH Hebraeae litterae, Chi ( χ) Graecam litteram copulaverunt.
(Vers. 16.) Et respondit Joseph Pharaoni, dicens: Sine Deo non respondebitur salutare Pharaoni. In Hebraeo aliter habet: Sine me Deus respondebit pacem Pharaoni. Denique Symmachus more suo apertius transtulit: Non ego, sed Deus respondebit pacem Pharaoni.
(Vers. 29.) Ecce septem anni venient abundantiae magnae in omni terra Aegypti. Miror quomodo verbum Hebraicum ( ) SABEE, quod nos supra, abundantiam, sive satietatem, in puteo quem foderunt extremum servi Isaac, interpretati sumus: nunc Septuaginta rectissime transferentes, ibi juramentum interpretati sunt, cum et juramentum, et septem, et satietas, et abundantia, prout locus et ordo flagitaverint, possit intelligi. Sed et in consequentibus 367 ubicumque abundantia legitur, in Hebraeo idem verbum scriptum est.
(Vers. 43.) Et clamavit ante eum praeco, et constituit eum super omnem terram Aegypti. Pro quo Aquila transtulit: Et clamavit in conspectu ejus adgeniculationem. Symmachus ipsum Hebraicum sermonem interpretans ait: Et clamavit ante eum ABRECH ( ). Unde mihi videtur non tam praeco, sive adgeniculatio, quae in salutando vel adorando Joseph accipi potest, intelligenda: quam illud quod Hebraei tradunt, dicentes patrem tenerum, et hoc sermone transferri; AB ( ) quippe dicitur pater, RECH ( ) delicatus sive tenerrimus; significante Scriptura, quod juxta prudentiam quidem pater omnium fuerit: sed juxta aetatem tenerrimus adolescens et puer.
(Vers. 45.) Et vocavit Pharao nomen Joseph Saphaneth Phanee, et dedit ei Aseneth filiam Phutiphar sacerdotis Heliopoleos in uxorem. Licet Hebraice hoc nomen, absconditorum repertorem sonet, tamen quia ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo sermone Aegyptio SAPHANETH PHANEE ( ), sive ut Septuaginta transferre voluerunt, Psomthom-Phanech, Salvator mundi, eo quod orbem terrae ab imminente famis excidio liberavit. Notandum autem, quod Domini quondam et emptoris sui filiam uxorem acceperit, qui ad id locorum pontifex Heliopoleos erat. Neque enim fas absque eunuchis idoli illius esse antistites, ut vera illa Hebraeorum super eo quod ante jam diximus, suspicio comprobetur.
(Vers. 50 et seqq.) Et Joseph nati sunt duo filii antequam venirent anni famis, quos peperit ei Aseneth filia Phutipharis sacerdotis Heliopoleos. 368 Vocavit autem Joseph nomen primogeniti Manasse: quia oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et omnis domus patris mei. Nomen autem secundi vocavit Ephraim, quia crescere me fecit Deus in terra humilitatis meae. Observa propter quaestionem, quae post paululum de Joseph filiis proponenda est, quod ante famis tempus, quo Jacob intravit in Aegyptum, duos tantum Joseph filios habuerit, Manasse et Ephraim. Manasse vocans ab eo, quod sit oblitus laborum suorum: ita enim Hebraice vocatur oblivio. Ephraim, eo quod auxerit eum Deus. Et ex hoc enim vocabulo in linguam nostram transfertur augmentum.
(Cap. XLIII.--Vers. 11.) Et deferte viro munera, aliquid resinae, et mellis, thymiama et stacten, et terebinthum, et nuces. Sive, ut Aquila et Symmachus transtulerunt, amygdala. Idcirco hoc capitulum posuimus, ut sciamus ubi in nostris codicibus habetur thymiama, in Hebraeo esse NECOTHA ( ), quod Aquila storacem transtulit. Ex quo domus nechota, quae in Isaia (XXXIX, 21) legitur, manifestissime cella thymiamatis, sive storacis intelligitur, quod in illa aromata diversa sint condita.
(Vers. 32.) Et biberunt, et inebriati sunt cum eo. Idioma linguae Hebraeae est, ut ebrietatem pro satietate ponat, sicut ibi: In stillicidiis ejus inebriabitur germinans (Psal. LXIV, 11), haud dubium, quin terra pluviis irrigata.
(Cap. XLIV.--Vers. 2.) Et pone argentum uniuscujusque in ore sacculi, et condy meum argenteum mitte in sacculum junioris. Pro sacculo, peronem, vel follem, in Hebraeo habet. Pro condy, id est, poculo, quod etiam in Isaia legimus (LI, 17), Aquila, scyphum, Symmachus phialam transtulerunt.
(Cap. XLV.--Vers. 9 et 10.) 369 Descende ergo ad me, ne steteris, et habitabis in terra Gesen Arabiae. Hic Arabiae additum est: in Hebraeis enim voluminibus non habetur. Unde et error increbuit, quod terra Gesen in Arabia sit. Porro si, ut in nostris codicibus est, per extremum m scribitur GESEM ( ), quod mihi nequaquam placet, terram signat complutam; GESEM enim in imbrem vertitur.
(Vers. 17.) Dixit autem Pharao ad Joseph, dic fratribus tuis, hoc facite: onerate vehicula vestra, et ite in terram Chanaan. Pro vehiculis, quae Septuaginta, et Theodotio, τὰ φορεῖα interpretati sunt, jumenta reliqui transtulerunt.
(Vers. 21.) Et dedit illis cibaria in via. Verbum SEDA ( ), quod hic omnes ore consono, ἐπισιτισμὸν, id est, cibaria, vel sitarcia interpretati sunt, in Psalterio quoque habetur. Ubi enim nostri legunt, Viduam ejus benedicens benedicam (Psal. CXXXI, 15), (licet in plerisque codicibus pro vidua, hoc est pro χήρᾳ, nonnulli legant θήραν), in Hebraeo habet SEDA ( ), id est, Cibaria ejus benedicens benedicam. Porro θήραν venationem magis potest sonare, quam fruges; tametsi moris sit Aegyptiorum θήραν etiam far vocare, quod nunc corrupte atheran
(Cap. XLVI.--Vers. 26 et seqq.) Omnes ergo animae, quae ingressae sunt cum Jacob Aegyptum, et quae exierunt de femoribus ejus, absque mulieribus filiorum Jacob, animae sexaginta sex; filii autem Joseph, qui nati sunt ei in Aegypto, animae novem. Omnes ergo animae, quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, septuaginta quinque. Quod excepto Joseph et filiis ejus sexaginta sex animae, quae egressae sunt de femoribus Jacob, introierunt Aegyptum, nulla dubitatio est. Ita enim, et paulatim per singulos supputatus numerus approbat, et 370 in Hebraeis voluminibus invenitur. Hoc autem quod in Septuaginta legimus: Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in Aegypto animae novem: sciamus in Hebraeo pro novem, esse duas. Ephraim quippe et Manasse, antequam Jacob intraret Aegyptum, et famis tempus ingrueret, nati sunt de Aseneth Putipharis filia in Aegypto. Sed et illud, quod supra legimus: Facti sunt autem filii Manasse, quos [Al. quem] genuit ei concubina Syra, Machir, et Machir genuit Galaad; filii autem Ephraim fratris Manasse, Suthalaam, et Thaam: filii vero Suthalaam Edem, additum est: si quidem id quod postea legimus, quasi per anticipationem factum esse describitur. Neque enim illo tempore, quo ingressus est Jacob Aegyptum, ejus aetatis erant Ephraim et Manasse, ut filios generare potuerint. Ex quo manifestum est, omnes animas, quae ingressae sunt Aegyptum de femoribus Jacob, fuisse septuaginta, dum sexaginta sex postea ingressae sunt, et repererunt [Al. pepererunt ] in Aegypto tres animas, Joseph scilicet, cum duobus filiis ejus, septuagesimus autem ipse fuerit Jacob. Hanc rem, ne cui videamur adversum Scripturae auctoritatem loqui, etiam Septuaginta Interpretes in Deuteronomio (X, 22) transtulerunt, quod in septuaginta animabus ingressus sit Jacob [ Al. Israel] in Aegyptum. Si quis igitur nostrae sententiae refragatur, Scripturam inter se contrariam faciet. Ipsi enim Septuaginta Interpretes, qui hic septuaginta quinque animas per πρόληψιν, cum Joseph, et posteris suis Aegyptum ingressas esse dixerunt, in Deuteronomio septuaginta tantum intrasse [ Al. introisse memorant] memorarunt. Quod si e contrario nobis illud opponitur, quomodo 371 in Actibus Apostolorum (VII), in concione Stephani dicatur ad populum, septuaginta quinque animas ingressas esse Aegyptum; facilis excusatio est. Non enim debuit sanctus Lucas, qui ipsius historiae scriptor est, in gentes Actuum Apostolorum volumen emittens, contrarium aliquid scribere adversus eam Scripturam, quae jam fuerat gentibus divulgata. Et utique majoris opinionis illo dumtaxat tempore Septuaginta Interpretum habebatur auctoritas, quam Lucae, qui ignotus, et vilis, et non magnae fidei in nationibus [ Al. gentibus] ducebatur. Hoc autem generaliter observandum, quod ubicumque sancti Apostoli, aut Apostolici viri loquuntur ad populos, his plerumque testimoniis abutuntur, quae jam fuerant in gentibus divulgata: licet plerique tradant Lucam Evangelistam, ut proselytum Hebraeas litteras ignorasse.
(Vers. 28.) Judam vero misit ante se ad Joseph, ut occurreret ei ad urbem Heroum in terram Ramesse. In Hebraeo nec urbem habet Heroum, nec terram Ramesse, sed tantummodo Gesen. Nonnulli Judaeorum asserunt, Gesen nunc Thebaidem vocari. Et id quod postea sequitur: Dedit eis, ut possiderent Aegypti [Al. in Aegypto] optimam terram in Ramesse, pagum Arsenoitem sic olim vocatum autumant.
(Cap. XLVII.--Vers. 31.) Et dixit ei, jura mihi. Et juravit ei: et adoravit Israel contra summitatem virgae ejus. Et in hoc loco quidam frustra simulant adorasse Jacob summitatem sceptri Joseph, quod videlicet honorans filium, potestatem ejus adoraverit, cum in Hebraeo multo aliter legatur: Et adoravit, inquit, Israel ad caput lectuli: quod scilicet, postquam ei juraverat filius securus de petitione, quam rogaverat, adoraverit Deum contra caput lectuli sui. Sanctus quippe, et Deo deditus vir, oppressus senectute, sic habebat lectulum positum, 372 ut ipse jacentis habitus absque ulla difficultate ad orationem esset paratus.
(Cap. XLVIII--Vers. 1.) Et nuntiatum est Joseph, Ecce pater tuus aegrotat: et tulit duos filios secum, Manassen et Ephraim. Et ex hoc illud quod supra diximus, demonstratur, quia Joseph ad id locorum duos tantum filios habuerit, Ephraim et Manassen. Si enim post multos annos, moriente Jacob patre suo, duos tantummodo filios duxit ad benedictionem, utique illo tempore, cum filii ejus generare non quiverant, parvuli atque lactentes, in ingressu patris et fratrum, nepotes ex eis habere non potuit.
(Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. Causa, cur Septuaginta Interpretes idem verbum aliter atque aliter ediderint, nescio; hoc unum audacter dico, quod ipsum verbum META , quod hic in lectulum transtulerunt, supra ubi diximus, adorasse Jacob, virgam potius, quam lectulum nominaverunt.
(Vers. 5.) Et nunc ecce duo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam venirem ad te in Aegypto, mei sunt, Ephraim, et Manasse, quasi Ruben, et quasi Simeon erunt mihi. Quos autem generaveris post haec, tui erunt. In nomine fratrum suorum vocabuntur. Si quis ambigebat, quod septuaginta animae introissent Aegyptum, filiorum Israel, et quod Joseph eo tempore, quo ingressus est Jacob, non novem, sed duos tantum filios habuerit, praesenti capitulo confirmatur. Siquidem ipse Jacob loquitur, duos eum filios habuisse, non novem. Quod autem dicit, Ephraim et Manasse, sicut Ruben et Simeon erunt mihi, illud significat, sicut Ruben et Simeon duae tribus erunt, et ex suis vocabulis appellabuntur; sic Ephraim et Manasse duae 373 tribus erunt, duosque populos procreabunt, et sic haereditabunt repromissionis terram, sicut et filii mei. Reliqui autem, ait, filii, quos post mortem meam genueris, ostendens necdum illo tempore procreatos, tui erunt.
(Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam. Non, inquit, accipient separatim terram, nec funiculos proprios habebunt, ut reliquae tribus, sed in tribubus Ephraim et Manasse, quasi appendices populi commiscebuntur.
(Vers. 22.) Et ego dedi [Al. do] tibi Sicimam praecipuam super fratres tuos, quam accepi de manibus Amorrhaeorum in gladio meo et sagitta. Sicima juxta Graecam et Latinam consuetudinem declinata est. Alioquin Hebraice SICHEM dicitur, ut Joannes quoque Evangelista testatur (IV, 5): licet vitiose, ut Sichar legatur, error inolevit: et est nunc Neapolis urbs Samaritanorum. Quia igitur SICHEM ( ) lingua Hebraea transfertur in humerum, pulchre allusit ad nomen, dicens: Et ego dabo tibi humerum unum. Pro praecipuo enim, id est, ἐξαιρέτῳ, unum scribitur in Hebraeo. Quod autem dicit se eam in arcu, et gladio possedisse: arcum hic, et gladium, justitiam vocat, per quam meruit peregrinus, et advena, interfecto Sichem, et Emor, de periculo liberari. Timuit enim, ut supra legimus, ne vicina oppida, atque castella ob eversionem foederatae urbis adversum se consurgerent (Gen. XXXIV): et Dominus non dedit eis ut nocerent illi. Vel certe sic intelligendum: Dabo tibi Sicimam, quam emi in fortitudine mea, hoc est in pecunia, quam multo labore multoque sudore acquisivi. Quod autem ait, super fratres tuos, ostendit absque sorte dedisse eam tribui Joseph. Siquidem eodem loco sepultus est 374 Joseph, et mausoleum ejus ibi hodieque cernitur.
(Cap. XLIX.--Vers. 3.) Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium filiorum meorum, durus ad ferendum et durus procacitate, et injuria, sicut aqua non ebullias. Ascendisti enim super lectulum patris tui. Tunc violasti stratum, cum ascendisti. In Hebraeo scriptum est: Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et capitulum in liberis meis. Major ad portandum, et major robore. Effusus es sicut aqua, ne adjicias. Ascendisti enim cubile patris tui, et contaminasti stratum in ascensu. Est autem sensus hic: Tu es primogenitus meus, major in liberis, et debebas juxta ordinem nativitatis tuae, haereditatem, quae primogenitis jure debebatur, et sacerdotium accipere et regnum: hoc quippe in portando onere et praevalido robore demonstratur. Verum quia peccasti, et quasi aqua, quae vasculo non tenetur, voluptatis impetu effusus es, idcirco praecipio tibi, ut ultra non pecces, sisque in fratrum numero, poenam peccati luens, quod primogeniti ordinem perdidisti.
(Vers. 5 et 6.) Simeon et Levi fratres consummaverunt iniquitatem adinventionis suae: in consilium eorum non veniat anima mea: et in congregatione eorum non aemuletur jecur meum, quia in furore suo interfecerunt homines, et in desiderio suo subnervaverunt taurum. Necessitate compellimur juxta propositum operis longius ea repetere, quae ab Hebraica veritate discordant. Legitur enim ibi: Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis arma eorum. In arcanum eorum, ne intret anima mea, et in conventu eorum ne desoletur gloria mea, quia in furore suo interfecerunt virum, et in libidine sua suffoderunt murum (Gen. XXXIV). Significat autem non sui consilii fuisse, quod Sichem 375 et Emor foederatos viros interfecerint, contraque jus pacis et amicitiarum sanguinem fuderint innocentem, et quasi quodam furore, sic crudelitate rapti, muros hospitae urbis everterint. Unde sequitur et dicit:
(Vers. 7.) Maledictus furor eorum, quia procax; et ira eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel. Levi enim haereditatem propriam non accepit, sed in omnibus sceptris, paucas urbes ad habitandum habuit. De Simeon vero in libro Jesu scriptum est (Josue XIX), quod et ipse proprium funiculum non fuerit consecutus, sed de tribu Juda quiddam acceperit. In Paralipomenon (I, 4) autem libris manifestius scribitur, quod, cum multiplicatus fuisset, et non haberet possessionis locum, exierit in desertum. Quidam prophetice interfectos homines, Apostolos, et subnervatum taurum a Pharisaeis, Christum interpretantur.
(Vers. 8.) Juda, te laudabunt fratres tui. Quia Juda, confessio, sive laus interpretatur, consequenter scribitur: Juda, tibi confitebuntur fratres tui: vel, te laudabunt fratres tui.
(Vers. 9.) Adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda, ex germine, fili mi, ascendisti, procumbens ut leo, et quasi catulus leonis. Quis suscitabit eum? Licet de Christo grande mysterium sit, tamen juxta litteram prophetatur [ Al. interpretatur], quod reges ex Juda per David stirpem generentur, et quod adorent eum omnes tribus. Non enim ait, filii matris tuae, sed filii patris tui. Et quod sequitur, ex germine, fili mi, in Hebraeo habet, de captivitate, fili mi, ascendisti; ut ostenderet eum captivos populos esse ducturum: et juxta intelligentiam sacratiorem, ascendisse in altum, et captivam duxisse captivitatem (Psal. LXVII). Sive quod melius puto, captivitas passionem, ascensus resurrectionem signat.
(Vers. 11.) Alligans ad vitem pullum suum, et funiculo pullum asinae. In Hebraeo ita habet, Alligans ad vitem pullum suum, 376 et in Sorec, filimi, asinam suam: quod videlicet pullum asinae, cui supersedit Jesus, hoc est, gentilem populum, vineae Apostolorum, qui ex Judaeis sunt, copulaverit. Et ad Sorec, id est, electam vitem, alligaverit asinam, cui supersedit, Ecclesiam ex nationibus congregatam. Quod autem dicit, fili mi, apostrophen ad ipsum Judam facit, quod Christus haec sit universa facturus. Sed et hoc sciendum, quod ubi nos legimus: Alligans ad vitem pullum suum, pro pullo in Hebraeo possit legi, urbem suam, juxta eumdem sensum aliis verbis Ecclesia demonstrata, de qua alibi scriptum est: Non potest civitas abscondi supra montem posita (Matth. V, 15). Et Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5).
(Vers. 14 et 15.) Issachar bonum desideravit, requiescens inter medios cleros, et videns requiem, quia bona est, et terram, quia pinguis: supposuit humerum suum ad laborandum, et factus est vir agricola. In Hebraeo ita scriptum est: Issachar asinus osseus, recumbens inter terminos, et videns requiem, quia bona est, et terram, quia pulchra est: inclinavit humerum suum ad portandum, et factus est in tributum serviens. Quia supra de Zabulon dixerat, quod maris magni esset littora possessurus, Sidonem quoque et reliquas Phoenicis urbes contingeret; nunc ad mediterraneam provinciam redit, et Issachar, quia juxta Nephthalim, pulcherrimam in Galilaea regionem possessurus est, benedictione sua habitatorem facit. Asinum autem osseum vocat, et humerum ad portandum deditum, quia in labore terrae, et vehendis ad mare oneribus, quae in suis finibus nascebantur, plurimum laboraret, regibus quoque tributa comportans. Aiunt Hebraei, per metaphoram significari, quod Scripturas sanctas die ac nocte meditans, studium suum dederit ad laborandum, et ideo ei omnes tribus serviant, quasi magistro dona portantes.
(Vers. 16 et seqq.) Dan judicabit populum suum, sicut 377 unum de sceptris Israel. Fiat Dan coluber in via, regulus in semita, mordens ungulas equi, ut cadat [Al. et cadet] ascensor ejus retrorsum: salvatorem tuum exspectabo, Domine. Samson judex in Israel, de tribu Dan fuit. Hoc ergo dicit: Nunc videns in spiritu comam nutrire Samson Nazaraeum tuum, caesisque hostibus triumphare; quod in similitudinem colubri regulique obsidentis vias, nullum per terram Israel transire permittat: sed [ Al. sicut] etiam si quis temerarius virtute sua, quasi equi velocitate confisus, eam voluerit praedonis more populari, effugere non valebit. Totum autem per metaphoram serpentis et equitis loquitur. Videns ergo tam fortem Nazaraeum tuum, quod et ipse propter meretricem mortuus est, et moriens nostros occidit inimicos, putavi, O Deus, ipsum esse Christum Filium tuum; verum quia mortuus est, et non resurrexit, et rursum captivus ductus est Israel, alius mihi Salvator mundi, et mei generis praestolandus est, Ut veniat cui repositum est et ipse erit exspectatio gentium.
(Vers. 19.) Gad latrunculus latrocinabitur eum, et ipse latrocinabitur plantam. Juxta Hebraeum interpretati sumus. Sed ubi nos latrunculum posuimus, ibi scriptum est GEDUD ( ), ut ad GAD nomen alluderet, qui significantius εὔζωνος, id est, accinctus, sive expeditus exprimi potest. Totum autem illud est, quod Ruben, et dimidiam tribum Manasse, ad filios, quos trans Jordanem in possessionem dimiserat, post quatuordecim annos revertens, praelium adversum eos gentium vicinarum grande repererit, et victis hostibus, fortiter dimicarit. Lege librum Jesu Nave (Josue XIII), et Paralipomenon (I, V). Non ignoro plura in benedictionibus patriarcharum esse mysteria, sed ad praesens opusculum non pertinet.
(Vers. 21.) Nephthalim virgultum resolutum, dans in generatione pulchritudinem. In Hebraeo ita scriptum est: Nephthalim ager irriguus, dans eloquia pulchritudinis, significans, quod aquae calidae in ipsa nascantur tribu: sive quod super lacum 378 Genesareth, fluento Jordanis irrigua sit. Hebraei autem volunt, propter Tiberiadem, quae Legis videbatur habere notitiam, agrum irriguum, et eloquia pulchritudinis prophetari. Porro ubi nos agrum irriguum, et Septuaginta στέλεχος ἀνειμένον, id est virgultum resolutum posuerunt, in Hebraeo legitur AJALA SLUAA ( ), quod potest et cervus emissus transferri, propter temporaneas fruges, velocitatem terrae uberioris ostendens. Sed melius, si ad doctrinam Salvatoris cuncta referamus quod ibi vel maxime docuerit, ut in Evangelio quoque scriptum est.
(Vers. 22 et seqq.). Filius auctus Joseph, filius auctus super fontem filiae, gradu composito incedentes super murum. Et exacerbaverunt eum, et contenderunt, et irascebantur adversus eum, habentes sagittas. Sedit in forti arcus ejus, et dirupta sunt vincula manuum ejus, a manibus fortis Jacob, inde pascetur lapis Israel a Deo patris tui: et reliqua. Quia Septuaginta Interpretes in plerisque dissentiunt, pro interpretatione eorum, ut in Hebraeo habetur, expressimus. Et est sensus capituli: O Joseph, qui ideo sic vocaris, quia adauxit te mihi Deus, sive quia inter fratres tuos major futurus es (fortissima siquidem fuit tribus Ephraim, ut in Regnorum et Paralipomenon libris legimus); O, inquam, fili mi Joseph, qui tam pulcher es, ut te tota de muris, et turribus, ac fenestris puellarum Aegypti turba prospectet, inviderunt tibi, et te ad iracundiam provocaverunt fratres tui, habentes livoris sagittas, et zeli jaculis vulnerati. Verum tu arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo, qui fortis est propugnator: et vincula tua, quibus te fratres ligaverunt, ab ipso soluta sunt, et dirupta, ut ex tuo semine tribus nascatur Ephraim, fortis, et stabilis, et instar lapidis durioris invicta, imperans quoque decem tribubus Israel.
(Vers. 27.) Benjamin lupus rapax, mane comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam.
Quam de Paulo apostolo manifestissima prophetia sit, omnibus patet, 379 quod in adolescentia persecutus Ecclesiam, in senectute praedicator Evangelii fuerit, tamen in Hebraeo sic legitur: Benjamin lupus rapax, sive capiens, in matutino comedet praedam, et ad vesperam dividet spolia. Quod ita Hebraei edisserunt: Altare, in quo immolabantur hostiae, et victimarum sanguis ad basem illius fundebatur, in parte 380 tribus Benjamin fuit. Hoc, inquiunt, ergo significat, quod sacerdotes mane immolant hostias, et ad vesperam dividunt ea, quae sibi a populo ex Lege collata sunt, lupum sanguinarium, lupum voracem super altaris interpretatione ponentes, et spoliorum divisionem super sacerdotibus, qui servientes altari, vivunt de altari.