Migne Patrologia Latina Tomus 23
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)
Quaestiones Hebraicae in libros Regum et Paralipomenon
Quaestiones Hebraicae in libros Regum et Paralipomenon (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne
1
IN LIBRUM I REGUM. (1329)
(1329A)(Cap. I.--Vers. 1.) Fuit vir unus de Ramathaim Sophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroam, filii Eliu, filii Thou, filii Suph Ephrataeus. Ramathaim interpretatur, duo excelsa: Et haec duo excelsa, duae intelliguntur tribus: regalis videlicet, et sacerdotalis. Quod Pater Elcanae de tribu fuerit Levi, liber Paralipomenon plenissime docet, in quo series genealogiae illius usque ad Levi perducitur (1330A)(I Paral. VI). Matrem quoque ejus de tribu Juda exstitisse monstratur, in eo quod Ephrataeus vocatur. Ephrataeus ab Ephrata uxore Caleb, quam constat de tribu Juda fuisse, dictus est. Et si quem movet, quod non ab Ephraim, sed ab Ephrata, Ephrataeus vocetur: videat in subsequentibus, qualiter David filius viri Ephrataei vocetur: cum liquido pateat eumdem Isai, non de Ephraim, sed de tribu (1331A)Juda exstitisse, et probet eumdem Elcana Ephrataeum ab Ephrata, non ab Ephraim dici. Sophim, speculatores interpretantur. Speculatores hic Prophetae intelliguntur, quorum filius Elcana fuit. De monte Ephraim. De monte vero Ephraim fuisse dicitur, quia ibi erat ejus habitatio. Intra cunctas namque tribus, habitationem Levitarum fuisse non dubium est.
(Vers. 3, 4.). Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus. Tribus festivitatibus, Paschae videlicet, et Pentecostes, et solemnitate Tabernaculorum ascendebat in domum Domini. Deditque Phenennae uxori suae et cunctis filiis ejus et filiabus partes. Hae partes, vestes intelliguntur, quae in iisdem tribus festivitatibus juxta morem illius gentis, uxoribus, (1331B)et liberis, ac famulis tribuebantur.
(Vers. 5.) Annae autem dedit partem unam tristis. In Hebraeo ita legitur: Annae autem dedit partem unam duplicem, quia Annam diligebat.
(Vers. 16.) Ne reputes ancillam tuam quasi unam ex filiabus Belial: quia ex multitudine moeroris et doloris mei locuta sum usque ad praesens. Belial enim interpretatur, absque jugo. Et notandum quod omnes, qui ebrietatem sectantur, filii Belial vocentur.
(Vers. 24.) Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini: et adduxit eum in domum Domini in Silo. In Hebraeo non tribus modiis farinae, sed modio farinae legitur: quem locum apud Latinos scriptorum vitio constat esse depravatum. Si enim (1331C)cum vitulis tribus, tres modios farinae obtulit, contra praeceptum legis fecit. In lege enim ita praecipitur: Mensis septimi, prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis: dies clangoris est et tubarum: offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem, et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae. Tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, unam decimam per agnum (Levit. XXIII, 34 et Num. XXIX, 1 et seqq.) Haec vero decima, decima pars erat Ephi. Unde datur intelligi, quod Elcana non obtulerit tres modios farinae cum tribus vitulis, sed novem decimas: quibus secundum Hebraicam mensuram, unus efficitur Ephi.
(1331D)(Cap. II.--Vers. 1.) Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Domino. Cornu, filium vocat: quia quando sine filio erat, absque cornu videbatur sibi esse.
(Vers. 3.) Recedant vetera de ore vestro. In Hebraeo ita habetur: Exeant vetera, etc. Et est sensus: Exeant humilia de ore vestro, de quo antea grandia et superba exibant. Quibus verbis Phenennam (1332A)et filios ejus increpat, quae ob fecunditatem sibi concessam, contra Annam elevabatur.
(Vers. 4.) Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. Arcus Aegyptiorum, id est, fortitudo et potentia, superata est: et infirmi, scilicet Israelitae, confortati sunt, Aliter: Arcus, id est, superbia et fortitudo Phenennae, qua in filiis gloriabatur, superata est: et Anna, quae ob sterilitatem infirma erat, accincta est robore filiorum.
(Vers. 5.) Donec sterilis peperit plurimos: et quae multos habebat filios, infirmata est. In Hebraeo et in Septuaginta translatione, non plurimi, sed septem leguntur. Judaei hunc locum ita intelligunt, quod nato Samuele, mortuus sit filius primogenitus Phenennae, et ita ortis filiis Annae, Phenennae filii (1332B)mortui sunt. Sed quaerendum est quomodo hoc stare possit, cum Phenenna septem: Anna autem non plusquam quinque filios habuerit. Quam quaestionem Hebraei solventes, duos filios Samuelis cum filiis Annae annumerant.
(Vers. 8) Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. In Hebraeo ita habetur: Domini enim sunt afflicti terrae. Afflictos terrae, Hebraei pauperes spiritu et humiles corde intelligunt: super quos Dominum orbem posuisse dicunt: quia eorum meritis terram stare autumant.
(Vers. 10.) Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in coelis tonabit. Super adversarios suos Dominus in coelis tonabit: sicut est illud in Libro Josue: Cumque fugerent a facie Israel, et essent (1332C)in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de coelo usque Azecha: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel (Jos. X, 11).
(Vers. 22.) Eli autem senex erat valde, et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israeli: et quomodo dormiebant cum mulieribus, quae observabant ad ostium tabernaculi. Dormisse eos dicunt Hebraei cum mulieribus, eo quod post menstrui tempus aut partus, non impleto (secundum legis praeceptum) sacrificio, suadebant eas ad viros suos redire, eisque commisceri. Et dormire ideo dicuntur: quia eas dormire cum viris suis, contra praeceptum legis, faciebant: Unde idem Eli post paulum ait:
(Vers. 24.) Non est enim bona fama quam ego audio, (1332D)ut transgredi faciatis populum Domini. Transgressionem ergo populus faciebat: quia, sacrificio non rite peracto, uxoribus suis jungebatur. Sicut enim vi extorquebant carnes ab immolante: ita etiam extorquebant sacrificium ab offerente. Et idcirco sicut in auferendis carnibus, faciebant homines detrahere sacrificio Domini, ita quoque nihilominus in conjungendis uxoribus, transgredi faciebant populum Domini.
(1333A)(Vers. 25.) Si peccaverit vir in virum, placari potest ei Deus. Quia placato sibi viro, in quem peccavit, placabilem sibi facit Deum, cui in viro peccavit. Si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Non ergo eo modo in virum, quo in Deum peccatur. Quia in virum peccare, peccatum qualecumque est, leviorque remissio. In Deum vero peccare, id est, ab ejus cultu recedere, impietatis peccatum est, difficiliorque remissio. Et quoniam cum in virum quis peccat, placato sibi viro, facit sibi Deum placabilem. In Deum autem cum quis peccat, quis orabit pro eo? Ac si dicatur: Per quem, Deum, sibi in quem peccavit, propitium facere poterit?
(Vers. 27.) Venit autem vir Dei ad Eli, et dixit ad eum: Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus (1333B)sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis? et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, et caetera. Hunc virum Dei, Judaei Phinees dicunt: quem et Eliam autumant. Revelatus vero Dominus fuisse dicitur domui patris ejus, id est, Aaron: in eo loco ubi ait: Dixit enim Dominus ad Aaron. Vade in occursum Moysi in deserto (Exod. IV, 27), et caetera. Et in hoc loco primum Dominus ei revelatus dicitur. In sacerdotem vero electus est ex omnibus tribubus Israel: sicut habes in Elle Smoth et in Vajecra. Quod vero ait: Venit vir Dei ad Eli, et caetera quae sequuntur, ante tempus Elcanae dicta fuisse arbitrantur: sed hic ob gloriam Samuelis interposita dicuntur.
(Vers. 31, 32.) Ecce dies venient, et praecidam brachium (1333C)tuum, et brachium domus patris tui. Brachium, arcam vocat, et dignitatem sacerdotii. Ut non sit senex in domo tua. Senem, sacerdotem magnum dicit: Et videbis aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israel. Aemulus domus Eli, Sadoc sacerdos exstitit: qui, ejecto Abiathar a Salomone, sacerdotium suscepit: sicut in Malachim legitur: Projecitque Salomon Abiathar, ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini, quod locutus est super domum Eli (III Reg. II, 27).
(Vers. 33, 36.) Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, ut deficiant oculi tui, et tatbescat (1334A)anima tua. Ideo Dominus se non penitus ablaur um ex domo Eli virum ab altari suo dicit, ut semper de domo Eli esset in domo Domini vir, qui in dignitate sacerdotii alium substitutum videret: et se eadem dignitate privatum videns, oculi ejus deficerent, et anima tabesceret. Unde et in subsequentibus dicitur: Veniat ut adoret eum, id est, sacerdotem magnum: et accipiat ab eo nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellampanis.
(Cap. III.--Vers. 1.) Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis. Pretiosus dicitur, quia perrarus erat. Omne enim quod rarum est, pretiosum est. Non erat visio manifesta; quia prophetia non plene manifestabatur.
(1334B)(Vers. 2.) Factum est vero in die quadam, Eli jacebat in loco suo: et oculi ejus caligaverant nec poterant videre. Hic enim distinguendum est, et postea inferendum: Et antequam lucerna Dei exstingueretur. Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. Intelligi autem hoc modo debet. Et antequam lucerna Dei exstingueretur, in templo Domini, ubi erat arca Dei, Samuel dormiebat. Quod vero ait: Antequam lucerna Dei exstingueretur, intelligi oportet, antequam lux diurna fieret: quando eadem exstinguenda erat lucerna. Sic enim a Domino per Moysen jussum erat, ut eadem luceret usque mane: sicut est illud Exodi: Praecipe, ait Dominus, filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper in tabernaculo (1334C)Domini: et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino (Exod. XXVII, 20 et 21).
(Vers. 7.) Porro Samuel necdum sciebat Dominum. Nescire Dominum dicitur: quia per prophetiae mysterium necdum ei revelatus fuerat sermo Domini.
(Vers. 11.) Dixit Dominus ad Samuel: Ecce ego facio verbum in Israel: quod quicumque audierit, tinnient ambae aures ejus. Hoc in loco comminatio Domini est super Eli, et super domum ejus: eo quod in peccato filiorum Eli, Arca Dei caperetur, et Israel rueret, et ejus filii interirent, et domus Eli sacerdotio domus Domini privaretur: et ob id factum, (1335A)audientium aures tinnirent stupore vehementi.
(Vers. 15.) Aperuitque ostia domus Domini, et Samuel timebat visionem indicare Eli. Non est intelligendum quod Samuel aperuerit ostia domus Domini, sed sacerdos.
(Vers. 19, 21.) Et non cecidit ex omnibus verbis Samuel in terram. Non cecidisse ex omnibus verbis ejus in terram dicitur: quia quidquid prophetabat, rebus gestis demonstrabatur. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli. Sermo ejus fuit ad universum Israel, quod percutiendi essent a Philistaeis propter peccata filiorum Eli: quem sermonem eventus rei postea probavit.
(Cap. VI.--Vers. 14.) Erat autem ibi lapis magnus: et conciderunt ligna plaustri. Lapidem istum (1335B)Hebraei aram ab Abraham aedificatam intelligunt.
(Vers. 17, 18.) Hi sunt autem ani aurei, quos reddiderunt Philistiim pro delicto Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Acharon unum. Quinque anos et quinque mures, hae quinque civitates dederunt. Reliquae autem civitates provinciarum, et villae quae erant absque muro, mures tantum dederunt. Idcirco dicitur, ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro. Quod autem sequitur: Et usque ad Abel magnum, super quem posuerunt arcam Domini. Abel magnum civitas est in termino Israel. Abel magnum idcirco vocatur, cum antea Bethsamis vocitata sit, sive propter luctum super viris Bethsamitibus ibi factum, sive propter distinctionem civitatis Abel Bethmaca, de qua exclamavit (1335C)mulier sapiens ad Joab, dicens: Qui interrogant, interrogent in Abela. Sic itaque intelligendum est, quod ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro, et usque ad Abel magnum, dederint mures. Super quem, id est, super luctum, posuerunt arcam Domini, quae erat usque ad illum diem in agro Josue Bethsamitis. Fuit ergo in agro illius, donec in Cariath-Jarim ducta est.
(Vers. 19.) Et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta millia plebis. In Hebraeo ita habetur: Et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta millia viros. Hos septuaginta viros, Judices septuaginta Hebraei intelligunt. Quorum merito et gloriae quinquaginta millia viri comparabantur, sicut et de David dicitur: quia tu unus pro decem (1335D)millibus computaris.
(Cap. VII.--Vers. 2.) Et factum est ex qua die mansit arca Domini in Cariath-Jarim, multiplicati sunt dies, id est, viginti anni. A tempore quo reprobatum est sacerdotium Eli usque ad Samuelis ducatum, viginti fuerunt anni miseriarum referti. Peracto vicesimo anno, translata est eadem arca a Samuele in Masphat, et de Masphat transtulerunt eam Samuel et Saul in Galgala. Inde translata est a Saul in Nobe. De Nobe in Gabaa. De Gabaa translata est a David in domum Obed Edom. De domo Obed Edom transtulit eam David in Sion. De Sion transtulit eam Salomon in Sancta Sanctorum.
(1336A)(Ibid.) Et requievit omnis Israel post Dominum. Requievisse post Dominum dicuntur: quia abjectis idolorum sordibus, Domino se ad serviendum toto corde tradiderunt. Quod et in subsequentibus dicitur:
(Vers. 4.) Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli: et convenerunt in Masphat, hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini. Hebraei tradunt quod coram Domino in eamdem aquam maledicta congesta sint: et sicut in lege mulier zelotypa hausta aqua probatur, ita et hic idololatrae hac aqua probati sunt. Hi videlicet qui se idola coluisse penitus denegabant: Tradunt etiam quod quicumque idololatra hanc aquam gustasset, labia ejus ita sibi adhaererent, ut nequaquam ea ab (1336B)invicem idololatra separare posset. Hoc indicio idololatra deprehendebatur et interficiebatur. Quod et sequentia demonstrant in eo, quod ait:
(Vers. 6.) Judicavitque Samuel filios Israel in Masphat. Judicare in hoc loco idololatras, secundum legem morti tradere intelligendum est. Dicunt etiam quod Moyses hoc modo idololatras qui sibi vitulum fecerant, probaverit quando arripuit vitulum et combussit, et contritum usque ad pulverem sparsit, in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel.
(Cap. IX.--Vers. 7.) Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus: quid feremus ad virum? Non enim putabat Saul sibi asinas a Samuele aliter indicari, nisi pretio divinationis, ideo ait: Quid feremus ad virum?
(1336C)(Vers. 12.) Festina nunc: hodie enim veniet in civitatem: quia sacrificium est hodie populo in excelso, Sacrificium in hoc loco prandium intelligitur, quod praeparaverat Samuel populo in Kalendis.
(Vers. 19, 20.) Et dimittam te mane: et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi: et de asinis, quas perdidisti nudiustertius, ne sollicitus sis: quia inventae sunt. Erat in corde Saul, sicut Hebraei tradunt, quod rex futurus esset, quia viderat per visum se in vertice arboris palmae collocari. Quae visio signum regale fuit.
(Cap. X.--Vers. 3.) Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Dominum in Bethel. Hi viri causa orationis ibant in Bethel, ubi Jacob lapidem (1336D)erexerat.
(Vers. 5.) Post haec venies ad collem Dei. Collis Dei locus erat, ubi Prophetae habitabant. Et insiliet in te Spiritus Domini et prophetabis cum eis. Prophetasse eum ibi Judaei dicunt de futuro saeculo, de Gog et Magog, et de praemiis justorum et poena impiorum.
(Vers. 7.) Quando ergo venerint signa haec omnia tibi, fac quaecumque invenerit manus tua, quia Deus tecum est. Ac si diceret: his signis nosse poteris, quia Deum te regem fore voluit. Et idcirco ad omnia quae tibi agenda sunt regaliter age, quia Deus tecum est.
(1337A)(Vers. 8.) Et descendes ante me in Galgala: ego quippe descendam ad te ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas. Septem diebus exspectabis donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias. Videtur quibusdam inculpabiliter Saul obtulisse holocaustum, cum Samuel exspectatus ab eo, juxta placitum septem dierum non venerit. Quod si quis hunc locum bene distinxerit, inveniet eum non immerito culpatum fuisse et inobedientem redargutum. Locus autem hic apud Hebraeos ita distinguitur: Et descendes ante me in Galgala: ego quippe descendam ad te. Et postea infertur: Ad offerendas oblationes et immolandas victimas pacificas, septem diebus exspectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quae facias. Non enim Samuel, suum praestolari adventum Sauli septem dierum tempore praecepit, sed ad offerendas (1337B)oblationes, et immolandas victimas pacificas, se ab eo eisdem septem diebus voluit exspectari. Quod ille nequaquam fecit, et ideo merito culpatur, et stultitiae elogio denotatur.
(Vers. 12.) Responditque alter ad alterum, dicens: Et quis pater eorum? Ac si diceret. Et quis major illo in dignitate et sapientia? Optime enim potest inter Prophetas versari, et pater eorum, id est, magister vocari, qui tam doctus et sapiens est. Pater magister vocatur: sicut Elisaeus Eliam patrem, id est, magistrum vocat: Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus (IV Reg. II, 12). Et in libro Job, Heliu Eliphaz patrem, id est, magistrum vocat, hoc modo: Pater mi, probetur Job usque ad finem (Job. XXXIV, 36).
(1337C)(Cap. XIII.--Vers. 1.) Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset. Duobus autem annis regnavit super Israel. Non de Isboseth filio Saul, sed de eodem Saule dictum est hoc. Sic enim erat innocens, quando regnare coepit, sicut filius est unius anni, et in eadem innocentia duobus regnasse annis dicitur.
(Cap. X.--Vers. 25.) Locutus est autem Samuel ad populum legem regni: Hebraeus, Judicium regni. Et reposuit coram Domino. Coram Domino, id est, coram arca Domini, quae erat in Masphat.
(Cap. XII.--Vers. 11.) Et misit Dominus Jerubaal et Bedan et Jephta, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum. Jerubaal ipse est Gedeon: et Bedan ipse est Samson.
(1337D)(Vers. 14.) Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini. Os Domini, dicit os Prophetarum, qui ex ore Domini loquebantur.
(Cap. XIII.--Vers. 3, 4.) Quod cum audissent Philistiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens: Audiant Hebraei. Et universus Israel audivit hujuscemodi (1338A)famam: percussit Saul stationem Philistinorum. Sic enim intelligendum est, quod cum audissent Philistiim, subauditur, conturbati sunt. Saul cecinit buccina. Haec buccina signum victoriae et exhortationis fuit, ut audirent et nossent Hebraei, conturbatos et superatos esse Philistaeos. Propterea sequitur: Et universus Israel audivit hujusmodi famam: Percussit Saul stationem Philistinorum. His rebus compertis, confortatus est Israel propter hoc. Et sequitur: Et erexit se Israel adversus Philistaeos, id est, viriliter coepit agere contra Philistaeos.
(Vers. 6.) Quod cum vidissent filii Israel se in arcto positos: afflictus enim erat populus: absconderant se in speluncis et in abditis, in petris quoque et in antris, et in cisternis. Hebraei autem transierunt Jordanem (1338B)in terram Gad et Galaath. Si se abscondit Israel in praefatis locis, quid est quod ait: Hebraei autem transierunt Jordanem. Absconsis enim quibusdam Israelitis qui Saul et populum qui cum eo erat, reliquerant: quaedam pars eorum qui hic Hebraei vocantur timore perterriti, defecerunt a Saul et a viris qui cum eo erant, et descenderunt in castra Philistiim. Quem locum ad intelligendum clarius et manifestius sequentia demonstrant, in eo loco ubi ait:
(Cap. XIV.--Vers. 21, 22.) Sed et Hebraei qui fuerant cum Philistiim ab heri et nudiustertius, ascenderuntque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israel, qui erant cum Saul et Jonathan. Omnes quoque [Al. ergo] Israelitae, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philistiim, (1338C)sociaverunt se cum suis in praelio. Et versus ad praedam; tulit oves et boves, et vitulos, et mactaverunt in terra, comeditque populus cum sanguine. Non fecit populum irritum juramentum, quo eos Saul adjuraverat, dicens: Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar me de inimicis meis: quia victoria jam potiti erant: sed peccasse Domino et cum sanguine comedisse dicuntur: quia contra legis praeceptum antequam sacrificium vespertinum perageretur, comederunt. Sic itaque usus erat, ut quando homicidium ab eis, aut in suis, aut in exteris fiebat, ut non comederent, antequam sacrificium vespertinum pro eis fieret. Aliter peccasse Domino et comedisse cum sanguine dicunt: quia mactatis victimis, non obtulerunt ad sanctuarium (1338D)sacerdotibus juxta legis praeceptum adipem et sanguinem, cum videlicet sanctuarium secum haberent. Quando locus sanctuarii procul erat, jubetur [ Al. jubebatur] sanguis victimarum in terram fundi, de his videlicet victimis quas ad suos esus praeparabant. Quando vero sanctuarium praesens erat, sanguis hostiarum super altare Domini jubetur fundi, (1339A)sicut est illud in libro Deuteronomii: Sanguinem hostiarum tuarum fundes in altari: carnibus autem ipse vesceris: quod praefatus tamen non fecit populus: Peccasse idcirco dicitur Domino, et cum sanguine comedisse.
(Vers. 35.) Aedificavit autem Saul altare Domino. Tunc primum coepit aedificare altare Domino. Hebraeus non habet primum. Quaerendum itaque cum antea legatur aedificasse altare, quando a Samuele increpatus est, cur hic dicatur, tunc coepit aedificare altare Domino. Aedificasse itaque antea legitur altare: sed quia inobedienter illud aedificavit, non Domino aedificasse intelligitur. Hic autem quia obedienter et recte illud aedificavit, Domino aedificasse perhibetur.
(1339B)(Vers. 38.) Dixitque Saul: Applicate huc universos angulos populi. Angulos populi, principes populi vocat, quibus idem populus adhaerebat.
(Cap. XV.--Vers. 3.) Nunc ergo vade et percute Amalec, et demolire universa ejus. Non parcas ei, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, et camelum et asinum, atque jumenta. Ideo autem Dominus jumenta Amalec demoliri jubet, ut nec in jumentis ejus memoria fieret. Dominus enim dixerat se deleturum memoriam Amalec de sub coelo. Idcirco praecipitur Sauli, ut eum penitus ab homine usque ad jumenta deleret. Sed quia ejus memoria, id est, Amalec penitus deleta non fuit, Saulis peccatum et inobedientia in causa exstitit. De quo Amalec ita in Libro Deuteronomii (1339C)dicitur: Memento quae fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Aegypto: quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui qui lassi residebant, ceciderit. Lassos hic Hebraei immundos secundum legem extra castra manentes intelligunt: quos cecidisse Amalecitae dicuntur: quia sicut ipsi tradunt, eorum circumcisionem amputaverunt et in subsannationem Dei, in coelum projecerunt.
(Vers. 6.) Dixitque Saul Cinaeo, abite, recedite atque discedite, ne forte involvam te cum eo. Tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de Aegypto. Ceni ipse est Jethro cognatus Moysi, de cujus genere erant Cinaei qui descenderant ad Amalec, et habitabant cum eo, qui utique consanguineus eorum erat: et haereditatem in ejus (1339D)terra habebat. Misericordiam vero Ceni cum filiis Israel fecisse dicitur, sive quia Moysen fovit in terra Madian, sive quia consilium dedit Moysi qualiter multitudinem populi gubernaret.
(Vers. 12.) Nuntiatum est autem Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset ibi fornicem triumphalem. Quando victoria potiebantur, faciebant arcum de myrtetis et palmis et olivis, ob signum victoriae.
(Vers. 21.) Tulit autem populus oves et boves, primitias (1340A)eorum quae caesa sunt. Primitiae hic ea quae potiora et meliora erant, intelligendae sunt.
(Vers. 29.) Porro triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur: neque enim homo est, ut agat poenitentiam. In Hebraeo legitur, porro triumphator Israel non mentietur. Triumphator iste Deus est. Non mentietur, quia ea quae promittit sibi famulantibus, largitur. Poenitudine non flectetur, quia non poenitet eum de bonis quae largitus est.
(Vers. 30.) Sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel. Honora me sicut regem, ut ego praecedam sicut rex, et tu subsequaris, ut adorem Dominum Deum tuum. Senes autem populi sui, suam tribum: et coram Israel, caeteras tribus Israel dicit.
(1340B)(Cap. XVI.--Vers. 18.) Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem, et caetera. Puer iste Doech Idumaeus fuisse perhibetur, inimicus David: et omnia quae de David in laudem dixisse videtur, in odium ejus dixisse dicitur: quia volebat inimicitiae causa et invidiae livore ut ad Saul veniret, quatenus ibi qualibet occasione necaretur.
(Vers. 13.) Et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Ideo directus in eum Spiritus Domini dicitur, eo quod tunc Psalmos canere coeperit.
(Cap. XVII.--Vers. 4.) Et egressus est vir spurius de castris Philistinorum nomine Goliath. Spurius dicitur, quia a patre gigante, matre vero Gethaea natus erat.
(1340C)(Vers. 12.) David autem erat filius viri Ephrataei de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios. Quaeritur cur hic octo filios habere dicatur, cum in Paralipomenon non amplius quam septem legantur. Quod ita solvitur. Nathan, Prophetam filium Sammaa filii sui, quem in loco filii educaverat et nutrierat, inter filios annumerat: Nam et coram Samuele septem ejus filii leguntur adducti fuisse, et octavus esse in pascuis (Vers. 10). Inter quos Nathan adductum fuisse manifestum est, qui et Jonathan vocatur. De quo in extrema parte Samuelis dicitur: Percussit autem eum Jonathan filius Sammaa fratris David (II Reg. XII, 21). Et notandum, quod ubicumque Propheta vocatur, Nathan scribitur, non Jonathan.
(1340D)(Vers. 18.) Et fratres tuos visitabis si recte agant: et cum quibus ordinati sunt, disce. In Hebraeo ita habetur: Et fratres tuos visitabis, si recte agant: et pignora eorum tolles. Pignora in hoc loco Hebraei libellos repudii intelligunt. Siquidem usum illius gentis fuisse ferunt, ut quando ibatur ab eis in pugnam, libellos repudii uxoribus suis darent: ut si contigisset virum in praelio capi, et in captivitatem duci, mulier ejus exspectatis tribus annis, si vir ejus non redisset, alium duceret virum.
(1341A)(Vers. 28.) Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui. Nosse se dicit illius superbiam et nequitiam cordis: quia putabat eum tumore cordis elevari, eo quod Samuel unxisset illum in regem.
(Vers. 54.) Assumens autem David caput Philistaei, attulit illud in Jerusalem: arma vero ejus posuit in tabernaculo suo. Quod dicit attulisse David caput Philistaei in Jerusalem, anticipatio est, quod postea fecit. Arma vero ejus, id est, Philistaei, non est intelligendum quod in suo posuerit tabernaculo, sed in tabernaculo Domini, de quo tabernaculo postea haec ab Abimelech sacerdote suscepit.
(Vers. 55.) Dixitque Abner: Vivat anima tua, rex, (1341B)si novi. Secundum illud locutionis genus hoc dictum est, quo dictum est illud: Benedixit Naboth Deo et regi (III Reg. XXI, 13); ac si diceret, non vivat anima tua, rex, si novi. Aliter, videam mortem tuam, si novi.
(Cap. XVIII.--Vers. 10.) Post diem autem alterum invasit Spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae. More arreptitiorum prophetabat: et prophetasse suum in hoc loco, non est aliud intelligendum, nisi aliena retulisse.
(Vers. 13.) Et egrediebatur David, et ingrediebatur in conspectu populi. Quando egrediebantur in pugnam, ipse primus more regio egrediebatur in conspectu eorum, et regrediebatur.
(Vers. 21.) Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat (1341C)illi in scandalum, ut sit super eum manus Philistinorum. His duobus periculis Saul David putavit interimi posse, scilicet aut insidiis filiae suae, a qua se videbat multum amari, aut causa praeputiorum Philistinorum, propter quae adipiscenda, Philistaeos erat bello aggressurus. Dixit ergo Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie. In duabus rebus generum eum sibi futurum dicit: quia jam ei attolerat praeputia Philistinorum pro Merob, quam Saul dedit Adrieli Moholathitae, et postea pro Michol ducenta. Et quamvis non aperte dicatur pro Merob Saul praeputia Philistinorum David dedisse: tamen qui praecedentia et subsequentia perlegerit, et perscrutatus fuerit, inveniet eum bis Sauli praeputia Philistinorum dedisse. Potest etiam et aliter intelligi. (1341D)In duabus rebus gener meus eris hodie, quia ego quaesivi a te centum praeputia Philistinorum, et tu obtulisti ducenta.
(Cap. XIX.--Vers. 3.) Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro ubi tu fueris, et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro, nuntiabo tibi. Descensurum namque Saulem in eumdem agrum Jonathan, David dixerat, et ut in eodem agro (1342A)David absconderetur, collocutum inter eos fuerat. In quem agrum crebro Saul consiliandi gratia convenire solebat, ubi etiam constitutum fuerat, ut occideretur David, quod et Jonathan indicaverat David.
(Vers. 24.) Et exspoliavit se etiam Saul vestimentis suis, et prophetavit coram Samuele. Quaestio magna hic oritur, cum in praecedentibus legatur: Et non vidit Samuel Saulem usque in diem mortis suae: et hic prophetasse coram Samuele dicatur. Quam quaestionem Hebraei his duobus modis solvunt. Aut non vidit eum, quia quando junctus est Saul cuneo Prophetarum, abscondit se Samuel, ne videretur ab eo. Aut non vidit eum indutum habitu regio, quo indutus erat quando dictum est: Non vidit eum usque (1342B)in diem mortis suae, subauditur indutum habitu regio. Exspoliasse vero se non omnibus vestimentis, sed regalibus tantum, intelligendum est.
(Cap. XX.--Vers. 1, 2.) Et sit Dominus tecum; sicut fuit cum patre meo. Et si vixero, facias mihi misericordiam Domini. Sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo, id est, sublime faciat regnum tuum, sicut sublime fecit patris mei regnum. Et si vixero, facias mihi misericordiam Domini, ut scilicet sim secundum in regno tuo: et si mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum.
(Cap. XXI.--Vers. 1.) Venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem. Ahimelec ipse est Aja filius Ahitob, filii Phinees, filii Heli.
(1342C)(Vers. 5.) Et fuerunt vasa puerorum sancta. Ahimelech interrogat utrum David et pueri sui, quos in illum, et in illum locum conduxisse se dixerat, mundi essent. David vero aenigmatice pluraliter de seipso respondit, dicens: Et fuerunt vasa puerorum sancta, a concubitu conjugali. Quod vero ait, porro via haec polluta est, et in Hebraeo legitur, porro via haec laica est, sic est intelligendum: via haec laica est, ac si diceret: in lege praeceptum est, ut extraneus non comedat ex eis: et tu interrogas utrum mundi sint pueri, qui etiam, si mundi essent, nequaquam eis vesci deberent. Idcirco via haec est laica, quia tu laicaliter interrogas. Quod vero sequitur: Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis: ipsa utique in vasis, id est, in mente sua sanctificari dicitur: quia (1342D)nisi necessitate corporis et periculo vitae urgente, nequaquam vesceretur eis; non tamen aperte eosdem legitur David panes comedisse. Tradunt Hebraei nequaquam David eos comedisse panes: sed aliter tamen Dominus in Evangelio (Matth. XII, 4).
(Vers. 7.) Erat autem ibi quidam vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo, et nomen ejus Doech [Al. Dog] Idumaeus. In Hebraeo dicitur, obligatus in (1343A)conspectu Domini. Obligatus idem Doech Idumaeus erat voto, quo se obligaverat aliquot diebus in tabernaculo Domini immoraturum, et orationi vacaturum.
(Cap. XXII.--Vers. 5.) Dixitque Gad Propheta ad David: Noli manere in praesidio. Proficiscere et vade in terram Juda. Miro modo hic introducitur Gad Propheta, cum in praecedentibus ejus nulla facta fuerit mentio. Sic itaque hic introducitur, sicut Elias Propheta in loco ubi dicitur: Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad (III Reg. XVII, 1). Ex ore itaque Domini Gad propheta David dixit, ut non moraretur inter gentes et in terra polluta, sed in terram Juda rediret, et ibi juxta voluntatem Domini persecutionem inimicorum ferret.
(1343B)(Vers. 18.) Et trucidavit Doech Idumaeus in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo. In Hebraeo habetur: portantes ephod lineum. Aiunt Hebraei, non omnes ephod lineum portasse, sed tales eos fuisse, qui utique digni et idonei essent ad portandum ephod.
(Cap. XXIII.--Vers. 11.) Si tradent meviri Ceilae in manus ejus, et si descendet Saul sicut audivit servus tuus, Domine Deus Israel, indica servo tuo. Et ait Dominus, descendet. Ac si diceret: si hic steteris, descendet. Et quod ait: Si tradent me viri Ceilae: et Dominus ait: tradent: iste est sensus: Si descenderit Saul, et hic te invenerit, tradent. Porro eo tempore, quo fugerat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila, ephod secum habens descenderat: ephod illud erat, quod (1343C)Moyses, jubente Domino, fecerat: in quo erat doctrina et veritas, in quo etiam consuluit sacerdos Dominum.
(Vers. 18.) Percussit igitur uterque, Jonathan scilicet et David foedus coram Domino. Coram Domino, id est, coram Gad Propheta, et Abiathar Sacerdote, qui portabat ephod.
(Vers. 25.) Ivit igitur Saul et socii ejus ad quaerendum. Et nuntiatum est David, statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon. Descendisse ad petram dicitur, id est, ad tutissimum locum, in quo ea, quae sibi oneri et gravia erant, reposuit. Et ipse versabatur in deserto Maon, quo sibi suffugium patebat.
(Cap. XXV.--Vers. 2.) Erat autem vir quispiam in solitudine Maon. Hebraeus hoc in loco non habet, (1343D)in solitudine. In Maon enim civitate habitabat, non in solitudine.
(Vers. 21.) Vere frustra servavi omnia, quae hujus erant, et non periit quicquam de cunctis, quae ad eum pertinebant, et reddidit mihi malum pro bono. Tunc quippe ei reddidit malum pro bono, quando blasphemavit eum conviciando, et dixit: Quis est David, et quis est filius Isai? Hodie increverunt servi, qui fugerunt dominos suos (Vers. 10).
(Vers. 26.) Et nunc fiant sicut Nabal inimici tui; (1344A)et qui quaerunt Domino meo malum. Fiant, inquit, sicut Nabal, ut pereant sicut Nabal in stultitia sua.
(Vers. 30.) Cum ergo fecerit Dominus tibi Domino meo omnia quae locutus est bona de te, et constituerit te ducem Israel, non erit tibi hoc in singultum. Non erit, inquit, tibi hoc in singultum: ut modo effundas sanguinem Nabal, et propter hoc flendum tibi sit et poenitendum.
(Vers. 44.) Saul autem dedit filiam suam Michol uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim. Ut Hebraei tradunt, non cognovit eam; id est, Phalti: quoniam si cognovisset eam, numquam David sibi eam postea sociasset, quia in lege penitus hujusmodi prohibetur coitus. Idem namque Phalti de Gallim, id est, de inundatione erat. Inundatio, hoc (1344B)est, Gallim, lex intelligitur. Legis enim doctor erat de Bahurim, id est, de electis. Quando autem a Saule Michol ei datur, Phalti, id est, evadens, interpretatur. Quando vero ab eo eadem Michol aufertur, Phaltiel id est, evadens a Deo interpretatur. Evadens a Deo dicitur, quia custodivit eum, ne tangeret eam, ne fieret transgressor legis.
Secutusque est eam vir suus plorans usque ad Bahurim (II Reg. III, 16). Plorasse dicitur prae gaudio, eo quod Dominus eum custodisset, ne eam tangeret.
(Cap. XXVI.--Vers. 6.) Ait autem David ad Ahimelech Ethaeum et Abisai filium Sarviae fratrem Joab, dicens: Quis descendet mecum? Ahimelech ipse est Urias. Urias ergo interpretatur, lux mea Deus. (1344C)Ahimelech interpretatur, frater meus rex.
(Cap. XXVII.--Vers. 8.) Et ascendit David, et viri ejus, et agebant praedas de Gessuri, et de Getri, et de Amalecitis. Hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus. Hi pagi non erant sub potestate Achis. Habitati in terra antiquitus dicuntur, quia quieti et securi habitati fuerant, et nullius hostis depraedationes perpessi.
(Cap. XXVIII.--Vers. 3.) Samuel autem mortuus est, flevitque eum omnis Israel. Et sepelierunt eum in Rama urbe sua. Supra (Ad cap. XXV, 1) namque dicitur sepultus fuisse in domo sua in Rama. In domo sua, in familia videlicet et cognatione sua. Quaeritur namque, cum superius jam mortuus legatur, cur hic repetatur mortuus. Mortuus hic, ut Hebraei (1344D)volunt, resuscitationis suae causa repetitur.
(Vers. 6.) Consuluitque Dominum: et non respondit ei, neque per somnia, neque per sacerdotes. Hebraeus, neque per doctrinam, neque per Prophetas. Respondebat Dominus per somnia, sicut iidem Hebraei asserunt, eo quod orando et jejunando poscebant oraculum sibi fieri divinum, et Deus illis per somnia revelabat ea, quae futura erant, quod in hoc loco minime Saul fecisse legitur. Per doctrinam, per ephod scilicet, quod Sacerdos in pectore portabat. (1345A)Neque per Prophetas, quia illis consulentibus, Dominus nequaquam respondebat. Hi Prophetae dicuntur fuisse discipuli Samuelis, quibus prophetantibus junxit se Saul, et prophetavit.
(Vers. 7.) Quaerite mihi mulierem habentem Pythonem, et vadam ad eam, et suscitabor per illam. Nullo accepto divinitus Saul responso, convertitur ad Pythones. Quamvis ergo Saul legatur erasisse magos et hariolos de terra: hanc tamen mulierem Hebraei matrem fuisse Abner filii Ner autumant, et propter eumdem Abner, ne perimeretur cum caeteris Pythonissis, absconsam et reservatam fuisse.
(Cap. XXX.--Vers. 24.) Nec audiet vos quisquam de sermone hoc. Aequa enim pars erit descendentis ad praelium, et remanentis ad sarcinas. Cum in Latinis (1345B)codicibus legatur, lassos quosdam substitisse ad sarcinas: et in Hebraeo habeatur, jussos fuisse, ut residerent ad sarcinas: locus hic monstrat, Hebraicam veritatem in hoc loco sequi debere, quae non lassos, sed jussos remansisse ad sarcinas, dicit fuisse. Ait enim ita: Aequa pars erit descendentis ad praelium, et remanentis ad sarcinas. Non ait, qui lassi remanserunt ad sarcinas; sed absolute, remanentis ad sarcinas; (1346A)quia si lassi remansissent, nulla eis deberetur de praedis portio.
(Cap. XXXI.--Vers. 5.) Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo. Armigerum istum Hebraei Doech Idumaeum dicunt fuisse, qui cernens Saul mortuum, seipsum ob metum David interemit.
(Vers. 6.) Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus. Viri isti, pueri domestici ejus intelligendi sunt. Hi tres filii Saul cum eo interfecti sunt, Jonathan, Abinadab, qui et Jesui, et Melchisua. Isboseth autem domi erat, qui anno, quo Saul rex constitutus est, natus fuisse dicitur, qui etiam quadraginta annorum fuis e legitur, (1346B)cum regnare coepisset: unde colligitur Saul quadraginta annos regnasse. Quaerendum cur alibi legitur Jesui, et alibi Abinadab? Jesui enim interpretatur aequalis. Aequalis ideo dicitur, quia aequalis meriti fuisse filii [ Al. filius] cum patre memorantur [ Al. memoratur]. Abinadab interpretatur, pater meus sponte. Sponte etenim sua pater ejus Saul male agendo acquisivit, ut taliter una cum filiis perimeretur.
IN LIBRUM II REGUM. (1345)
(1345C)(Cap. I.--Vers. 2.) In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul, et reliqua. Hominem istum Amalecitem Hebraei filium Doech fuisse dicunt. Amalecites enim et Idumaeus unum est, quia filius primogenitus Esau Eliphaz fuit, et hujus filius Amalec. Diadema autem et armiltam, quae David detulit, a patre Doech commendata sibi fuisse Hebraei perhibent.
(Vers. 12.) Et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israel. Populum Domini, sacerdotes, et domum Israel generaliter omnem populum Israel dicit.
(Vers. 18.) Et dixit, ut doceret filios Juda arcum: Ecce scriptum est in libro Justorum. Et dixit, subauditur (1345D)David, ut doceret, subauditur Deus, filios Juda arcum, reges videlicet Juda doceret fortitudinem, scilicet ut fortes et intenti essent in timore Domini, et in praeceptis Dei, ne per inobedientiam reges Juda (1346C)a fortitudine et timore Domini, sicut Saul, recederent et eo modo, quo ipse perierat, perirent. Quod autem ait: Ecce scriptum est in libro Justorum: liber Justorum, liber Samuelis est, ubi continentur Prophetae justi, Samuel videlicet, Gad et Mathan: in quorum libro scriptum esse perhibetur, qualiter Saul recedens a timore Domini, per inobedientiam suam periit.
(Vers. 19.) Inclyti tui Israel super montes tuos interfecti sunt. In Hebraeo habetur, super excelsa tua. Et est sensus: O Saul, gloriosi Israel super excelsa tua interfecti sunt, quia in peccato inobedientiae tuae una tecum perierunt. Inobedientia namque tua pro idolis, id est, excelsis reputata est, sicut est illud in libro Samuelis: Melior est enim obedientia, quam victimae: et auscultare magis, quam offerre adipem arietum: (1346D)quoniam quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere (I Reg. XV, 22, 23).
(Vers. 24.) Filiae Israel super Saul flete, qui vestiebat (1347A)coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro. Vestiebat eas coccino, et praebebat ornamenta aurea cultui earum de praedis hostium quas agebat.
(Vers. 25.) Quomodo ceciderunt fortes in praelio? subauditur, in peccato tuo. Jonathan in excelsis tuis occisus est. In Hebraeo non habetur, est. Est enim sensus: O Saul, Jonathan in excelsis tuis, id est, in peccato inobedientiae tuae occisus, subauditur est.
(Cap. II.--Vers. 6.) Et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem. Misericordiam, in praesenti saeculo, veritatem, in futuro; quia misericordia, quae in praesenti saeculo tribuitur, ad comparationem aeternae misericordiae mendacium est.
(Vers. 8.) Abner autem filius Ner princeps exercitus (1347B)Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra. In Hebraeo habetur, transduxit eum in Manaim, quae interpretantur castra. Transduxit eum, intelligendum est ultra Jordanem, et in Manaim regem eum constituisse.
Super Galaad et super Jessuri. Hebraeus, Assuri, id est, super tribum Aser.
(Vers. 26.) Et clamavit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet? Hebraeus non habet, tuus. An ignoras, quod periculosa sit desperatio? In Hebraeo ita habetur: An ignoras, quod amarus erit finis. Et est sensus: Numquid ignoras, quod ad amaritudinem tibi proveniet, eo quod populum hunc delere niteris.
(Cap. III.--Vers. 5.) Sextus quoque Jethraam de (1347C)Egla uxore David. Quaeritur cur aliae uxores David supra notatae sint, et non dicantur uxores David: et hic sola Egla uxor dicatur David? Egla enim ipsa est Michol, quae ideo uxor ejus hic sola vocatur, eo quod in adolescentia primum ipsam sortitus fuerit in uxorem, quae etiam partu occubuisse dicitur. Egla itaque interpretatur vitula.
(Vers. 8.) Numquid caput canis ego sum adversus Judam? Ac si diceret: Propter te et propter domum patris tui dicor caput canis esse contra Judam, eo quod non redacam domum Israel ad David, quem scio unctum esse regem, et regnaturum super universum Israel. Caput canis se dicit esse, id est, vilem, eo quod a domo Juda sic haberetur sicut latratus canis: et eo quod princeps esset canum, id est, stultorum (1347D)hominum.
(Vers. 13.) Sed unam rem peto a te, dicens: Non videbit faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul, et sic venies, et videbis me. Est enim hic defectus, et necessaria subauditio, qua respondisse fertur Abner ad David, se hanc rem penitus non posse facere, ut ei Michol reduceret, eo quod frater ejus rex eam haberet in potestate: et responso excusationis ratione pleno ab eo David accepto, misisse pro ea ad ejus fratrem Isboseth legitur, sicut sequentia declarant.
(Vers. 14.) Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philistiim.
(1348A)(Vers. 33.) Plangensque rex Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus es, Abner: hoc est, non peristi in stultitia tua, sicut ignavi perire solent: quia fraude deceptus es.
(Vers. 34.) Manus tuae non sunt ligatae, et pedes tui non sunt compedibus aggravati. Non es jure belli captus, et manus tuae non sunt ligatae, et pedes compedibus aggravati, sicut eorum manus solent ligari, et pedes vinciri, qui in praelio capi solent. Dolo igitur, non viribus, peremptus es.
(Cap. IV.--Vers. 2.) Duo autem viri, principes latronum erant filio Saul: nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remnion Berothitae, de filiis Benjamin. Duo viri isti principes erant super expeditiones Isboseth. Mortuo vero Abner, ut Hebraei tradunt, (1348B)conciliati sunt cum Mifiboseth, ut una interficerent Isboseth, et eumdem Mifiboseth constituerunt regem: et ejusdem consilii delatorem Mifiboseth exstitisse. Et idcirco hic idem Mifiboseth subintroducitur hoc modo.
(Vers. 4.) Erat autem Jonathae filio Saul filius debilis pedibus: quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul, et Jonathan ex Jezrael, et caetera sequentia. Videntes vero Baana et Rechab a Mifiboseth suum proditum esse consilium, timore perterriti, fuga lapsi sunt in Gethaim: fueruntque ibi advenae usque ad tempus illud. Tempus illud intelligendum est, quando inde reversi domum Isboseth fervente die ingressi sunt, assumentes spicas tritici, et percutientes cum in inguine. Spicas tritici quasi causa (1348C)primitiarum tulerunt, ut honorem regi deferre viderentur, et eorum dolus nequaquam deprehenderetur.
(Cap. V.--Vers. 4.) Filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset: et quadraginta annis regnavit. In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus. In Jerusalem autem regnavit triginta et tribus annis super omnem Israel et Judum. Quaeritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses annumerentur? Quod ab Hebraeis duobus solvitur modis. Dicunt enim quia David sex mensibus Absalom filium suum fugerit, merito eosdem sex menses a summa regni illius esse exclusos. Dicunt etiam aliter, quod sex mensibus in Hebron David quadam infirmitate corporis laboraverit, et idcirco eosdem (1348D)sex menses non supputari in regno ejus. Ex eo namque tempore illum regnasse dicunt in Hebron, ex quo devictis Amalecitis, de spoliis eorum misit dona senioribus Juda, his qui erant in Hebron, et his qui erant in Bethel, et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David ipse et viri ejus.
(Vers. 6, 8.) Dictumque est ad David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos, et claudos dicentes: Non ingredietur David huc. Ac si dicatur ab eis: Non ingredietur huc David, donec nos hinc auferat, quos inermes et imbecilles sicut caecos et claudos esse arbitratur, et quos bello aggressurus, sicut caecos et claudos se triumphaturum putat. Idcirco dicitur in Proverbio: Caecus et claudus non intrabunt in (1349A)templum. In Hebraeo habetur: Caecus et claudus non intrabit domum: hoc est, caecus et claudus, subauditur dicunt: Non intrabit quilibet domum caecorum et claudorum, quamdiu caecus et claudus intus fuerint.
(Ibid.) Proposuerat enim in die illa David praemium qui percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset claudos et caecos odientes animam David. In Hebraeo ita habetur: Et dixit David in die illa: Qui percusserit Jebusaeum, et tetigerit fistulam, et claudos et caecos odientes animam David: subauditur, erit princeps et dux, sicut liber Paralipomenon declarat, hoc modo dicens, Omnis qui percusserit Jebusaeum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviae, et factus est princeps (I Par. (1349B)XI, 6). Quod autem dicit: Qui tetigerit fistulam, ita intelligendum est: Qui tantae fuerit audaciae et fortitudinis, ut ad murum civitatis usque veniat, et hasta sua fistulam quae in muro est, tangat, ipse princeps erit.
(Vers. 21.) Et reliquerunt ibi sculptilia sua quae tulit David et viri ejus. Tulit ea David, et igni jussit exuri, sicut liber Paralipomenon declarat, ita dicens: Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri (I Paral. XIV, 12).
(Vers. 23.) Consuluit autem David Dominum. Qui respondit: Non ascendas, sed gyra post tergum illorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum. In Hebraeo non pyrorum, sed flentium legitur. Ex adverso itaque flentium eum venire jubet, hoc est, ex adverso (1349C)idolorum suorum, ubi scilicet idola eorum erant in quibus confidebant. Quae idola idcirco flentium vocantur, quia fletu digna sunt, et eos qui ea colunt, ad fletum miseriarum perducunt. Flentium itaque eorum idola ob blasphemiam hic sermo divinus vocat: sicut alibi vocatur idolum Moab, contaminatio Moab.
(Vers. 24.) Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine flentium: hoc est, cum audieris a potestatibus angelicis eorum idola (in quibus omnis fortitudo eorum est) conteri et conculcari, tunc inibis praelium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philistiim. In eorum namque idolis Dominus judicia fecit, sicut et in diis Aegyptiorum.
(1349D)(Cap. VI.--Vers. 8.) Contristatus est autem David, eo quod percussisset Dominus Ozam. Hebraeus: eo quod divisisset. Divisisse illum Dominus dicitur, quia locus ubi erat Ozam, vacuus apparuit. Et noluit David ad se divertere arcam Domini in civitatem David; sed divertit eam in domum Obed Edom Gethaei, qui Gethaeus ideo vocatur, eo quod in Geth pater ejus habitaverit.
(Vers. 11.) Et benedixit Dominus Obed-Edom, et omnem domum ejus. Benedixisse domum ejus Dominum, Hebraei dicunt, eo quod omnes uxores ejus et concubinae, et nurus, et ancillae, masculos pepererint filios, necnon et feminae quadrupedes geminos ei ediderint foetus. De quo ita in libro Paralipomenon (1350A)scribitur: Mansit ergo arca Dei in domo Obed-Edom tribus mensibus, et benedixit Dominus domui ejus et omnibus quae habebat (I Paral. XIII, 14). Et alibi in eodem libro Paralipomenon dicitur: Filii autem Obed-Edom, Semeias primogenitus, Jozabat secundus, Johaa tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus, Aniel sextus, Issachar septimus, Pallathi octavus, quia benedixit illi Deus (I Paral. XXVI, 4).
(Vers. 23.) Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae. Michol ipsa est Egla: haec genuit David Jethraam, cujus partu occubuit.
(Cap. VII.--Vers. 3.) Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade et fac: quia Dominus tecum est. Hoc enim Nathan ex se, non ex sermone Domini dixit ad David. Illud vero quod sequitur, (1350B)ex sermone Domini dixit: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? Ac si diceret: Non poteris mihi domum aedificare, quia vir sanguinum es, et multum sanguinem effudisti.
(Vers. 6.) Neque enim habitavi in domo ex dic qua eduxi filios Israel de terra Aegypti usque ad diem hanc: sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio. Ambulasse se Dominus dicit in tabernaculo et in tentorio: quia nec Moyses, nec Josue potuerunt ei aedificare domum, eo quod viri fuerint sanguinum, sicut et David.
(Vers. 7.) Per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui praecepi ut pasceret populum (1350C)meum Israel, dicens: Quare non aedificasti mihi domum cedrinam? Haec loca per quae se transisse Dominus dicit, intelligenda sunt Silo et Galgala et Nobe, et caetera loca, ubi tabernaculum et arca Domini collocata fuit. Numquid loquens locutus sum alicui judici de tribubus Israel, cui praecepi ut pasceret populum meum Israel: Quare non aedificasti mihi domum cedrinam? Idcirco a nullo Judicum sibi aedificari domum cedrinam jussit, quia ab omnibus contra hostes pugnatum fuit, et omnes effusores fuerunt sanguinum. Filius autem tuus, cui non instabunt bella hostium, et qui non erit vir sanguinum, ipse aedificabit mihi domum.
(Vers. 8.) Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis (1350D)sequentem gregem. Et post pauca: Fecique tibi nomen grande juxta nomen magnorum qui sunt in terra. Feci, inquit Dominus, tibi nomen grande, sicut feci Abraham Isaac, et Jacob, et Moysi et Josue: quorum nomina sunt famosissima in terra.
(Vers. 10.) Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo eum, et habitabit sub eo. Hoc in loco tempus Salomonis sermo describit divinus, quo filii Israel pacem essent habituri per circuitum, et non essent affligendi et opprimendi sicut tempore Judicum fuerunt oppressi et afflicti.
(Vers. 14.) Qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. Virgam virorum, gladium vocat inimicorum. Plagae (1351A)vero filiorum hominum sunt incommoditates corporum humanorum, quibus pro peccatis suis a Domino merito homines flagellantur.
(Vers. 19.) Ista est enim lex Adam, Domine Deus. Hoc est, lex hominis est, Domine Deus, ut tibi in simplicitate cordis et puritate serviat.
(Vers. 21.) Et tu facies ei juxta misericordiam tuam, sicut mihi dignatus es facere servo tuo propter verbum tuum: et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec: propter verbum tuum, quod promisisti Abraham, Isaac et Jacob, fecisti omnia haec mihi servo tuo. Quod dicit, secundum cor tuum, intelligitur secundum misericordiam tuam.
(Vers. 22.) Quia non est similis tui. Neque enim est Deus extra te in omnibus quae audivimus auribus nostris. (1351B)Non est, inquit, Deus similis tui qui fecerit magnalia haec quae audivimus auribus nostris.
(Vers. 23.) A facie populi tui, quem redemisti ex Aegypto, gentem et Deum ejus. Hebraeus habet, gentibus et diis earum. Et est sensus: A facie populi tui, quem redemisti ex Aegypto, de manu scilicet Aegyptiorum, quos in mari Rubro peremisti, et diis eorum, in quibus judicia fecisti.
(Vers. 27.) Quia tu Domine exercituum, Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum aedificabo tibi, propter hoc invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac. Aurem ejus Dominus per Prophetam revelaverat, se illi domum aedificaturum. Idcirco David invenisse se dicit cor suum, id est, invenit audaciam in corde suo, ut oraret eum oratione (1351C)hac.
(Cap. VIII.--Vers. 15.) Factum est autem post haec, percussit David Philistiim, et humiliavit eos: et tulit David frenum tributi de manu Philistiim. Frenum tributi, quinque erant civitates Philistinorum, quae frequenter Israel sibi tributarium faciebant, quas ab eis tulit David, et humiliavit eos, fecitque sibi tributarios. Unde et in Paralipomenon legitur: Percussit David Philistiim et humiliavit eos, et tulit Geth et filias ejus de manu eorum (I Par. X, 1).
(Vers. 19.) Fecitque David sibi nomen cum reverteretur, capta Syria. Fecisse sibi nomen dicitur, quia in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus, erexit sibi fornicem triumphalem. Fecit etiam sibi nomen, quia victa Syria Damasci, et Syria Soba, (1351D)erexisse sibi dicitur alteram fornicem triumphalem. Et si quem movet quod in plerisque Latinorum codicibus invenitur David non decem et octo millia in valle Salinarum, sed duodecim millia cecidisse: noverit hoc vitio Scriptorum in eisdem codicibus inditum esse. Veraciter tamen David in eadem valle Salinarum decem et octo millia cecidit. Joab vero duodecim millia: sicut in titulo quinquagesimi octavi psalmi scribitur.
(1352A)(Cap. IX.--Vers. 11.) Dixitque Siba ad regem: Sicut jussisti, Domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus, et Miphiboseth comedet super mensam tuam. Notandum quod in Hebraeo super mensam meam legatur: quia in hoc loco defectus est, et necessaria subauditio. Quando enim dixit Siba: sicut jussisti, Domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus: subaudiendum est David dixisse, et Miphiboseth comedet super mensam meam, quasi unus de filiis regis.
(Cap. X.--Vers. 2.) Dixitque David: Faciam misericordiam cum Anon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Quando fugit David a facie Achis regis Geth, venit ad Naas regem Ammon, qui fecit cum eo misericordiam, multa impertiens (1352B)ei bona. De Naas itaque venit in speluncam Odollam, ubi venerunt ad eum pater ejus et mater et omnis domus ejus. Inde venit ad Moab, et dimisit apud eum patrem et matrem, et omnem domum suam. Quod vero dixit Achis rex Geth: Hiccine ingredietur domum meam? Abiit inde David et fugit in speluncam Odollam. Abiit inde, subaudiendum est, de domo Naas, et inde fugisse illum in speluncam Odollam. Si vero quaeritur, cur ad eum, id est, ad Achis David redierit, ante cujus faciem fugerat: intelligendus est iste Achis filius fuisse illius Achis, a quo fugit David. Unde et in subsequentibus Achis cum quo David in praelium contra Saul descendebat, filius dicitur fuisse Maoch. Non enim a patre hoc nomen patronymicum, sed a matre sumpsit, quae (1352C)Maacha vocabatur. Et idcirco non a patre hoc sumpsit nomen, eo quod David a se abjecerit.
(Vers. 10.) Reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo. Notandum quod solummodo in hoc loco in Hebraeo legatur Abisa, in caeteris vero locis Abisai. Abisa itaque interpretatur, pater sacrificii: et Abisai, pater meus sacrificium. Ideo autem ex nomine illius unam litteram demptam Hebraei dicunt, eo quod necis Abner conscius fuerit.
(Cap. XI--Vers. 1.) Factum est ergo, revertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere: misit David Joab et servos suos cum eo, et caetera. In Hebraeo ita legitur: Eo tempore quo reges ad bella processerant, misit David Joab, et caetera. Hos reges dicit qui processerunt contra David in pugnam, scilicet (1352D)regem Roob et Istob, et Soba et Maadia, qui utique reges Syriae fuerunt, et pugnare voluerunt conducti mercede a rege Moab contra David, a quo triumphati esse leguntur.
(Vers. 3.) Et dixit David: Nonne ista est Bethsabee filia Eliam, uxor Uriae Aethaei? Eliam filius fuit Achitophel.
(Vers. 13.) Et vocavit Uriam David, ut comederet coram se, et biberet, et inebriavit eum. Idcirco inebriasse (1353A)eum dicitur, ut saltem ebrius in domum suam descenderet.
(Cap. XII.--Vers. 14.) Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius qui natus est tibi, morte morietur. In Hebraeo ita legitur: Verumtamen quoniam blasphemando blasphemasti inimicos Domini, propter verbum hoc etiam et filius qui natus est tibi, morte morietur. Quod per antiphrasim dictum est: et est sensus: Salvationem tribuisti inimicis Domini, quibus insurgentibus contra populum Domini, peccato hoc tuo praepediente, non poterit eis resistere populus Domini. Insuper etiam ipsi inimici victoriosi existent propter peccatum tuum super populum Domini.
(Vers. 25.) Et vocavit nomen ejus amabilis Domino, (1353B)eo quod diligeret cum Dominus. In Hebraeo ita legitur: Et vocavit nomen ejus IDDIDIA, id est, dilectus Domini propter Dominum. Dilectus Domini propter Dominum dicitur, propter suam scilicet misericordiam gratuitam, qua eum diligere dignatus est: cum utique ejus dilectione et misericordia indignus existeret, quem constabat mamzerem esse.
(Vers. 27.) Dimicavi adversum Rabba, et capienda est urbs aquarum. Notandum quod in Hebraeo, quando cum adjectione nominum ponitur Rabbath, sicut est Rabbath filiorum Ammon. Quando vero sine adjectione nominum, non Rabbath, sed Rabba scribitur.
(Vers. 30.) Cumque dimicasset, cepit eam, et tulit diadema Melchom de capite ejus. Melchom interpretatur (1353C)rex eorum. Rex eorum vocatur idolum eorum: quod hic vocatur Melchom, cujus diadematis aurum et gemmas conflasse et purgasse dicitur David secundum legem, et fecisse sibi inde diadema, quod hic positum super caput ejus dicitur.
(Vers. 31.) Populum quoque ejus adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta, divisitque cultris et transduxit in typo laterum. Serravit enim eos ferratis carpentis, et divisit cultris, sicut lateres dividi solent, qui ex paleis et luto conficiuntur.
(Cap. XIII.--Vers. 37.) Porro Absalon fugiens abiit ad Tholmai filium Amibur [Ms. Amui] regem Gessur. Tholmai pater fuit Maacha matris Absalom, quam dicunt Hebraei a David in praelio captam (Deut. 21), et caesarie et unguibus praecisis, secundum legem (1353D)eam uxorem sibi David sociasse: et ex ea generasse Thamar et Absalom.
(Vers. 39.) Cessavit itaque David rex persequi Absalom. In Hebraeo legitur: Cessavit itaque David rex exire post Absalom. Voluisse idem David exire perhibetur, ut reduceret Absalom. Sed pertractans in corde suo, quod quoties eum videret, toties dolorem mortis Amnon ei ad memoriam reduceret, idcirco (1354A)cessasse dicitur exire post Absalom: subauditur, ut eum ad propria revocaret. Quod vero ait: eo quod consolatus esset super Amnon interitu: intelligendum est, quia postquam noluit exire post Absalom, ut reduceret eum, et videretur ab eo, coepit consolari super morte Amnon. Quamdiu enim putabatur idem Absalom reduci ut videretur ab eo, semper mors Amnon filii sui animo ejus occurrebat. Sive aliter, consolatus fuisse super Amnon interitu dicitur, eo quod noverat eum flagitiosum et dignum morte meritoque perisse.
(Cap. XIV.--Vers. 1.) Intelligens autem Joab filius Sarviae quod cor regis versum esset ad Absalom. Cor regis versum esse ad Absalom vidisse dicitur, eo quod viderit eum idem Joab pro Absalom suspirare, (1354B)et ex eo intellexit quod cor ejus versum esset ad Absalom.
(Vers. 2.) Misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem. Thecua civitas est, de qua fuit Amos Propheta. Putatur autem eadem vidua avia fuisse ejusdem Amos Prophetae.
(Vers. 5 seqq.) Quae respondit ei: Heu mulier vidua ego sum. Mortuus est enim vir meus: et ancillae tuae erant duo filii, qui rixari sunt adversus se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset. Et percussit alter alterum, et interfecit eum. Et ecce consurgens universa cognatio adversus ancillam tuam dicit, trade eum qui percussit fratrem suum. In veritate autem, ut Hebraei tradunt, haec mulier vidua duos filios habuit, qui rixati sunt in agro super haereditate patris sui, et alterum (1354C)ab altero interemptum. Seipsam tamen eadem vidua in persona David posuit, et duos filios suos in persona Amnon et Absalom: cognationem vero, quae consurrexit adversus filium suum, in persona caeterorum filiorum David.
(Vers. 9.) In me, Domine mi rex, iniquitas: et in domo patris mei: rex autem, et thronus ejus sit innocens. Ac si diceret, pro eo quod alter filius meus consurrexit adversus alterum, in me sit iniquitas, si tamen aliqua esse debet. In te autem, o rex David, nulla sit iniquitas: quia absque culpa es, eo quod Absalom Amnon dignum morte interfecit. Et sicut ego absque culpa sum pro eo quod duo filii mei consurrexerunt adversum se, et interfectus est alter ab altero: ita et tu absque culpa es, pro eo quod (1354D)Absalom et Amnon dignum morte interfecit.
(Vers. 11.) Quae ait: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficient filium meum. Recordatio hic pro juramento posita est. Ac si diceret: Recordetur rex promissionis suae, immo juramenti sui, quo mihi per Dominum Deum suum pollicitus (1355A)est, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum.
(Vers. 13.) Dixitque mulier: Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei? Et locutus est rex verbum istud ut peccet et non reducat ejectum suum? Ex hoc loco demonstratur illud, quod paulo superius dictum est: Cessavit rex David ire post Absalom, id est, cessavit ut non exiretur ab aliquo et reduceretur Absalom. Inde ait mulier: Et locutus est rex verbum istud ut peccet, et non reducat ejectum suum. Quod vero ait: Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei? Populum Dei, vocat eumdem Absalom, sive eos qui cum illo ierant [ Al. erant], qui quasi captivi et ejecti erant, eo quod non reducerentur ad haereditatem Dei: ne forte coacti, diis alienis in terra (1355B)aliena servirent.
(Vers. 14.) Nec vult perire Deus animam, sed retractat cogitans, ne pereat penitus qui abjectus est. Ac si diceret: Deus peccatores qui a diabolo captivi detinentur, ut ad se convertantur, vocat: et tu qui eum imitari debes, cur non eo modo agis?
(Vers. 26.) Et quando tondebatur capillus, semel autem in anno tondebatur. In Hebraeo ita legitur: Et quando tondebatur caput ejus. Statuto autem tempore tondebatur: quia gravabat eum caesaries. Ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico. Non enim semel in anno, ut Latini codices habent, tondebatur caput ejus: sed statuto tempore, id est, de triginta in tringinta diebus.
(Cap. XV.--Vers. 7.) Post quadraginta autem (1355C)annos dixit Absalom ad regem: Vadam et reddam vota mea, quae vovi Domino in Hebron. Quadragesimus agebatur annus ex eo tempore quo Saul Nobe civitatem cum sacerdotibus octoginta quinque propter David interemit. Et idcirco hic idem quadragesimus annus ponitur, ut monstretur divinam ultionem suscitari super David, eo quod Ahimelech sacerdotem fefellerit, et propter eum tot sacerdotum caedes facta fuerit. Cave, lector, plerosque mendosos codices, in quibus scriptum invenitur, post quatuor, non post quadraginta annos. In veracioribus vero codicibus; et in Hebraica veritate non quatuor, sed quadraginta scribuntur anni. Si vero contentiosus quis, eosdem quatuor annos astruere voluerit ab eo tempore quo Absalom Amnon fratrem suum interfecit, usque ad (1355D)illud tempus quo patri dixit: Vadam, et reddam vota mea, quae vovi Domino in Hebron: perspicue se errare, si diligenter perscrutatus fuerit, inveniet: cum utique Absalom, interfecto Amnon, in Gessur apud Tholmai regem tribus annis, et in Jerusalem inde revocatus, non viso patre, duobus moratus fuerit annis, et sexto anno faciem patris viderit, et contra eum perduellionem praeparaverit. Votum namque (1356A)se vovisse mentiendo dixit, id est, orationem facturum in loco quo requiescunt Abraham, Isaac et Jacob.
(Vers. 24.) Et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate. Ideo arcam Dei deposuisse dicuntur, ut Dominus ab Abiathar sacerdote consuleretur, quo versus David ire deberet. Ascendisse autem Abiathar dicitur, id est, orasse. Et quia oraculo divino non ei responsum est, idcirco in subsequentibus dicit David, ut reportaretur arca Dei in urbem.
(Cap. XVI.--Vers. 10.) Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Dimittite ut maledicat. Hebraeus non habet, ut maledicat, sed tantum, maledicat [Ms. maledic ]. (1356B)Abisai solus dixerat: Vado, et amputabo caput ejus: et David ad Abisai, et Joab respondit dicens: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? Ac si diceret: Numquid vultis interficere istum, sicut interfecistis Abner? Dominus enim praecepit ei ut malediceret David. Et quis est qui dicat, quare sic fecerit: subauditur, quare sic fecerit non Dominus, sed Semei. Semei qui maledicebat David, ipse est Nabat pater Jeroboam, qui filius Gemini dicitur: et in zelo domus Saul maledixit David. Nomen vero avi ejus Gemini fuit, et ipse Semei ex tribu Ephraim filii Joseph exstitit. Unde et idem Semei ad David dicit: Primus quoque veni hodie de omni tribu Joseph.
(Vers. 17.) Ad quem Absalom. Haec est, inquit, gratia ad amicum tuum? In Hebraeo legitur: Haec est, (1356C)inquit, misericordia tua ad amicum tuum? Quod non affirmando, sed negando pronuntiandum est. Et est sensus: Misericordia est, aut dici debet, quod David amicum tuum dimisisti et cum eo non isti?
(Cap. XVII.--Vers. 2.) Cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum, et reducam universum populum, quomodo omnes reverti solent. Scilicet sicut reverti solent qui amisso in praelio rege revertuntur, sic universus populus Israel revertetur ad te.
(Vers. 19.) Et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quaecumque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo, qui sequebatur Absalom; et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur. (1356D)In Hebraeo ita habetur: Et fortissimus ipse, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur? Quod non affirmando, sed negando pronuntiandum est. Fortissimus iste David intelligendus est: quod et sequentia declarant.
(Vers. 20.) Scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. Abiit ancilla, et nuntiavit eis. Et illi profecti sunt. Haec ancilla (1357A)quasi lavandi gratia cum pannis ad fontem Rogel ierat, ut penitus res non deprehenderetur. Puer autem, qui rem indicavit Absalom, filius ejusdem ancillae parvulus dicitur fuisse.
(Vers. 21.) Surgite, et transite cito fluvium. Hebraei in hoc loco non fluvium, sed aquam habent, quae Jordanis fluvius intelligitur.
(Vers. 24.) David autem venit in castra, quae Manaim Hebraice leguntur: in quo loco obvii fuerunt Angeli Dei Jacob, sicut in Genesi legitur: Et vocavit Jacob nomen loci Manaim, id est, castra (Gen. XXXII, 2).
(Vers. 25.) Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Jethra de Jezraele. In Hebraeo legitur: Jethra Ismaelites. Unde et in Paralipomenon ita legitur: (1357B)Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismaelites. Ismaelites enim idem Jether vocatur, quia filius ejus Amasa opera Ismaelis imitatus, David fugientem nequaquam est comitatus, cui dixerat: Tui sumus, o David, et tecum filii Isai. In libro vero Samuelis idcirco Jethra Jezraelites vocatur, quia peccatum Amasae filii ejus, quod in David perpetraverat Joab, eum, id est, Amasam percutiente deletum est.
(Ibid.) Qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviae. Naas interpretatur coluber. Idcirco coluber, quia nullum admisisse mortiferum perhibetur peccatum, nisi in quod originaliter de serpente antiquo contraxit. Est etiam Naas qui et Isai pater David, sicut in Paralipomenon demonstratur: ubi enumeratis (1357C)filiis Isai, legitur, quorum sorores fuerunt, Sarvia, et Abigail.
(Vers. 27.) Cumque venisset David in castra, id est, in Manaim: Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, etc. Iste Sobi filius fuit Naas regis, cum quo pugnavit Saul. Ipse etiam Naas fecit misericordiam cum David, quando fugit a facie Saul: quo mortuo dixit David: Faciam misericordiam cum Anon, sicut fecit pater ejus Naas mecum. Interempto vero a David Anon, qui ei in decalvandis servis suis injuriam fecerat, constitutus est ab eodem David in loco fratris iste Sobi, qui ad David legitur cum caeteris venisse, et stratoria, et tapetia, et vasa fictilia et caetera quae sequuntur ei obtulisse.
(Cap. XVIII.--Vers. 8.) Fuit autem ibi praelium (1357D)dispersum super faciem omnis terrae. Et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in bello. Saltus hic qui plures consumpsisse, quam gladius vorasse, legitur, bestias ferocissimas quae in saltu erant, Hebraei autumant, a quibus plures consumpti quam a gladio vorati fuerint.
(Vers. 18.) Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum, qui est in valle regis. Dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei: vocavitque titulum nomine suo, et appellatur manus Absalom, usque in hunc diem. Hic locus superiori (1358A)loco copulandus est, ubi dicitur (Vers. 14): Tulit Joab tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitaret haerens quercui. Hebraeus: Cum adhuc viveret haerens in quercu. Et hic jungendum est: Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in valle regis, et caetera quae sequuntur. Tradunt Hebraei quod depositus de quercu petierit sibi inducias antequam perimeretur, ut faceret sibi titulum ob memoriam sui, eo quod non haberet filium talem, qui regno dignus esset. Putabat enim filios suos non solum regno indignos, verum etiam ob peccatum suum quod in patrem gesserat, praesenti vita indignos. In quo titulo manum dicitur defixisse, et figuram manus suae expressisse, et ob hoc titulum hoc modo vocari: Vocavitque titulum (1358B)nomine suo, et appellatur manus Absalom, usque in hunc diem (Vers. 17). Quod vero legitur: Et projecerunt eum in saltum in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis: projectum eum in saltum Hebraei dicunt, eo quod gladio peremptus, lapidibus obrui deberet: quippe quia sceleratissimus erat, et geminae neci obnoxius, scilicet qui et patrem contra legis praeceptum valde dehonorarit, et turpitudinem ejus revelarit.
(Vers. 20.) Ad quem Joab, id est, Achimaas, dixit: Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia. Hodie nolo te nuntiare. Filius enim regis mortuus est: ac si diceret: Nolo ut vir talis, qualis tu es, nuntium feras regi, quod filius ejus mortuus sit. Nec enim decet, ut tale nuntium portes. Idcirco dixit (1358C)Chusi: Vade, et nuntia regi quae vidisti. Notandum quod in hoc loco Chusi, non proprium, sed appellativum sit nomen. Ac si diceret: Tu es dignus ut nuntium flebile (non Achimaas) portes.
(Cap. XIX.--Vers. 8.) Venitque universus populus coram rege: Israel autem fugit in tabernacula sua. Universus populus qui coram rege venisse legitur, hi sunt qui cum David permanserant. Quod vero ait: Israel fugit in tabernacula sua, hi intelligendi sunt, qui cum Absalom perduelliones exstiterant.
(Vers. 24). Miphiboseth quoque filius Jonathan descendit in occursum regis illotis pedibus. Et notandum quod in Hebraeo non illotis pedibus: sed legitur, pedibus infectis. Fecerat namque sibi idem Miphiboseth ligneos pedes, quibus uti quasi pro naturalibus (1358D)solebat: sicut solent facere claudi, quemadmodum et ille erat.
(Vers. 29.) Quid ultra loqueris? Fixum est quod locutus sum. Tu et Siba dividite possessiones. In Hebraeo ita legitur, Dixi, tu et Siba dividite agrum. Pro eo quod in hoc loco David immemor fuit amicitiae et foederis, immo juramenti, quod habuit cum Jonathan: et tam crudele dedit judicium, dicens: Tu et Siba dividite agrum: idcirco Roboam et Jeroboam diviserunt ejus regnum. Miphiboseth enim in Samuelis libro legitur: et interpretatur, os verecundiae [Al. verecundum ]. In Paralipomenon vero idem Miphiboseth, (1359A)Meribaal legitur, et interpretatur, litigans cum altissimo. Litigasse enim cum altissimo, id est, cum Deo, dicitur: eo quod David reduxisset cum pace. Et quod ait idem Miphiboseth regi, etiam cuncta accipiat: postquam reversus est Dominus meus rex in domum suam [Al. meam] pacifice: non hoc dixisse suspicatur gratulanti animo, sed insultanti, et quasi contra Deum murmuranti: eo quod David Dominus in pace reduxisset.
(Vers. 37.) Est autem servus tuus Chamaan. In Hebraeo: Ecce servus tuus Chamaam, ipse vadat tecum, Domine mi rex. Chamaam interpretatur, suspirans. Quamdiu cum patre permansit, suspirans vocatus est. Postquam vero in doctrinam David regis transiit, non Chamaam, sed Chamaan, quod interpretatur (1359B)fidelis, appellatus est.
(Vers. 41.) Itaque omnes viri Israel concurrentes ad regem, dixerunt ei: Quare te furati sunt fratres nostri, viri Juda, et transduxerunt regem et domum ejus Jordanem, omnesque viros David cum eo? Et respondit omnis vir Juda ad viros Israel: quia propior est mihi rex. Est enim hic defectus, et haec subauditio: et plus amo regem, quam tu. Et post pauca:
(Vers. 43.) Et respondit vir Israel ad viros Juda, et ait: Decem partibus ego sum major apud regem, magisque ad me pertinet David, quam ad te. In Hebraeo ita legitur: Decem partes mihi sunt apud regem, magisque ego in David quam tu. Decem vero partes Israel erant, id est, decem tribus: et idcirco magis se in David esse dicunt, quam viros Juda. Cur mihi (1359C)fecisti injuriam? Viri Israel fecisse sibi injuriam queruntur, eo quod non exspectaverit eos tribus Juda ad reducendum regem. Nonne sermo meus prior fuit, ut reducerem regem meum? Sermo ejus prior fuit ad reducendum regem: sicut in praecedentibus demonstratur in eo loco, ubi dicitur: Sermo autem omnis Israel pervenit ad regem in domo ejus; subauditur, ut eum reducerent: quod et majoribus natu Juda mandasse David per Sadoc et Abiathar sacerdotes legitur, hoc modo, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, dicentes: Cur venitis novissimi? Hebraeus: Cur estis novissimi ad reducendum regem in domum suam? Et hic subjungendum est, fratres mei vos, os meum et caro mea vos, cur novissimi reducitis regem? Et per ea intelligendum est, mandasse (1359D)illis quod sermo omnis Israel ad eum jam pervenisset, ita dicens: Sermo autem omnis Israel pervenit ad regem in domo ejus.
(Ibid.) Durius autem responderunt viri Juda viris Israel. Et hic defectus est. Dicuntur enim respondisse viri Juda ad viros Israel: eo quod mentirentur, et non facerent hoc ob amorem regis, sicut asserebant.
(Cap. XX.--Vers. 8.) Pro quibus verbis Siba filius Bocri, vir Jemineus cecinit buccina, et ait: Non est (1360A)nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai. Ideo cecinit buccina, ut ejus sonitu attoniti tacerent. Quibus tacentibus, dixit: Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai.
(Vers. 18.) Sermo dicitur in veteri proverbio: Qui interrogant, interrogent in Abela, et sic perficient [Al. proficient ]. In Hebraeo non habetur, proverbio. Iste sermo, sermo legis est, in qua jubetur a Domino per Moysen (Deut. XX), ut quando ingressuri terram Chanaan essent, et gentes deleturi, primum pacem offerrent: et si pax ab eis reciperetur, pacem recipientes, tributarii eorum efficerentur: et si pacem non reciperent, tunc a filiis Israel delerentur. Idcirco exclamasse mulier sapiens de civitate fertur.
(1360B)(Vers. 19.) Nonne ego sum quae respondeo veritatem in Israel: et tu quaeris subvertere civitatem? Quare praecipitas haereditatem Domini? Ac si diceret: Cur vis destruere civitatem hanc, antequam pacem interrogando offeras, sicut in lege jubetur? Cur etiam non eamdem legem in nobis Israelitis servas, quae in alienigenis olim servata est? Hanc mulierem Judaei, Zaram, filiam Aser, filii Jacob intelligunt: et quod se matrem dixerit, ita dicens: Tu quaeris evertere matrem Israel. Idcirco matrem, quia multorum annorum erat.
(Vers. 26.) Ira autem Jairites erat sacerdos David: id est, magister: sicut alibi scriptum est Filii autem David erant sacerdotes, id est, magistri fratrum suorum.
(1360C)(Cap. XXI.--Vers. 1.) Dixitque Dominus, propter Saul et domum sanguinum; quia occidit Gabaonitas. Domus sanguinum sunt filii Saul: qui cum Doech Idumaeo, dum adhuc pueri essent, sacerdotes et Gabaonitas in Nobe occiderunt.
(Vers. 8.) Hi sunt Armon et Miphiboseth, quos peperit ei Respha filia Aia, et quinque filii Michol, filiae Saul; quos genuerat Adrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi. Quaeritur cur filii Michol dicantur: cum non Michol, sed ejus soror Merab uxor fuerit Adrieli filio Berzellai. Quod ita solvitur: Merab quippe eos naturaliter genuit: et Michol uxor David, quae et Egla dicitur, eos in loco filiorum nutrivit, et sibi in filios adoptavit: idcirco ejus filii dicuntur.
(Vers. 2.) Filii quippe Israel juraverant eis. Et voluit (1360D)Saul percutere eos zelo. Zelo quasi pro filiis Israel et Juda, dicens: Josue gratis eosdem Gabaonitas vivere permisisse (Jos. IX et X): et filiis Israel et Juda praedam eorum injuste abstulisse: idcirco eos perimere jubet, quasi pro zelo Israel et Juda. Hujus ultionis causa in Gabaonitas, Ahimelech sacerdos exstitit.
(Vers. 21.) Percussit eum Jonathan filius Semmaa fratris David. Jonathan enim ipse est Nathan propheta.
(Vers. 19.) Tertium quoque fuit bellum in Gob contra (1361A)Philistaeos: in quo percussit Adeodatus filius saltus Polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum. Gob enim interpretatus lacus. Idcirco lacus, quia sicut in lacum leonum quis mittitur, ita semetipsum contra Goliath David misit. Adeodatus ipse est David. Idcirco dicitur Adeodatus, quia a Deo est electus in regnum. Filius saltus, quia de saltu ubi oves pascebat, est eductus. Polymitarius: quia de genere Beseleel mater ejus fuit. Bethlehemites, quia Noemi et Ruth tempore ubertatis reversae sunt in Bethleem. Et quia panis causa Ruth a Booz nacta est, propterea idem locus, domus panis vocatus est. Quod vero Adeodatus ipse sit David, sequentia declarant, ubi ait: Hi quatuor nati sunt de Arespha in Geth, et ceciderunt in manus David, et servorum ejus.
(1361B)(Cap. XXIII.--Vers. 1.) Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob. In Hebraeo: Cui constituta est scala christo Dei Jacob. Scala eidem christo Dei Jacob, id est, David, constituta est, per quam conscenderet ad Deum: eo quod idem scilicet confessus fuerit se peccasse Domino in Uria Ethaeo, et poenitentiam agens per hanc scalam conscenderit ad Deum.
(Ibid.) Haec sunt verba David novissima. Novissima sunt, quia post psalterium, et caetera metra, hoc composuisse metrum dicitur, in quo ait: Dixit David filius Isai. Dixit vir, cui constituta est scala christo Dei Jacob.
(Vers. 13.) Et descenderunt tres qui erant principes inter triginta, et venerunt in tempore messis ad (1361C)David in speluncam Odollam. Tres isti fuerunt, Abisai filius Sarviae, et Sibbachai Usathites, et Jonathan filius Semmaa fratris David. Hi etiam tres irruperunt castra Philistinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethleem. Et de tribus istis Abisai primus erat, quod in sequentibus declaratur.
(Vers. 18.) Abisai quoque frater Joab, filius Sarviae, princeps erat de tribus istis, nominatus in illis tribus: et inter tres nobilior eratque eorum princeps: sed usque ad tres non pervenerat, id est, ad tres virtutes David: sapientiam videlicet et humilitatem et fortitudinem: sicut in praecedentibus (Vers. 8) dicitur:
Sedens in cathedra sapientissimus: Ecce sapientia. Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus: Ecce humilitas. Qui octingentos interfecit impetu uno: Ecce (1361D)fortitudo. Ad has tres virtutes nemo fortium David pervenit. Idcirco autem Eleazar inter tres fortes, qui erant cum David fuisse dicitur: quia in eo praelio, in quo David interfecit octingentos impetu uno, et Jonathan filius Semma virum habentem digitos viginti quatuor interfecit. In eo etiam praelio idem Eleazar percussit Philistaeos, donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio.
(Vers. 20.) Et Banaias filius Joiade, filii viri fortissimi magnorum operum de Cabseel. Notandum quod in Hebraeo non habetur, magnorum operum, sed, (1362A)magister operum. Cabseel enim interpretatur, congregatio Dei. Magister enim erat de congregatione Dei, id est, Cerethi et Phelethi, qui interpretantur, occidentes et vivificantes. Ipse percussit duos leones Moab, id est, duos fortissimos viros Moab. Quando enim David eosdem Moabitas bello aggressus est, et fecit tres funiculos, duos ad mortificandum, et unum ad vivificandum: isti potentes, Moabitas tuebantur. Et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna, in diebus nivis. Leo iste, Joab fuit. In media cisterna, id est, in domo Domini, ubi cornu altaris tenebat. Cisterna ideo dicitur, quia sicut aqua cisternae munditiam affert: ita etiam nihilominus haec cisterna, id est, sanctuarium Domini, peccata expiabat. In diebus nivis: Quia per mortem expiavit (1362B)peccatum: juxta illud Psalmistae: Lavabis me (Psal. L): quod impletum est in media cisterna, et super nivem dealbabor: quod impletum est in eo quod ait, in diebus nivis.
(Vers. 21.) Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo. Vir iste Aegyptius Semei filius Jera fuit, qui maledixit David. Sciendum autem quod idem Semei de Bahurium fuit, id est, electis. Ideo Aegyptius dicitur: quia opera illius Aegyptii Deum blasphemantis, quem Moyses jubente Domino interfecit in eremo, imitatus fuit (Levit. XXIV). Ille enim blasphemavit Deum, et iste maledixit prophetam et regem. Dignum spectaculo: id est, dignum morte. Exspectabatur enim, ut si egrederetur Jerusalem, interficeretur. Habentem in manu hastam, id (1362C)est, legem Dei: quam si meditatus fuisset, permanendo in Jerusalem, non perimeretur. Quia ergo praeceptum regis irritum fecit, exeundo foras Jerusalem: idcirco in eum a Banaia in virga, id est, rectitudine justitiae descensum est: et hasta quam non rectam tenebat, vi ab eo extorta est. Et interfecit eum hasta sua. Hasta enim sua interemptus est, quia non custodiendo legem, legis censura peremptus est. In lege enim ita scriptum est: Diis non detrahes, et principem populi tui non maledices (Exodi XXII, 28).
(Vers. 21.) Haec fecit Banaias filius Joiadae. Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant triginta nobiliores. Intelligitur, quia ipse nominari dignus esset inter tres robustos, id est, Abisai, Sibbachai, et Jonathan: (1362D)quippe qui viribus eis aequiparari posset. Hi etiam tres erant super triginta. Et ne quem moveat, quod in summa non triginta, sed triginta septem legantur. Triginta enim et septem sunt hoc modo: septem videlicet fortiores hi sunt, David, qui appellatur Adeodatus, Abisai, Sibbachai, Jonathan, Eleazar, Semmaa, filius Aggae de Arari, et Banaias; ecce septem. Triginta autem hi sunt, Asael, Eleanan, Semma de Aradi, Elicha, Elez, Hira, Habiezer, Mobunai, Selmon, Maharai, Eleph, Banaias, Phratonites, Eldar, Hidai, Albialbon, (1363A)Azmavet, Eliaba, Semma de Arari, Haiam, Elipheleth, Eliam, Esrai, Phrarai, Jigaal, Boni, Selech, Naarai, Hira, Gareb, Urias Ethaeus. Ideo ergo Urias Ethaeus ultimus ponitur propter id quod sequitur.
(Cap. XXIV.--Vers. 1.) Et addidit furor Domini irasci contra Israel. Jam enim ultio facta fuerat in David et in domum ejus. In populo [ Al. praelio hic et infra ] vero, qui noluit resistere David in perimendo Uria Ethaeo, necdum ultio divina facta fuerat. Idcirco hic ultimus ponitur, ut ultio mortis ejus in populo monstraretur. Pro quo populo legitur in subsequentibus David dixisse: Vertatur manus tua, obsecro, contra me, et contra domum patris mei.
(Vers. 9.) Et inventa sunt de Israel octingenta millia virorum fortium, qui educerent gladium: et de Juda (1363B)quingenta millia pugnatorum. In Hebraeo, Virorum (1364A)legitur: In Paralipomenon vero legitur, Mille millia, centum millia de Israel, et de Juda quadrigenta septuaginta millia (I Par. I, 5). Quos quidem intelligendum est, a Joab numeratos esse: sed summam eorum noluisse ostendere David, nisi tantum quantum in Samuelis Libro scribitur.
(Vers. 15.) Immisitque Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum. Tempus constitutum dici, quando sacrificium vespertinum offerebatur.
(Vers. 24.) Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta: quod et in Paralipomenon ita legitur: Dedit ergo David Ornam pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos (I Par. XXI, 25). Intelligendum namque est boves argenti siclis quinquaginta: (1364B)aream vero sexcentis aureis emisse.
IN LIBRUM III REGUM. (1363) (1363B)(Cap. I.--Vers. 6.) Erat autem Adonias pulcher valde, secundus natu post Absalom. Notandum quod in Hebraeo ita legitur: Et ipsum peperit post Absalom, sabauditur peccatum.
(Vers. 8.) Sadoch vero sacerdos et Banaias filius Joiadae, et Nathan propheta, et Semei, et Rhei, et robustissimi David non erant cum Adonia. Semel ipse est Nabath, pater Jeroboam, qui fuit magister Salomonis, et fuit de Bahurim, id est, de electis. Rhei (1363C)autem ipse est Hiram Zairites sacerdos, id est, magister David. Robustissimi namque David supra notati, fortissimi intelliguntur.
(Vers. 17.) Nonne tu, Domine mi rex, jurasti ancillae tuae, dicens, quod Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in throno meo? Jurasse David dicitur, quando eam consolatus est post mortem filii, sicut in libro Samuelis legitur: Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam.
(Vers. 21.) Eritque cum dormierit Dominus meus rex cum patribus suis; erimus ergo et Salomon filius meus peccatores, id est, mamzeres. Inde misericordiam fecisse Deum cum David, Salomon dicit in subsequentibus: eo quod filium qui secundum legem mamzer erat, successorem illi fecit. Ait enim ita: (1363D)Tu fecisti cum servo tuo David misericordiam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus sicut est hodie.
(1364B)(Vers. 33.) Tollite vobiscum servos Domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam. Servos hic dicit Cerethi et Phelethi, id est, septuaginta senes Judices.
(Cap. II.--Vers. 8.) Habes quoque apud te Semei filium Gera, filii Gemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima. Pessima Hebraice NIMREZETH ( ) dicitur, quod quinque litteris enuntiatur, id est, nun, mem, res, zade, thau. In nun, (1364C)NOEPH, id est, adulter: mem, MOABITA: res, RASA, id est, impius: zade, ZARUA, id est, leprosus: thau, THEEBA, id est, abominatus. Et juravi ei per Deum, dicens, Non te interficiam gladio: sed lingua.
(Vers. 22.) Postula ei et regnum. Ipse est frater meus major me: et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviae. In Hebraeo ita habetur: Et Abiathar sacerdoti, et Joab filio Sarviae: quod ita intelligendum est: Postula ei, id est, Adoniae et Abiathar sacerdoti, et Joab filio Sarviae regnum.
(Vers. 24.) Vivit Dominus qui fecit mihi domum, sicut locutus est; id est, sicut promisit David, fecit me ut essem rex domus David.
(Cap. II.--Vers. 5.) Quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace: et posuit cruorem in balteo (1364D)suo, etc. Sanguinem belli effudisse dicitur, quia cum esset pax, suscitavit bellum.
(Vers. 28.) Venit nuntius ad Joab, quod declinasset (1365A)post Adoniam, et non declinasset post Salomonem, id est, venit ad eum fama, quod in domo Salomonis diceretur illum secutum non fuisse Salomonem, sed declinasse post Adoniam: ut scilicet antequam Adonias affectasset regnum, Salomonem non dilexisse, nec ei favisse; sed ab eo declinasse diceretur, quod totum rei probavit eventus.
(Vers. 34.) Sepultusque est Joab in domo sua in deserto. Desertum hic pro munditia ponitur. Munda enim sicut desertum domus ejus fuerat ab omni pollutione et sanguine, excepto sanguine Abner et Amasae.
(Cap. III.--Vers. 3.) Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in praeceptis David patris sui: excepto quod in excelsis immolabat. Hinc patet Salomon in eo, quod ait: Immolabat in excelsis, quia (1365B)quatuor annis cunctatus est aedificare domum Domini. Illud quippe erat excelsum maximum, id est altare illud quod Moyses fecerat.
(Cap. IV.--Vers. 5.) Et praefectus unus erat super terram. Iste praefectus Azarias filius Nathan erat, de quo supra scribitur: Et Azarias filius Nathan super praefectos, non operum, sed simpliciter.
(Vers. 31.) Et erat sapientior cunctis hominibus. Sapientior Ethan Esraitae, et Emam, et Chalchol, et Darda, filiis Mahol. Ethan enim interpretatur, durissimus. Esraita, orientalis. Ethan ipse est Abraham orientalis. Eman qui interpretatur fidelis, est Moyses. Chalchol, qui interpretatur, gubernans, est Joseph. Darda interpretatur, generatio scientiae. Mahol, indulgentia. Generatio scientiae intelliguntur duodecim (1365C)tribus: lilii Mahol, id est, filii Jacob.
(Vers. 32.) Locutus est Salomon tria millia parabolarum. In Proverbiis enim versus nongenti et quindecim continentur: in quibus etiam continentur tria millia parabolae. Et fuerunt carmina ejus quinque millia. Et disputavit super lignis a cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete: et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. Disputavit enim de naturis lignorum, jumentorum, reptilium et piscium, de vi videlicet et naturis illorum, et tempore quo nascuntur, et cur non omnia in unaquaque terra nascantur.
(Cap. VI.--Vers 37.) Anno quarto fundata est (1365D)domus Domini in mense Zib. Mensis iste Aprilis est, (1366A)qui et Var vocatur. Zib enim interpretatur, vultus. Idcirco vultus, quia in dedicatione Templi, nubes gloriae vultus Domini texit Templum. Var autem interpretatur, pavor. Ideo pavor, quia timetur ne ea quae fruges terrae debent, in hoc mense aeris intemperantia infructuosa fiant.
(Cap. VII.--Vers. 13.) Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro filium mulieris viduae de tribu Nephthalim, patre Tyrio artificem aerarium. Unde et in Paralipomenon legitur: Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Huram patrem meum, filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater Tyrius fuit (II Par. II, 13). Et notandum, quod in Malachim Hieram dicitur: in Paralipomenon vero Huram. Hiram enim interpretatur, vivit sublimis: Huram autem, (1366B)Deus excelsus. Hiram in Malachim dicitur fuisse de Tyro, et filius mulieris viduae de tribu Nephthalim patre Tyrio. Sciendum quod de tribu Nephthalim pater ejus fuerit, quo mortuo, uxor ejus, quae hic mulier vidua scribitur, eumdem Hiram in Tyrum misisse docendi gratia dicatur, et a quo doctus in Tyro fuit, pater ejus Tyrius vocatur. Idcirco patre Tyrio fuisse dicitur, cum utique pater ejus de tribu Nephthalim fuerit. Quod vero in Paralipomenon legitur, Huram regem dixisse: Misi tibi virum prudentissimum et scientissimum Huram patrem meum: patrem dignitatis gratia eum vocat, sicut in plerisque locis legitur. Filium vero mulieris de filiabus Dan eum vocat, quia mater ejus de tribu Dan fuit, de genere Solomith sororis Ooliab filii Aizamas, cujus (1366C)filius Solomith Aegyptius in eremo lapidatus est: non enim eadem Solomith sponte eidem Aegyptio conjuncta fuit, sed vim ab eo perpessa est. Idcirco meritis ejus factum fuisse dicitur, ut de filiabus ejus talis nasceretur, qui operaretur in domo Domini. Nam et meritis Balae concubinae Jacob quondam factum fuisse autumant, quod mortua Rachel, non solum Joseph in loco filii educavit: verum etiam pro fratribus ejus intercessit, ut immemor esset injuriae fratrum suorum. Et pro hac re Dominus ei tribuit, ut de uno ejus filio Dan nasceretur Ooliab socius Beseleel, qui aedificaret domum Domini; et altero ejus filio Nephthalim nasceretur Hiram, qui domum (1366D)Domini in Jerusalem fabricaret.
IN LIBRUM I PARALIPOMENON. (1365) (1365D)(Cap. I.--Vers. 19.) Eber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg: quia in diebus ejus divisa est terra. (1366D)Quia in diebus ejus facta est turris, ubi confusio linguarum facta est.
(1367A)(Vers. 30.) Nembrod coepit esse in terra, id est, potens.
(Vers. 32.) Cethura, ipsa est Agar: quod in psalmo manifestatur, cum dicitur: Tabernacula Idumaeorum et Ismaelitarum Moab et Agareni (Psal. LXXXII. 7). Ismaelitas vocans filios Ismael, qui utique Agar filius fuit: et Agarenos, Madianitas, et caeteras tribus, quas de Cethura procreatas, sacra Scriptura commemorat.
(Vers. 36.) Zephi filius Eliphaz, qui in Genesi Zepho, id est, speculator nominatur: in Paralipomenon Zephi, id est, speculatus. Scribitur enim utrumque per Sadelitteram. Sephi filius Sobal: in Paralipomenon, unipes. Sepho, in Genesi, bipes: utrumque tamen per Sin litteram. Thamna, concubina Eliphaz (Genes. XXXVI, 12), mater Amalec, fuit de genere Chorraeorum, (1367B)qui ante Idumaeos habitaverunt in terra Seir. Sed in Paralipomenon inter Eliphaz filios computatur, quae quamquam ejus fuerit concubina, et ex ea susceperit Amalec: ut filiam tamen eam educavit.
(Vers. 39.) Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: qui in Paralipomenon scribitur Homam, id est, perturbatus.
(Vers. 40.) Filius Sobal Alian de genere Chorraeorum: in Genesi scribitur, Aluan, id est, exaltatus: in Paralipomenon, Alian, id est, ejectus [Ms. dejectus ]; quia Chorraei exaltati fuerunt, antequam Edom terram illam caperet: ejecti postquam ab eo triumphati patriam amiserunt.
(Vers. 41.) Hamaran filius Dison, filii Ana. In Paralipomenon, (1367C)Hamaran, id est, rubricatus, sordidus, vel temulentus: in Genesi, Amdan, concupiscibilis. Hamaran, et Amdan unius hominis nomen est [ Al. nomina sunt].
(Vers. 42.) Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator; in Paralipomenon, Jachan, id est, tribulatus.
(Vers. 5.) Phou, id est, eructans: qui in Genesi scribitur, Phau, id est, eructantes: in Paralipomenon, Phou, eructans: cujus uxor vocabatur Meetabel, quod interpretatur, benigna Domini: filia Matred, id est, dispensatricis [Al. dispensatoris ]: Mezaab [ Mss. Emazaab], filia aurificis, quae duos patres habere describitur, ad significandum mysterium sub una interpretatione nominum: ut aurifex genuerit (1367D)dispensatricem: dispensatrix genuerit benignitatem Domini.
(Vers. 52.) Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: (1368A)Aleia in Paralipomenon super eam. Et notandum quod primum reges dixerit de Edom, postea duces, cum prius duces fuerint, et postea reges: quorum ducum quasdam matres, id est, uxores Esau hic nominat, ut est Oolibama uxor Esau, et Thamna concubina Eliphaz.
(Cap. II.--Vers. 7.) Achan filius Charmi, in Josue, Achan, id est, coluber insidians; in Paralipomenon, Achar, id est, turbator.
(Vers. 8.) Calubai, vel Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: ipse est Caleb filius Jephone. Caleb Cenezaeus de loco qui vocatur Chanaz. Ipse duxit uxorem Azuba, ex qua natus est Gerioth. Duxit et aliam uxorem nomine Ephrata, ex qua suscepit Hur, virum Mariae sororis Moysi, patrem (1368B)Uri, avum Beseleel, in Paralipomenon Chlubai, canis meus. In Josue et in Eptatico [ Fort. Eptateucho] Caleb, canis, Esrom et Jephone unum est. Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Caleb ad Ephrata. Idcirco vocatur Caleb Ephrata: quia Caleb fuit vir Ephratae. Idcirco dicitur Esrom sexaginta annos habuisse, quando accepit uxorem filiam Machir, ut monstretur per annorum numerum, et de Aegypto illum egressum fuisse, et in terram repromissionis venisse, quia a viginti annis et supra ad praeliandum describebantur usque ad annum sexagesimum. Ab anno sexagesimo, et levitae ministrare, et milites pugnare desinebant. Unde et Romani eos emeritos vocant, qui jam militare desierunt.
(Vers. 11.) Nason genuit Salma. In Paralipomenon, (1368C)Salma, id est, pax. In Ruth, Salmon, id est, pacificus.
(Vers. 12.) In Paralipomenon, Isai filius Obed, id est, sacrificium meum. In Regum vero Jesse, id est, sacrificium: filius Isai, Abinadab: filius Ram, Aminadab.
(Vers. 13.) In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. Samma, ibidem: Simmaa, exaudibilis.
(Vers. 16.) In Paralipomenon: Abisai, filius Sarviae, id est, pater sacrificii. In Regum, Abisa, pater meus, sacrificium.
(Vers. 32.) In Paralipomenon: filius Jether Ismaelites. In Regum filius Jethra Ismaelites. Jethra, residuum: Jether, modicum residuum. Filius Ismaelites vocatur, propter meritorum qualitatem.
(1368D)(Vers. 34.) Aalai, filius Sesan, ipse est Elimelech pater Maalon et Chelion. Sesam ideo dicitur filios non habuisse: quia isti absque filiis mortui sunt.
(1369A)(Vers. 41.) Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere regali. Quod vero dicit illum de semine regio, Moloch vult intelligi idolum Moab: quod in Hebraeo rex interpretatur.
(Vers. 42.) Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
(Vers. 46.) Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
(Vers. 50.) Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
(Vers. 22.) Jair, judex, qui in Judicum scribitur, filius Segab, filii Esrom. Idcirco in Judicum Galaadites putatur, quia Esrom duxit filiam Machir patris Galaad uxorem. Viculos et civitates sexaginta suscepit (1369B)Jair in haereditatem, eo quod esset avia ejus filia Machir, filii Manasse.
(Vers. 24.) Assuhur filius Esrom pater Thecue. Thecue est civitas, de qua sumpsit Joab mulierem sapientem.
(Vers. 26.) Onam filius Jerameel filii Esrom, accepit nomen Onam filii Juda, qui mortuus est. Et in eo differunt, quod filius Judae in Hebraeo per nun, filius vero Jerameel per mem scribuntur.
(Vers. 42.) Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
(Vers. 43.) Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
(Vers. 44.) Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
(1369C)(Vers. 45.) Maon filius Sammai pater Bethsur. Bethsur nomen loci est, et ab eodem Maon locus nomen accepit, qui in Regum scribitur Maon.
(Vers. 49.) Saab filius Jaddai pater Madmena. Madmena locus est. Sue pater Machbena. Machbena locus est; et fuerunt hi filii Caleb. Et patrem Gabaa, id est, locus unde fuit Saul.
(Vers. 50, 51.) Filii Hur, Sobal pater Cariathiarim, et Salma pater Bethleem. Hariph pater Bethgader. Cariathiarim et Bethleem, et Bethgader nomina locorum sunt. Cariathiarim, ipsa est Cariatharbe et Cariathbaal et Ebron, quae Cariathiarim vocatur, id est, civitas silvarum. Cariathbaal, civitas mariti: Cariatharbe, civitas quatuor: quae omnia interpretari possunt in Patriarchis, qui ibi sepulti sunt.
(Vers. 52, 53.) Sobal pater Cariathiarim videbat (1369D)dimidium requietionum, propter viciniam sepulcri Patriarcharum: cujus filii fuerunt Jethrei, et Phutei, et Semethei, et Maserei. Ex his egressi sunt Seraitae et Estaolitae: qui nomina locorum sortiti sunt, id est, Saraa et Estaol, ubi sepultus est Samson. Requietio sepulcrum intelligitur.
(1370A)(Vers. 54.) Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, qui in Regnorum scribuntur: Eleanan filii patrui ejus de Bethleem, et Eleb filius Baana Netophatites. Qui idcirco scribuntur coronae domus Jacob, propter societatem, qua mutuo in praeliis utebantur Sarai, id est, Saraitae, de quo supra dictum est.
(Vers. 55.) Jabes filius Sobaba, de quo in sequentibus scribitur, eo quod exaudierit eum Dominus, fuit doctor, in cujus conspectu sedebant filii Cinaei, qui et Obab, cognati Moysi, qui in hoc libro scribae vocantur. Canentes atque resonantes ideo scribuntur, eo quod assidue in Lege Dei et in Prophetis versabantur. In tabernaculis autem eos commoratos, et Regum historia scribit. Hi venerunt de calore patris domus Rechab (I Paral. III, 1), id est, de stirpe Rechab.
(1370B)(Ibid.) Achinoam uxor David Jezraelitis. Hic Jezrael locus est, in quo Naboth habitavit. In Paralipomenon, Daniel: in Regum, Chilaab, id est, vindicans patrem: eo quod disceptans cum Miphiboseth quaestionibus Legis, et victor apparebat, et patrem ulcisci videbatur.
(Vers. 3).) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula, quam nonnulli putant Michol filiam Saul.
(Vers. 5.) In Paralipomenon. Simmaa filius David, qui in Regum Samaa nominatur. Simmaa interpretatur, exaudi: Samaa, exauditus. Bathsua mater Salomonis. In Paralipomenon dicitur filia Amiel: et interpretatur, nomen ejus; Bathsua, filia deprecationis (1370C)In Regum Bethsabee, filia Eliam filii Achitofel, et interpretatur, filia septem, filia satietatis, filia juramenti. Eliam interpretatur, Deus meus populus; Ammiel, populus meus Deus.
(Vers. 6.) In Paralipomenon scribuntur duo filii David, Noga et Elipheleth, qui in Regum non habentur.
(Vers. 15.) Filii Josiae, Sellum, Joannam et Joachim. Sellum est, quem Nachao rex Aegypti captivum duxit in Aegyptum. Unde meminit Jeremias: Quoniam haec dicit Dominus ad Sellum filium Josiae regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo. Qui egressus de loco isto non revertetur huc ultra (Jer. XXII).
(Vers. 26). Joachim, qui et Eliacim, ipse Joachim (1370D)ductus est in Babylonem cum vasis templi Domini, et Daniel, Anania, et Azaria, et Misael cum eo. Joacim filius ejus, qui et Jechonias, captivus ductus est in Babylonem, cum caeteris vasis domus Domini, cum Ezechiele et Mardocheo, in cujus loco substitutus est Mathanias, qui et Sedechias.
(Vers. 17.) Filii Jechoniae, Assir Salathiel, unum (1371A)nomen est, ipse est Phadaia pater Zorobabel. Et interpretatur Phadaia, redemptus Domini, Assir, carceratus, Salathiel, frutex Domini. Senneser filius Jechoniae, qui in Ezra Sesbasar nominatur. Senneser interpretatur, blasphematus. Sesbasar interpretatur, tribulatus. Sesbasar scribitur, cui Cyrus annumeravit vasa domus Domini.
(Vers. 22.) Sechenias habuit filium Semeiam unicum, qui habuit quinque filios, Athus, Jegaal, Baaria, Naaria, et Saphat, qui cum patre suo Semeia, qui unicus patris erat, sex computantur.
(Cap. IV.--Vers. 1.) Filii Juda quinque, qui jam superius aliis nominibus nominati sunt. Hic autem mutantur nomina repetendo causa interpretationis. Pharez interpretatur, divisio; Esron interpretatur, (1371B)atrium; Zara, ortus; Charmi ipse est Er. Charmi interpretatur, vinea mea; Er, vigilans. Hur qui et Onan. Hur interpretatur, fenestra; Onan, murmuratio. Subal ipse est Sela.
(Vers. 2.) Subal genuit Raiha, et Raiha genuit Jahad, Jahad genuit Ahumai et Laad: Laad genuit Etham, Etham genuit Jezrahel, a quo nomen accepit urbs, in qua Naboth habitabat. Sobal ipse genuit Raiha, qui alio nomine Er nominatur: idcirco quod Er et Onan, in peccato suo mortui sunt. Sobal interpretatur, spica; Sela, missus. Quod vero prius aliis nominibus et modo aliis nominibus nominantur, ad mysterium pertinet.
(Vers. 4.) Phanuel pater Gedor, et Ezer pater Husa, filii fuerunt Hur; fratres Huri filii Mariae: Gedor (1371C)vero et Husi nomina sunt locorum.
(Vers. 7, 8.) Ashur genuit Ethan, et nomen matris ejus Hala. Ethan genuit Chus, Chus genuit Soboba; Soboba genuit Jabes, qui fuit doctor, de quo superius dictum est. Quod vero inter Chus et Jabes introducuntur cognationes Aharhel filii Arum, haec causa est: Aharhel, ipse est Obab, qui interpretatur, post exercitum. Filius Arum, ipse est Jethro. Arum interpretatur, exaltatus. Quia ergo Jabes docebat eos habitantes in tentoriis, sicut superius dictum est, ideo introducuntur in ejus progenie, quasi a majoribus ejus progeniti sint. Hunc Jabes ferunt nonnulli adhuc vivere, propter hanc sententiam qua dicitur, praestitit ei Deus quae precatus est (Vers. 10).
(Vers. 11.) Caleb frater Suaa, ipse est Ram. Ram (1371D)interpretatur, excelsus; et Suaa, sublimis [Al. humilis]. Caleb genuit Machir, Machir genuit Eston, Eston genuit Tehinna. Quod vero dicit eum patrem urbis Naas, intelligi potest aut Bethleem, aut mater Isai; quia Isai in alio loco Naas, id est coluber vocatur. Abigail soror est David, filia Naas, id est, Isai: qui utroque nomine vocabatur. Getra Ismaelites habuit uxorem Abigail filiam Naas. Quod vero dicit, isti (1372A)sunt filii [Ms. viri] Recha (Vers. 12). Recha interpretatur, tener, quem hic David nonnulli intelligi volunt. Sic enim ipse ait: Ego sum tener et unctus rex (II Reg. III, 39). Et in alio loco: quasi ligni vermiculus tenerulus. Idcirco enim viri Recha, id est, David dicuntur, quia propter exprimendam genealogiam David, in hac sententia annotati sunt.
(Vers. 13.) Chenez genuit Othoniel et Saraiam. De Saraia dicitur prodiisse Joab. Qui ideo dicitur pater vallis artificum, quia de filiis ejus fuerunt architecti ad aedificandum domum Domini.
(Vers. 17.) Filii Ezra Jether et Mared, Effer et Jalon. Ezra interpretatur, auxilium, ipsum enim dicunt Amram patrem Moysi et Aaron. Jether interpretatur, residuum, ipse est Aaron. Mared, rebellans, (1372B)ipse est Moyses. Effer, pulvis, ipse est Eldad; Jalon, lex, ipse est Medad: iidem [ Ms. id est] duo qui prophetabant. Traditur enim Moysen post acceptam legem in eremo patri injunxisse, ut matrem dimitteret, eo quod illius amita esset: filia enim fuit Levi. Post cujus dissidium, duxisse aliam uxorem Amram: ex qua suscepit duos filios hos, Eldad et Medad. Quod vero sequitur, genvitque Mariam et Samai, et Jesba patrem Estemoa: Samai Moysen intelligi volunt, qui interpretatur, coelestis. Jesba Aaron, qui interpretatur, collaudatio, patrem Estemoa, id est, ignem manentem, eo quod filii Aaron in assiduis sacrificiis igne utebantur. Quod vero sequitur, uxor ejus Indaia genuit Jared: Indaia, ipsa est Jachabeth mater Moysi. Nomina vero quae sequuntur pene (1372C)omnia Moysi nomina intelligi volunt, quia ideo Jared vocatur, id est, descendens, quod de monte descenderit: pater Jedor, id est, sepium, eo quod quasi quadam sepe lege circumdederit populum. Heber, junctor, eo quod populum Dei servitio junxerit: Patrem Socho, id est, prophetiae, eo quod ipse sit doctor Prophetarum. Icuthiel, id est, sperans in Deum, eo quod spem habuerit liberandi populum de Aegypto: sive quod spe parentum de aquae periculo liberatus sit: patrem Sanoba, qui interpretatur, gubernator, eo quod magnam populo in eremo gubernationem exhibuerit: sive quod doctrina sua quotidie gubernaret.
(Vers. 18.) Quod vero sequitur: Hi autem filii Bethiae, filiae Pharaonis, quam accepit Mered: (1372D)Pharaonis filiam, idcirco in hoc loco matrem Moysi vocat, et interpretatur, filia Domini, propter bonam voluntatem quam in nutriendo puero habuerit, et a Mered, id est, Moyse accepta esse dicitur, eo quod relictis idolorum cultibus, ad Dei cultum conversa sit.
(Vers. 19.) Charmi pater Ceila et Estamon, qui fuit de Machati. Ceila nomen loci est, et Machati similiter.
(1373A)(Vers. 20.) Simon pater Amnon, et Rena, filius fuit Estamoa, filii Odai, filii Asriel, filii Jalaleel, filii Cenes, filii Sela, filii Judae.
(Vers. 21-23.) Et pater Lecha, idcirco hic ponitur propter memoriam pristini nominis. Cognationes ergo domus operantium byssum in domo juramenti, hi sunt, qui cum Beseleel morati sunt ad explendum opus tabernaculi. Juramenti etenim domus idcirco dicitur, sicut et tabernaculum foederis, quod in eo foedus esset Dei, quod cum hominibus fecit, et juramentum quod juravit ad Abraham, Isaac et Jacob. Quod vero sequitur: Qui stare fecit solem: redit ad progeniem Pharez, de quo ortus est David, opportunum judicans progeniem Juda, de qua tribus regia orta est, in David terminare. Tradunt enim Hebraei (1373B)hunc fuisse Elimelech virum Noemi, patrem Maalon et Chelion in cujus tempore sol steterit, propter praevaricatores [ Ms. praevaricationes] legis, ut tanto miraculo viso, converterentur ad Dominum Deum suum. Quod quia facere contempserunt: idcirco fames invaluit, ut ille, qui in tribu Juda prior videbatur, famis inopia cum uxore et filiis, non solum patria pelleretur, sed etiam in eadem peregrinatione cum filiis moreretur. Viros autem mendacii esse Maalon et Chelion, qui hic, securus et incedens appellantur, et de quibus dicitur quod principes fuerint in Moab, eo quod uxores Moabitidas duxerint. In Hebraeo expressius ponitur, et ab eruditis illius linguae didicimus, ut non principes, sed mariti dicantur. Quod vero sequitur, quae reversae sunt in Lehem, (1373C)Noemi et Ruth demonstrat, quae in Lehem, id est, panem post inopiam famis, audita ubertate panis, in Bethleem reversae sunt. Et quia haec historia in libro Ruth scribitur (Ruth I, 4): idcirco subsequitur: Haec autem verba vetera. Figulos vero dicit habitantes in plantationibus et sepibus, progeniem quae de Ruth propagata est: quae in sepibus et plantationibus habitasse legitur, quando ad regiam dignitatem haec plantatio pervenit. Commorati sunt ibi, hoc est in Bethleem apud regem in operibus ejus, quia ex eis David rex ortus est, cujus opera miris praeconiis praedicantur.
(Vers. 24, 31 et 32.) Filii Symeon in Genesi sex describuntur. Hic vero sextus tollitur, eo quod nulla progenies de eo processit. Mutantur vero nomina quaedam suis rationibus. In Genesi scribitur, Jemuel. (1373D)Jemuel, mare Dei: in Paralipomenon Namuel. Namuel, loquens cum Deo. Alius vero in Genesi vocatur Ohad: in Paralipomenon Jarib. Ohad interpretatur, laudatio: Jarib, litigans: quia de ejus progenie exivit Zamri,qui cum scorto Madianitide peccans, a Phinees peremptus est. Jachin in Genesi, quod interpretatur, praeparatio: in Paralipomenon Zara, quod interpretatur, ortus. Saul vero, quem eodem (1374A)nomine in utroque libro commemorat, hic filium Cananitidis tacet, et vicinitate fraterni nominis ex Zara, qui interpretatur, ortus, decorat. Quod dicit, hae civitates eorum usque ad regem David: hoc vult intelligi, quod Sicelech et Bersabee, quae tribus Judae fuerunt, et a tribu Symeon invasae sunt, a David denuo in pristinam Judae redierunt haereditatem. Ain Remmon unius villae nomen est, quae interpretatur, fons malorum granatorum.
(Vers. 33.) Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque Baal. Baal in hoc loco ipsa est, quae in alio loco Cariathbaal scribitur, de qua superius dictum est. Notandum de reliquiis Amalech: Beera filius Baal de stirpe Ruben, ipse est Pater Oseae prophetae. Notandum quod ipsa sit Cethura (1374B)quae et Agar.
(Cap. V.--Vers. 19.) Nam cum dicat Rubenitas et Gadditas et dimidiam tribum Manasse pugnasse cum Agarenis: sequitur praebuisse eis auxilium. Ituraeos, Naphaeos, et Nodab, qui utique filii Ismael fuerunt. Idem in Paralipomenon Nodab, in Genesi Cedma vocatur. Cedma interpretatur, antiquorum, Nodab, uter. Fuit enim bellum Domini: quia Dominus pugnavit cum eis.
(Vers. 26.) Transtulit Theglatphalasar, Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Hala, et in Abor et Hara, ipsa est Rages. In Malachim vero Hara praetermittitur.
(Cap. VI.--Vers. 15.) Josedech sacerdos, ipse est Ezras. Demonstrat hoc liber ejusdem Ezrae, ubi (1374C)dicit: Et post haec verba in regno Artaxerxis regis Persarum Ezras filius Saraiae filii Azariae. Sed in libro suo se praetermittit humilitatis causa. Quod vero dicit, Joanan genuit Azariam, et ipse est Azarias, qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Jerusalem: monstrat eumdem Azariam restitisse Oziae regi, quando intravit in templum Domini cum thuribulo et terraemotus magnus factus est. Tradunt etiam eumdem Ezram esse Malachiam prophetam, qui in duodecim Prophetis ultimus est. Ipsius filius est Jesus sacerdos magnus, de quo meminit Zacharias propheta. Sciendum sane quia crebrae appellationes personarum et immutationes nominum et repetitiones, ad magnum mysterium pertinent.
(1374D)(Vers. 21.) Filii Chaat Aminadab filius ejus. Iste Aminadab ipse est, qui in Numeris Jessaar scribitur, pater Core. Filius Samuel, qui in Regum Johel nominatur: in Paralipomenon Vasseni scribitur, quia Abia filius Samuelis, in judicem constitutus, munerum acceptor erat. Et quia iste Johel, qui et Vasseni, sciebat hoc, et non corripiebat eum: ideo dicuntur uterque fecisse. In hoc vero loco demonstrat (1375A)eum separatum a fratre suo, quia acceptor munerum erat.
(Vers. 34.) Eliel pater Jeroam filius Thou: in Regum Eliu scribitur. Sic enim habes, et nomen ejus Elcana filius Jeroam, filii Eliu filii Thou. Eliel interpretatur, Deus meus Deus. Eliu, Deus meus ipse. Et hic Eliel dicitur, id est, Deus meus Deus: in Regum vero, ubi necdum ad templi ministerium designatur, sed solummodo genealogiae ordo texitur, dicitur Eliu, id est, Deus meus ipse. Quod vero dicitur Eman cantor filius Johel, et expleta genealogia, dicit Asaph fratrem ejus. Hic frater non unius patris aut matris dicitur, sed eo modo quo solemus propinquos fratres appellare. Quod vero genealogia Aaron repetitur, et usque ad Achimaas pervenit, putatur (1375B)hoc ob laudem et memoriam Achimaas factum esse, eo quod fideliter erga David in omnibus egerit.
(Vers. 68.) Jecmaam cum suburbanis suis. Jecmaam, in Paralipomenon, per Mem, quod interpretatur, vindicatio populi: in Josue scribitur Jecnaan, per Nun, id est, acquisitio populi. Hac videlicet ratione, quia qui primitus in custodienda lege fuerunt acquisitio populi: propter peccata sua versi sunt in vindictam populi.
(Vers. 70.) Porro ex dimidia tribu Manasse Aner, et suburbana ejus. Aner ex uno de pueris Abrahae nomen accepit, qui vocabatur Aner, eo quod ibi habitavit, et ibi sepultus est. In Josue vero Thaanath vocatur. Aner interpretatur, lumen. Thaanach, respondit. In Paralipomenon. Balaam et suburbana ejus: in Josue Giblaam scribitur. Giblaam, inveteratio (1375C)populi: Balaam, turbatio populi.
(Vers. 73.) Ramoth vero in Paralipomenon scribitur. Unde dicitur, Ramoth quoque et suburbana ejus, et in tribu Issachar. Ramoth vero Galaad, quae in Regum scribitur, in tribu Ephraim.
(Vers. 74.) In Paralipomenon, de tribu Aser, Masal cum suburbanis suis. Hic Masal parabola interpretatur. In libro vero Josue Misaal scribitur, quod interpretatur, interrogatio Dei.
(Vers. 75.) In Paralipomenon: Hucac et suburbana ejus: in Josue vero Helcath scribitur. Hucac interpretatur, sculpsit. Helcath, portio.
(Vers. 76.) Duae sunt Cedes: una in tribu Issachar, et altera in tribu Nephthalim in Galilaea, ubi (1375D)fuit Barach filius Achinoem. In Paralipomenon, Hamon cum suburbanis suis: in Josue Hamathdor. Hamon interpretatur, calefactio. Hamathdor, calefactio generationis. In Paralipomenon, Cariathaim et suburbana ejus: in Josue vero scribitur Carthan. Cariathaim interpretatur, urbs maris: Carthan: urbs: in Paralipomenon, de tribu Gad, Ramoth in Galaad (1376A)et suburbana ejus. Ramoth Galaad, in Regum unum nomen est, et est in tribu Ephraim.
(Cap. VII.--Vers. 6.) In Paralipomenon, porro filii Issachar Thola et Sua, Jasub et Simeron. Jasub in Genesi Job nominatur. Job interpretatur, ululatio; Jasub, revocans. Simeron, nomen hominis, et Samaron, nomen civitatis. Simeron, ubi nomen est hominis, per i; ubi nomen est civitatis, per a.
(Vers. 3.) Filii Jezraia in Paralipomenon quinque dicuntur esse, et non sunt nisi quatuor; sed annumeratur cum eis pater eorum Jezraia, qui unicus patri suo Ozi fuit, et fiunt quinque.
(Vers. 6.) In Paralipomenon, filii Benjamin, Bela et Bechar, et Jadiel: in Genesi pro Jadiel Asbel scribitur. Jadiel interpretatur, cognoscens Deum; Asbel, (1376B)captivus Dei.
(Vers. 8.) Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii, cujuslibet aut pro meritorum excellentia, aut pro meritorum deterioratione fiunt.
(Vers. 9.) Filii autem Belan, Jehus et Benjamin et Aoth et Canana. Aoth, de cujus progenie fuit judex Aoth, qui in Judicum libro scribitur. Canana vero iste est, a quo egressi sunt Benjamitae, qui nefas perpetraverunt, propter quod magnae caedes in Israel tempore Judicum factae sunt.
(Vers. 18.) In Paralipomenon, filii Nephtali Jasiel, et Guni, et Jezer, et Sellum: in Genesi iste Sellum, Sillem scribitur. Sellum interpretatur, pax; Silem, recens.
(1376C)Quod vero sequitur, filii Balaa, quae fuit concubina Jacob: quidam putant ideo illam in hoc loco ab Ezra nominatam, quia post mortem Jacob legatione functa fuerit inter Joseph et caeteros Patriarchas, qua precati sunt eum, ne recordaretur peccati eorum.
(Vers. 14.) In Paralipomenon, porro filii Manasse Asriel, concubinaque ejus Syra. Idem Manasse peperit Machir patrem Galaad. Ferunt hanc Syram filiam fuisse filii Laban, quae in Aegyptum famis inopia ad venundandum a patre ducta, a Manasse, qui horreis praeerat, misericorditer suscepta, patri cibariis datis, ab eodem Manasse in conjugium sumpta est: peperitque ei Machir patrem Galaad.
(Vers. 15.) Filii Machir Huphim et Suphim. Huphim et Suphim unum nomen est: et est soror ejus (1376D)Maacha, quam accepit Esrom, dum sexaginta esset annorum, ex qua suscepit Segub. Huphim interpretatur, thalamus; Suphim unctus.
(Ibid.) Nomen autem secundi Zalphaad: et idcirco iste secundus nominatur, quia hi duo principes erant in tribu Manasse, id est Huphim, qui et Suphim et Zalphaad.
(1377A)(Vers. 18.) Soror autem ejus Regina, id est, Bedam filii Ulam: alius est iste Bedan, et alius est Bedan in Regum, id est, Samson. Bedan interpretatur, in Dan. Ista soror Regina est Debbora uxor Barach, qui alio nomine Laphidoth vocatur.
(Vers. 20.) Suthala filius Ephraim, genuit Ezer et Elaad, qui congregata multitudine de Israel ascendere nisi sunt ad terram repromissionis, et in Geth Philistinorum interfecti sunt. Fratres vero, qui ad consolandum Ephraim venerunt, aut eos dicimus, qui de Patriarchis supererant, aut cognationem quam fraterno [ Lege fratres ut supra ] nomine saepe nominavimus.
(Vers. 24.) Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen-Sara. Virtus (1377B)illius feminae describitur. Ozen-Sara nomen est loci.
(Vers. 26.) Elisama filius Amiud, ipse est Patriarcha de tribu Ephraim, qui in libro Numerorum scribitur.
(Vers. 28.) Ista est Sichem, quam percusserunt Symeon et Levi. Sara filia Aser dicitur Prophetissa fuisse, et meritorum praerogativis exuberasse.
(Vers. 31.) Berzaith de progenie Melchiel, de filiis Aser, fuit ditissimus olei et caeterarum opum, et tulit primitias Elisaeo Prophetae. In eo impletum ferunt, quod Moyses de Aser ait, tingat in oleo pedem suum.
(Cap. VIII.--Vers. 1.) Aara filius Benjamin: in (1377C)Genesi scribitur Gera, quod interpretatur, peregrinus. In Paralipomenon, Aara frater odoris. Et notandum, quod hic quinque de filiis Benjamin praetermiserit: de quibus necdum progenies creverat.
(Vers. 2.) Nohaba in Paralipomenon, ipse est qui in Genesi, Naaman. Nohaba, requies; Naaman, pulcherrimus. In Paralipomenon, Rapha: in Genesi scribitur Ahi, quod interpretatur frater meus; Rapha, medicina.
(Vers. 6.) Hi sunt filii Ahod principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath. Manahath interpretatur sepulcrum. In Manahath translati sunt, quando pro scelere in uxorem levitae perpetrato, gladio corruerunt. Quod vero sequitur: Naaman autem et Ahia et Gera ipse transtulit (1377D)eos, designat eos fuisse principes et illis eminuisse Gera. Unde et singulari numero describuntur, ipse transtulit eos. De isto Gera processit progenies Gera, qui fuit pater Semei.
(Vers. 8.) Serachim dimisit uxores suas Usim et Bara, et fugit in terram Moab, et accepit uxorem Odes, ex qua suscepit filios, qui hic scribuntur.
(1378A)(Vers. 13.) Hi fugaverunt habitatores Geth, et ulti sunt fratres suos filios Ephraim, qui eorum ceciderant gladio.
(Vers. 40.) Fuerunt autem filii Ulam viri fortissimi et magno robore, tendentes arcum, et multos habentes filios ac nepotes, centum quinquaginta. Hic centum quinquaginta referunt ad filios Ulam, ut iste sit sensus: fuerunt autem filii Ulam centum quinquaginta, per tropum qui vocatur hyperbaton.
(Cap. IX.--Vers. 2.) Nathinnei, id est, donati. Sunt enim Gabaonitae, eo quod ad serviendum dati sunt ad templum Domini a Josue.
(Vers. 11.) Azarias quoque filius Helchiae. Iste est Helchias sacerdos magnus, qui librum legis invenit tempore Josiae, et dicitur fuisse pater Jeremiae prophetae.
(1378B)Bachbachar, carpentarius idcirco describitur, quia artificio suo fungebatur in domo Domini, et erat de tribu Levi.
(Vers. 15, 16.) Et Barachiae filius Asaph, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati. Netophati nomen loci est, ubi habitavit Heleel filius Bana, de quo superius dictum est. Qui erant coronae domus Jacob. Abdia filius Semeiae, filii Galal, filii Idithun. Iste est Idithun cantor David. Observabant in porta regis, ad orientem de filiis Levi per vices suas, qui erant cantores: et vicibus suis ad psallendum cum David veniebant.
(Vers. 19, 20.) Sellum vero filius Core, filii Abiasaph, filii Core. Hic prior Core per Aleph scribitur, (1378C)et sonat Core: secundus vero per Heth, et sonat Corach. Core, clamans; Corach, calvus: ipse est qui in Numeris scribitur (Cap. XVI et XXVI). Hi sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi. Isti custodiebant ostium tabernaculi exterius. Patres vero eorum, qui subter scribuntur, et qui in Psalterio titulos habent, ipsi custodiebant ostium interius tabernaculi Domini, et erant cantores castrorum Domini. Tabernaculum dicit, ubi Dominus requiescebat. His quatuor excubiis creditus erat omnis numerus janitorum: et quatuor partes, quibus observabant custodes domus Domini, descriptae sunt in libro Numerorum (Cap. III). Erant enim in unaquaque parte quinquaginta et tres, qui faciunt ducentos duodecim. Phinees filius Eleazar (1378D)erat dux eorum coram Domino. Hic monstratur Phinees adhuc in eo tempore vivere, et in tabernaculo vicibus suis excubare. Hae sunt vices viginti quatuor, quae in sequentibus describuntur, quarum in Evangelio mentio est (Lucae I), de vice Abia.
(Vers. 35.) In Gabaon autem commorati sunt, pater Gabaon Jaiel et nomen uxoris ejus Maacha. Jaiel (1379A)ipse est, qui in Regum scribitur Abiel pater Chis patris Saul. Abiel interpretatur, pater meus Deus; Jaiel, desertus Dei, propter meritorum distantiam. Et notandum, quia inter filios Jaiel, Ner et Chis vocantur fratres, sicut et sunt, et in Regum ita habetur. In sequentibus vero dicitur, Ner genuit Chis: non quod eum genuerit, sed quod eum educaverit, genuisse eum dicitur.
(Vers. 38.) Isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis. Quamvis foris muros Jerusalem habitarent, dicuntur propter vicinitatem tamen et conventum loci in Jerusalem habitasse.
(Vers. 39.) Aminadab filius Saul, in Paralipomenon: In Regum vero, ubi occisus est cum patre, (1379B)Abinadab vocatur, id est, pater meus votum. In aliis vero locis Jesbi, id est, coaequatus.
(Ibid.) Asbaal filius Saul, ipse est Isboseth. Esbaal interpretatur, ignis maritus. Isboseth, vir confusionis.
(Vers. 40.) Filius Jonatham Meribaal, qui et Meribabaal, ipse est Miphiboseth. Meribaal interpretatur, litigans cum marito. Meribabaal, litigans in maritum.
(Vers. 43.) Raphaia et Rapha unum nomen est, filius Binaa, filii Mosa. Rapha interpretatur, defluens. Raphaia, medicina Dei.
(Vers. 44.) Azaricham Bocru unius hominis est nomen. Bocru interpretatur, primogenitus. Tradunt enim eum armigerum Saul Doech Idumaeum fuisse, (1379C)et puerum qui diadema et armillam Saul detulit ad David filium Doech Idumaei. Ipsum etiam Doech ferunt puerum Saul fuisse, qui cum eo perrexerat ad requirendas asinas patris sui.
(Cap. X.--Vers. 6.) Interiit ergo Saul, et tres filii ejus, et omnis domus ejus pariter concidit. Domum ejus pariter concidisse dicit, non ut non esset, de quibus fuit Mardochaeus, sed ut non regnaret.
(Vers. 10.) Et caput ejus affixerunt in templo Dagon. In Hebraeo non caput, sed corpus habetur, quia caput jam miserant ad circumducendum. In Regum vero scribitur in Bethsan. Bethsan enim tradunt vocatam domum Dagon, quae interpretatur domus dormientis. Alia est enim Bethsan in Judicum, et in Josue, quae interpretatur, domus securitatis.
(1379D)(I Par. XI, 8.) Joab autem reliqua urbis exstruxit, id est, pereuntibus Jebusaeis gladio, si qui ex Israelitis inter eos inventi fuissent, ab eo salvabantur.
(Cap. XI.--Vers. 11.) Jesbaam filius Achamonni princeps [Al. ponitur] inter triginta. Jesbaam interpretatur (1380A)sedens in populo; filius Achamonni, id est, sapientissimus, ipse est David. Hoc est quod in Regum scribitur: Sedet in cathedra sapientissimus, et minuitur de sapientia, quasi vermiculus ligni tenerrimus propter peccatum, quod commisit in Uriam. Et cum in Regum volumine dicat octingentos illum uno impetu interfecisse: in Paralipomenon hic dicit trecentos eum interfecisse propter ipsum peccatum. Una vice intelligitur uno impetu, et octingentos interfecisse. Unde et in Regum scribitur, uno impetu.
(Vers. 12.) Ahohi frater fuit Isai patris David, cujus filius fuit Eleazar, qui fuit inter tres potentissimos, id est, Baanaian filium Joiadae, et Abisai filium Sarviae fratrem Joab.
(Vers. 14.) Steterunt in medio agri, et eum defenderunt. (1380B)David scilicet et Eleazar. Hoc in Paralipomenon: In Regum vero singulariter ponitur, ut regis fortitudo monstretur.
(Vers. 15.) Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David ad speluncam Odollam. Tres isti, hi sunt quos supra memoravimus.
(Ibid.) Desideravit ergo David aquam: qui non desiderio aquae hoc fecit, sed ad probandum utrum tam fortes inveniri potuissent, qui hoc attentarent. Sacrificavit eam Domino gratias agens, quia tam fortes viros in Israel dederat. Et notandum quod vinum, quod Deo in sacrificium offerebatur, aqua mixtum erat.
(Vers. 22.) Baanaia filius Joiadae, ipse percussit (1380C)duos ariel Moab. In Regum scribitur duos leones Moab, ipse percussit, id est, duos viros fortes de Moab. Idem Baanaias multa opera perpetravit de Cabseel. Cabseel nomen loci est. Hic opera ejus laudat, id est, sapientiam, quia unus erat de septuaginta Senioribus Israel. Cabseel, congregatio Dei.
(Vers. 27.) In Paralipomenon Sammoth Arodites, ipse est qui in Regum scribitur Samma. Samma interpretatur, ibidem, Samoth, nomina. Elles filius Phalti de Jaito, quod in Regum scribitur. In Paralipomenon Elles Plonites scribitur. Hic progeniem matris designat. Ploni enim fuit proximus Booz, de quod dicitur in Ruth, Est quidam propinquior.
(Vers. 29.) In Paralipomenon Sibbochai Uphathites, ipse est qui in Regum scribitur Mobunai. Mobunai (1380D)interpretatur, aedificium meum; Sibbochai, irretitus. In Paralipomenon Illai Aothites, ipse est qui in Regum scribitur, Salmon. Salmon interpretatur, sub umbra. Illai, exaltatus. Aothites filius Aothi fratris Isai.
(1381A)(Vers. 30.) Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps; Heled, terra.
(Vers. 32.) Hurai in Paralipomenon, in Regum scribitur Hedai. Hurai interpretatur, fenestra mea. Hedai interpretatur, acumen meum. Abiel in Paralipomenon, in Regum Abialbon. Abiel, pater meus Deus. Abialbon, pater meus dolor.
(Vers. 33.) In Regum, filii Jasen, Jonathan: non est putandum quod filius ejus sit. Sigillatim enim ponitur Jonathan, et est filius ejus Sagie in Paralipomenon. Filii vero Asem Gizoni. Jasen interpretatur dormitor. Asem, nominatus.
(Vers. 34.) Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: in Regum scribitur Saar, et interpretatur cantor.
(1381B)(Vers. 35.) Eliphal, filius Ur, in Paralipomenon: in Regum Eliphelet filius Asbai. Eliphal interpretatur Deus meus mirabilis. Ur, ignis. Eliphelet, Deus meus liberabit. Asbai, pepercit mihi.
(Vers. 36.) In Paralipomenon, Epher Mechoratites. Fiepher ipse est Eliam pater Bethsabee, filius Achitophel. Mechorati, venundatus. Epher, foveam. Eliam, Deus meus mirabilis. Achitophel, frater meus ruina: item, frater meus mirabilis.
(Vers. 37.) Esro in Paralipomenon, interpretatur atrium ejus. In Regum, Esrai interpretatur, atrium meum. In Paralipomenon, Noorai filius Esbai: in Regum Pharai de Arbi. Noorai, puer meus. Esbai, hyssopus meus. Pharai interpretatur gluto. Arbi, locusta.
(1381C)(Vers. 37.) In Paralipomenon, Joel frater Nathan: in Regum scribitur Igal filius Nathan. Joel, interpretatur, Dominus Deus. Joel, et Jonathan et Nathan propheta fratres fuerunt, filii Sammaa fratris David. Igaal, redemptus. Quod vero in Paralipomenon Joel frater Nathan, et in Regum filius Nathan scribitur, haec causa est: illic ponitur pro educatione pater, hic pro natura frater. Mibahar filius Agari, in Paralipomenon: in Regum, Bani de Gaddi. Mibahar interpretatur, de electis: Agari, advena meus. Bani, filius meus: de Gaddi, hoc est, de tribu Gad.
(Vers. 41.) Hira Jethraeus, filius Jether patris Amasae. Uria Ethaeus vir Bethsabee, a loco qui vocatur Eth, Ethaeus vocatus est. Hi triginta septem (1381D)fuerunt [ Al. fugerunt] cum David cum fugeret ante Saul.
(Vers. 43.) Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa. Selech Ammonites, eo quod in Ammon ministerio fungeretur. Githma Moabites, eo quod in Moab ministerio fungeretur. Hactenus Benjamitae, Elcana, et Jesia, et Azrael. Incipiunt Levitae.
(1382A)(Cap. XII.--Vers. 8.) Sed et de Gaddi transfugerunt ad David: de Gaddi, id est, de tribu Gad.
(Vers 21.) Hi praebuerunt auxilium David adversum latrunculos: id est, Amalecitas, qui praedati sunt uxores ejus, et eorum qui cum eo erant.
(Vers. 22.) Usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei. Sexcentorum millium numerus, qui de Aegypto egressi sunt. Joiada quoque princeps de stirpe Aaron, ipsum tradunt fuisse Phinees, ad cujus comparationem, Sadoch puer vocatur. Quod vero dicit principes cum eis venisse, id est, sacerdotes. De filiis Issachar viri eruditi, qui norunt singula tempora. Ipsi enim erant doctores, computatores, et magistri, sive ad festivitates celebrandas, sive ad caetera: et ideo dictum est in benedictione Issachar: Supposuit (1382B)humeros suos, et factus est tributis serviens (Gen. XLIX, 15.)
(Cap. XIII.--Vers. 5.) Congregavit ergo David cunctum Israel, a Sihor Aegypti. Sihor Aegypti fluvius est a Nilo derivatus. In Jeremia, Quid tibi est ad viam Aegypti, ut bibas aquas Sihor? In Josue, De Sihor, qui est super faciem Aegypti, usque ad terminos Accaron.
(Vers. 9.) Cum pervenissent ad aream Chidon. Chidon interpretatur, clypeus. Traditur enim iste locus esse, ubi Josue stabat, quando dictum est ei, leva clypeum contra urbem Ahi.
(Cap. XI.--Vers. 32.) Eliada filius David, in Regum, et in Paralipomenon, in primo loco nominatur eodem modo: in secundo vero loco Baliada. Eliada (1382C)interpretatur, Deus meus cognovit. Baliada, maritus cognovit. Tradunt propter transgressionem David, hoc nomen immutatum.
(Cap. XIII.--Vers. 7.) Abinadab, interpretatur Pater meus votum; Aminadab, populus meus votum. Jusserat enim idem Aminadab duobus filiis suis Oza et Ahio, ut portarent arcam Domini humeris suis. Et quia neque ipsi eam portaverunt, neque Chaatitis ad portandum dederunt, idcirco Oza mulctatus est morte. Fuit enim peccatum in non portando: in sustinendo arcam, jam poena peccati. Divisio enim Oza traditur, quod aruisset brachium ejus et humerus, ubi arca Domini portanda erat, et in illius loco divisio quaedam facta est.
(Vers. 13.) Avertit arcam Dei in domo Obed-Edom. (1382D)Obed-Edom levita erat: et ignorabat David ob quam causam indignatio Dei venisset in Ozam. Postquam vero cognovit causam, pro qua Oza percussus est, jussit eam portari in humeris, sicut sequentia demonstrant.
(Cap. XIV.--Vers. 8.) Venit contra illos ex adverso flentium. Tradunt Philistaeos idolum habuisse, cui in lacrymis hominum sacrificium parabatur. Huic (1383A)illi more suo lacrymis sacrificabant. Et eis ex adverso David venit, in quorum capitibus jam furor Domini saeviebat, quando ad eos ventum est. Ideo timuerunt gentes David propter idolum destructum, cui humanis lacrymis sacrificabatur.
(Cap. XV.--Vers. 1.) Tetenditque ei tabernaculum, etc. Aliud novum tabernaculum fecit, quo istud [ Al. illud] quod a Moyse factum fuerat in eremo, cooperiret,
(Vers. 19.) In cymbalis aeneis concrepantes. In Hebraeo habet in cymbalis aeneis ad audiendum: quia videlicet ab ipso psalmo incipiebant, qui habet in capite: Exaudi, Domine, justitiam meam, qui est sextus decimus.
(Vers. 20.) In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus: quia a psalmo quadragesimoquinto (1383B)incipiebant, qui hoc habet in titulo.
(Vers. 21.) In citharis pro octava cantabant: quia a sexto psalmo incipiebant, qui hoc habet in titulo. Pro octava autem, quidam putant pro circumcisione.
(Vers. 22.) Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiae praeerat ad praecinendum melodiam: quia ipse eis spiritu prophetiae, melodias et verba ad memoriam revocabat.
(Vers. 23.) Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores portatores vocat.
(Vers. 26.) Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
(Cap. XVI.--Vers. 5.) Obed-Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit (1383C)Ahiel prophetes, qui in diebus Josaphat prophetavit.
(Vers. 21.) Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
(Vers. 39.) Sadoch autem sacerdotem, et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso, qui erant in Gabaon. Hic Gabaon, quidam locum quemdam arbitrantur esse in Jerusalem, ubi a David tabernaculum foederis, et arca testamenti Domini collocata sunt. Gabaon interpretatur, vallis. Excelsum autem propter sublimitatem cultus divini existimant.
(Vers. 43.) Reversus est David ut benediceret domui suae. Quidam benedictionem hic per antiphrasim dictam putant. Domum vero Michol, filiae Saul quam (1383D)increpavit David, eo quod indignata sit, cum vidisset eum subsilientem coram Domino ante arcam testamenti.
(Cap. XVII.--Vers. 8.) Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra. Unius majorum aut Abraham, aut Isaac, aut Jacob.
(Cap. XVIII.--Vers. 1.) Ut tolleret David Getd, et filias ejus de manu Philistinorum. In Regum scribitur: Tulit frenum tributi, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. Quidam putant de Adadezer dictum, necnon et de Thibahath et de Chun. (1384A)In Regum Betha et Berothai. Betha interpretatur, requies. Berothai, fontes mei. Thibahat, macellum, Chun, percussus [Al. compercussus ]: propter derisionem enim in hoc loco immutatio nominum facta est.
(Vers. 9.) Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: Thou, error eorum: quia filium suum in dolo ad David mittebat. Idcirco nominis immutatio facta est.
(Vers. 10.) Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. Aduram, decor excelsus.
(Vers. 12.) Fecit David sibi nomen cum reverteretur capta Syria, in valle Sallinarum caesis decem et octo millibus. Eodem modo et in Regum scriptum est. (1384B)Multi enim duodecim millia habent, errore ducti, eo quod in psalmo scribitur duodecim millia. Sed illic duodecim millia Joab interfecisse perhibetur, hic decem et octo millia Abisai: et propter regalis nominis dignitatem, David victoria ascribitur. Est enim in Paralipomenon plane scriptum, quod Abisai haec decem et octo millia interfecerit.
(Vers. 15.) Commentarii, Commentatores, qui annotatis rebus et causis, regi eas ad memoriam referebant.
(Vers. 16.) Abimelech filius Abiathar in Paralipomenon, in Regum Achimelech scribitur. Abimelech, pater meus rex. Achimelech, frater meus rex. Susa scribitur Paralipomenon, in Regum Saraia. Susa, gaudium. Saraia, princeps Domini. Bahurim, interpretatur, (1384C)electorum. Phalti, liberatus, Lais, filius leonis.
(Vers. 17.) Venit usque ad Bahurim, usque ad locum doctorum et electorum, e quibus unus erat. Cerethi, exterminatores. Phelethi, admirabiles. Dicuntur enim fuisse septuaginta Judices loco eorum substituti, quos Moyses in eremo, Domino praecipiente, delegerat. In Regum, filii David sacerdotes, in Paralipomenon, primi ad manum regis scribuntur. Ad unum enim sensum utrumque convenit: quia hic dicit eos primos, et illic sacerdotes, propter nobilitatem et prioratum. Hi enim sunt qui ei in Ebron nati sunt.
(Cap. XIX.--Vers. 2.) Faciam misericordiam cum Anon filio Naas. Praestitit enim pater ejus mihi gratiam. (1384D)Naas fuit rex Ammon, qui in Regum scribitur, cum quo primum Saul in defensionem Jabes Galaath pugnavit, et vicit eum. Quia ergo erat inimicus Saul, idcirco gratiam praestabat David, si quando ad eum veniebat. In Regum, dimidiam partem barbae praecidit, et vestes eorum medias usque ad nates. In Paralipomenon, decalvavit, et praecidit tunicas eorum medias usque ad inguina. Quod in uno loco deest, in alio habetur: unde colligitur eos decalvatos fuisse, et barbas rasas eos habuisse, et vestimenta praecisa ante et retro.
(1385A)(Vers. 16.) Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. Sophach interpretatur, evisceratus: in Regum scribitur Sobach, et interpretatur, columbaris.
(Cap. XX.--Vers. 2.) Tulit autem coronam David Melchom de capite ejus. Melchom idolum Ammonitarum, de quo in Regum, et in Paralipomenon, et in Sophonia scribitur. Melchom interpretatur, rex eorum. De simulacro enim illius idoli tulit David diadema. Illicitum erat de idolis aliquid auri appetere, aut argenti, Judaeis per legem. Sed, ut ipsi tradunt, Ethai Jethaeus, qui de gente Philistinorum ad David venerat, ipse diadema diripuit de capite Melchom, ut liceret Hebraeo de manu hominis capere, quod de capite idoli non licebat.
(Vers. 4.) Post haec initum est bellum in Gezer: (1385B)in Regum, in Gob. Gob interpretatur, locusta. Gezer vero nomen loci est, et interpretatur, ordinatio. Sicut locustae, ita filii Araphae delebant Israel. Arapha enim fuit nurus Noemi, de cujus progenie fuerunt gigantes, Goliath et fratres ejus.
(Ibid.) In quo percussit Sobochai Husathites Saphai: in Regum Saph. Saph interpretatur, liminare. Saphai, liminare meum. In Paralipomenon, de genere Raphaim: in Regum, de stirpe Rapha, quia filii Orphae erant de genere gigantum.
(Vers. 5.) In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, Leemites frater. Jair, vigilans, in Regum scribitur Hur filius Jaare, quod interpretatur saltus: in Regum scribitur, Bethlehemites: in Paralipomenon, Leemites frater. Interfecit (1385C)ergo Goliath Getthaeum, fratrem Goliae Philistaei, quem interfecit David. Fuerunt enim de stirpe Orphae quinque, de quibus in sequentibus dicit.
(Vers. 7.) Et percussit eum Jonathan filius Sammaa fratris David. Jonathan ipse est Nathan propheta, qui habuit duos fratres, Joel et Jonadab. Idcirco ei hic nomen patris imponitur, quia inter praeliatores describitur. Ubi vero de prophetia ejus scribitur, non ei annotatur pater, eo quod pater ejus Propheta non fuerit.
(Cap. XXI.--Vers. 3.) Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
(Vers. 5.) In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in (1385D)Paralipomenon scribuntur et hi qui remanserunt, et qui interfecti sunt. In regum vero vivi tantummodo numerantur. Quod vero scribitur, septuaginta millia interfecta fuisse, hic tantum capita seniorum numerantur. Caeterum de plebe tot millia interfecta sunt, quot millenarium trecenta numerum excedunt. De (1386A)tribu Levi, et Benjamin, quia non sunt numerati, non sunt interfecti: quia Benjamin ideo evasit, quia recenti tempore fraterno gladio pene usque ad internecionem corruerat. Levi vero non numerabatur, quia sacerdotii dignitate praecellebat.
(Ibid.) Gladium Domini et mortem et Angelum Domini. Dicitur Dominus in Aegyptum descendisse, et percussisse Aegyptum plagis, et peremisse primogenitos Aegyptiorum (Exod. XI). Hic vero, quod terribiliter positum est primum de gladio Domini, temperatur dum dicitur, et Angelum Domini, non in manu hominis, ut flagellum ejus non esset in manu hominis, sed in manu Dei, quia multae miserationis est. Flagellum enim hominis et in gladio est, et in fame. quia possunt prohibere venundationes hi apud quos (1386B)sunt frumenta.
(Vers. 15.) Vidit Dominus, et misertus est. Aiunt Sadoch sacerdotem infulatum Dominum deprecatum fuisse, et imitatum fuisse patrem suum Aaron, et illius preces et devotionem Dominum vidisse, et misertum fuisse.
(Vers. 18 seqq.) In Paralipomenon Ornan, et interpretatur, lumen nobis: in Regum vero Areuna, id est, arca. Ornon, Jebusaeum fuisse ibi parescit, quia noluit David absque pecunia aliquid ejus offerre Domino. In lege enim est prohibitum. Quidam idcirco dicunt bis sanguinem fusum a David pro sanguine hostili, quem effudit, et pro sanguine Uriae, qui effusus est.
(Cap. XXIII.--Vers. 1.) Filii Gersan filii Moysi, (1386C)Sebuel primus. Ipsum ferunt esse qui in Judicum, Jonathan scribitur, qui fuit sacerdos in tribu Dan. Jonathan interpretatur, Domini donum. Sebuel, revertens ad Dominum; de quo scribitur: Ipse et filii ejus fuerunt sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis terrae, id est, usque ad diem, quando arca Domini ab Allophylis capta est. Sebuel revertitur Deus: juxta hoc quod habetur in Propheta: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zachar. I, 3).
(Vers. 17.) Porro filii Rahabia multiplicati sunt supra modum [Al. domum ]. Et hic impletum est, quod Dominus dixit ad Moysen: Dimitte me, ut deleam populum istum, et faciam te in gentem, quae major ista est (Exod. XXXII, 10).
(Vers. 27-29.) Juxta praecepta David novissima (1386D)supputabitur filiorum Levi numerus, a viginti annis et supra. Quando tabernaculum Domini movebatur de loco ad locum, a triginta annis eligebantur: postquam vero templum Domini aedificatum est, a viginti annis. Quod vero in quibusdam codicibus habetur, ad ferventem similam, et in quibusdam ad ferventem (1387A)tantummodo, error est. In Hebraeo non habet in hoc loco similam, quia simila jam paulo superius nominata est: sed ad torrendum, in Hebraeo ponitur, ut subaudias spicas. Primitiae enim spicarum quando deferebantur, torrebantur, et grana comedebantur. Quod genus cibi vulgo graneas vocant.
(Vers. 27-29.) In quibusdam codicibus habetur: super omne pondus et mensuram: sed in Hebraeo in hoc loco pondus non habet, sed mensuram tantum geminato nomine positam, sive eam quae brachiis aut manibus, aut funibus metitur, sive eam quae vasis.
(Cap. XXIV.--Vers. 5.) Principes sanctuarii, filii Ithamar; principes Dei, de filiis Eleazari: principes sacerdotum de Eleazar. Et idcirco principes Dei dicuntur principes sanctuarii de Ithamar, quia ibi ministrabant.
(1387B)(Vers. 16.) Vicesima Ezechiel: a qua cognomen sortitus est Ezechiel Propheta.
(Vers. 22.) Salomith de filiis Issahar. Superius generis feminini. Salomoth vero in sequentibus generis masculini.
(Vers. 26.) Filii Merari Jaaziahu. Hic Jaaziahu, in vicesima quarta Maaziahu scribitur. Maaziahu interpretatur, de auxilio Dei. Jaaziahu, auxilium Domini.
(Cap. XXV.--Vers. 5.) Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
(Vers. 27.) In sorte vicesima Eliba, qui paulo superius Eliatha nominatus est. Eliatha interpretatur, Deus meus tu; Eliba, Deus meus veni.
(1387C)(Cap. XXVI.--Vers. 15.) Obed-Edom plaga australis et filiis est domus consilii. Domum consilii plerique intelligi volunt Sancta Sanctorum, in quo erat arcanum consilii.
(Cap. XXVII.--Vers. 18.) Elihu frater David princeps Juda: in Regum Eliab vocatur. Eliab, Deus meus pater, Elihu, Deus meus Dominus.
(Vers. 23.) Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius. Usus enim erat, ut siquando numeraretur a viginti annis et supra, numerarentur hi qui poterant ad bella procedere, aut aliquo ministerio fungi. Quia vero David generaliter jussit omnes numerari, et supra viginti, et infra viginti annos, idcirco indignationem Domini expertus est.
(1388A)(Vers. 24.) In fastis regis David: quia superveniente indignatione Dei, omnis iste numerus conturbatus est, et non fuerunt distributi per ministeria, neque ad aliqua officia.
(Vers. 25.) His autem thesauris, qui erant in urbibus. Thesauros in hoc loco, non solum pecuniam, sed et omnes substantiam nominat.
(Vers. 32.) Jonathan autem patruus David consiliarius ipse est Nathan propheta. Patruus vero honoris et propinquitatis causa vocatur.
(Ibid.) Jahiel filius Achamoni erat cum filiis regis. Iste Jahiel est filius David, qui in Regum Chilab nominatur. Achamoni, sapientissimus: ipse est David.
(Cap. XXIX.--Vers. 21.) Taurus mille cum libaminibus (1388B)suis: id est, cum vino.
(Vers. 22.) Unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum in principem, dicentes: Quicumque regnet, tu Deus noster, tu semper sis Deus noster.
(Cap. XXVIII.--Vers. 1.) Qui praeerant substantiae regis cum Eunuchis. Quaeri potest, cur hic Eunuchi ad tam grande consilium vocati esse dicantur, cum Israelitas abscindi lex prohiberet, et alienigenae non facile possunt admitti ad tam grande consilium (Deut. XXIII). Tradunt Hebraei in hoc loco illos vocari eunuchos, qui ab omnibus actibus saeculi alieni, orationi tantum et lectioni vacabant: et uxores non causa libidinis, sed suscipiendae prolis gratia habebant, quos Josephus secundum eorum (1388C)haeresim Essenos vocat.
(Vers. 2.) Audite me, fatres mei et populus meus. In hoc loco et fraternitatem et prioratum suum demonstrat.
(Cap. XXIX.--Vers. 23.) Seditque Salomon super thronum Domini: propter similitudinem leonum, qui etiam in Cherubim describuntur.
(Vers. 29.) Gesta autem David priora et novissima. Priora, quando regnavit in Hebron: novissima, quando regnavit in Jerusalem. Notandum quod quadraginta annis regnasse perhibetur, et in Libro Samuel secundo scribitur septem annis et sex mensibus in Hebron, in Jerusalem tringinta tres.
IN LIBRUM II PARALIPOMENON. (1387) (1387D)(Cap. I.--Vers. 8.) Fecisti cum patre meo misericordiam (1388D)magnam, et constituisti me regem pro eo. Quia (1389A)secundum legem prohibitum erat, ne quis de alterius uxore generatus auderet introire Ecclesiam Dei.
(Vers. 14.) Et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Jerusalem. Urbes quadrigarum dicit cortes, quae in Jerusalem erant aedificatae ad stationem curruum, quod et sequentia monstrant, cum dicitur: et cum rege in Jerusalem.
(Vers. 16.) Equi de Aegypto et de Choa. Choa alii dicunt insulam esse unam de Cycladibus, in qua fuit Aesculapius. Hebraei dicunt, et hoc nomine congregationem significari.
(Cap. II.--Vers. 13.) In Paralipomenon Huram, quod interpretatur Deus excelsus: in Regum Hiram, quod interpretatur, vivit excelsus. Misique tibi Huram (1389B)patrem meum. Hic Huram filius fuit mulieris de progenie Salomith, de tribu Dan, qui in Libro Numerorum scribitur. Patrem vero ejus tradunt Hebraei fuisse Hebraeum de progenie Ooliab, de tribu Dan, qui in eremo cum Beseleel operatus est. Quod vero hic Tyrium eum vocat, illi dicunt hoc translatione factum fuisse. Zoori enim lingua eorum plasmator intelligitur. Tyrus enim, quam illi Sor vocant, in quibusdam locis angustia, in quibusdam plasmatio intelligi solet. Idcirco vocat illum patrem suum, quia ad eum de terra Israel ad peregrinandum profectus, docuit eum timorem Domini, et adduxit eum ad cognitionem [ Ms. congregationem] Dei.
(Cap. III.--Vers. 1.) Moria interpretatur visio: ipse est enim locus, de quo dictum est ad Abraham: (1389C)Vade in terram visionis (Gen. XXII).
(Vers. 3.) In mensura prima, id est, mensura, qua Moyses tabernaculum in eremo mensus est.
(Vers. 17.) Jachim interpretatur, praeparator: hunc volunt intelligi David. Booz, propter virtutem castitatis.
(Cap. IV.--Vers. 7.) Secundum speciem quam jusserat fieri: subauditur, Deus. Boves propter memoriam vituli in eremo conditi. Basilicam grandem ubi reges orabant.
(Cap. VI.--Vers. 1.) Dominus dixit ut habitaret in caligine, quando ad Moysen dixit: Ecce ego venio ad te in columna nubis.
(Vers. 25.) Et cum deprecati fuerint in loco isto, exaudi de coelo; et propitiare peccatis eorum, et reduc (1389D)eos in terram quam dedisti patribus eorum. Cum enim eos in loco ipso oraturos dicat: cur dicit, et reduc eos in terram, quam dedisti patribus eorum, nisi forte hi qui ibi ad orandum venerint, obtinere valeant, ut hi qui in captivitatem ducti sunt, reducantur.
(Vers. 26.) Et conversi a peccatis suis, exaudias eos. Notandum, quod cum ad orandum pergitur, a peccatis convertendum est.
Sanctificavit Salomon medium atrii ante templum (1390A)Domini. Quia prae multitudine sacrificiorum hostiae non poterant offerri omnes in altari, et ideo mediam partem atrii dedicavit: ut et in ea ita offerretur, sicut in altari.
(Cap. VII.--Vers. 9.) Fecitque die octava collectam. Haec est collecta, quae in libro Numerorum [ Al. Levitici] scribitur. Dies octavus erit vobis celeberrimus atque sanctissimus. Est enim coetus atque collectae. Duabus enim vicibus in anno hae collectae colligebantur, id est, die octavo Paschae, et die octavo Tabernaculorum. Et notandum, quod in ea quae in Pascha celebrabatur, dicitur: Celebrabitis collectam Domino Deo nostro (Deut. XVI). In ea vero quae in solemnitate Tabernaculorum, Celebrabitis collectam vobis.
(1390B)(Cap. VI.--Vers. 42.) Non avertas faciem Christi tui: id est, non reprobes deprecationem meam. Unde et dicitur: Suscepit faciem tuam.
(Cap. VII.--Vers. 10.) Laetantes atque gaudentes super bonis, quae fecerat Dominus David et Salomon et Israel populo suo. Quia David, dimisso peccato Uriae Ethaei, regnum concessit in sempiternum. Et Salomoni, quem lex prohibebat Ecclesiam Dei intrare, non solum veniam, sed etiam regnum concessit: et Israel, qui post multitudinem praevaricationum, templum in quo Dominum invocarent, requiem et Dei gratiam meruerunt.
(Cap. VIII.--Vers. 2.) Civitates quas dederat Hiram Salomoni aedificavit. Eas civitates, quas Salomon dedit Hiram, et iste noluit eas recipere, sed vocavit terram Chabul, ipsas dicit Hiram Salomoni dedisse.
(1390C)(Vers. 6.) Omnia quae voluit Salomon, atque disposuit, aedificavit in Jerusalem et in Libano. Hic in Libano templum significatur, juxta istud Ezechielis: Aperi, Libane, portas tuas. In solemnitate hebdomadarum, id est, Pentecostes.
(Cap. IX.--Vers 29.) Reliqua autem opera Salomonis priorum et novissimorum. Priorum, antequam praevaricatus esset: posteriorum, postquam praevaricatus est.
(Cap. X.--Vers. 4.) In visione quoque Jaddo videntis. Jaddo ipse est prophetes, qui ad arguendum Jeroboam pro altari, quod fecerat, a Deo missus est in Samariam.
Pater tuus durissimo jugo nos oppressit; eo quod (1390D)viginti quatuor millia per vices mensibus singulis morabantur cum rege in Jerusalem.
(Vers. 6.) Iniit consilium cum senibus, qui steterant coram patre ejus Salomone, id est, cum Banaia filio Joiadae, et Jahiel filio Achamoni, qui alio nomine Chilab vocatur.
(Vers. 8.) Relicto consilio senum, cum juvenibus tractare coepit, id est, Adhuram, qui in sequentibus lapidatus describitur.
(Vers. 16.) Nunc autem vide domum tuam David. (1391A)Nunc autem videat Deus, quia quod nos a domo David recedimus, peccatum est filiorum ejus, qui nos abjiciunt.
(Vers. 18.) In Regum, Huram: in Paralipomenon, Adhuram. Huram: fluvius exaltatus: Adhuram, ruina exaltata.
(Cap. XI.--Vers. 5.) Et aedificavit civitates muratas. Causa belli aedificavit civitates.
(Vers. 15.) Sacerdotes excelsorum et daemonum. Quia sicubi fiebat imago, daemones dabant responsa, et constituebantur eis sacerdotes.
(Vers. 18.) Duxit autem Roboam uxorem Malaad, filiam Jerimut, filii David. Iste Jerimut non scribitur, neque in Regum, neque in Paralipomenon, quia fuit de filiis concubinarum.
(1391B)(Vers. 20.) Accepit Maacham filiam Abessalon. Non est iste Abessalon filius David, sed alius, quod in Regum volumine demonstratur.
(Cap. XII.--Vers. 15.) Scripta sunt in libro Semeiae Prophetae, et Addo videntis. Hunc Addo, superius Jaddo nominavit.
(Cap. XIII.--Vers. 4.) Stetit Abia super montem Samaraim. Multi putant hoc de Samaria dictum, quod non potest esse. Fuit enim mons in Ephraim, haud procul a Carmelo, ubi fuit Elias.
(Vers. 5.) Ipsi et filiis ejus pactum salis. Pactum salis in quibusdam locis pro lege ponitur, quae omnium condimentum est, et in hoc loco pro Domo David, qui universo Israeli condimentum fuit.
(Vers. 7.) Porro Roboam erat rudis et corde pavido. (1391C)Quia Semeiae Prophetae verba extimuit.
(Vers. 9.) In tauro et arietibus septem consecrabantur manus illius, qui sacerdos futurus erat. Hunc enim morem Jeroboam ceperat ad sacerdotes idolorum consecrandos.
(Vers. 17.) Et corruerunt vulnerati ex Israel quinquaginta millia virorum fortium. Hi nimirum qui ante idolum curvaverunt genua sua. Praeceptum enim erat in lege, ut si quis idolum adoraret, moreretur.
(Vers. 19.) Et cepit Bethel et filias ejus. Bethel ipsa est, in qua posuerat Jeroboam vitulum. Ephron quoque et filias ejus. Ephron ipsa est Sichem.
(Cap. XV.--Vers. 1.) Azarias autem filius Odeth. Odeth ipse est Jaddo, qui ad Jeroboam missus est.
(Vers. 5.) In tempore illo non erit pax egredienti (1391D)et ingredienti. Tradunt hoc quinquaginta duobus annis post eversionem templi impletum, ita ut in his quinquaginta duobus annis, nec avis volaverit, nec bestia pertransierit per Jerusalem: et Israel fuerit absque spe, et omnes gentes in conturbatione.
(Vers. 8.) Et aedificavit altare Domini, quod erat ante porticum. Illud scilicet, quod a Salomone constructum fuerat, renovavit.
(Vers. 15.) In omne enim corde suo juraverunt. In corde, in jejunio, et in afflictione, in voluntate, in eleemosyna.
(Vers. 16.) Sed et Maacham matrem Asa regis. (1392A)Idcirco non dixit matrem suam, quia non ambulabat viam rectam, sicut filius ejus. Ex augusto deposuit imperio: hoc est, de sacerdotio. Comminuit simulacrum Priapi, et combussit in torrente Cedron. Aiunt comminuisse istud, et clam voluisse projicere, quod Dominus ut patefaceret, in torrente Cedron ex aqua ignis processit.
(Cap. XVI.--Vers. 10.) Jussit eum in nervum mitti: eo quod publice se arguit.
(Vers. 12.) Doluit pedes Asa: quia podagrico humore correptus est. Notandum quod regibus causa reverentiae combustiones vestimentorum et aromatum fiebant. Unde dicitur, et juxta combustiones majorum facient tibi.
(Cap. XVII.--Vers. 3.) Et ambulavit in viis David (1392B)primis: id est, antequam peccasset David.
(Vers. 16.) Post istum quoque Amasias filius Zacri consecratur Domino: eo quod esset de tribu Issachar et esset doctor.
(Cap. XVIII.--Vers. 38.) Porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros, usque ad vesperum, et mortuus est occidente sole. Accepto vulnere mortali, jussit se teneri, ne deprehenderetur ab hostibus, quod vulneratus esset, et illius ruina et hostibus victoriam, et populo periculum fugae incuteret. Occidente sole mortuus est, ut nocte praesidium fugae suae populus haberet.
(Cap. XIX.--Vers. 2.) Jehu filius Anani: illius videlicet Prophetae, qui ab Asa rege Juda in carcerem missus est.
(1392C)(Cap. XX.--Vers. 1.) Filii Moab, et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis. Ammonitas, Idumaeos vult intelligi, quia ob reverentiam fraterni nominis, nolebant in pristino habitu arma movere contra Israel, sed transfigurabant se in habitum Ammonitarum.
(Vers. 2.) De his locis quae trans mare sunt: mare Salinarum est, ubi Jordanis influit.
(Vers. 5.) Ante atrium novum. Atrium novum vocat, id est, atrium, quod peccando vetus fecerant, et poenitendo ad pristinam novitatem reduxerant.
(Vers. 9.) Nomen enim tuum in domo ista. Quod scriptum erat in fronte Pontificis, sive in vestimento Ephod, quod in sequentibus monstratur. Idem locus Jeruel vocatus est ab ea die, id est, timor Dei.
(1392D)(Vers. 20.) Egressi sunt per desertum Thecue. Unde fuit Thecuites femina.
(Vers. 21.) Confitemini Domino, quoniam in aeternum misericordia ejus. Idcirco deest, bonus, quia in hac re non mansuetudinem suam, qua omnes tolerat, sed judicium exercuit.
(Vers. 26.) Vocaverunt locum illum vallis Benedictionis. Vallis Benedictionis, ipse est Jeruel, de quo supra dictum est.
(Vers. 31.) Nomen matris ejus Azuba filia Silai. Silai interpretatur, missus, ipse est Anani Prophetes, filius Jaddo, de quo superius dictum est. Qui (1393A)idcirco missus vocatus est, eo quod ad patrem Josaphat generum suum, ad prophetandum missus sit.
(Vers. 37.) Prophetavit Eliezer filius Dodahu. Dodahu intelligitur filius avunculi ejus Josaphat fuisse.
(Cap. XXI.--Vers. 2.) Omnes hi filii Josaphat regis Juda: quia imitabantur opera regis Josaphat: ideo duplicatur cum dicitur, Omnes isti filii Josaphat.
(Vers. 6.) Ambulavit Joram in viis regum Israel, sicut egerat domus Ahab. Filia quippe Ahab erat uxor ejus. Athalia erat uxor ejus, quae non Ahab, sed Amri filia erat, sed imitatione illius, filia vocata est. Unde et in Regum dicitur de Joram: Erat quippe gener domus Ahab.
(1393B)(Vers. 11.) Insuper excelsa fabricatus est. Plerique putant in domo Domini illum excelsa fabricatum fuisse, quae sita est in monte Moria, quod manifestius in gestis Manasse regis ostenditur.
(Vers. 17.) Nec remansit eis filius nisi Joachaz. Joachaz, ipse est Achazias, pater Joas, filius Joram, cujus soror fuit Josabeth. Josabeth vero non fuit filia Athaliae, sed de alia uxore suscepit eam Joram. Quaestio valde perplexa oboritur. Dicit enim regnasse Joram octo annis, et vixisse eum quadraginta annis: et dicit filium ejus Achaziam cum regnare coepisset, fuisse quadraginta duorum annorum. Quod si ita est, duobus annis antequam ipse natus est, ipse illum genuit. Quod nisi solvatur, quam sit ridiculum, etiam simplex lector advertit. Ipse enim (1393C)Joram, qui hic quadraginta annis vixisse describitur, et octo annis regnasse, vixit annos quadraginta, et regnavit viginti et octo. Octo enim anni, qui ei in regno tribuuntur, ipsi sunt antequam fratres occideret, cum adhuc innocenter viveret. Viginti vero anni, quibus regnavit, ideo a numero ejus auferuntur, quia in languore et in tribulatione deduxit eos: ideo filio ejus tribuuntur, qui non amplius quam viginti duos annos habens, regnasse perhibetur, ne de numerorum summa remanentes, errorem indagini temporum facerent. Achazias enim vixit viginti tribus annis, uno tantum anno regnavit. Collatio enim lectionis libri Regum huic solvendae quaestioni magnum praebet auxilium.
(Cap. XXII.--Vers. 4.) Igitur Azarias filius Joram (1393D)rex Juda. Hic Azarias paulo superius Achazias nominatus est. Achazias interpretatur, apprehendens Dominum: Azarias, adjutorium Domini. Et ideo mutatur ei nomen in melius in hoc loco, eo quod juxta praeceptum Domini, ad infirmum visitandum descenderat.
(Vers. 8.) Et filios fratrum Achaziae, qui ministrabant ei. Filios fratrum dicit consobrinos et consanguineos.
(Cap. XXIII.--Vers. 5.) Et tertia pars in porta, quae appellatur fundamenti. Porta fundamenti, porta sanctuarii. Et omne reliquum vulgus observet custodias (1394A)Domini, id est, quamvis necessarii sint ad implendum opus, id est, ad confirmandum regem: observent tamen custodias Domini, ne quis exterorum ingrediatur locum, quem ingredi non debent, nisi sacerdotes et Levitae.
(Vers. 11.) Imposuerunt super eum diadema et testimonium. Testimonium erant Phylacteria, eo quod in illis decem verba legis essent. Unxitque eum Joiada pontifex et filii ejus. Zachariam dicit, qui propheta erat, quem postea idem Joas interfecit, ut ad magnum damnationis ejus pertineret augmentum, eum interficere, qui se in regem unxerat.
(Vers. 13.) Vidit regem stantem super gradum suum: super columnam videlicet, quam Salomon praeparaverat regibus in Basilica.
(1394B)(Vers. 16.) Pepigit Joiada foedus inter se universumque populum et regem. Se in loco legis et Dei, quippe qui minister Dei erat, collocans: et cujus nomen interpretatur, Dominum cognoscens. Et populum et regem: ut et populus et rex obedirent Deo et legi ejus, et populus erga regem fideliter ageret, et rex populum cum justitia regeret.
(Vers. 18.) Sub manibus sacerdotum et Levitarum. Ne de alia tribu Sacerdotes fierent nisi de Levi.
(Vers. 19.) Constituit quoque janitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur immundus in omni re; id est, ut nullatenus ulla occasione ingrederetur in domum Domini aliquis de sacerdotibus Baal.
(Vers. 21.) Et urbs quievit; sive quia eatenus idolorum (1394C)cultibus tempore Athaliae inquieta erat, sive quia post tumultum quo rex unctus est, Athalia interfecta, singulis ad domos suas pergentibus, omnis tumultuatio conquievit.
(Cap. XXIV.--Vers. 1.) Et nomen matris ejus Sebia, de Bersabee. Idcirco nomen patris illius non scribitur, quia non fuit tam celebre, ut scribi potuisset. Quorum enim nomina scribuntur, aut celebritate, aut potentia, aut generositate illorum fit.
(Vers. 5.) Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israel pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos. Haec est pecunia, quam in lege dari praeceptum est, quam in dinumeratione ipsius per singulos annos dare consueverant, id est, singuli dimidios siclos, quod a diebus, ex quo Athalia (1394D)regnare coepisset, non dederant.
(Vers. 7.) Athalia enim impiissima et filii ejus destruxerunt domum Domini. Filios ejus, sacerdotes idolorum dicit, plerumque enim in sacro eloquio filii non nascendo, sed imitando vocantur. Destruxerant autem domum Dei, sive spoliando istam ornamentis, sive ut ferunt, terraemotu facto, sicut tempore Oziae: ut sicut illo intrante cum thuribulo, ita etiam Athalia idola in domum Domini mittere nitente, terraemotus factus sit.
(Vers. 16.) Eo quod fecisset bonum in Israel, et cum Deo et cum domo ejus. Cum Deo, quia idola, (1395A)quae ad aspernationem Dei facta erant, subvertit. Cum domo ejus, quia ruinas et scissuras instauravit in Israel, quia regnum domus David instauravit, amovens inde idololatriam, quae peccatis illorum dominata fuerat.
(Vers. 17.) Postquam obiit Joiada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem. Adoraverunt eum ut Deum: et acquievit eorum obsequiis delinitus, ut se ut Deum coli permitteret.
(Vers. 20.) Haec dicit Deus [Al. Dominus]; Quare transgredimini praeceptum Domini? Ac si aperte dicat: quem vos Deum habere destitistis, in tantum ut tale nefas feceritis, quod numquam ante in vobis factum est. Et notandum quod non in alio loco invenitur, Haec dicit Deus, nisi hic tantum. Filii enim (1395B)Zachariae cum eo interfecti sunt: et ideo dicit filiorum Joiadae sacerdotis.
(Vers. 26.) Insidiati sunt ei Zebat filius Semmaa Amanitidis et Jozabath filius Samarith Moabitidis. Idcirco enim eos dicit filios Amanitidum et Moabitidum, ad exaggerandam malitiam Israelitarum, qui ulcisci noluerunt sacerdotem Dei, quod illi fecerunt qui filii alienigenarum fuerunt.
(Vers. 27.) Porro filii ejus et summa pecuniae; filios ejus, quos Syri interfecerunt coram eo, facientes in eum ignominiosa judicia, sive quia turpes in eum res egerunt, sive quia interficientes filios ejus improperabant ei scelus, quod iste in Zachariam perpetraverat. In Hebraeo: Et fundamentum domus Dei, eo quod sanguis Zachariae usque ad fundamentum (1395C)templi et altaris pervenerit.
(Cap. XXV.--Vers. 2.) Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen in corde perfecto: quia pro praesentis saeculi dignitate, non pro futura patria laborabat.
(Vers. 3.) Jugulavit servos, qui occiderant regem patrem suum. Quamquam illi Dei timore et in ultione Zachariae illum occiderint: tamen [ Al. idcirco] ab eo occisi sunt judicialiter: quia non ore Prophetae, nec consultu Domini: sed sua praesumptione illum occiderunt.
(Vers. 7.) Non est Deus cum Israel et cunctis filiis Ephraim. Quia cum aliis tribubus erat: cum tribu Ephraim unde reges erant, non erat, propter praevaricationem Jeroboam et caeterorum regum.
(1395D)(Vers. 10.) Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, quia idola secum habebant. Amasias post caedem Idumaeorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi. Cum enim praecipitarentur illa decem millia, illa idola, quae secum habebant, responsum dederunt, ideo illos interfectos, quia de cultu eorum negligentes (1396A)fuissent. Videns ergo ille idola responsa dare, et a ruina eripi, hoc errore deceptus, adoravit ea.
(Vers. 15.) Misit Prophetam ad eum. Propheta hic Eliezer est, filius Dodahu, id est, avunculi ejus, de quo superius dictum est. Cessavitque Propheta, et dixit. Cessavit, ad minas regis: et dixit, ad imperium Domini.
(Vers. 16.) Quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo. Consilio autem ejus acquiesceret, si eos igne combureret, vestimenta disrumperet, cinerem super caput spargeret, et totum se poenitentiae daret: hoc etenim illi consilium Prophetes dederat.
(Vers. 18.) Carduus Libani, qui est in Libano. Hic carduum Libani vocat, ob generositatem illius, qui (1396B)quamvis negligenter ageret, magnis erat majoribus procreatus: quippe qui de Israel semine erat.
(Vers. 20.) Omne quoque aurum et argentum et universa, quae reperta sunt in domo Domini apud Obed-Edon. Apud Obed-Edom: quia ejus filii custodiebant ea, et ab eo descripta sibi permanebant.
(Vers. 25.) Dixit Amasias filius Joas rex, postquam mortuus est Joas filius Johaaz rex Israel, quindecim annis. Eo tempore in utero habebatur Ozias, qui postea regnavit in Jerusalem. Unde et scribitur, sedecim annorum erat Ozias, cum regnare coepisset. Ex eo tempore, quo discessit Amasias a Domino, insurrexit super eum conjuratio in Jerusalem. Quia ex eo tempore, quo Prophetae consilium non audivit, neque ad Dominum converti voluit, praeparatio conjurationis (1396C)illius facta est, et eatenus dilata, donec ad consummationem per veniret.
(Vers. 28.) Reportantesque super equos, sepelierunt eum. Non enim sine causa Scriptura dicit eum super equos portatum; sed colligitur ideo illum portandum super equos, quia deos Edom, qui in equis portabantur, adoraverit. Et idcirco non portatum super humeros: quia neglexerat servire Deo Israel, cujus mysteria super humeros Chaatitarum portari jusserat.
(Cap. XXVI.--Vers. 1.) Ozias in Paralipomenon: in Regum, Azarias scribitur filius Amasiae. Ozias enim interpretatur, virtus Dei. Azarias, auxilium Domini. Idcirco enim virtus Domini vocatur: quia magna in eum virtus Domini ostensa est percussione (1396D)leprae, et terraemotu facto.
(Vers. 5.) Exquisivit Deum in diebus Zachariae, intelligentis et videntis Deum. Zacharias filius Zachariae, filii Joiadae, qui post mortem patris natus, posthumus patris nomen sortitus est. Intelligens enim et videns dicebatur. Intelligens, propter sacerdotium; videns, propter prophetiam.
(1397A)(Vers. 7.) Contra Arabes, qui habitabant in Gurbaal. Ipsa est Gerara, in qua peregrinatus est Abraham.
(Vers. 8.) Aedificavit Ozias turres in Jerusalem super portam anguli, et super portam vallis, portam civitatis; a porta Ephraim usque ad portam anguli: quam Joas rex Israel destruxerat, ipse instauravit: portam enim Ephraim, portam vallis nominat. In aedificando noluit ejus nomen ponere, quod in destruendo posuerat. Nec immerito: quia qui idolis immolabat, et particeps in destruendo fuerat, in aedificatione proprio nomine non meruit nuncupari: sed nomine vallis censetur, propter humiliationem.
(Vers. 21.) In domo separata, juxta quod in Levitico scribitur.
(1397B)(Vers. 22.) Reliqua autem sermonum Oziae priorum et novissimorum, scribit Isaias propheta. Isaias et propheta scripsit, In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem: eo anno illum mortuum fuisse describit, quo lepra percussus est.
(Cap. XXVII.--Vers. 3.) Et in muro Ophel multa construxit. In muro Ophel, hoc est, in muro nebulae: quod intelligitur Sancta Sanctorum. Dominus enim dixit, ut habitaret in nebula.
(Vers. 8.) Filius vigintiquinque annorum erat Joatham, cum regnare coepisset. Hic et initium regni ejus et innocentia describitur: ut monstraret eum in innocentia perseverasse, qua coepit.
(Cap. XXVIII.--Vers. 7.) Masiam filium Moloch, id est, filium idolis Ammon, quod vocabatur Moloch, (1397C)id est, rex. Idcirco enim filius ejus dicitur, quod illi sacra instituebat et cultus. Hoc et in Jeremia habes de Ismaele, qui describitur de genere regio, cum non de genere regio fuerit, sed de Gera servo Aegyptio (Jerem. XLI).
(Vers. 9, 19.) Ea tempestate erat ibi Propheta nomine Obeth. Ipse est pater Azariae, qui Asa regi prophetavit. Ad prophetandum enim in Samariam venerat, quia de Juda erat. Idcirco non dixit: Haec dicit Dominus: quia non erant digni sermone Prophetae. Iratus enim erat Deus illis. In hoc solo loco Achaz vocatur rex Israel: non quod super omnem Israel regnaverit, sed quia secutus sit opera regum Israel: in tantum ut nullus ante eum de regibus nequior fuerit. Unde et dicitur de eo, quod nudasset (1397D)Judam praeceptis et auxilio Dei, sicut de Aaron scribitur, quod nudasset populum. Auxit contemptum ipse rex Achaz. Quod videtur quasi superfluum. Quod dicit ipse, causa notationis hoc facit. Notat enim ejus malitiam, sicut et crebro in laudem hoc pronomen poni solet.
(Vers. 27.) Et sepelierunt eum in civitatem Jerusalem: quia non sepelierunt eum in sepulcro regum, sed in Jerusalem civitate in alio loco. Quod vero dicit: Non receperunt eum in sepulcro regum Israel: sonat in Hebraeo: quod quasi ipsi eum non (1398A)receperint, qui ibi sepulti sunt: sed quoniam melius intelligi debeat, aut ab aedituis, qui eadem sepulcra custodiebant, prohibitum est, aut alio aliquo modo, voluntate tamen Dei.
(Cap. XXIX.--Vers. 2.) Nomen matris ejus Abia, filia Zachariae posthumi: Zachariae prophetae et sacerdotis, qui a Joa rege interfectus erat.
(Vers. 3.) Ipse in anno et mense primo regni sui. In Hebraeae linguae idiomate, etiam primus dies regni ejus in hac descriptione subauditur.
(Vers. 5.) Auferte omnem immunditiam de sanctuario, id est, idola quae Achaz posuerat, quae in modum mulieris menstruatae et polluta erant et polluebant.
(Vers. 6.) Averterunt facies suas a tabernaculo Domini, (1398B)et praebuerunt dorsum. Quod plene scribitur in Ezechiel, ubi dicitur, vigintiquinque viros habentes dorsa ad templum, et adorantes ad ortum solis.
(Vers. 21.) Hircos septem pro peccato. Contra morem in hoc loco factum est. In omnibus enim locis unus pro peccato hircus offerri solebat (Levit. IV, IX, XXIII). Sed quia multa erant peccata, ideo septem hirci offerri debuerunt. Idcirco Gad videntem vocat: quia prophetia per visum ei veniebat. Mos erat Levitis, ut illi detraherent pelles holocaustorum: et sacerdotibus, ut quando pro peccato fiebat sacrificium, sacerdotes detraherent. Et idcirco sacerdotes in hoc loco detrahebant pelles: quia pro peccato sacrificium erat. Et quia sacerdotum numerus non [ Ms. minus] sufficiens erat ad hoc peragendum: (1398C)quia tempore Achaz regis, dispersi necdum reversi erant: ideo juverunt eos fratres eorum Levitae, quia Levitis rectius erat ad sacrificandum uti, quam sacerdotibus: eo quod tempore Achaz, et ipsi consenserunt: quippe quia exemplar altaris Damasceni, Uriae pontifici missum est.
(Cap. XXX.--Vers. 1.) Scripsit quoque epistolas ad Ephraim et Manasse. Cum omni Israel publice misisset nuntios, Manasse et Ephraim latenter misit, ad eos quos sciebat conversum iri posse per epistolas. Illi enim superbiores erant, propter regiam dignitatem, quae erat in domo Ephraim.
(Vers. 18.) Magna enim pars populi comedit de Phase, non juxta quod scriptum est. Scriptum enim erat, ut qui primo mense non poterant comedere, (1398D)secundo comederent. Venit enim plurima multitudo, quae purificata non erat in mense secundo, et quia in tertio mense illicitum erat illud peragere, in secundo peregerunt. Pro his oravit Ezechias, quem exaudivit Dominus et placatus est populo suo. Aiunt, neminem pollutum potuisse Phase comedere, quin statim moreretur, et in eo placatum Dominum cognoverunt: quia comedentes exstincti non sunt.
(Cap. XXXII.--Vers. 21.) Reversusque est cum ignominia in terram suam. Tradunt Hebraei illi caput et barbam rasam ab Angelo in ignominiam, et hoc (1399A)fuisse, quod per prophetam Isaiam dictum est: In die illa radet novacula acuta conducta in rege Assyriorum caput et barbam, et caetera (Isai. VII). Quem cum eadem ignominia pervenisse ad templum Dei sui Nesrath, quem dicunt in reliquiis arcae Noe culturam habuisse. Cum ergo quereretur [ Al. quaereretur] deprecans, cur se non adjuvisset: qui etiam filios suos Adramelech et Sarasar sibi offerret, si hoc ille ratum duceret: illi hoc audientes post tot clades, ruinas, et ignominias, timentes ab eo interfici, interfecerunt eum.
(Vers. 31.) De portento quod acciderat super terram, de solis reditu per lineas decem.
Ad hoc unum mysterium inquirendum, legati regis Babyloniae venerunt. Reliquit eum Deus ut tentaretur: (1399B)quia non prohibuit ei per prophetam ostendere thesauros suos, sed thesauros domus Domini, unde et postea ab eodem propheta objurgatus est.
(Vers. 33.) Et sepelierunt eum super sepulcra filiorum David. Et hoc notandum, quia excelsius sepulcrum caeteris filiis David habuit meriti praerogativa.
(Cap. XXXIII.--Vers. 3.) Et adoravit omnem militiam coeli. Duodecim signa, quae in zodiaco sunt, ut tradunt.
(Vers. 3.) Aedificavit autem ea cuncto exercitui coeli, id est, sub nomine stellarum daemonibus, in valle Benenon, quae alio loco Gehennon dicitur, id est, vallis filiorum Ennon. Est enim haec haud procul ab Jerusalem, de qua in Jeremia et in Regum libro plene scribitur. Ab ea enim origine accepit nomen (1399C)Gehenna.
(Vers. 10.) Locutusque est Dominus ad eum et ad populum ejus: et attendere noluerunt in manu Isaiae prophetae. Tradunt Hebraei eumdem Manassen filium fuisse filiae Isaiae: et ideo in hoc loco, quamquam nomen matris scribatur, patris tamen illius non scribitur: quia indignus erat profanus rex tanto avo. Tradunt Hebraei, idcirco occisum Isaiam, eo quod eos appellaverit principes Sodomorum et Gomorrhae. Et quia dixit: Vidi Dominum sedentem (Isai. VI, 1): cum per Moysen dixerit, Non enim videbit me homo et vivet (Exod. XXXIII, 20). Et quia dixit: Addet Deus ad dies tuos quindecim annos (IV Reg. XX, 6): eo quod per Moysen dixerit: Et numerum dierum tuorum implebis (Exod. XXIII, 26). Et (1399D)quia dixerit: Quaerite Dominum dum inveniri potest: invocate eum dum prope est (Isai. LV, 6), cum dicatur: Quis est tam propinquus, quomodo Dominus Deus noster, quando eum invocamus?
(Vers. 13.) Et cognovit Manasses, quod Dominus ipse est Deus. Dum enim in Babylonem ductus fuisset, (1400A)et in vase aeneo perforato missus, admoto igni, invocavit omnia nomina idolorum, quae colebat: et cum non fuisset ab eis exauditus, neque liberatus, recordatum fuisse, quod a patre crebro audierat: Cum invocaveris me in tribulatione, et conversus fueris, exaudiam te, ut in Deuteronomio scribitur: exauditumque esse a Domino, et liberatum et reductum in regnum suum, et in modum Habacuc reductum sicut ille deductus fuerat in Babylonem.
Circumdedit Ophel, id est, instauravit aedificium Sanctis Sanctorum, quod pro idolis construxerat. Ad occidentem Geon, id est, a torrente Geon aedificare coepit usque ad portam piscium, quae est porta de parte Joppes.
(Vers. 19.) Scripta sunt in sermonibus Ozai. Hic (1400B)Ozai quidam Isaiam intelligere volunt. Ozai enim interpretatur, visio mea. Et ideo immutato nomine introducitur, quod manifestetur longe istius merita ab illius meritis distare, qui eum interfecit.
(Cap. XXXIV.--Vers. 9.) Ab omni quoque Juda et Benjamin, et habitatoribus Jerusalem. Habitatores Jerusalem dimidiam tribum Manasse dicit, qui plerumque in tribu Benjamin computantur.
(Vers. 22.) Ad Holdam quae habitabat in secunda. Holda uxor fuit Sellum, avunculi patris Jeremiae, et patris Ananeel. Habitabat in secunda. Locus enim erat Hierosolymis extra murum, id est, inter murum civitatis et antemurale, qui vocabatur secunda: cujus mentio fit in Sophonia propheta. In Paralipomenon, filii Tocaat, filii Hasra: in Regum, Ticua filia (1400C)Araaz. Tocaat interpretatur, stridor. Hasra, diminutio. Ticua, spes. Araaz, negotiator. Custodis vestium, quia templum Domini servabat.
(Cap. XXXV.--Vers. 3.) Ponite arcam in sanctuario templi, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel. Notandum quod arca Domini elata de templo fuit, quam modo in templum reduci Josias praecepit. Tempore enim Achaz, quando simulacra in templo missa sunt, elata est inde et ducta in domum Sellum, viri Holdae avunculi Jeremiae, ubi permansit usque ad tempus Josiae. Nec enim poterat arca Dei esse in loco, ubi simulacra introducta fuerant, et gentilitius usus et ritus nefandissimus observabatur.
(Vers. 15.) Stabant in ordine juxta praeceptum (1400D)David et Asaph et Eman, et Idithum prophetarum regis. Ideo prophetae regis vocabantur, quia cum David rege cantabant.
(Vers. 18.) Non fuit Phase simile huic in Israel a diebus Samuelis Prophetae: quia omnes, qui inventi sunt in illa festivitate, ibi septem diebus commorati (1401A)sunt: et omnes sufficienter de regis substantia, et de his, quae supra memorata sunt, epulati sunt.
(Vers. 21.) Contra aliam pugno domum: id est, contra Adad Remmon regis filii Tabrimon, qui regnavit in Charcamis: quem ea tempestate, quando Josiam, rex Nechao interfecit. Factus est enim planctus magnus in Mageddo: cujus meminit Zacharias prophetae.
(Vers. 22.) Noluit acquiescere sermonibus Nechao ex ore Dei: quia per Jeremiam prophetam prophetaverat, quod ille ascensurus erat in Charcamis, et victoria potiturus: quae prophetia Nechao regem minime latuit. Unde et Rapsaces dicit de Sennacherib rege Assyriorum: Dominus jussit me ascendere ad terram istam. Quia jam Prophetae Israel prophetaverant (1401B)hoc, quod ille ascensurus esset, quod eum minime latuit.
(Vers. 25.) Omnes cantatores et cantatrices, usque in praesentem diem, eo quod scriptum est in Lamentatione Jeremiae: Spiritus oris Domini, Christus Dominus (Thren. IV, 20).
(Vers. 27.) Opera ejus prima et novissima. Novissima in hoc loco ea dicit: eo quod non consuluit Dominum, utrum pergere deberet contra Nechao.
(Cap. XXXVI.--Vers. 8.) Reliqua autem verborum Joachim et abominationum ejus, quas operatus (1402A)est, et quae inventae sunt in eo. Inter caetera mala quae gessit, etiam hoc fecit in corpore suo, quod Dominus prohibuit, dum diceret: Non tondeatis capita vestra in rotundum, neque super mortuo, neque stigma faciatis in corporibus vestris. Quae postquam mortuus est, in corpore ejus inventa sunt.
(Vers. 10.) Nabo prophetia. Est enim nomen idoli, cui idem Nabo serviebat. Chodonasar, capiens plasma vinum.
(Vers. 22.) Anno primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini, quem locutus fuerat per os Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui jussit praedicari in universo regno suo, etiam per scripturam dicens: Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus (1402B)Deus coeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Jerusalem. Audierat enim prophetiam Isaiae, in qua dixerat: Haec dicit Dominus christo meo Cyro: cujus apprehendi manum (I Esdrae I). Ezras scriba ei haec legit, et idcirco dixit sibi a Domino hoc praeceptum de cunctis regibus terrarum. Hi duo per prophetiam antequam nascerentur, propriis nominibus vocati sunt, id est, Josias et Cyrus. Josias, ut destrueret idola, et cultum Dei renovaret. Cyrus, ut ruinas templi instauraret.
1 ADMONITIO IN OPUSCULA SUBSEQ