Quaestiones XVII in Matthaeum (ed. Migne)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quaestiones XVII in Matthaeum
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 35


Liber unus.

QUAEST. I. [MATTH. cap. II, V\ 16.]

Quod dictum est, occisos infantes a bimatu et infra, significatum est humiles habentes geminam charitatem, tanquam parvulos bimos posse mori pro Christo.

II. [Ib. X, 27.] Quod dico vobis in tenebris, id est, cum adhuc in timore carnali estis, quia in tenebris est timor; dicite in lumine, hoc est, in fiducia veritatis, accepto Spiritu sancto: Et quod in aure auditis, praedicate super tecta, id est, quod in secreto auditis, calcato carnis domicilio praedicate.

III. [Ib. X, 34-36.] Nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in terram; non veni pacem mittere, sed gladium: veni enim separare hominem adversus patrem suum. Quia renuntiat quis diabolo, qui fuit filius ejus. Et filiam adversus matrem suam: plebem Dei adversus mundanam civitatem, hoc est perniciosam generis humani societatem, quam nunc Babylonia, nunc Aegypto, nunc Sodoma, nunc aliis atque aliis nominibus Scriptura significat. Nurum adversus socrum: Ecclesiam adversus Synagogam, quae secundum carnem Christum peperit sponsum Ecclesiae. Dividuntur autem gladio spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17). Et inimici hominis domestici ejus: cum quibus, antea consuetudine implicatus erat.

IV. [Ib. VIII, 1-3.] Quod autem descendens de monte, posteaquam praecepta illic discipulis et multitudini dedit, leprosum statim, extendens manum suam, curat; significat eos qui de illis implendis dubitabant, suo auxilio ab hujusmodi varietate mundari.

V. [Ib. VIII, 20.] Quod Dominus dixit scribae qui eum sequi voluit, Vulpes foveas habent, et volucres coeli tabernacula; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet, intelligitur miraculis Domini commotus propter inanem jactantiam eum sequi voluisse, quam significant aves: finxisse autem discipuli obsequium, quae fictio vulpium nomine significata est. Reclinatione vero capitis humilitatem suam significavit, quae in illo simulatore ac superbo non habebat locum.

VI. [Ib. VIII, 22.] Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Mortuos hic non credentes dixit: mortuos autem suos, qui nihilominus sine fide de corpore exirent.

VII. [Ib. X, 14.] Excutite pulverem de pedibus vestris: aut ad contestationem laboris terreni, quem pro illis (1366)inaniter suscepissent; aut ut ostenderent usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quaerere, ut etiam pulverem de terra eorum sibi non paterentur adhaerere.

VIII. [Ib. X, 16.] Estote ergo prudentes sicut serpentes: ad cavendum malum, in capite custodiendo, quod est Christus. Nam serpens totum corpus pro capite objicit persequenti: vel quod per angustias se coarctans veteri tunica exutus innovatur. Quod imitantur quibus dictum est, Intrate per angustam portam (Matth. VII, 13); cum vetere homine exuuntur. Nam si cavendum malum ita moneret, ut violenter resistendum esset malis, non supra dixisset, Mitto vos sicut oves in medio luporum. Simplices autem sicut columbas esse voluit, ad nulli nocendum. Nam hoc genus avis nullum omnino animalium necat; non solum grandium, contra quae vires non habet, sed etiam minutissimorum, quibus etiam perparvi passeres aluntur. Est autem omnibus irrationalibus animantibus una quaedam inter se societas, sicut etiam rationalibus sua, id est hominibus, non solum secum, sed etiam cum Angelis. Discunt ergo ex similitudine columbarum nulli prorsus nocere ad societatem suam pertinenti participatione rationis.

IX. [Ib. XI, 25.] Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Notandum confessionem poni in laude Dei. Non enim peccata Dominus confitebatur, quae nulla habebat, praesertim quia eum exsultantem hoc dixisse alius evangelista commemorat (Luc. X, 21): quanquam et verba ipsa quae dicit non habeant dubitationem, quod in laude Dei dicantur. Ergo confessionem vocat Scriptura generaliter quidquid manifeste, sicut cernitur, enuntiatur. Nam et illud quod ait, Si quis me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo (Matth. X, 32); vel sicut alibi est, coram Angelis Dei (Luc. XII, 8): non utique peccata confitetur qui Christum confitetur. Quod si propterea putant aliqui confessionem vocari, quia pro crimine objiciatur Christi nomen tempore persecutionis; numquid ita etiam Christus coram Patre vel coram Angelis hominem qui se confessus fuerit confitetur? Est etiam in Ecclesiastico ita positum, Et haec dicetis in confessione, Opera Domini universa, quoniam bona valde (Eccli. XXXIX, 20, (1367)21). Quo in loco indubitanter Dei laudes exaggerantur. Haec dicta sunt propter imperitiam fratrum, qui cum legente lectore audiunt hoc verbum, pectora statim tundunt, non attendentes quo loco dicatur, quasi non possit nisi peccatorum esse confessio.

X. [Ib. XII, 1-8.] Notandum de eo quod illicite factum videretur Judaeis, quod discipuli sabbato spicas evulsissent, unum exemplum datum regiae potestatis de David, alterum sacerdotalis de iis qui per ministerium templi sabbatum violant: ut multo minus ad ipsum evulsarum sabbato spicarum crimen pertineat, qui verus rex et verus sacerdos est, et ideo Dominus sabbati.

XI. [Ib. XIII, 25-30, 36-43.] 1. Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Cum negligentius agerent praepositi Ecclesiae, aut cum dormitionem mortis acciperent Apostoli, venit diabolus et superseminavit eos quos malos filios Dominus interpretatur. Sed recte quaeritur utrum haeretici sint, an male viventes catholici. Possunt enim dici filii mali etiam haeretici, quia ex eodem Evangelii semine et Christi nomine procreati, pravis opinionibus ad falsa dogmata convertuntur. Sed quod dicit eos in medio tritici seminatos, quasi videntur illi significari qui unius communionis sunt: verumtamen quoniam Dominus agrum ipsum, non Ecclesiam, sed hunc mundum interpretatus est, bene intelliguntur haeretici, quia non societate unius Ecclesiae vel unius fidei, sed societate solius nominis christiani in hoc mundo permiscentur bonis: ut illi qui in eadem fide mali sunt, palea potius quam zizania deputentur; quia palea etiam fundamentum ipsum habet cum frumento, radicemque communem. In illa plane sagena, qua concluduntur et mali et boni pisces (Matth. XIII, 47-50), non absurde mali catholici intelliguntur. Aliud est enim mare, quod magis mundum istum significat; aliud sagena, quae unius fidei vel unius Ecclesiae communionem videtur ostendere. Inter haereticos et malos catholicos hoc interest, quod haeretici falsa credunt, illi autem vera credentes non vivunt ita ut credunt. 2. Solet autem etiam quaeri, schismatici quid ab haereticis distent; et hoc inveniri quod schismaticos non fides diversa faciat, sed communionis disrupta societas. Sed utrum inter zizania numerandi sint, dubitari potest. Magis autem videntur spicis corruptis esse similiores, sicut scriptum est, Vento autem corrumpetur filius iniquus (Sap. IV, 4): vel paleis aristarum fractis, vel scissis et de segete abruptis. Quo enim altiores, id est, superbiores, eo fragiliores levioresque sunt. Nec tamen consequens est ut omnis haereticus vel schismaticus corporaliter ab Ecclesia separetur. Si enim falsa de Deo credit, vel de aliqua parte doctrinae quae ad fidei pertinet aedificationem, ita ut non quaerentis cunctatione temperatus sit, sed inconcusse credentis, nec omnino scientis opinione atque errore discordans, haereticus est, et foris est animo, quamvis corporaliter intus videatur. Multos (1368)enim tales portat Ecclesia, quia non ita defendunt falsitatem sententiae suae, ut intentam multitudinem faciant: quod si fecerint, tunc pelluntur. Item, quicumque invident bonis, ita ut quaerant occasiones excludendi eos, aut degradandi; vel crimina sua sic defendere parati sunt, si objecta vel prodita fuerint, ut etiam conventiculorum segregationes vel Ecclesiae perturbationes cogitent excitare; jam schismatici sunt, et ab unitate corde discissi, etiamsi non inventis occasionibus aut occultatis factis suis Sacramento Ecclesiae corporali conversatione socientur. 3. Quapropter illi soli catholici mali recte deputantur, qui quamvis vera credant quae ad fidei doctrinam pertinent, et si quid forte nesciunt quaerendum existiment, et salva pietate discutiant sine aliquo praejudicio ipsius veritatis, et bonos vel quos bonos putant ament atque honorent quantum possunt; tamen flagitiose atque facinorose vivunt, contra quam vivendum esse credunt. Tales enim etiamsi prodantur aut accusentur, pro disciplina Ecclesiae salutisque suae causa correpti, vel a communione suspensi, nullo modo sibi recedendum esse a communione catholica existimant, quocumque permissi fuerint satisfactionis quaerentes locum: et aliquando per poenitentiam in frumenta mutantur, sive correpti, sive remoti, sive etiam verbo Dei nullo nominatim accusante aut increpante perterriti. Aliquando autem etiam sub nomine poenitentium ita vivunt ut solent, aut non multo minus, quidam etiam amplius; nullo modo tamen a catholica unitate discedunt. Quibus ita viventibus si mors obrepserit, paleae deputantur usque in finem. Hoc etiam ipsi credunt: nam si aliter credunt, et inconcusse tenent, jam inter haereticos numerandi sunt, putantes omnibus Deum, etiam in magna iniquitate usque in finem vitae perseverantibus, tantum quia Ecclesiae unitatem, non sincera dilectione (nam bene viverent), sed magis poenarum timore tenuerunt, veniam daturum. Isti ergo non hoc credunt, vel non firmiter opinantur, etsi adhuc forsitan quaerunt: sed magis eos decipit spes dilationis, dum se diutius victuros putant, et perditos mores aliquando in melius mutaturos. Contra quos dicitur: Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem: subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te (Eccli. V, 8, 9). Illi enim convertuntur, qui recte vivere incipiunt; hoc est enim ad Deum redire: qui autem concupiscentias suas perseveranter sequuntur, dorsum quodammodo habent ad Deum, quamvis in unitate constituti saepe illum retorto collo conentur aspicere. Ergo et isti, ut ait Propheta, caro sunt, et spiritus ambulans et non revertens (Psal. LXXVII, 39). Sed tamen, ut dictum est, propter eamdem fidem atque unitatem Ecclesiae, neque inter zizania, quoniam illa extra radicata sunt, neque inter aristarum paleam, quae se etiam frumentis audet aspera (1369)dissensione et fragili elatione superimponere, sed quamvis subjectam frumentis, tamen inter paleam quae ultima ventilatione separanda est, numerantur. 4. Boni autem catholici sunt, qui et fidem integram sequuntur et mores bonos: quod autem ad fidei doctrinam pertinet, ita quaerunt, si quid quaerendum habent, ut absit concertatio periculosa, vel quaerenti, vel ei cum quo quaeritur, vel eis qui disserentes audiunt. Ita autem docent, si quid docendum habent, ut usitata et confirmata securissime, et fidentissime, et lenissime, ut possunt, insinuent: inusitata vero, etiamsi veritatis manifestatione liquidissima perceperunt, quaerendi potius quam praecipiendi aut affirmandi modo, propter audientis infirmitatem. Si enim tantum habet pondus aliquod verum, ut vires discentis excedat; suspendendum est ut extendat crescentem, non imponendum ut obterat parvulum. Inde est illud Domini: Sed Filius hominis cum venerit, putas, inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? Aliquando autem et occultandum est, sed cum spe hortatoria, ut non faciat desperatio frigidiores, sed desiderium capaciores. Inde est illud ejusdem Domini: Multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare modo (Joan. XVI, 12). Quod vero ad mores pertinet, hoc bene et breviter dicitur: aut confligendum est cum amore temporalium bonorum, ut non vincat; aut etiam edomitus subditusque esse debet, ut cum surgere coeperit, facile reprimatur; aut ita exstinctus, ut se omnino nulla ex parte commoveat. Ex quo fit ut etiam ipsam mortem propter veritatem alii fortiter obeant, alii aequanimiter, alii libenter. Quae tria genera fructus sunt fertilis terrae, triceni, et sexageni, et centeni (Matth. XIII, 8, 23). In horum aliquo genere inveniendus est tempore mortis suae, si quis de hac vita recte cogitat emigrare. 5. Toleranda sunt autem non solum zizania usque ad messem, quae cum diabolus aspersis pravis erroribus falsisque opinionibus superseminasset, hoc est, praecedente nomine Christi haereses superjecisset, magis ipse latuit atque occultissimus factus est; hoc est enim, Et abiit: sed etiam palea usque ad ventilationem. Nec probatur fortius gravitas frumentorum, nisi paleae perturbationibus, quas qui comprimere non potuerit veritate defensa, cesserit unitate servata. Quanquam in hac parabola Dominus, sicut in ejus expositione conclusit, non quaedam, sed omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, zizaniorum nomine significasse intelligitur.

XII. [Ib. XIII, 26-30.] 1. Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Cum enim spiritualis homo esse coeperit dijudicans omnia (I Cor. II, 15), tunc ei errores incipiunt apparere. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? Utrum ipsi sunt servi, quos paulo post messores appellat? an quia in expositione parabolae messores dixit esse Angelos, nec quisquam facile dicere ausus fuerit Angelos nescisse quis zizania superseminaverit, et ea tunc apparuisse Angelis cum herba fructum fecisset; magis oportet intelligi homines ipsos fideles servorum (1370)nomine hoc loco significatos, quos etiam bonum semen dicit? Nec mirum si et bonum semen ipsi dicuntur, et servi patrisfamilias: sicut et de se ait, quod et ipse sit janua, ipse sit pastor (Joan. X, 7, 11). Ex diversis enim significationibus una res etiam plures et diversas similitudines recipit. Praesertim quia cum ad servos loqueretur, non ait, In tempore messis dicam vobis, Colligite primum zizania; sed Dicam, inquit, messoribus. Unde intelligitur colligendorum zizaniorum ad comburendum alia esse ministeria, nec quemquam Ecclesiae filium debere arbitrari ad se hoc officium pertinere. 2. Cum igitur esse quisque spiritualis coeperit, cognoscit errores haereticorum, et omnino dijudicat atque discernit quidquid audierit aut legerit abhorrere a regula veritatis: sed donec in eisdem spiritualibus perficiatur, et quodammodo maturescat in fructum quem herba dedit, potest eum movere, quare sub nomine christiano tam multae haereticorum exstiterint falsitates. Inde est quod servi dicunt, Nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? Deinde cum cognoverit hanc excogitasse fraudem diabolum, cum contra tanti nominis auctoritatem nihil se valere sentiret, ut fallacias suas eodem nomine obtegeret; potest ei suboriri voluntas, ut tales homines de rebus humanis auferat, si aliquam temporis habeat facultatem; sed utrum facere debeat, justitiam Dei consulit utrum hoc ei praecipiat, vel permittat, et hoc officium esse hominum velit: hinc est quod servi dicunt, Vis, imus, et colligimus ea? Quibus quia Veritas ipsa respondet, non ita hominem constitutum esse in hac vita, ut certus esse possit qualis quisque futurus sit postea, cujus in praesentia cernit errorem, vel quid etiam error ejus conferat ad provectum bonorum; non esse tales auferendos de hac vita, ne cum malos conatur interficere, bonos interficiat, quod forte futuri sunt; aut bonis obsit, quibus et inviti forte utiles sunt: sed tunc opportune fieri, cum jam in fine non restat vel tempus commutandae vitae, vel proficiendi ad veritatem ex occasione atque comparatione alieni erroris; tunc autem hoc non ab hominibus, sed ab Angelis fieri: inde est quod respondet paterfamilias, Non; ne forte colligentes zizania, eradicetis simul et triticum: sed in tempore messis dicam messoribus, et caetera. Atque hoc modo eos patientissimos et tranquillissimos reddit. 3. Quaeri autem potest, quod ait, Alligate fasciculos ad comburendum, cur non unum fascem, aut unum acervum zizaniorum fieri dixit? Nisi forte propter varietatem haereticorum, et non solum a tritico, verum etiam a seipsis discrepantium, ipsa uniuscujusque haereseos propria conventicula, in quibus singillatim sua communione devincti sunt, nomine fasciculorum designavit: ut jam tunc incipiant alligari ad comburendum, cum a catholica communione segregati suas proprias quasi ecclesias habere coeperint; ut combustio earum sit in fine saeculi, modo alligatio fasciculorum. Sed si ita esset, non jam multae resipiscendo, et in Catholicam remeando ab errore desciscerent. (1371)Quapropter et alligatio fasciculorum in fine futura est, ut non confuse, sed pro modo perversitatis suae uniuscujusque erroris pertinacia puniatur. 4. Ne forte colligentes zizania, eradicetis simul et triticum. Utrum quia etiam boni cum adhuc infirmi sunt, opus habent in quibusdam malorum commixtione, sive ut per eos exerceantur, sive ut eorum comparatione magna illis exhortatio fiat, ut nitantur ad melius, quibus sublatis altitudo charitatis quasi evulsa marcescat, quod est eradicari? Nam sic ait Apostolus: Ut in charitate radicati et fundati, possitis comprehendere (Ephes. III, 17, 18). An forte ideo simul eradicatur triticum, cum auferuntur zizania, quia multi primo zizania sunt, et postea triticum fiunt? qui nisi patienter, cum mali sunt, tolerentur, ad laudabilem mutationem non perveniunt: itaque si evulsi fuerint, simul eradicatur et triticum, quod futuri essent, si eis parceretur. XIII. [Ib. XIII, 45, 46.] Simile est regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Quaestio est cur a numero plurali ad singularem transierit, ut cum quaerat homo bonas margaritas, unam inveniat pretiosam, quam venditis omnibus quae habet, emat. Aut ergo iste bonos homines quaerens, cum quibus utiliter vivat, invenit unum prae omnibus sine peccato, mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. II, 5): aut praecepta quaerens, quibus servatis cum hominibus recte conversetur, invenit dilectionem proximi, in quo uno dicit Apostolus omnia contineri; ut, Non occides, non moechaberis, non furaberis, non falsum testimonium dices, et si quod est aliud mandatum, singulae margaritae sint, quae in hoc sermone recapitulantur, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Rom. XIII, 8, 9). Aut bonos intellectus homo quaerit, et invenit unum illud quo cuncti continentur, in principio Verbum, et Verbum apud Deum, et Verbum Deum (Joan. I, 1), lucidum candore veritatis, et solidum firmitate aeternitatis, et undique sui simile pulchritudine divinitatis, qui Deus, penetrata carnis testudine, intelligendus est. Ille enim ad margaritam ipsam jam pervenerat, quae in tegumentis mortalitatis, quasi concharum obstaculo, in profundo hujus saeculi, atque inter duritias saxeas Judaeorum aliquando latuerat: ille ergo ad ipsam margaritam jam pervenerat, qui ait, Et si noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Nec ullus omnino intellectus margaritae nomine dignus est, nisi ad quem discussis omnibus carnalibus tegminibus pervenitur, quibus sive per verba humana, sive per similitudines circumpositas operitur, ut purus et solidus et nusquam a se dissonans, certa ratione cernatur. Quos tamen omnes veros et firmos et perfectos intellectus unus ille continet, per quem facta sunt omnia, quod est Verbum Dei (Joan. I, 3). Quodlibet autem horum trium sit, vel si aliquid aliud occurrere potuerit, quod margaritae unius et pretiosae nomine (1372)bene significetur, pretium ejus est nos ipsi: qui ad eam possidendam non sumus liberi, nisi omnibus pro nostra liberatione contemptis, quae temporaliter possidentur. Venditis enim rebus nostris, nullum earum majus accipimus pretium, quam nos ipsos; quia talibus implicati, nostri non eramus: ut rursus nos ipsos pro illa margarita demus, non quia tanti valeamus, sed quia plus dare non possumus.

XIV. [Ib. XIII, 15.] 1. Et oculos suos clauserunt, nequando oculis videant: id est, ipsi causa fuerunt ut Deus eis oculos clauderet. Alius enim evangelista dicit, Excaecavit oculos eorum. Sed utrum ut nunquam videant? an vero ne vel sic aliquando videant, caecitate sua sibi displicentes, et se dolentes, et ex hoc humiliati atque commoti ad confitenda peccata sua, et pie quaerendum Dominum? Sic enim Marcus hoc dicit, Nequando convertantur, et dimittantur eis peccata (Marc. IV, 12). Ubi intelliguntur peccatis suis meruisse ut non intelligerent, et tamen hoc ipsum misericorditer eis factum, ut peccata sua cognoscerent, et conversi veniam mererentur. Quod autem Joannes hunc locum ita dicit. « Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias, Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem eos » (Joan. XII, 39, 40); adversari videtur huic sententiae, et omnino cogere ut quod hic dictum est, Nequando oculis videant, non accipiatur, Ne vel sic aliquando oculis videant, sed prorsus, Ut non videant: quandoquidem aperte ita dicit, Ut oculis non videant. Et quod ait, Propterea non poterant credere, satis ostendit non ideo factam illam excaecationem, ut ea commoti et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando per poenitentiam; non enim possent hoc facere, nisi prius crederent, ut credendo converterentur, conversione sanarentur, sanitate intelligerent: sed ideo potius excaecatos, ut non crederent. Dicit enim apertissime, Propterea non poterant credere. 2. Quod si ita est, quis non exsurgat in defensionem Judaeorum, ut eos extra culpam fuisse proclamet, quod non crediderunt? Propterea enim non poterant credere, quia excaecavit oculos eorum. Sed quoniam potius Deus extra culpam debet intelligi, cogimur fateri aliis quibusdam peccatis ita eos excaecari meruisse: qua tamen excaecatione non potuerunt credere. Verba enim Joannis ista sunt: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias, Excaecavit oculos eorum. Frustra itaque conamur intelligere, ideo fuisse caecatos, ut converterentur, cum ideo converti non poterant, quia non credebant, et ideo credere non poterant, quia excaecati erant. An forte non absurde dicimus, quosdam Judaeorum fuisse sanabiles; sed tanto tamen superbiae tumore periclitatos, ut eis expedierit primo non credere, et ad hoc fuisse caecatos, ut non intelligerent Dominum loquentem per parabolas, (1373)quibus non intellectis, non in eum crederent, non credentes autem, cum caeteris desperatis crucifigerent eum; atque ita post ejus resurrectionem converterentur, quando jam de reatu mortis Domini amplius humiliati, vehementius diligerent a quo sibi tantum scelus dimissum esse gauderent: quoniam tanta erat eorum superbia, ut tali humiliatione esset dejicienda? Quod incongrue dictum esse quilibet arbitretur, si non ita contigisse in Actibus Apostolorum manifestissime legerit (Act. II, 37). Non ergo abhorret quod ait Joannes, Propterea non poterant credere, quia excaecavit oculos eorum ut non videant, ab ea sententia qua intelligimus ideo excaecatos ut converterentur; hoc est, ideo eis per obscuritates parabolarum occultatas sententias Domini, ut post ejus resurrectionem salubriore poenitentia resipiscerent: quia per obscuritatem sermonis excaecati, dicta Domini non intellexerunt, et ea non intelligendo, non in eum crediderunt, non credendo crucifixerunt eum; atque ita post ejus resurrectionem miraculis, quae in ejus nomine fiebant, exterriti, majore criminis reatu compuncti sunt et prostrati ad poenitentiam, deinde accepta indulgentia ad obedientiam, flagrantissima dilectione conversi. 5. Nam quibus non profuit illa caecitas ad conversionem, quae per linguam parabolarum fiebat, ita de illis propheta alio loco dicit, quod etiam Apostolus commemoravit cum de obscuritate linguarum ageret: In aliis linguis, et in aliis labiis loquar populo huic, et nec sic me exaudient, dicit Dominus (I Cor. XIV, 21; Isai. XXVIII, 11). Non enim diceretur, Nec sic me exaudient, nisi ad hoc fieret, ut vel sic exaudirent: id est, ut eis ad humilem confessionem, et sollicitam inquisitionem, et obedientem conversionem, et ferventem dilectionem valeret. Est vero etiam ista ratio medicinae corporalis. Nam et pleraque medicamenta prius affligunt ut sanent, et ipsa collyria quae ad oculos pertinent, si ea opus est intrinsecus infundi, nisi sensum videndi prius claudant et perturbent, prodesse non possunt. 4. Nec moveat quod idem propheta dicit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX); quasi contrarium sit quod Joannes ait, Propterea non poterant credere, quia excaecavit oculos eorum; id est, quia illae parabolae ita dicebantur, ut ab eis non possent intelligi. Dicit enim aliquis: Si ut intelligerent credere debebant, quomodo propterea non poterant credere, quia non intelligebant, hoc est, quia excaecavit oculos eorum? Sed quod ait Isaias, Nisi credideritis, non intelligetis, de illa intelligentia dictum est, in qua semper manebitur, rerum ineffabilium: cum autem dicitur quod credatur, nisi quod dicitur intelligatur, credi non potest. Intelligenda sunt ergo dicta, ut credantur quae dici potuerunt: credenda autem quae dici potuerunt, ut intelligantur quae dici non possunt. XV. [Ib. XIII, 34.] Et sine parabolis non loquebatur eis. Non quia nihil proprie locutus est, sed quia nullum fere sermonem explicavit, ubi non aliquid per parabolam significavit, quamvis in eo aliqua et proprie (1374)dixerit: ita ut saepe inveniatur totus sermo ejus parabolis explicatus, totus autem proprie dictus nullus inveniatur. Explicatos autem sermones dico, quando ex aliqua occasione rerum incipit loqui quousque terminet quidquid ad ipsam rem pertinet, et transeat ad aliud. Nonnunquam sane alius evangelista contexit, quod alius diversis temporibus dictum indicat. Non enim omnimodo secundum rerum gestarum ordinem, sed secundum suae quisque recordationis facultatem, narrationem quam exorsus est ordinavit.

XVI. [Ib. XIII, 51, 52, 44.] Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Utrum ista conclusione exponere voluit quem dixerit thesaurum in agro absconditum: quoniam sanctae Scripturae intelliguntur, quae nomine duorum Testamentorum, Novi et Veteris, concluduntur; quemadmodum apud alium evangelistam, gladium bis acutum tali conclusione videtur exponere (Apoc. I, 16)? An quia in parabolis ista locutus est; et cum quaesisset ab eis utrum intellexissent, responderunt se intellexisse; fortasse ista similitudine ultima patrisfamilias proferentis de thesauro suo nova et vetera, ostendere voluit eum doctum habendum esse in Ecclesia, qui etiam Scripturas veteres parabolis explicatas intellexerit, ab istis novis accipiens regulas? Quia et ista Dominus per parabolas enuntiavit, quamvis ipse Christus esset finis illorum; id est, ut in eo illa vetera complerentur: ut si ipse in quo illa complentur et manifestantur, per parabolas adhuc loquitur, donec ejus passio velum discindat, ut nihil sit occultum quod non reveletur; multo magis illa quae ad commendandam tantam salutem tam longe de illo scripta sunt, parabolis operta esse noverimus: quae cum Judaei ad litteram acciperent, noluerunt esse docti in regno coelorum, neque transire ad Christum, ut auferretur velamen quod supra cor eorum positum est.

XVII. [Ib. XIII, 55 et 56.] 1. Fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas, et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? Et scandalizabantur in eo. Fratres apud Judaeos dici solere cognatos usque adeo probatur, ut non solum ex propinquo generationis gradu, sicut sunt filii fratrum et sororum, qui etiam apud nos usitatissime fratres dicuntur; sed etiam avunculus et sororis filius, sicut sibi erant Jacob et Laban, fratres appellati inveniantur (Gen. XXIX, 15). Non ergo mirum est dictos esse fratres Domini ex materno genere quoscumque cognatos; cum etiam ex cognatione Joseph dici potuerint fratres ejus ab eis, qui illum patrem Domini esse arbitrabantur. 2. Generalem justitiam non violat quis, nisi libidine transgressus fuerit aut placitum societatis humanae, (1375)sicut est furtum, rapina, adulterium, incestus, et hujusmodi; aut naturam, sicut est contumelia, caedes, homicidium, concubitus masculorum vel pecorum; aut modum in concessis, sicut est superbum amplius verberare quam oportet, vel superfluum edere vel bibere amplius quam oportet, cum ipsa conjuge concumbere amplius quam oportet, et similia. 3. Bene intelligitur Spiritus sanctus ideo primum linguarum donum dedisse hominibus, quae pacto et placito hominum institutae sunt, et forinsecus per sensus corporis consuetudine audiendi discuntur, ut eis ostenderet quam facile posset sapientes facere per sapientiam Dei, quae in eis interna est. 4. Item voluntas Verbi sempiterni stabilis est semper, quia simul habet omnia: nostra autem voluntas ideo non stat, quia non habet simul omnia; ideo modo hoc, modo illud volumus. Item sic fuerunt in illo Verbo omnia quae facta sunt, et ipsa susceptio hominis sic ab eo praecognita est, quomodo si pictor velit pingere totam domum, et cogitet vel noverit locum ubi etiam se pingere debeat: totum in arte habet, et in praeparatione, et in voluntate, quamvis certis et suis quaeque temporibus explicet. Sic omnis creatura (1376)et ipse homo qui ejusdem Sapientiae personam mystice et inenarrabili susceptione gestaturus erat, in ipsa sapientia tanquam Dei arte sempiterna semper erat, quamvis suis quaeque temporibus efficiat, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter atque in se manens innovat omnia (Sap. VIII, 1, et VII, 27). 5. Item quomodo quis velit velle mori, si sic velle mori pervenerat, qui jam habet sanam fidem et videt quo sibi perveniendum sit, ad hoc jam proficit, ut libenter de hac vita discedat. Non enim hoc est videre quo sibi perveniendum sit, quod est etiam amare illud, et ibi jam esse desiderare: quod in cujus animo effectum fuerit, necesse est ut libenter moriatur. Frustra itaque dicunt quidam, qui jam sanam fidem tenent, ideo se nolle mori ut proficiant, cum ipse profectus eorum in eo profectu sit, ut mori velint. Si ergo verum loqui volunt, non dicant, Ideo mori nolo, ut proficiam; sed, Ideo mori nolo, quia parum profeci. Itaque mori nolle fidelibus non consilium est ut proficiant, sed indicium quod parum profecerint. Proinde quod nolunt, ut perfecti sint; velint, et perfecti sunt.