Migne Patrologia Latina Tomus 83
Quaestiones de Veteri et Novo Testamento (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
QUAESTIO PRIMA. (0201A)249
1. Dic mihi, quid est inter Novum et Vetus Testamentum? Respondit: Vetus est peccatum Adae; unde dicit Apostolus: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 14), et reliqua. Novum est Christus de Virgine natus.
2. Unde Propheta dicit: Cantate Domino canticum novum: quia homo novus venit; nova praecepta attulit, id est, Novum Testamentum.
QUAESTIO II.
3. Dic mihi, quanti libri intelliguntur in Novo Testamento? Respondit: XXVII, et in Veteri Testamento legis Moysi XLV libri sunt; juxta septuaginta duas linguas septuaginta duo libri intelliguntur.
4. Vetus est, quando res alienas tollit homo; Novum, (0201B)quando propria largitur. Vetus est, quando malum pro malo redditur, unde dicitur: Oculum pro oculo, dentem pro dente, et caetera, quae ad vindictam pertinent. Novum est inimicos diligere. Dominus dixit in Evangelio: Diligite inimicos vestros; benefacite his qui oderunt vos (Matth. V, 44). 250
5. Vetus est, peccatores in infernum descendere; Novum est, conversos in regnum Domini introire. Et Vetus erit omnes peccatores et impios ad diem judicii in infernum descendere, ubi semper manebunt. Novum est omnes justos in regnum Domini introire; unde sanctus Petrus dicit: Novus homo, et nova terra (II Petr. III, 13); et nova erunt in memoria priora.
6. Et Vetus erit in igne purgatorio pro minutis (0201C)peccatis purgari; Novum, quando purgatus exinde fuerit in regnum Domini.
QUAESTIO III.
7. Dic mihi, liber quibus modis dicitur. Respondit: Quatuor: libri dicuntur ad legendum, vel liberandum. Codex dicitur ad condiendum. Volumen dicitur ad volvendum.
QUAESTIO IV. (0202A)
8. Dic mihi, prima littera a pro quo accepit nomen a? De angelis, de ante saecula, de Adam, de anima.
9. Dic mihi, quibus nominibus dicitur a? Respondit: Tribus, id est, aleph in Hebraeo, alpha in Graeco, a in Latino.
QUAESTIO VI.
10. Dic mihi, Evangelium in cujus lingua dicitur? In Graeca; et in Latina, id est, bona nuntiatio.
QUAESTIO VII.
11. Dic mihi, pro quo dixit Dominus ad Abraham: Exi de 251 terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui (Gen. XII, 1)? Abraham personam (0202B)Christi gerebat. Sicut Abraham dimisit terram, et cognationem, et domum patris sui; venit in terram, quam ignorabat: ita et Christus dimisit gentem suam, hoc est, Judaeorum.
12. Ita eximus de terra nostra nos, quando de divitiis hujus mundi, et de facultatibus contemnimus, et de cognatione nostra, hoc est, vitiis, et de domo patris nostri, hoc est, de memoria hujus mundi.
QUAESTIO VIII.
13. Dic mihi, nomen apostolorum cujus lingua dicitur? Respondit: In Graeca; in Latina missi interpretantur.
QUAESTIO IX.
(0202C)14. Dic mihi, episcopus in cujus lingua dicitur? Respondit: In Graeca; in Latina speculatores. Episcopus autem nomen est operis, non honoris. Sciat se non esse episcopum, qui praeesse desiderat, non prodesse.
QUAESTIO X.
15. Dic mihi, clerus in cujus lingua dicitur? Respondit: (0203A)In Graeca; in Latina sors Domini interpretatur.
QUAESTIO XI.
16. Dic mihi, abba qua lingua dicitur? Hebraice, Graece pater, Latine genitor.
QUAESTIO XII.
17. Dic mihi, qui primus fuit clericus? Respondit: Sanctus Petrus.
QUAESTIO XIII.
252 18. Dic mihi, quanta sunt quae ex nihilo creavit omnipotens Deus? Respondit: IV, id est, angelus, et anima, coelum, et terra. Reliquae vero creaturae ex ipsis procedunt. QUAESTIO XIV. 19. Dic mihi, coelum quid intelligitur? Respondit: (0203B)Angelus, et terra, id est, sancta Ecclesia. Et coelum animae justae, et terra peccatores.
QUAESTIO XV.
20. Dic mihi, quibus modis creditur Deus? Respondit: Tribus sive quatuor, id est, Deus bonus, perfectus, omnipotens, sempiternus debetur credi, quia sine his dici non potest Deus.
QUAESTIO XVI.
21. Dic mihi, quibus modis adoratur Deus? Respondit: Tribus: qui adoratur, non adorat; qui creator est, et non creatura; qui sine peccato est, et peccata dimittit.
QUAESTIO XVII. 22. Dic mihi, quibus modis facit Deus justitiam (0203C)cum sanctis suis? Respondit: Tribus: monstrat, ut sciant; persuadet, ut diligant; adjuvat, ut perficiant. QUAESTIO XVIII. 23. Dic mihi, cur Adam accepit mandatum? Respondit: Ne se Deum putaret, sed subditum.
QUAESTIO XIX. 253 24. Dic mihi, cur vultus Moysi terribilis erat in populo? Respondit: Quia peccatoribus legem dabat.
QUAESTIO XX.
25. Dic mihi, in Apocalypsi pro quo dicit: Accipe librum, et comede illum; et erit in ore meo dulcis, quasi mel, et amarus in ventre (Apoc. X, 9, 10)? Respondit: Mellica est Scriptura in ore Ecclesiae, qui sunt sapientes, et fideles; amara est in haereticis (0203D)saevientibus.
QUAESTIO XXI. 26. Dic mihi, cur circumcisus est Dominus, et circumcidere non debent homines? Respondit: Quia circumcisionem ad finiendum Vetus Testamentum (0204A)fecit, baptismum vero ad incipiendum Novum.
QUAESTIO XXII.
27. Dic mihi, cur esuriit Salvator? Ut illuderet Satanam.
QUAESTIO XXIII.
28. Dic mihi, cur non amplius XL diebus jejunavit Christus? Respondit: Ut Moysi et Eliae concordaret.
QUAESTIO XXIV.
29. Dic mihi, quomodo pater Judaeorum mendax fuit? Id est: Cain pater Judaeorum vocatus est, qui dixit Domino: Nescio ubi est frater meus, quem occiderat. Et pater Cain, id est, diabolus, qui mentitus est Adae: Quod non morte morieris, si praeceptum dominicum transgressus fueris.
QUAESTIO XXV. (0204B)254 30. Dic mihi, cur dictum est: Oculum pro oculo, dentem pro dente, et reliqua quae ad vindictam pertinent? Respondit: Ut esset timor in populo, ne quidquam liceret quod sibi nolebat.
QUAESTIO XXVI. 31. Dic mihi, justitia quibus vel quantis modis dicitur? Respondit: Quinque: justitia Veteris Testamenti, justitia Novi Testamenti, justitia ad judicandum, justitia ad misericordiam, justitia, quae videtur ab hominibus esse.
QUAESTIO XXVII. 32. Dic mihi, quanta continet ignis in se? IV, id est, urit, illuminat, calefacit et sanctificat. Sanctificare autem proprie in sua natura non habet, licet figuram Spiritus sancti teneat, qui urit vitia, calefacit (0204C)frigidam animam, sanctificat peccatorem, illuminat cor, unde tenebras ignorantiae fugat.
QUAESTIO XXVIII. 33. Dic mihi, quid intelligitur in hoc quod dicitur: Da partes VII, necnon et VIII. Respondit: Judaei non dederunt partes VIII, denegantes resurrectionem diei Dominicae; sed dederunt partes VII, credentes Sabbato. Tu vero crede et honora utrumque, id est, nova et vetera legis, ut non sis Judaeus, neque gentilis.
QUAESTIO XXIX. 34. Dic mihi, cur caput nominatur? Respondit: Eo quod hinc capiunt initium sensus et nervi.
QUAESTIO XXX. 255 35. Dic mihi, eleemosyna qua lingua dicitur, (0204D)vel quid interpretatur? Graece dicitur eleemosyna, quod Latine dicitur Dei mei muneratio. Misericordia a misero corde dicta: unde Dominus misericors dicitur, et quod subvenit homini misero corde habenti.
QUAESTIO XXXI. (0205A) 36. Dic mihi, quantos, vel quales spiritus creavit omnipotens Deus? Respondit: Tres: unum, qui carne non tegitur, id est, angelorum; alium, qui carne tegitur, et non cum carne morietur, id est, hominum; tertium, qui carne tegitur, et cum carne morietur, id est, jumentorum et brutorum animalium. Homo itaque sicut in medio creatus est, ut esset inferior angelorum, superior jumentorum.
QUAESTIO XXXII. 37. Dic mihi, dilectio vel charitas in quot modis consistunt? In IV. Hoc est, primum in Dei timore, vel dilectione. Secundum, sicut nosmetipsos, sic Deum amemus. Tertium proximos. Quartum etiam inimicos.
(0205B)38. Deum ergo plus quam nos diligere debemus: proximum, sicut nos: inimicum, ut proximum. Et nisi Deum primum dilexerimus, nosmetipsos minime diligere poterimus.
QUAESTIO XXXIII. 39. Dic mihi, regnum Dei quibus modis intelligitur? Respondit: Quinque: id est, Christus, fides, Evangelium, Ecclesia praesens, vel ipsum regnum coelorum. Non fuit poenitentia praedicata ante Joannem, quia ipse dixit: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2).
QUAESTIO XXXIV. 256 40. Dic mihi, pro quibus causis se voluit Dominus a Joanne baptizari? Respondit: Pro IV: (0205C)prima ut quia homo natus est, ut omnem justitiam impleret et humilitatem. Secunda baptismus, ut suum baptismum Joannes confirmaret. Tertia, ut aquas Joannes sanctificaret. Quarta, ut nullus dedignetur a servo suo baptizari, dum ipse Dominus a servo suo baptizatus est.
QUAESTIO XXXV. 41. Dic mihi, quomodo, vel quando implevit Christus septem gradus? Respondit: Primus gradus lector, quando aperuit librum Isaiae prophetae, et dixit: Spiritus Domini super me (Luc. IV, 18).
42. Secundus gradus exorcista, quando ejecit VII daemonia de Maria Magdalene.
43. Tertius gradus subdiaconus, quando fecit vinum de aqua in Chanan Galilaeae.
(0206A)44. Quartus gradus diaconus, quando lavavit pedes discipulorum suorum.
45. Quintus gradus presbyter, quando benedixit panem, et fregit, dedit discipulis suis. Istos quinque gradus ante passionem implevit Christus.
46. Sextus gradus ostiarius, quando dixit: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales (Psalm. XXIII, 7). 257
47. Septimus gradus episcopus, quando levavit manum suam super capita discipulorum suorum, et benedixit eos. QUAESTIO XXXVI. 48. Dic mihi, quid est hoc quod dixit Dominus in Evangelio: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem in regnum Dei introire? (0206B)Respondit: Quid per camelum, nisi gentiles homines significat? quia antequam Christus veniret, tortuosi, et gembrosi erant, idola adorando, vel colendo.
49. Quid per illud foramen, nisi incarnatio Christi in utero sanctae Mariae describitur? Quid per illum divitem, nisi Judaei, qui de legis littera se divites sperabant? 50. Tria refugia Domini habebant, id est, in monte, in deserto, et in mare. Exemplum nobis ad altiorem justitiam ascendere tanquam in monte; contemplativa sectari, tanquam in deserto; fugere, tanquam in mare.
QUAESTIO XXXVII. 51. Dic mihi, quibus substantiis constat homo? Respondit: Tribus, id est, anima et corpore. Una (0206C)est anima quae, dum contemplatur, spiritus est; dum sentit, sensus est; dum sapit, anima est; dum intelligit, mens est; dum discernit, ratio est; dum consentit, voluntas est; dum recordatur, memoria est; dum membra vegetat, anima est.
QUAESTIO XXXVIII. 52. Septem sunt modi praedicationis, id est, docendo, persuadendo, increpando, arguendo, terrendo, mulcendo et promittendo: hoc est, docendo discipulos, persuadendo personis, increpando superbos, arguendo contrarios, terrendo trepidos, mulcendo iracundos, 258 promittendo pravis et bonis, pravis tormenta, bonis vitam aeternam.
QUAESTIO XXXIX. 53. Dic mihi, qui primus prophetavit? Respondit: (0207A)Adam, quando dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea.
QUAESTIO XL. 54. Dic mihi, infans parvulus quantas virtutes habet? Respondit: IV: Non laesus meminit; non perseverat in ira; non delectatur pulchra femina; non aliud cogitat vel aliud loquitur.
QUAESTIO XLI. (0208A) 55. Dic mihi, quare fuit diluvium super terra? Respondit: Filii Dei acceperunt filias hominum ex omnibus quas sibi elegerant; natique sunt ex eis filii. Illi fuerunt gigantes, et multa mala fecerunt in terra, et non placuit Domino. Propterea delevit eos Dominus per aquas diluvii.