Jump to content

Quaestiones in Isagogen

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quaestiones subtilissimae in Isagogen
saeculo XIII

editio: ed.toronto
fons: utoronto.ca


Text from *B.Iohannis Duns Scoti opera philosophica* I, eds. Andrews, Etzkorn, Gal, Green, Noone, Wood. The Franciscan Institute, 1999.


[QUAESTIONES IN LIBRUM PORPHYRII ISAGOGE]


[QUAESTIO 1 UTRUM LOGICA SIT SCIENTIA]

Quaeritur utrum logica sit scientia.


[1.1] Quod non, uidetur.

Quia modus sciendi non est scientia; logica est modus sciendi, igitur etc. Maior patet ex simili, quia modus uidendi non est uisus. Probatio minoris per Aristotelem II Metaphysicae "Absurdum est simul quaerere scientiam et modum sciendi". Et exponitur: "modum sciendi", id est, "logicam".

[1.2] Item, VI Metaphysicae distinguit Aristoteles scientias in mathematicam, naturalem et diuinam siue metaphysicam, sub quarum nulla continetur logica.

[1.3] Item, scientia est ex propriis sicut et demonstratio, per Aristotelem I Posteriorum; logica est ex communibus; ergo etc.

[1.4] Ad oppositum:

Scientia est effectus demonstrationis; in logica autem multa demonstratione ostenduntur; igitur etc.

[1.5] Item, haec est per se "logicus est sciens", ergo logica est scientia; quia a concretis, ubi est praedicatio per se, tenet ad abstracta.

[I. Solutio quaestionis]

[1.6] Dicendum quod logica est scientia, quia quae docentur in ea demonstratione concluduntur sicut in aliis scientiis; igitur sciuntur, quia "demonstratio est syllogismus faciens scire". Sunt etiam in logica omnia requisita ad demonstrationem: ut subiectum, passio demonstrabilis de subiecto per medium, quod est definitio.

[1.7] Intelligendum tamen quod logica dupliciter consideratur. Uno modo in quantum est docens, et sic ex necessariis et propriis principiis procedit ad necessarias conclusiones, et est scientia. Alio modo in quantum utimur logica, applicando ad illa in quibus est usus, et sic non est ex propriis sed ex communibus, nec est scientia. Sicut patet in naturalibus ubi Aristoteles ponit rationes logicas quae procedunt ex medio communi et non faciunt scire proprie loquendo.

[II. Ad argumenta principalia]

[1.8] Ad primum dicitur quod modus sciendi non est scientia specialis; potest tamen esse communis.

[1.9] Contra: si haec est uera aliquo modo "modus sciendi est scientia", cum sit praedicatio in abstracto, erit per se primo modo. Consequens est falsum, igitur et antecedens. Consequentia patet, quia omnis praedicatio in abstracto est essentialiter uera. Falsitas con sequentis patet, quia in intellectu subiecti non includitur praedicatum.

[1.10] Item, modus sciendi posterior est scire; igitur posterior quam scientia, quia scire est posterius quam scientia.

[1.11] Ideo dicitur aliter quod minor est falsa formaliter loquendo.

[1.12] |{ Vel potest dici quod maior est falsa, quia de modo sciendi est uera scientia. Unde intellectus intelligit obiectum suum de quo habet scientiam, et iterum de illo actu intelligendi reflectendo potest scientiam acquirere sibi. Quia licet prius fuerit quasi modus, post tamen se habet in ratione obiecti. }|

[1.13] Ad probationem potest dici quod illa expositio debet intelligi materialiter; et ita haec praedicatio "modus sciendi est scientia" est uera, quia logica docet modum sciendi pro tanto quia est de syllogismo uel argumento per quod tantum habetur scientia.

[1.14] Aliter potest dici quod si "modus sciendi" exponatur per "logicam", copulatio non debet cadere inter "scientiam" et "modum sciendi", sed inter "quaerere scientiam" et "quaerere modum sciendi". Nam hoc quaerere est illud quaerere propter concomitantiam, sicut quaerere aliquid est quaerere quodlibet sibi necessario coniunctum, licet unum non sit reliquum.

[1.15] Ad secundum dico quod distinguit ibi scientias reales; logica autem est rationalis.

[1.16] Ad tertium patet quod logica per propria principia ostendit passiones, licet usus eius sit circa communia.

  SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Dico quod quando procedit ex propriis
  principiis ad proprias conclusiones, tunc est scientia; sed quando
  procedit ex propriis principiis quae sunt communia ad conclusiones
  aliarum scientiarum, tunc non est scientia.


[QUAESTIO 2 UTRUM LOGICA SIT SCIENTIA COMMUNIS]

Quaeritur utrum logica sit scientia communis.

[2.1] Videtur quod non:

Quia communitas scientiae est a communitate subiecti; subiectum logicae distinctum est a subiectis aliarum scientiarum.

[2.2] Ad oppositum arguitur per Boethium: "Logica est de secundis intentionibus applicatis primis"; sed illae sunt applicabiles omnibus primis.

[I. Solutio quaestionis]

[2.3] Dicendum quod scientia dicitur communis a subiecto. Potest igitur intelligi dupliciter "communis": uel quia subiectum est praedicabile de subiectis aliarum scientiarum; uel quia subiectum eius cadit in usum aliarum scientiarum.

[2.4] Primo modo non est communis logica nisi forte per accidens, si subiectum eius sit applicabile omnibus. Secundo modo est communis.


[QUAESTIO 3 UTRUM SYLLOGISMUS SIT SUBIECTUM LOGICAE]

Quaeritur de subiecto logicae an sit syllogismus.

[3.1] Quod non, uidetur:

Quia omnis scientia est per syllogismum. Si igitur de syllogismo sit scientia, hoc erit per syllogismum, quod est falsum:

[3.2] Tum quia syllogismus de quo quaeritur scientia est ignotus; syllogismus autem per quem habetur scientia est notus; nam per ignotum nihil scitur.

[3.3] Tum quia quaero de syllogismo per quem habetur scientia: aut de illo est scientia, aut non. Si non, pari ratione nec de syllogismo in communi, quia quod scitur de communi, scitur de quolibet particulari. Si sic, igitur per alium syllogismum, et sic erit procedere in infinitum in syllogismis ad habendum scientiam; quod est inconueniens, quia tunc nihil sciretur. Infinitum enim est incognitum, per Aristotelem I Physicorum; igitur idem notum et ignotum.

[3.4] Item, nihil est subiectum totius et partis; sed syllogismus est subiectum partis logicae, scilicet libri Priorum, igitur etc.

[3.5] Item, syllogismus numquam fuit in sensu, igitur nec in intellectu. Consequentia patet per Aristotelem, De sensu et sensato.

[3.6] Ad oppositum: Passiones syllogismi in logica principaliter demonstrantur de eo et de aliis propter ipsum, igitur etc.

[I. Opiniones diuersae de subiecto logicae]

[3.7] Dicitur quod subiectum logicae est conceptus formatus ab actu rationis, quia ille communis est omnibus consideratis in logica. Nam cum actus rationis sit triplex: primus indiuisibilium intelligentia, secundus compositio uel diuisio illorum indiuisibilium, tertius discursus a noto ad ignotum: de conceptu formato a primo actu rationis est liber Praedicamentorum, qui est de incomplexo; de conceptu formato a secundo actu est liber Perihermenias, qui est de enuntiatione; de conceptu formato per tertium actum est noua logica quae est de syllogismo et eius partibus subiectiuis.

[3.8] Aliter ponitur quod est de secundis intentionibus applicatis primis, sicut dicit Boethius quia illae sunt communes omnibus de terminatis in logica.

[3.9] Tertio modo ponitur ens esse subiectum, quia per Aristotelem IV Metaphysicae, circa idem laborant metaphysicus, dialecticus et sophista; metaphysicus laborat circa ens; igitur etc.

[3.10] Quarto modo ponitur oratio quia de ipsa et eius partibus determinatur in ueteri logica, cum sit genus enuntiationis; ponitur etiam in definitione syllogismi in I Priorum.

[3.11] Quinto modo ponitur argumentatio, quia de eius speciebus et partibus est tota logica.

[3.12] Sexto modo ponitur syllogismus, quia omnia alia quae considerantur in logica considerantur propter ipsum.

[II. Ad quaestionem A. Condiciones scientiae]

[3.13] Ad uidendum quae positio sit uerior, notandum quod tres condiciones sunt requisitae subiecti in scientia, uidelicet quod sit notum "quid est" et "quia est", nam haec duo oportet praesupponere demonstrationi, ut dicitur I Posteriorum. Secunda est quod per eius "quid est" demonstrentur in scientia passiones illius subiecti de eo. Tertia est quod ad ipsum omnia alia determinata in scientia reducantur et propter ipsum considerentur. Aliter enim ab eius unitate non esset unitas scientiae.

[3.14] Duae primae condiciones desunt tribus primis opinionibus quae ponuntur, quia nullius eorum secundum rationem generalem, ut ponuntur subiecta, habetur definitio in logica. Nec praemittitur ut principium scientiae, nec passio de eis aliqua in generali demonstratur; ergo quodlibet illorum est nimis commune subiectum. Etiam non differunt inter se istae tres, quod manifestum est de prima et secunda. Et de tertia probatur: quia aut ens reale est subiectum hic, aut ens rationis. Si primo modo, igitur haec scientia est realis, quod falsum est. Si secundo modo, aut igitur tantum est de ente rationis, id est, considerato ab intellectu, aut de ente rationis ut causato a ratione. Si primo modo, sic adhuc poterit esse realis. Nam nihil est subiectum alicuius scientiae nisi consideratum ab intellectu uel ratione, quia nonnisi ut est uniuersale. Igitur, oportet dare quod sit de ente causato a ratione, quod est idem cum aliis.

[3.15] Ad rationem quae est pro prima parte patet quod arguit ab insufficienti et facit fallaciam consequentis, quia desunt aliae duae condiciones subiecti.

[3.16] Ad auctoritatem Boethii dico quod logica est de illis, sed illa non sunt primum subiectum, sed communius subiecto, sicut dicimus quod omnis scientia est de ente quia nulla de non-ente.

[3.17] Ad rationem tertiae positionis dico quod laborant circa idem, non quia idem sit subiectum, sed quia in logica consideratur aliquid per quod circa omnia contingit laborare. Nam circa multa laboratur in scientia, non tamen propter hoc quodlibet illorum est principale subiectum in scientia.

[3.18] Quarto, scilicet orationi, deficit secunda condicio et tertia. Et quando accipitur quod conuenit syllogismo, dico quod nonnisi aequiuoce ei et enuntiationi; et aequiuocum non est subiectum, quia nec definibile; sumitur enim in definitione syllogismi pro argumentatione.

[3.19] Quinto, scilicet argumentationi, deest primum. Non enim ab Aristotele usquam definitur argumentatio in communi, nec ponitur eius definitio ut principium scientiae; sed Boethius definit eam in Topicis suis. Secundum etiam deest sibi, ut manifestum est secundum rationem generalem. Tertium etiam probo: quia uel est aequiuocum, et tunc manifestum est quod ab eius unitate non est scientia una, cum tunc non sit unum scibile nec unum intelligibile; uel est analogum ad contenta sub ipso, et tunc scientia non erit una ab ipso sed ab unitate primi ad quod alia attribuuntur, et illud est syllogismus sicut unitas metaphysicae est ab unitate substantiae ad quam alia entia attribuuntur.

[B. Solutio quaestionis]

[3.20] Dicendum ergo quod subiectum primum et proprium est syllogismus. Habet enim primam condicionem, quia statim post determinationem de partibus eius in ueteri logica, in principio Priorum praemittit eius definitionem. Et secundam, quia in eodem multas passiones de illo ostendit per illam definitionem, ut modum et figuram, in illis de inesse et modo ut habere tres terminos in illo capitulo "Quoniam igitur in his" per hoc quod est de necessitate accidere conclusioni etc. Et tertiam, quia propter ipsum determinatur de partibus eius, scilicet de incomplexo et enuntiatione et integralibus partibus eius subiectiuis in libro Priorum et Posteriorum; et de aliis speciebus argumentationis, quia illa reducuntur ad ipsum ut imperfectum ad perfectum; et de syllogismo sophistico, ut de priuatione eius, quia eiusdem est cognoscere habitum et priuationem. Sic ergo penes eius diuisionem et attributa illi patet diuisio logicae.

[III. Ad argumenta principalia]

[3.21] Ad primum argumentum: concedo quod scientia est de syllogismo per syllogismum aliquem particularem.

[3.22] Ad primum contra hoc, dico quod syllogismus ille notus est quoad ueritatem praemissarum, quia sunt propositiones immediatae, et quantum ad illationem conclusionis ex praemissis, quia illa est per se manifesta, cum "syllogismus perfectus sit qui nullius indiget ad hoc ut appareat necessarius", id est, ad hoc ut manifestum sit conclusionem sequi ex praemissis. Sed ille syllogismus per quem est scientia est ignotus quoad passionem, quae demonstratur de syllogismo in communi, quoad quam ipse syllogismus in communi est ignotus. Non enim quaeritur cognitio de syllogismo in communi nisi quoad passionem, et ita non est idem notum et ignotum secundum idem.

[3.23] Ad aliud contra hoc, dico quod scientia est de syllogismo per quem est scientia. Et cum quaeritur "per quem syllogismum?", dico quod per se ipsum, quia in quantum per ipsum ostenditur passio aliqua de omni syllogismo, ostenditur de se ipso in quantum est syllogismus; nec aliter est scientia de particulari.

  SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Nota tamen quod demonstrando
  passionem syllogismi de syllogismo hoc et illo fiet per alium et
  alium syllogismum et procederetur in in finitum in non
  essentialiter ordinatis, quod non est inconueniens.

[3.24] Ad secundum argumentum principale dico quod syllogismus quoad proprietates formaliter ipsum consequentes est subiectum libri Priorum. Est autem subiectum totius logicae quoad omnes passiones in se uel in suis partibus integralibus uel subiectiuis uel reducibilibus ad ipsum. Nec oportet subiectum praedicari de omnibus consideratis in scientia, sed esse propter quod alia considerantur, ut patet de subiecto naturalis scientiae, quod est corpus mobile, ubi tamen agitur de motu et natura, quae non sunt corpus mobile. Vel potest dici quod maior est falsa in scientiis quando subiectum totius multa requirit determinari propter eius cognitionem. Tunc enim de illis multis oportet in illa scientia determinare et cum hoc de ipso subiecto. Igitur aliqua pars scientiae erit de illo subiecto quod est subiectum totius. Ita est hic, ut patet de libro Physicorum respectu totius scientiae naturalis.

[3.25] Ad tertium dico quod illa propositio Aristotelis "nihil est in intellectu" etc., uera est de eo quod est primum intelligibile, quod est "quid" rei materialis, non autem de omnibus per se intelligibilibus, quia multa per se intelliguntur, non quia speciem faciunt in sensu, sed per reflexionem intellectus; et ita est de syllogismo. "In plus enim est "per se" quam "primo"," ut dicitur I Posteriorum. Isosceles enim per se habet tres, sed non primo.


[PROOEMIUM AD QUAESTIONES DE UNIVERSALI]

In speciali quaerendum est de uniuersali. Et quia omnem quaestionem praecedit quid dicitur per nomen, ideo notandum est quod "uniuersale", sicut et caetera concreta, sumitur tripliciter. Quandoque pro subiecto, scilicet pro re primae intentionis cui applicatur intentio uniuersalis, et hoc modo uniuersale est primum obiectum intellectus.

  SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Et omnis scientia est uniuersalium,
  maxime tamen metaphysica quia considerat "quod quid est" cuiuslibet
  rei quod est primum obiectum intellectus.

Quandoque sumitur pro forma, scilicet pro re secundae intentionis, causata ab intellectu et applicabili rebus primae intentionis, et sic loquitur logicus proprie de uniuersali. Tertio modo pro aggregato ex subiecto et forma, et illud est ens per accidens, quia aggregat diuersas naturas ex quibus non fit unum per se; et sic non est de consideratione alicuius artificis, quia de ente per accidens, per Aristotelem VI Metaphysicae, nulla est scientia, quia non est definibile. Tantum igitur de caetero fiet sermo de uniuersali secundo modo sumpto.

[QUAESTIO 4 UTRUM UNIVERSALE SIT ENS]

Quaeritur utrum uniuersale sit ens.

[4.1] Quod non, uidetur, per Boethium:

Quia "omne quod est, ideo est quia unum numero est"; uniuersale non est unum numero quia praedicatur de pluribus; igitur etc.

[4.2] Item, per Aristotelem in Praedicamentis: omne quod est aliud a prima substantia, aut dicitur de prima substantia, aut est in illa; uniuersale est aliud a prima substantia, et nec dicitur de prima substantia, nec est in illa; igitur etc. Probatio minoris: solae secundae substantiae dicuntur de primis, per Aristotelem. Uniuersale, cum sit accidens, non est secunda substantia. Nec est in primis, quia tunc prima substantia esset uniuersale, sicut in quo est albedo, est album.

[4.3] Item, aut est a natura, aut ab intellectu. Non a natura, quia tunc esset singulare et terminus transmutationis. Igitur ab intellectu solo; igitur est figmentum et ita non-ens.

[4.4] Ad oppositum:

Uniuersale definitur ab Aristotele I Perihermenias; sed non-entis non est definitio; igitur etc.

[4.5] Item, per Boethium secundae substantiae applicantur primis; sed non-ens non applicatur enti.

  SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Item de uniuersali datur nobis
  scientia a Porphyrio.

[I. Solutio quaestionis]

[4.6] Dicendum quod uniuersale est ens, quia sub ratione non-entis nihil intelligitur, quia intelligibile mouet intellectum. Cum enim intellectus sit uirtus passiua, per Aristotelem III De anima, non operatur nisi moueatur ab obiecto; non-ens non potest mouere aliquid, quia mouere est entis in actu; igitur nihil intelligitur sub ratione non-entis. Quidquid autem intelligitur, intelligitur sub ratione uniuersalis; igitur illa ratio non est non-ens.

[II. Ad argumenta principalia]

[4.7] Ad primum argumentum: Boethius intelligit de illo quod est praeter operationem intellectus, cuiusmodi non est uniuersale.

[4.8] Ad secundum dicitur similiter quod Aristoteles sic intelligit.

[4.9] Contra: probat conclusionem illam per hoc quod secundae substantiae dicuntur de primis; accidentia sunt in primis. Secundae autem substantiae, ut ibi loquitur, non sunt praeter operationem intellectus. Probatio minoris: diuidit in principio capituli substantiam in primam et secundam. Si igitur illa diuisio ualeat, sequitur quod membra, ut ibi intelligit, opponuntur. Sed quod est "secunda substantia praeter operationem intellectus" non opponitur primae substantiae, sed est idem sibi. Igitur non intelligit de secunda substantia quoad illud quod est ens praeter operationem intellectus.

[4.10] Ideo dicitur quod uniuersale dicitur de primis.

[4.11] Ad illud quod est contra hoc quod solae secundae substantiae dicuntur de primis, dico quod secundae substantiae, ut ibi loquitur, sunt accidentia non realia, de quibus ponit aliud membrum, scilicet "esse in", sed intentionalia, quibus per se competit "dici de". Uniuersale autem est quid communius ad secundam substantiam, quia secunda substantia dicit uniuersale applicatum ad aliquid in genere substantiae.

  SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Contra: si uniuersale dicatur de
  prima substantia, igitur "Ioannes" est uniuersale. Dicendum quod
  differentia est inter actum praedicandi exercitum et actum
  praedicandi signatum. Quia ab actu praedicandi signato ad actum
  praedicandi exercitum in eisdem terminis non tenet consequentia per
  se, tamen ab intentionibus cum hoc uerbo "praedicari" per se ad
  fundamenta cum hoc uerbo "est" tenet consequentia. Quia esse est
  rei, non intentionis; praedicari autem e conuerso, scilicet
  intentionis et non rei. Ut hic: genus praedicatur de specie, ergo
  homo est animal.

[4.12] Ad tertium dico quod uniuersale est ab intellectu. Cum dicitur "igitur est figmentum", dico quod non sequitur, quia figmento nihil correspondet extra; uniuersali autem aliquid correspondet extra a quo mouetur intellectus ad causandum talem intentionem. Est enim, secundum Boethium, species tenuis similitudo singularium, et genus magis tenuis specierum. Dico igitur quod effectiue est ab intellectu, sed materialiter siue originaliter siue occasionaliter a proprietate in re; figmentum autem non sic; igitur non est figmentum.


[QUAESTIO 5 UTRUM UNIVERSALE SIT PER SE INTELLIGIBILE]

Quaeritur utrum uniuersale sit per se intelligibile.

[5.1] Quod non, uidetur, per Aristotelem De sensu et sensato: "Nihil est in intellectu nisi quod prius fuit sub sensu"; sed uniuersale numquam fuit sub sensu; igitur etc.

[5.2] Item, omnis uirtus passiua praesupponit suum obiectum in actu ante eius operationem, quia ab obiecto capit suum actum per quem potest operari; uniuersale autem non praesupponitur ab intellectu sed causatur, per Commentatorem II De anima; igitur etc.

[5.3] Ad oppositum: Quidquid definitur, est per se obiectum intellectus; uniuersale autem definitur ab Aristotele; igitur etc.

  SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Praeterea, omne definibile est
  intelligibile; uniuersale definibile, ergo etc.

[I. Solutio quaestionis]

[5.4] Dicendum quod uniuersale est per se intelligibile. Quod patet sic: primum obiectum intellectus, scilicet "quod quid est" intelligitur sub ratione uniuersalis. Illa autem ratio non est idem essentialiter cum illo "quod quid est", sed modus eius accidentalis. Igitur intellectus potest cognoscere differentiam inter suum primum obiectum et illum modum, quia potest distinguere inter omnia quae non sunt essentialiter eadem. Sed omnis uirtus, cognoscens per se differentiam inter aliqua duo, cognoscit utrumque extremum sub propria ratione, per Aristotelem II De anima. Per hoc enim probat sensum communem esse. Igitur intellectus potest cognoscere illum modum siue rationem uniuersalis per se et sub propria ratione. Hoc modo, reflectendo, cognoscit intellectus se et suam operationem et modum operandi et caetera quae sibi insunt.

[II. Ad argumenta principalia]

[5.5] Ad primum dictum est supra quod intelligit de primo obiecto, quod est quid rei materialis. Vel aliter: intelligit secundum naturam sensitiuam, scilicet de sensibilibus, cuiusmodi non est uniuersale.

[5.6] Ad secundum dico quod intellectus possibilis est uirtus passiua, et illa praesupponit uniuersale, quod est eius obiectum. Sed intellectus agens non praesupponit, quia non est uirtus passiua. Uniuersale etiam non est obiectum eius, sed "quod quid est" in phantasmatibus, et uniuersale est finis eius.

[QUAESTIO 6 [UTRUM UNIVERSALE HABEAT ALIQUAS PROPRIETATES]

Quaeritur utrum uniuersale habeat aliquas proprietates.

[6.1] Quod non, uidetur:

Quia proprium eius non potest esse singulare, quia tunc non conuerteretur cum ipso, igitur est uniuersale. Igitur non est aliud ab illo cuius proprium ponitur; quod est inconueniens, quia proprium non indicat esse eius cuius est proprium, per Aristotelem I Topicorum.

[6.2] Item, si habeat aliquam passionem, illa inerit ei "omni et soli et semper". Igitur erit proprium; quod est inconueniens, quia tunc illa contineretur sub proprio, quod est species uniuersalis, et erit conuer tibile cum ipso uniuersali, quod est inconueniens.

[6.3] Item, accidens non est subiectum accidentis, per Aristotelem IV Metaphysicae; uniuersale est accidens; igitur etc.

[6.4] |{ Item, omnis passio est minus ens suo subiecto; sed minus ens ente rationis est non-ens; igitur cum uniuersale sit ens rationis, eius passio erit non-ens. }|

[6.5] Ad oppositum est Porphyrius qui assignat aliquam conuenientiam omnium quinque uniuersalium. Unde manifestum est quod conueniunt in aliqua proprietate. Si ergo illa insit illis uniuoce, hoc erit per rationem communem quae est in eis, et illius communis erit passio. Quia si passio uniuoca sit, eius subiectum primum erit uniuocum, per Aristotelem II Posteriorum. Ergo talis passio est ipsius uniuersalis primo.

[I. Solutio quaestionis]

[6.6] Dicendum quod sic: quia definitio, definiens sufficienter, in dicat essentiam cuiuslibet. Igitur cuicumque inest aliquid conuertibiliter, praeter ea quae ponuntur in eius definitione, illud habet tale inhaerens pro passione; sic inest aliquid uniuersali. Quia si definitio uera sit "uniuersale est praedicabile de pluribus", quae ponitur I Perihermenias, conuertibile praeter essentiam uniuersalis erit illud quod ponitur I Posteriorum, scilicet esse unum in multis et de multis. Et e conuerso, si illa sit definitio uera, illud erit proprium, et ita alterutrum per definitionem uniuersalis potest de uniuersali de monstratiue concludi et ita sciri.

[II. Ad argumenta principalia]

[6.7] Ad primum argumentum dico quod passio ipsius uniuersalis ponatur quod sit a a est uniuersale, non quod sit essentialiter idem suo subiecto, sed quod uniuersale applicetur sibi ut modus eius et erit praedicatio denominatiua: "a est uniuersale".

[6.8] Contra: subiectum non praedicatur denominatiue de accidente nec dicit modum eius. Ergo nec uniuersale dicit modum suae passionis.

[6.9] Dico quod uniuersale potest sumi ut "quid" uel ut "modus". Ratio concludit primo modo.

[6.10] Per idem ad secundum dico quod est proprium denominatiue, sed non continetur sub proprio. Possibile est enim maxime in intentionibus aliquid conuerti cum genere et denominari a specie.

[6.11] Ad tertium dico quod accidens non est subiectum primum accidentis quod est subsistens et supportans, nam tale est sola substantia. Potest tamen accidens esse proximum et immediatum sub iectum accidentis, quia est ratio susceptiua per quam aliud inest substantiae, ut superficies est subiectum albedinis. Hoc modo est in ac cidentibus subiectum passionis.

[6.12] |{ Ad quartum dico quod in ente rationis sunt multi gradus sicut in ente naturae, quia modus intelligendi est minus ens ente intelligibili. Unde quod est minus ens ente rationis in ultimo gradu est non-ens, sed non sic est proprium quod conuertitur cum uniuersali. }|

[QUAESTIO 7 UTRUM UNIVERSALE SIT SUBIECTUM LIBRI PORPHYRII]

Viso quod uniuersale habet condiciones requisitas ad subiectum scientiae, quia uidelicet est ens et definibile et habens passiones demonstrabiles de eo, quaeritur an ipsum uniuersale sit subiectum libri Porphyrii.

[7-8.1] Quod non, uidetur:

Quia aut uniuersale in quantum est intentio, aut in quantum est applicabile rei. Primo modo non, quia sic intentio habet considerari a metaphysico. Probatio: quia metaphysicus considerat quod libet in quantum ens, igitur et intentionem in quantum ens, ergo et intentionem in quantum intentio, quia idem est intentio in quan tum intentio et intentio in quantum ens, sicut idem est homo in quantum homo et homo in quantum ens. Non secundo modo, quia sic est illud totum "ens per accidens" de quo non est scientia.

[7-8.2] Item, omnis scientia realis est de uniuersali, quia "singularium non est scientia"; ergo haec scientia rationalis non est de uniuersali.

[7-8.3] Item, hic determinatur de istis quinque sub propria ratione, diuidendo et definiendo quodlibet per propria sibi, nullam faciendo mentionem de uniuersali secundum se, nec quoad eius "quod quid est" nec quoad passiones. Ergo haec quinque erunt subiectum, et non uniuersale.

[7-8.4] Ad oppositum:

Haec scientia est una; ergo habet unum subiectum. Igitur haec quinque non sunt subiectum nisi secundum quod conueniunt in uno communi, quod erit primum subiectum et illud est uniuersale.

[QUAESTIO 8] [AN UNIVERSALE SIT UNIVOCUM AD QUINQUE PRAEDICABILIA]

Iuxta hoc quaeritur, de unitate istorum quinque in hoc quod est "uniuersale", an "uniuersale" sit uniuocum ad haec quinque.

[7-8.5] Quod non, probo:

Omne uniuocum multis se habet ad illa sub ratione alicuius uniuersalis; uniuersale non comparatur ad haec sub ratione uniuer salis; igitur etc. Probatio minoris: quia non sub ratione alicuius istorum quinque, quia nullum istorum conuenit aliis, sed quodlibet est distinctum ab aliis; si ergo sub ratione alterius, erit sextum uni uersale.

[7-8.6] Dicitur quod comparatur ad haec quinque sub ratione generis, quia praedicatur de istis in quid, et haec differunt specie inter se.

[7-8.7] Contra hoc: si uniuersale est genus ad haec, ergo quodlibet istorum est species; ergo genus est species. Quod falsum est, quia species opposita non praedicatur de alia uere cum hoc uerbo "est"; sed genus et species sunt species disparatae sub uniuersali, si uniuersale ponatur genus istorum quinque.

[7-8.8] Item, "genus non praedicatur de speciebus secundum magis et minus", per Porphyrium cap. "De differentia"; uniuersale praedicatur secundum magis et minus de istis, quia genus est uniuersalius quam species uel differentia, quia praedicatur de pluribus.

[7-8.9] Ad oppositum:

Uniuersale praedicatur secundum nomen et rationem; ergo uniuoce. Consequentia patet per Aristotelem in principio Praedicamentorum. Antecedens est manifestum, quia quodlibet istorum est "aptum natum dici de pluribus"; per quod definitur uniuersale, I Perihermenias.

[I. Ad octauam quaestionem: Opinio Alberti]

[7-8.10] Ad istam quaestionem dicitur quod uniuersale est analogum ad ista quinque, quia per prius dicitur de genere, per posterius de aliis, ut patet per tertiam rationem ad primam partem.

[II. Ad septimam quaestionem A. Opinio Alberti]

[7-8.11] Et secundum hoc respondetur ad aliam quaestionem quod uniuersale non est hic subiectum, sed quinque uniuersalia, et tamen scientia est una propter unitatem primi ad quod alia attribuuntur, quod est genus.

[7-8.12] Contra hoc: in omni genere aliqua species perfectius participat naturam generis quam alia. Ideo dicit naturalis quod "in genere latent aequiuocationes," VII Physicorum. Sed logicus ponit genus uniuocum propter unitatem rationis, sicut in principio Praedicamentorum animal uniuocum est homini et boui; ergo, logice loquendo, poterit uniuersale esse genus istorum quinque, licet genus aliquo modo sit perfectius aliis.

[7-8.13] Item, quoad solutionem alterius quaestionis non dicitur con uenienter, ut uidetur, quia in principio VII Metaphysicae ex hoc quod substantia est primum ens, concludit Aristoteles: "quapropter solum et maxime et primum de sic ente speculandum est". Ex quo accipitur quod ad determinandum de multis, dictis per attributionem ad aliquod primum, sufficit determinare de illo primo. Secundum hoc igitur Porphyrio sufficeret determinare de genere tantum.

[7-8.14] Item, ratio sic ponentium non concludit, quia numerus est multitudo aggregata ex unitatibus, nec tamen dicitur analogice de binario et ternario, licet ternarius sit ex pluribus unitatibus, sed simpliciter uniuoce praedicatur.

[B. Solutio octauae quaestionis]

[7-8.15] Propter hoc ad rationem suppositam ad oppositum quaestionis dicendum quod uniuersale praedicatur uniuoce de istis quinque.

[III. Ad argumenta principalia

[7-8.16] Ad primum argumentum dico quod intentio generis sibi applicatur respectu istorum quinque. Cum dicitur "quodlibet istorum est distinctum ab aliis", uerum est. Ideo non praedicantur de se inuicem praedicatione exercita, nec aliquid de uno istorum sub ratione alterius, sed praedicatione signata, quia ratio generis est extranea uniuersali quando unitur istis per hoc uerbum "est", sicut et animali cum dicitur "homo est animal".

[7-8.17] Ad argumentum primum contra hoc concedo quod quodlibet istorum est species, nec est inconueniens species eiusdem generis in accidentibus praedicari de se inuicem denominatiue.

[7-8.18] Contra: inconueniens est in speciebus eiusdem generis. Nam sicut haec est falsa "albedo est nigredo", ita haec "album est nigrum".

[7-8.19] Dico quod non est uerum uniuersaliter, licet forte in absolutis ita sit; non tamen in relatiuis, ut idem est pater et filius. Qua ratione enim sequitur "pater huius, ergo pater", pari ratione sequitur "filius huius, ergo filius". Sicut ergo antecedentia stant simul, sic et consequentia. Similiter et relatiua talia possunt dici de eodem et de se inuicem, non tamen relatiue opposita, quia non sunt opposita nisi respectu eiusdem. Sunt autem relatiua secundum communem rationem suam. Pater enim primo refertur ad filium; non pater huius ad filium huius. Ita in proposito, "genus est species", non respectu eiusdem.

[7-8.20] Aliter dicitur quod tales "genus est species" possunt esse uerae denominatiua praedicatione. Quaelibet istarum intentionum potest accipi ut "quid" uel ut "modus". Quando enim est illud quod intelligitur, tunc est quid; quando autem est ratio sub qua aliud in telligitur, tunc accipitur ut modus. Secundae ergo intentiones non opponuntur nisi utrumque accipitur ut quid uel utrumque ut mo dus. Haec autem "genus est species", ut uera est, accipitur genus ut "quid", quia in comparatione ad uniuersale quod est suum genus; species ut modus, quia sub tali modo intelligitur genus respectu uniuersalis.

[7-8.21] Sed si inferatur "ergo praedicatur oppositum de opposito", fit fallacia figurae dictionis, commutando modum in quid uel e con uerso. Verbi gratia "plurale est singulare", haec est uera ut "plurale" accipitur ut quid, "singulare" ut modus, quia quod significatur per singulare est modus eius quod significatur per plurale; nec est oppo sitio.

[7-8.22] Dicitur tamen quod "singulare" dicit quid, quia accipitur pro suo significato respectu subiecti; "plurale" dicit modum, quia accipitur pro suo modo respectu praedicati. Nam pro re significata non inest sibi praedicatum. Et si utroque modo dicatur, non est differentia ad propositum.

[7-8.23] Ad aliud dico quod genus non est magis uniuersale, quia "magis" dicit intensionem formae eius cui adiungitur , sed quodammodo maius uniuersale, quia extenditur ad plura, sicut quaternarius est maior numerus binario, non magis. Sicut etiam una species specialissima non dicitur magis species quam alia, licet habeat plura contenta sub se.

[IV. Solutio septimae quaestionis]

[7-8.24] Ad primam quaestionem dicendum quod uniuersale est subiectum huius scientiae. Cum enim sint tres principales condiciones subiecti, "uniuersale" primam habet, quia hic supponitur "quid est" et "quia est" tamquam notum. Nec enim esset possibile aliquam speciem eius sciri, ignoto de ipso "quid est" et "quia est". Hic autem eius species definiuntur, nec oportuit hic definitionem uniuersalis poni, quam supponit auctor sufficienter assignatam fuisse ab Aristotele I Perihermenias uel I Posteriorum. Unde ratione uniuersalis, scilicet "praedicari de pluribus" utitur in definitione istorum uniuersalium.

[7-8.25] Habet etiam secundam condicionem subiecti quia si aliqua passio uniuoca istis quinque de eis ostenditur per rationem uniuersalis, illa per hoc ostenditur de uniuersali tamquam de primo subiecto, et si de uno hic demonstratur per rationem uniuersalis quae est "praedicari de pluribus" in hoc ostenditur de uniuersali quia medium demonstrationis aequatur passioni; aliter esset inconueniens. Sed hoc fit hic, ut patet, quia "differre ab indiuiduo" demonstratur de genere per hanc particulam "praedicari de pluribus", et ita supponitur posse ostendi de aliis.

[7-8.26] Tertia condicio manifesta est, quia quodlibet istorum est eius species et ipsum diuiditur in haec quinque a Porphyrio, quia posita definitione generis ad eius declarationem ponit diuisionem, cuius unum membrum est "praedicari de pluribus", per quod intelligit uniuersale quod subdiuiditur in haec quinque.

[V. Ad argumenta principalia septimae quaestionis]

[7-8.27] Ad primum argumentum dico quod illa diuisio non est per opposita. Quia intentio, secundum quod intentio, est applicabilis rei. Unde concedo utrumque membrum, cum sit idem.

[7-8.28] Cum obicitur contra primum membrum, dici potest quod metaphysicus omne ens reale considerat, non ens rationis cuiusmodi est uniuersale ut hic loquimur. Vel concedatur quod considerat inten tionem in quantum ens; non tamen sequitur "intentionem in quantum intentio", quia non sunt idem. Quod uniuersaliter accidit quando sequens reduplicationem non significat absolute essentiam; sicut non est idem "mobile in quantum mobile" et "mobile in quantum ens". Per hoc patet ad exemplum de homine, quia non est simile.

[7-8.29] Quod obicitur contra aliud membrum de ente per accidens: dico quod non est ens per accidens sicut aggregatum, quia res non cadit in intellectu illius ut pars sed ut determinans respectum. Hoc modo accidens intelligitur in dependentia ad substantiam, nec tamen ut ens per accidens.

  SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Ad secundum dicendum quod scientia
  realis est de uniuersali primo modo, quod est res; sed logica est
  de uniuersali secundo modo, quod est intentio.

[7-8.30] Ad tertium patet per dicta in solutione quaestionis etc.


[QUAESTIO 9 UTRUM UNIVERSALE SIT IN RE VEL IN INTELLECTU]

Quaeritur de uniuersali, ut hic loquimur, cum sit accidens, in quo est ut in subiecto, utrum in re uel in intellectu.

[9-11.] Quod non in re, probo:

[9-11.] Omne accidens, quod est in re, est proprium uel commune. Si proprium, inest indiuiduis, licet non primo, quia proprium per se inest speciei, et "per se" praesupponit "de omni".

  SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: sicut dicit Porphyrius quod proprium
  inest omni.

Si commune, primo inest indiuiduis. Si igitur esset accidens in re, esset primo in indiuiduis. Hoc est falsum, quia tunc indiuiduum esset uniuersale; igitur etc.

[9-11.] Item, intellectus est uirtus passiua, per Aristotelem III De anima. Igitur non agit extra mittendo, sicut est de sensu, per Aristotelem I Topicorum. Igitur cum causet uniuersale, non extramittit illud. Igitur non est in subiecto aliquo extra ipsum.

[9-11.] Item, ex intellectu et intelligibili fit uerius unum quam ex materia et forma, per Commentatorem III De anima. Sed forma non est extra materiam nec e conuerso; igitur nec intelligibile extra intellectum nec e conuerso. Igitur nec modus intelligibilis extra intellectum. Igitur nec uniuersale.

[9-11.] Ad oppositum:

[9-11.] "Materia et efficiens non coincidunt", per Aristotelem II Physicorum. Intellectus est causa efficiens uniuersalis; igitur non est materia. Ergo nec subiectum, quia accidentia non habent materiam nisi "in qua", quae dicitur subiectum eorum.

  SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: ergo est in re, non in intellectu.

[9-11.] Item, per Commentatorem II De anima: "Intellectus facit uniuersalitatem in rebus"; igitur illa est in re et non in intellectu.

[9-11.] Item, accidens est in illo ut in subiecto quod denominat; uniuersale denominat rem, non intellectum; ergo etc.


[QUAESTIO 10 UTRUM HAEC SIT VERA "HOMO EST UNIVERSALE"]

Iuxta hoc quaeritur de ueritate istius "homo est uniuersale" et consimilium ubi praedicatur intentio.

[9-11.] Quod sint falsae, probo:

[9-11.] Subiectum significat ueram naturam, ergo istam supponit. Praedicatum non praedicat ueram naturam, quia nec significat. Ergo, praedicatur non uera natura de uera natura; igitur oppositum de opposito.

[9-11.] Item, si homo est species; et species est intentio; igitur homo est intentio. Conclusio est falsa; et non minor, igitur maior.

[9-11.] Item, praedicatio uera in abstracto est uera per se primo modo. Haec non est uera per se primo modo "homo est species", et praedicatum et subiectum sunt abstracta; igitur propositio falsa.

[9-11.] Ad oppositum:

[9-11.] De quocumque praedicatur definitio, et praedicatur definitum. Sedc "homo" praedicatur de pluribus differentibus numero. Igitur est species, igitur uniuersale.

[QUAESTIO 11 UTRUM TALES PROPOSITIONES, UT "HOMO EST UNIVERSALE", SINT PER SE]

[9-11.] Iuxta hoc quaeritur an tales sint per se.

[9-11.] Quod sic, uidetur:

[9-11.] Cui per se inest definitio, et definitum; sed "homo" per se praedi

  SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Sed definitio speciei praedicatur de
  homine sic dicendo.

[9-11.] catur de pluribus differentibus numero; igitur homo per se est species.

[9-11.] Item, quod est per se intelligibile est per se uniuersale; homo est per se intelligibile, quia per suum "quod quid est", quod est idem sibi.

[9-11.] Item, uniuersale conuenit homini secundum quod abstrahitur ab omni accidente; igitur non inhaeret ei ut accidens. Antecedens est manifestum, quia homo, ut coniungitur accidentibus, est singulare.

[9-11.] Ad oppositum:

[9-11.] "Per se" praesupponit "de omni"; igitur si homo est per se uniuersale, omnis homo est uniuersale. Consequens est falsum, igitur et antecedens.

[I. Responsio ad nonam quaestionem]

[9-11.] Ad primam quaestionem dicendum quod uniuersale est in re ut in subiecto, quia illam denominat, non intellectum. Sed in intellectu est ut in efficiente et ut cognitum in cognoscente.

[9-11.] Sciendum tamen quod significatum termini communis, significantis ueram naturam, tripliciter potest considerari. Uno modo secundum esse in suppositis, quod dicitur esse materiale eius, et hoc modo insunt ei accidentia communia. Secundo modo consideratur absolute secundum esse quiditatiuum, et sic insunt ei praedicata essentialia. Tertio modo ut per formam intelligibilem ab intellectu apprehenditur, quod est esse cognitum, et sic insunt ei intentiones.

[9-11.] Intellectus enim, considerans naturam hominis unam in multis et de multis, ab aliqua proprietate reperta in natura sic considerata mouetur ad causandum intentionem; et illam causatam attribuit illi naturae cuius est proprietas a qua accipitur.

[II. Ad argumenta principalia

[9-11.] nonae quaestionis]

[9-11.] Ad primum dico quod procedit de accidente reali quod inest naturae secundum esse materiale.

[9-11.] Ad secundum dico quod non attribuit aliquam proprietatem rei per eius transmutationem, quia non est uirtus factiua. Potest tamen aliquam attribuere quae dicit habitudinem rei ad intellectum, praesertim si accipiatur a proprietate illius rei, sicut attribuit modos significandi dictioni significatiuae, qui sunt in uoce ut in subiecto, effectiue tamen ab intellectu.

[9-11.] Ad tertium: illud dictum Commentatoris non potest intelligi

[9-11.] quod fiat unum compositum ex illis, quia tunc intellectus esset compositus ex quiditatibus omnium sensibilium. Sed intelligendum est quod intellectus in actu uerius recipit praedicationem "unius" cum intelligibili actu quam materia cum forma, quia intellectus in actu est intelligibile in actu, quia per speciem intelligibilis in actu potest se ipsum intelligere, reflectendo. Materia autem non est forma per hoc quod componitur cum forma.

[III. Responsio ad decimam quaestionem]

[9-11.] Ad secundam quaestionem dicendum quod est uera eo modo quo nunc dictum est, hoc accidens inest rei, quia illo modo definitio intentionis inest rei.

[9-11.] Contra hoc: species inest homini secundum quod dicitur de pluribus etc. Sed non dicitur de illis nisi secundum quod est in illis, et hoc est secundum esse materiale. Igitur primo modo est propositio uera.

[9-11.] Ad hoc dico quod species inest homini secundum quod "homo" praedicatur de indiuiduis, loquendo de praedicatione signata, non de praedicatione exercita, id est non secundum quod est idem suppositis, et illud est primum membrum distinctionis.

[IV. Ad argumenta principalia

[9-11.] decimae quaestionis]

[9-11.] Ad primum argumentum dico quod "uera natura" potest supponi tripliciter. Nec tamen propositio est distinguenda, quia diuersitas suppositionis stat cum unitate subiecti. Sed est magis multiplicitas figurae dictionis, si qua sit. Est igitur propositio simpliciter uera, quia secundum quod subiectum supponit ueram naturam, ut comparatur ad intellectum, inest ei tale accidens. Multiplex enim secundum figuram dictionis non est uere multiplex, sed tantum phantastice. Unde haec non distinguitur "Socrates est homo", licet esset falsa si "homo" acciperetur sicut accipitur hic "homo est species".

[9-11.] Ad secundum dico quod haec est falsa "species est intentio", sicut haec "album est color", quia species denominatiue aliquid aliud importat quam intentio in abstracto.

[9-11.] Contra: tunc haec est uera "species est intentionale", et ita sequitur "ergo homo est intentionale". Dici potest quod est fallacia accidentis, quia "species" respectu hominis accipitur ut modus, respectu intentionis ut quid, quia quodlibet in suo genere est quid.

[9-11.] Ad tertium dico quod non est ibi praedicatio in abstracto,

[9-11.] quia species est concretum et denominatiue praedicatur de re.

[V. Responsio ad undecimam quaestionem]

[9-11.] Ad tertiam quaestionem dicendum quod tales non sunt per se. Quod patet de primo modo sic: in primo modo praedicatur definitio uel pars definitionis de definito. Impossibile est autem aliquam rem secundae intentionis definire rem primae intentionis, quia tunc illa res secundum suam essentiam partim esset a natura et partim ab intellectu, et ita a diuersis causis non ordinatis; quare non esset unum essentialiter. Igitur impossibile est aliquam intentionem primo modo per se praedicari de re. Nec secundo modo, quia non causatur intentio ex per se principiis subiecti. Nec quarto modo, quia res non est causa efficiens intentionis, sed intellectus. Nec uniuersaliter aliquo modo, quia tunc esset natura sufficiens causa talis accidentis. In quocumque igitur esset illa natura, illi inesset accidens, quod falsum est.

  SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: quia singulari inest illa natura
  simpliciter.

[VI. Ad argumenta principalia

[9-11.] undecimae quaestionis]

[9-11.] Ad primum argumentum: negatur minor.

[9-11.] Contra: si non praedicatur per se, tunc per accidens. Igitur haec est per accidens "homo est animal". Et ista responsio est contra communem modum loquendi.

[9-11.] Ideo dico quod "per se" in minori potest determinare inhaerentiam huius praedicati "praedicatur de pluribus"; uel inhaerens, scilicet praedicatum. Primo modo est falsa et sequitur conclusio falsa. Secundo modo est uera, nec infert consequens. Sicut simile patet hic "accidens est per se ens". Quia si "per se" determinet inhaerentiam, uera est;

  SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: quia ens non praedicatur in quid de
  quolibet.

si inhaerens, falsa est.

[9-11.] Ad secundum per idem: minor est uera ut "per se" determinat inhaerens, et sic maior falsa.

[9-11.] Ad tertium dico quod uniuersale inest homini ut abstrahitur ab omni accidente reali quod consequitur ipsum secundum esse materiale, non ab accidente intentionali.


[QUAESTIO 12 UTRUM UNIVERSALIA SINT TANTUM QUINQUE]

[12.] Quaeritur de numero uniuersalium utrum sint tantum quinque.

[12.] Quod non, uidetur:

[12.] Quia praedicari est proprium uniuersali; quot igitur sunt praedicata, tot uniuersalia. Sed in I Topicorum non ponuntur nisi quattuor praedicata, igitur etc. Per idem ostenditur quod sunt tantum tria, quia ibi non ponuntur species et differentia; igitur illa non sunt uniuersalia. Etiam quod sunt sex, quia ibi ponitur definitio; igitur praeter haec quinque, illud erit sextum uniuersale.

[12.] Item, "quot modis dicitur unum oppositorum, tot modis dicitur et reliquum" per Aristotelem I Topicorum. Uniuersale et singulare sunt opposita, et "singularia sunt infinita", igitur et uniuersalia.

[12.] Item, indiuiduum est uniuersale, quia praedicatur de pluribus; et est nullum istorum, ut patet inductiue; igitur etc.

[12.] Item, ens est uniuersale. Et non est genus, per Aristotelem III Metaphysicae; praedicatur enim per se de differentia. Nec species, quia tunc haberet genus supra se. Nec aliquod aliorum trium uniuersalium, quia illa praedicantur in quale. Ens praedicatur in quid de omnibus, per Aristotelem IV Metaphysicae.

[12.] Ad oppositum est Porphyrius.

[I. Ad quaestionem]

[12.] Dicendum quod sunt tantum quinque uniuersalia. Sed illud diuersimode ponitur.

[A. Opinio prima: Alberti Magni 1. Opinionis expositio]

[12.] Uno modo accipitur sufficientia eorum sic: uniuersale uel significat substantiam uel accidens. Si substantiam, uel totam uel partem. Si partem, uel materialem, et sic est genus; uel formalem, et sic est differentia. Vel totam substantiam, et sic est species, quia "species dicit totum esse indiuiduorum". Si accidens, uel conuertibile, et sic est proprium; uel non conuertibile, et sic est quintum uniuersale. Cum igitur non sit possibile significare aliquid dicibile de pluribus nisi aliquo istorum modorum, non erunt nisi haec quinque uniuersalia.

[2. Refutatio opinionis primae]

[12.] Contra hunc modum: uniuersalia, cum sint intentiones secundae, accidunt rebus primae intentionis. Sed nihil per se distinguitur secundum illud cui accidit, igitur nec intentiones distinguuntur per se penes res. Sed logicus considerat intentiones per se, igitur illa diuisio non est logicalis.

[12.] Item, omnia uniuersalia inueniuntur in genere accidentis; igitur male distinguuntur per "significare substantiam uel accidens".

[B. Opinio secunda: 1. Opinionis expositio]

[12.] Ideo datur aliter sufficientia eorum penes "ordinari". Dicitur enim quod, quia hic liber immediate ordinatur ad librum Praedicamentorum ubi determinatur de ordinabili in genere, ideo hic loquitur de uniuersalibus secundum quod sunt ordinabilia in genere. Et datur sic sufficientia: quia ordo potest esse eorum quae sunt in eodem genere inter se, uel eorum quae sunt in uno genere ad illa quae sunt in alio genere. In eodem genere potest esse ordo directusa secundum "sub" et "supra", et sic sunt duo uniuersalia, scilicet genus et species; uel ordo indirectus, et sic est differentia supra speciem indirecte et sub genere. Accidentium autem ad substantias est ordo: uel conuertibilium uel non conuertibilium; et secundum hoc sunt alia duo uniuersalia.bc

[2. Refutatio opinionis secundae]

[12.] Contra hunc modum: aliqua, secundum quod sunt ordinabilia in genere secundum "sub" et "supra", sunt praedicabilia et subicibilia, igitur hic determinatur de istis in quantum sunt praedicabiliad et subicibilia.

[12.] a Loco "directus genere", textus interpolatus: uel eorum quae se habent secundum sub et supra uel eorum quae non se habent secundum sub et supra. Si primo modo, sic est genus et species quae directe se habent secundum sub et supra. Si secundo modo, sic sunt differentiae quae sunt supra species et sub generibus indirecte et lateraliter.

[12.] b Sequitur adnotatio interpolata: quia si conuertibilium sic est proprium, si non conuertibilium sic erit accidens.

[12.] c Sequitur alia adnotatio: scilicet proprium et accidens.

[12.] d Sequitur adnotatio interpolata: ergo non in quantum sunt ordinabilia, quia ut sic non sunt tantum ordinabilia immo.

[12.] Item, unumquodque definitur hic per "praedicari" uel ei aequiualens.

[12.] Item, si non datur diuersitas inter hunc librum et librum Topicorum, tunc differentia magis esset ibi numeranda quam hic, cum magis habeat rationem praedicabilis quam ordinabilis.

[12.] Item, indiuiduum est per se ordinabile in genere. Igitur, licet non praedicetur proprie, tamen esset ponendum hic sextum uniuersale, quia per sic dicentes non agitur hic de istis in quantum sunt praedicabilia.e

[12.] Item, sicut accidentia habent ordinem ad subiectum, quod est substantia uel aliud accidens, ita subiectum ad accidens. Igitur ex parte subiecti possunt accipi duo uniuersalia penes eius ordinationem duplicem ad accidens sicut est ex parte accidentis.

[II. Opinio Scoti]

[12.] Propter istas tres rationes omittendus est iste modus, et dicendum est aliter quod sufficientia eorum accipitur penes "praedicari" sic: quia praedicari diuiditur "in quid" et "in quale" tamquam in per se differentias, quia isti sunt primi modi praedicandi. Praedicari

[12.] e Sequitur adnotatio interpolata: sed potius in quantum sunt ordinabilia.

[12.] in quid est praedicari essentiam subiecti per modum essentiae, id est, per modum subsistentis, non denominantis. Sed hoc contingit dupliciter. Vel quod praedicet totam essentiam subiecti, et sic est species. Si enim aliquid esset in essentia indiuidui praeter essentiam speciei, duo indiuidua differrent essentialiter, et per differentias acceptas ab illo quod plus est in hoc et in illo, posset species diuidi formaliter et indiuiduum definiri, quod est inconueniens. Si partem essentiae, sic est genus. Si enim ipsum diceret totam essentiam speciei, sufficeret ad definiendum speciem et superflueret differentia.

[12.] Praedicari in quale est praedicari per modum denominantis, quod contingit dupliciter. Vel quod aliquid praedicet essentiam subiecti per modum denominantis, et tunc praedicatur "in quale substantiale" et sic est differentia. "Est enim differentia substantiae qualitas", per Aristotelem V Metaphysicae. Vel quod praedicet accidens per modum denominantis, et tunc praedicatur "in quale accidentale". Vel igitur praedicat accidens conuertibile, egrediens a principiis subiecti, et sic est proprium. Vel accidens commune, et sic

[12.] est ultimum uniuersale. Nam de tali accidente se exponit Porphyrius intelligere ubi ponit diuisionem ad declarandum definitionem generis.

[12.] Cum igitur "praedicari de pluribus" non contingat nisi aliquo istorum quinque modorum qui per se diuidunt "praedicari de pluribus", quod est ratio ipsius uniuersalis, sequitur quod uniuersale diuiditur in haec quinque tantum. Et haec diuisio uidetur conueniens, quia diuidit rationem generis per differentias per se; et ex hac etiam non tantum patet sufficientia uniuersalium, sed et ordo et ratio ordinis quem tenet Porphyrius, determinando de istis.

[12.] Contra hunc modum obicitur: si hic determinatur de istis quinque secundum quod sunt praedicabilia, et ita loquitur Aristoteles in I Topicorum de eis, tunc uidetur quod non possit solui controuersia hic et ibi. Sed hoc patebit respondendo ad argumenta.

[II. Ad argumenta principalia]

[12.] Ad primum argumentum dico quod Aristoteles, in I Topico

[12.] rum diuersificat praedicata penes hoc quod est praedicare essentiam uel non, uel conuertibiliter uel non, et sic non contingit esse nisi illa quattuor quae ibi ponit. Hic autem, licet consideretur de uniuersalibus penes "praedicari", non tamen quoad illa quae ibi, quia istorum quinque tantum unum praedicatur conuertibiliter; tria praedicant essentiam non conuertibiliter sed penes praedicari in quid et in quale, ut dictum est prius. Non ponit igitur ibi differentiam, quia illa, ut dictum est ibi, reducitur ad genus. Praedicat enim essentiam subiecti non conuertibiliter. Unde in IV Topicorum, ubi docetur construere et interimere genus, docetur etiam hoc de differentia. Aliqua est etiam differentia ultima specifica quae conuertitur cum specie, quae praedicatur de ea conuersim, quod reducendum est ad definitionem. Et forte propter talem diuersitatem differentiarum non posuit differentiam cum aliquo uno praedicato. Definitionem hic non ponit, quia non habet aliquem unum modum praedicandi in quid uel in quale. Speciem ibi non ponit, uel quia reducitur ad definitionem, cum definitio sit proprium speciei, uel potius ad genus, quia praedicatur de quo praedicatur essentialiter, non conuertibiliter. Et ideo ex IV Topicorum habentur

[12.] considerationes interimendi et construendi problemata de specie sicut de genere. Vel species non est praedicatum propositionis dialecticae, quia illa non est communis nisi singulari. Excludit enim Aristoteles I Topicorum illa ab intentione dialectica quae sunt manifesta sensui, ibi: "non oportet omnem propositionem considerare, sed quam quis rudis, ratione indigens, dubitat, non poená uel sensu". Minimum autem commune est species, et ideo magis subicitur in propositione dialectica quam praedicatur.

[12.] Ad secundum dico quod is est sensus illius propositionis "quot sunt significata unius oppositi, tot alterius" si secundum omnem significationem alterum sibi opponatur, non quot supposita; ideo non est ad propositum.

[12.] Ad tertium dico quod indiuiduum est species respectu intentionis; et quo modo intentio disparata praedicetur de alia, dictum est supra quaestione octaua.

[12.] Ad quartum dicendum quod ens est aequiuocum, ideo non

[12.] praedicatur, id est "prae alio dicitur", quia quod est prius alio, est uniuocum. Ideo nec est uniuersale.

[12.] Contra: accipiatur ens in genere substantiae, ibi est uniuocum; igitur uniuersale et nullum istorum quinque, ut argutum est prius.

[12.] Dicitur quod adhuc aequiuocum est ad tria. Impossibile est enim aliquod uniuocum praedicari per se primo modo de speciebus et differentiis uel de differentia una et alia opposita pro differentia superiori quae praedicatur uniuoce, quia tunc respectu specierum, respectu quarum sunt differentiae, essent species, quod est impossibile. Ideo ens in substantia aequiuocum est ut dicitur de speciebus in genere et differentiis ex una parte et de differentiis oppositis. Et ideo concedit Auicenna quod sunt tria prima entia in quolibet genere, non tamen tot praedicata, quia duae coordinationes differentiarum in omni genere reducuntur ad coordinationem specierum.f

[12.] f Sequitur textus interpolatus: Similiter quid, si ens sit uniuocum? Potest dici quod ens praedicatur ad modum generis; et forte concederetur quod est genus transcendens et quod habet differentias. Et tunc non praedicatur de differentiis formaliter et in quid. Et quod dicit Aristoteles III Metaphysicae dicit arguitiue. Vel aliter: ens non erit sextum uniuersale quia hic loquitur de uniuersalibus limitatis de quorum numero non est ens. Et illud patet per hoc quod hic uniuersalia ordinantur ad librum Praedicamentorum. Ens autem non ponitur nec ostenditur in libro Praedicamentorum, igitur etc.

[QUAESTIO 13 UTRUM LOCUS SIT PRINCIPIUM GENERATIONIS]

[13.] Quaeritur utrum locus sit principium generationis quemadmodum et pater.

[13.] Quod non, uidetur:

[13.] Quia pater est principium per se, locus per accidens, quia non mouet.

[13.] Item, tempus est principium generationis, quia est mensura extrinseca sicut locus.

[13.] Ad oppositum est Porphyrius.

[I. Ad quaestionem]

[13.] Dicendum quod propositio est uera si attendatur similitudo quoad genus causae, quia utrumque est in genere causae efficientis, et sic intelligit Porphyrius. Ideo dicit "principium" quod appropriate conuenit causae efficienti. Falsa autem est propositio si attendatur similitudo quoad modum causae, nam pater est per se efficiens,

[13.] locus uero tantum coadiuuans generationi et conseruans esse rerum. Generatio autem terminatur ad esse. Et quod locus sit principium generationis signum est, quia leones non generantur nisi in secundo climate orbis et in tertio, et in aliis non. Similiter, quaedam plantae fructificant in aliqua parte terrae, sed si plantarentur in alia parte terrae non fructificarent.

[13.] Unde potest formari talis ratio: illud est principium generationis mediante quo uirtus generantis principalis recipitur in generante secundario, quemadmodum se habent corpora supracaelestia et inferiora. "Homo enim generat hominem et sol", II Physicorum. Secundarium enim non generat nisi in uirtute primi. Sed locus est mediante quo uirtus generantis primi recipitur in omni generante secundario; igitur etc.

[13.] Est autem aduertendum quod locus duplicem habet naturam: qualitatiuam, per quam conseruat et generat in quantum in eo recipitur aliqua uirtus influxa a corporibus supracaelestibus quae uirtus nata est ad generationem et conseruationem corporis locati. Et ideo locus ille, in quo nos sumus, est principium hominis et aliorum animalium. Unde et propter talem uirtutem sibi influxam potest dici locus causa efficiens. Habet etiam locus naturam quantitatiuam per quam continet, et ut sic non est causa. Differentia membrorum

[13.] distinctionis patet, II Physicorum et V Metaphysicae.

[II. Ad argumenta principalia]

[13.] Ad primum argumentum patet.

[13.] Ad secundum dico quod tempus non per se coadiuuat ad generationem nec saluat generatum, sed magis est causa corruptionis per se, ut ostenditur IV Physicorum.

[13.] Nota, IV Physicorum: omnia tabefiunt et corrumpuntur in tempore. Facit enim distare rem a dispositione in qua fuit prius. Tempus enim est numerus motus; et in numero motus est successiua corruptio partium. Igitur tempus non adiuuat ad generationem per se.


[QUAESTIO 14 QUID SIT DEFINITUM IN DEFINITIONE GENERIS]

[14.] Circa hanc definitionem "genus est quod praedicatur de pluribus" etc., quaeritur primo quid hic definitur: an intentio uel non.

[14.] Quod non intentio, uidetur:

[14.] Quia intentio, cum sit accidens, non praedicatur in quid de re. Quod autem hic definitur, praedicatur in quid de re; igitur etc.

[14.] Item, intentio non praedicatur in quid nisi de hac intentione et illa quae tantum differunt numero quia tantum materialiter; "differentia autem specie est formalis". Quod autem hic definitur, praedicatur de pluribus differentibus specie in quid; igitur etc. Assumptum patet, quia intentio generis in animali et colore non differt nisi per illud cui applicatur accidentaliter.

[14.] Item, si hic definitur intentio generis, pari ratione intentio

[14.] speciei postea. Igitur cum istae intentiones sint disparatae, et disparatum non praedicatur de disparato , sequitur quod genus non praedicatur de specie ut hic loquitur Porphyrius. Cuius oppositum dicit Porphyrius cap. "De specie".

[14.] Item, Porphyrius, exponendo definitionem, exemplificat de animali et homine. Igitur de illis intellexit dare definitionem; aliter exemplum non esset ad propositum.

[14.] Ad oppositum:

[14.] Logicus tantum debet definire quod per se considerat; illud est intentio; igitur etc. Maior patet: quia quod definitur ab aliquo, cognoscitur ab eo secundum suum "quod quid est", et ita per se. Probatio minoris: quod primo consideratur a logico est aliquid commune, habens unum intellectum, quia ens per accidens non est scibile. Aut ergo illud est res, et tunc a primo considerato dicetur logicus realis; aut intentio, quod est propositum.

[I. Ad quaestionem: Opinio Alberti et sequacium eius]

[14.] Ad quaestionem dicitur quod res sub intentione definitur, quia sic consideratur res a logico. Et sic patet ad argumenta pro utraque parte.

[14.] Contra hoc: quod hic definitur conuenit uniuoce rebus omnium generum, ut animali et colori et figurae et caeteris, quia secundum idem nomen et eandem definitionem. Sed impossibile est aliquam rem qualitercumque sub intentione conuenire uniuoce rebus omnium generum; igitur etc. Probatio minoris: quia res non potest communiori nomine significari quam per hoc nomen "ens". Igitur, si res aliqua sub intentione esset uniuoca omnibus, ens sub intentione generis posset esse uniuocum illis, et ita tantum unum genus rerum.

[14.] Dicitur quod res illa quae definitur non est uniuoca, sed

[14.] tantum habet unitatem proportionis. Modus tamen, sub quo definitur, est uniuocus diuersis generibus.

[14.] Contra: si res sub intentione definitur, tunc res per accidens, quia per hoc quod intentio sibi accidit; sed "omne per accidens reducitur ad aliquod per se" a quo aliud dicitur per accidens. Cum igitur res non habeat nisi ab intentione quod hic definiatur, sequitur quod intentio per se definitur.

[14.] Item, si res per accidens definitur, quia ut sub intentione quae sibi accidit; ergo non definitur, quia definitio conuenit definito per se.

[II. Solutio quaestionis]

[14.] Dicendum quod res nullo modo definitur propter rationes factas. Nec aggregatum, quia illud est ens per accidens, cuius non est definitio per Aristotelem in VI12 et VII Metaphysicae. Nec res sub intentione, quia illud uel erit aggregatum, uel res, uel intentio. Sed intentio sola definitur, quia illud tantum definitur cui per se primo modo inest definitio. Illud est sola intentio, quia quae ponuntur in definitione sunt intentionalia, scilicet "praedicari de pluribus" etc.,

[14.] quae impossibile est primo modo conuenire nisi intentioni, igitur etc. Tamen "intentio" potest significari in concreto uel in abstracto. Primo modo significatur per hoc nomen genus, et proprie secundum quod intentio, quia secundum hoc est applicabilis rei. Et ideo secundum quod significatur per hoc nomen genus, definitur hic, scilicet ut est intentio. Tamen forte ut "quid est" habet definiri a metaphysico.

[14.] Propter argumenta sciendum est quod "praedicari", cum sit intentio, est intentionum per se, rei uero per accidens; "esse" uero rei est per se. Aliud sciendum quod "esse" in rebus primae intentionis illud exercet quod "praedicari" signat in secundis intentionibus. Ex quibus sequitur tertium: quod nomina concreta secundae impositionis respectu huius quod est "praedicari" supponunt pro suis fundamentis siue subiectis respectu esse. Ex quo sequitur quod a "praedicari signato" ad "praedicari exercitum" siue ad esse, non tenet per se in eisdem terminis; sed a "praedicari per se" in intentionibus ad esse in fundamentis, sic: "genus praedicatur de specie, igitur homo est animal". Hic enim exercetur in secunda quod signatur in prima.

[14.] Differentia inter actum signatum et exercitum patet in multis: per "non" exercetur negatio, per "nego" signatur; per "tantum" similiter exercetur exclusio, per "excludo" signatur; ita de "praeter" et "excipi". Ideo sic est arguendum: "Ad negationem superioris sequitur negatio inferioris; igitur si non est animal, non est homo", ubi exercetur quod prius signatum fuit per "sequitur"; "non"15 quod "negatio" signat. Pro intentionibus superioris et inferioris ponuntur fundamenta scilicet animal et homo.

[14.] Contra hoc: sequitur "animal praedicatur de homine; igitur homo est animal", in eisdem terminis.

[14.] Dico quod consequens potest esse uerum, sed non propter antecedens. Quia manifestum est quod consequens est per se et antecedens per accidens; uerius autem suam ueritatem non habet a minus uero. Unde non ualet consequentia.

[14.] Vel potest dici quod non sunt iidem termini antecedentis et consequentis, quia in antecedente sumuntur ut signata informantur intentionibus quibus conuenit praedicari per se; in consequente pro signatis absolute quibus ut sic extraneantur illae intentiones. Et ita non sunt iidem termini, quia tanta diuersitas sufficit ad fallaciam

[14.] accidentis; igitur et ad diuersificandum terminum, quia terminus uariatus in fallacia accidentis est duo termini.

[III. Ad argumenta principalia]

[14.] Ad primum argumentum dico quod intentio non est quid rei; praedicatur tamen in quid de re, ita quod "in quid" sit determinatio inhaerentis non inhaerentiae, quiaa "praedicari in quid" est accidens, quia intentio, sicut et definitum.

[14.] Ad secundum per idem: quod haec intentio "genus" non est "quid" nisi tantum differentium numero, tamen praedicatur de differentibus specie.

[14.] Ad tertium per idem: quia genus praedicatur de specie licet intentiones sint disparatae, non tamen unum est alterum.

[14.] Ad quartum dico quod idem quod per definitionem signatur in intentionibus, exercetur in rebus. Et ideo in illis exemplificat tamquam in manifestioribus, non quia de eis dedit definitionem.

[14.] a Sequitur adnotatio interpolata: si inhaerentiae tunc esset per se si inhaerentis significat quod praedicatum mediatum cum hoc determinabili quod dicitur de subiecto.


[QUAESTIO 15 AN DEFINITIO GENERIS SIT CONVENIENTER DATA]

[15.] Quaeritur an definitio generis sit conuenienter data.

[15.] Quod non, uidetur:

[15.] Quia omne accidens definitur per substantiam, quia substantia praecedit omne accidens, per Aristotelem VII Metaphysicae; sed nihil hic ponitur pertinens ad substantiam; igitur etc.

[15.] Item, concretum non definitur; igitur etc. Probatio antecedentis per Aristotelem VII Metaphysicae: in dictis secundum accidens non est idem "quod quid est" cum eo cuius est, et exemplificat "ut musicum et album"; sed quaecumque uere definiuntur habent "quod quid est" idem sibi; igitur etc.

[15.] Item, probatur ratione sic: quod definitur est in genere; sed concretum non est in genere, per Aristotelem III Topicorum, ubi dicit quod magis est eligendum "quod est in genere quam quod non, ut iustitia iusto".

[15.] Item, definitio tantum est speciei; genus non est species, igitur etc.

[15.] Item, hic non ponuntur genus et differentia quae requiruntur ad ueram definitionem, per Aristotelem VI Topicorum.

[15.] Item, per Aristotelem VI Topicorum: "definitio datur causá innotescendi", et ideo debet dari per priora et notiora; species non est tale, quia est posterius genere uel simul naturá, et ita non prius uel notius.

[15.] Item, nugatio est dicere "pluribus differentibus". Probo: quia "differentia" per se includit multitudinem sicut species suum genus, quod patet per Aristotelem V et X Metaphysicae; igitur et "differentia" concretiue multa; igitur est nugatio dicendo "multis differentibus". Et hic "pluribus" ponitur pro "multis"; uel si comparatiue, adhuc idem significat.

[15.] Dicitur ad hoc quod nugatio est praeponendo inferius

[15.] superiori ex eadem parte orationis, non e conuerso, quia inferius tunc est specificans superius.

[15.] Contra:

[15.] Aristoteles VI Topicorum, ubi docet interimere definitiones propter nugationem, dicit sic: "Rursum, si uniuersali dicto, addidit et particulare", supple nugatio est, "ut iustum expediens quidem dicitur, quia continetur in expediente", sicut inferius in superiori. "Abundans ergo iustum", id est superfluum, in definitione, prius habito "expediente".

[15.] Item, dicitur VII Metaphysicae in cap. "De unitate definitionis" quod nugatio est praeponendo differentiam superiorem inferiori, ut "animal pedes habens bipes", quod ibi probatur dupliciter:

[15.] Uno modo ex per se modo cognoscendi nugationem, quod est ponendo rationes pro nominibus. "Nihil enim aliud dixerat quam animal pedes habens, duos pedes habens".

[15.] Aliter probatur idem ibi sic ex transpositione: "Palam autem erit, si quis transponat tales definitiones", dicens "animal bipes

[15.] pedes habens; dicto enim bipede, superfluum est dicere "pedes habens"11". Prius igitur fuit nugatio.

[15.] Haec duo media de ratione ponenda pro nomine, et transpositione , si ualent , hic et ubique improbant praedictam responsionem.

[15.] Ad oppositum est Porphyrius, et Aristoteles I Topicorum similiter definiens genus.

[I. Ad quaestionem A. Opinio aliorum]

[15.] Dicitur ad quaestionem quod est descriptio, non uera definitio, quod innuitur in littera "quod etiam describentes".

[B. Argumenta contra opinionem]

[15.] Sed sic facile est euadere paene in omnibus definitionibus. Nec illud ex littera prodest, quia in littera est "assignauerunt", id est definierunt.

[15.] Item, inferius, cap. "De specie" dicit: "Necesse est in utrorumque rationibus utrisque uti". "Ratio autem quam significat nomen est definitio".

[15.] Item, haec ratio conuertitur cum definito, ut probat Porphyrius; et non praedicatur ut accidens de ipso, quia quae ponuntur in ea sunt eiusdem generis cum definito, quia intentiones. Quodlibet autem eiusdem generis quod praedicatur per se de alio eiusdem generis est superius ad ipsum, quia nec inferius nec disparatum. Ergo haec ratio est definitio.

[15.] Item, per Aristotelem VII Metaphysicae: ratio quae est ex praedicatis per se, in quorum definitione non cadit subiectum, si sit conuertibilis cum subiecto, est definitio; haec est huiusmodi, quia in definitione nullius definientis cadit definitum.

[15.] Item, praedicatur per se et conuertibiliter. Et non ut proprium, quia tunc tota haec ratio posset definiri. Nec ut differentia ultima, tunc enim illi oporteret addere genus. Sed addendo "uniuersale", quod est genus definiti in hac definitione, erit nugatio. Ergo haec est definitio.

[B. Solutio auctoris]

[15.] Dicendum ad quaestionem quod haec est uera definitio. Quod sic ostenditur: ratio uniuersalis est "praedicari de pluribus", per Aristotelem I Perihermenias. Cum igitur in definitione generis ponatur "praedicari de pluribus", ponitur genus eius. Postea ponitur "differentibus specie" et "in quid" quae sunt per se differentiae generis. Probatio: quia per se diuidunt superius, scilicet "praedicari de pluribus", igitur sunt per se constitutiuae inferioris ad quod superius appropriatur per illa. Diuiditur enim "praedicari de pluribus" per se in "differentibus specie" et "numero", quia de differentibus genere in quantum talia nihil praedicatur per se. Diuiditur etiam "in quid" et "in quale", ut per primos modos praedicandi. Et per has differentias diuisiuas manifestum est quod contrahitur uniuersale ad genus, quia fit ratio conuertibilis; igitur etc.

[II. Ad argumenta principalia]

[15.] Ad primum argumentum dicitur quod illud est uerum de accidentibus copulatis, id est, quae determinant sibi subiecta; quae uocantur copulata, VII Metaphysicae. Intentiones autem non determinant sibi rem alicuius generis, quia uniuoce applicantur omnibus.

[15.] Contra: si passio sit uniuoca, et subiectum, per Aristotelem II Posteriorum; igitur si intentio sit uniuoca in multis generibus, et subiectum eius erit.

[15.] Item, si actus sit uniuocus, et potentia, quia potentia per se ordinatur ad actum. Subiectum est in potentia ad accidens sicut materia ad formam, quia accidens non habet aliam materiam quam "in qua".

[15.] Dici potest quod propositio Aristotelis uera est de passione reali quae egreditur ex principiis subiecti, de qua loquitur ibi, scilicet

[15.] quae est demonstrabilis de subiecto cuiusmodi non est intentio quae effectiue est ab intellectu.

[15.] Per hoc ad aliud: quia illud est uerum de potentia per se ordinata ad actum, cuiusmodi potentia non est in subiecto intentionis ad ipsam, quia illa non inest rei secundum naturam, sed ut consideratur a ratione.

[15.] Contra: si nulla est unitas in hac re et illa, et haec intentio est uniuoca illis; igitur a nullo, quod est in hac re et illa, accipitur intentio. Igitur est figmentum.

[15.] Dicitur quod aliqua unitas in re sufficit, scilicet unitas proportionis a qua mouetur intellectus attribuens hanc intentionem uniuocam huic et illi. Similiter enim se habet color ad albedinem sicut animal ad hominem.

[15.] Contra: unitas uniuocationis maior est unitate proportionis. Igitur haec ab illa non sumitur.

[15.] Dici potest quod occasionaliter potest accipi maior unitas a minori, non totaliter. Unde unitas in re tantum est occasio unitatis in

[15.] intentione in quantum intellectus mouetur ab ipsa. Potest tamen intellectus motus causare maiorem unitatem in intentione.

[15.] Aliter posset concedi quod habet subiectum uniuocum, quia licet nulla eadem res sit in diuersis generibus, tamen potest esse eadem secundum quod consideratur a ratione, et sic tantum est subiectum intentionis.

[15.] Aliter potest dici ad argumentum principale quod uerum est de accidentibus quae habent suum esse a subiecto, quia non propter aliud definitur aliquid per substantiam nisi quia est per illam. Sic enim est alicuius in re "quod quid est" et definitio sicut illud est ens. Intentio autem non est per suum subiectum, sed habet esse ab intellectu.

[15.] Ad secundum principale dico quod concretum potest definiri. Cum ostenditur quod non, per Aristotelem VII Metaphysicae, dico quod uocat ibi "dicta per accidens" quae aggregant in se diuersas naturas, ut homo albus, quia in illis exemplificat in principio capituli ibi "in dictis secundum accidens ut homo albus"; ideo omnia posterius dicta sic sunt intelligenda. Unde "musicum" ponit pro tali, ut homine musico. "Musicum" enim habet duplex significare.

[15.] Ad aliud de Topicis, dici potest quod iustum non est in genere uirtutis, ideo non facit habentem bonum sicut iustitia. Est tamen in genere praedicabili.

[15.] Vel aliter: quod generalissima accidentium sunt abstracta, et in illis per se non sunt nisi abstracta, id est, quae recipiunt per se talem praedicationem. Ipsorum tamen concreta inter se sunt in genere per se, quia inter se se habent sicut superius et inferius, quod sufficit ad hoc quod definiantur. Sed simpliciter loquendo non sunt in genere nisi per reductionem, quia scilicet non sunt in aliquo praedicamento nisi quia coordinatio concretorum reducitur ad coordinationem abstractorum.

[15.] Ad tertium principale dico quod genus est species, ut dictum est supra, quaestione octaua.

[15.] Ad quartum patet per dicta in solutione, quia definitio generis ponitur pro genere et cum illa differentia per se.

[15.] Ad quintum dico quod absolutum potest cognosci in se per essentialia et notiora, et ideo in eius definitione non debent alia poni. Quod autem per se secundum illud quod est dependet ad aliud, non potest cognosci sine illo, sicut dicitur in Praedicamentis de relatiuis. Et ideo ponitur correlatiuum, non ut notius, sed quia sine eo non potest definitum cognosci.

[15.] Ad sextum dico quod "differentibus specie" est expositio et non ponitur ibi ut partes diuersae de pluribus, id est, sic pluribus quod differentibus specie.

[QUAESTIO 16 UTRUM HAEC SIT VERA "HOMO EST ANIMAL"]

[16.] Circa hanc particulam "genus praedicatur de specie", quaeritur an genus praedicetur de specie, loquendo de praedicatione exercita in fundamentis istarum intentionum, ut utrum haec sit uera "homo est animal" et consimiles.

[16.] Quod non, uidetur:

[16.] Quia pars non praedicatur de toto, per Aristotelem IV Topicorum. Ideo dicit eos peccare qui ponunt partem esse genus. Genus est pars speciei per Aristotelem V Metaphysicae cap. "De toto". Et probatur: quia quod est pars definitionis est pars definiti; genus est pars definitionis; igitur etc.

[16.] Item, materia non praedicatur de illo cuius est materia; genus est materia speciei; igitur etc. Maior patet, quia materia est per se in potentia ad illud cuius est. Compositum est ens in actu. Minor probatur per Porphyrium in hoc capitulo: "Genus est principium specierum". Et ideo dicit quod conuenit cum secunda significatione. Non est autem principium formale, quia non distinguit speciem ab

[16.] aliis; forma autem distinguit. Nec efficiens, quia non facit speciem esse in actu. Nec finis, quia propter ipsum non est species, cum sit imperfectius specie. Igitur est principium materiale. Idem patet per Porphyrium cap. "De differentia"ubi probat definitionem secundam differentiae per hoc quod differentia habet similitudinem formae, genus uero materiae.

[16.] Ad hoc secundum dicitur quod genus non est materia sed forma, quia per Aristotelem V Metaphysicae omnes partes definitionis sunt sicut formae. Et cum dicitur "forma distinguit", uerum est de forma ultima et completiua; genus non est huiusmodi forma.

[16.] Ad secundum dictum Porphyrii dicunt quod non dicit genus esse materiam, sed simile materiae, quia est indeterminatum.

[16.] Contra: forma non praedicatur de composito sicut nec materia, quia repugnat composito ratione materiae, ratione cuius est in potentia.

[16.] Dicitur quod duplex est forma: quaedam altera pars compositi; quaedam consequens compositum. Prima, ut anima, et haec non praedicatur de composito; secunda, ut humanitas, quae resultat ex compositione materiae cum forma. Huiusmodi forma est genus, et haec praedicatur de composito.

[16.] Contra: forma secunda non praedicatur de composito nisi in concreto. Haec enim est falsa "homo est humanitas". Sic autem, scilicet in concreto, materia potest praedicari de composito. Igitur prima responsio non iuuat, negando genus esse materiam et concedendo esse formam, ad saluandum ipsum praedicari de specie.

[16.] Ideo dicitur aliter ad utrumque argumentum principale quod pars uel materia in abstracto non praedicatur de toto, tamen in concreto potest, et sic significatur per genus.

[16.] Contra: omne concretum est denominatiuum. Ergo si genus praedicetur in concreto de specie, praedicabitur denominatiue. Probatio primae propositionis: "denominatiua dicuntur quaecumque

[16.] ab alio habent denominationem solo casu differentia"; huiusmodi sunt omnia concreta respectu abstractorum. Consequens est falsum, quia genus praedicatur uniuoce de speciebus, igitur non denominatiue, quia sunt disparati modi praedicandi. Et similiter idem ostenditur in principio II Topicorum.

[16.] Item, omne concretum significat formam ut inhaeret subiecto; nulla substantia est in subiecto, per Aristotelem in Praedicamentis cap. "De substantia"; igitur nihil significans substantiam est concretum.

[16.] Aliter dicitur quod materia uel pars realis non praedicatur de toto; materia tamen uel pars rationis potest, cuiusmodi est genus.

[16.] Contra: VII Metaphysicae dicit Aristoteles: "sicut ratio ad rem, sic partes rationis ad partes rei"; ergo permutatim "sicut partes

[16.] rei ad rem, sic partes rationis ad rationem"; sed partes rei, per te, non praedicantur de toto, igitur nec partes rationis.

[16.] Aliter dicitur, secundum Boethium, quod genus in definitione pars est, in praedicando totum.

[16.] Contra: secundum quod cadit in definitione speciei praedicatur per se primo modo de specie, quia primus modus est quando pars definitionis uel definitio praedicatur de definito; igitur secundum eandem rationem se habet ut definit et ut praedicatur.

[16.] Item, aut sic et sic sumptum est uniuocum uel aequiuocum. Si aequiuocum, igitur non est genus nec definiens. Si uniuocum, igitur idem significat utrobique, et ita uel utrobique pars uel nusquam.

[16.] Item, ad principale. Sequitur "homo est animal, igitur humanitas est animalitas"; consequens est falsum, igitur et antecedens. Probatio consequentiae: quando est praedicatio per se in antecedente, tunc tenet a concretis ad abstracta, quia si sit per se, tunc est ueritas in concretis ratione essentiae significatae, non ratione illius quod concernitur, quia in per se primo modo praedicatum praedicat essentiam

[16.] subiecti; sed ipsa essentia, abstracta ab eo quod concernitur, significatur proprie per abstractum; igitur est uera in abstracto.

[16.] Item, patet in exemplo. Licet enim non sequatur "musicum est album, igitur musica est albedo", tamen sequitur "album est per se coloratum primo modo, igitur albedo est color", quia ex modo significandi terminorum idem ponitur in consequente quod exprimitur per se in antecedente. Probatio falsitatis consequentis: quia si humanitas est animalitas, pari ratione humanitas est rationalitas, nam aeque per se praedicatur "rationale" de homine sicut "animal". Et ex illis duabus sequitur in tertia figura "igitur rationalitas est animalitas", quae falsa est; igitur maior, quia ex maiori sequitur minor. Item, si minor est falsa, sequitur quod maior, quia similis ratio est de utraque.

[16.] Quod illa conclusio sit falsa, probo: omnis praedicatio uera in abstracto est per se primo modo. Haec non est per se "rationalitas est animalitas", quia genus non praedicatur per se de differentia, per Aristotelem VI Topicorum et III Metaphysicae; ergo etc. Probatio maioris: quia Aristoteles VII Metaphysicae, uolens ostendere differentiam superiorem esse de intellectu inferioris, ostendit ex hoc

[16.] quod "fissio pedis est pedalitas quaedam", quia scilicet est uera praedicatio superioris differentiae de inferiori in abstracto. Sed quod est de intellectu alterius, praedicatur per se primo modo de illo.

[16.] Item, ostenditur ratione: quia abstracta significant essentiam secundum se; igitur si unum uere dicatur de altero cum hoc uerbo "est", "haec essentia est illa", et ita praedicatum praedicatur essentialiter de subiecto, quare per se primo modo.

[16.] Item, ad principale potest argui per media communia: quia ubi genus praedicatur, propositio est falsa. Et similiter ubi species, quia subiectum et praedicatum accipiuntur sub oppositis rationibus, igitur propositio falsa. Consequentia patet, quia non propter aliud est haec falsa "albedo est alba".

[16.] Item, sicut affirmatio asini ad affirmationem animalis, sic negatio ad negationem. Sed sequitur "homo est asinus, igitur homo est animal", quia oppositum consequentis non stat cum antecedente. Igitur sequitur "homo non est asinus, igitur homo non est animal"; antecedens est uerum, ergo consequens.

[16.] Probatio primae propositionis, I Posteriorum: si affirmatio est

[16.] causa affirmationis, et negatio negationis. Item, probatur ratione: quia sicut affirmatio asini ad suam negationem, sic affirmatio animalis ad suam negationem; igitur permutatim sicut primum ad tertium, sic secundum ad quartum. Iste modus arguendi patet esse bonus per Aristotelem II Priorum in illo cap. "Quoniam autem conuertuntur extremitates", ubi ponit duas regulas manifeste continentes hunc modum arguendi. Hoc etiam modo arguendi utitur II Perihermenias circa finem ad determinandum illam quaestionem "Utrum autem contraria".a

[16.] Item, aut praedicatur de homine "animal" quod est idem homini, aut quod est aliud ab eo. Si idem, igitur praedicatur idem de se; si aliud, igitur illud aliud non poterit praedicari.

[16.] Item, si homo est animal, tunc tota natura animalis est in homine; aliter enim non esset animal nisi secundum quid. Sed totum est extra quod nihil est, per Aristotelem III Physicorum. Igitur extra

[16.] a Sequitur textus interpolatus: Item, V Euclidis propositione tertia: si fuerint quattuor quantitates proportionabiles, permutatim quoque et proportionales erunt. Intellige sicut primum ad secundum sic tertium ad quartum; tunc sicut primum ad tertium ita secundum ad quartum, et hoc uerum est de proportione geometrica non arithmetica.

[16.] hominem nihil est naturae animalis; igitur asinus non est animal.

[16.] Item, si homo est animal et animal est genus, igitur homo est genus.

[16.] Dicitur hic quod est fallacia accidentis propter uariationem medii, quia ut praedicatur de homine accipitur secundum esse in suppositis uel quiditatiuum; ut ei conuenit intentio, accipitur secundum esse quod habet ut comparatur ad intellectum quae faciunt extraneitatem in termino.

[16.] Contra: omne quod praedicatur proprie, sub ratione alicuius uniuersalis praedicatur. Igitur, hic "homo est animal", si "animal" proprie praedicatur, praedicatur sub ratione alicuius uniuersalis; non alterius quam generis, igitur illa ratio non est sibi extranea secundum quod accipitur hic "homo est animal".

[16.] De specie arguitur specialiter, quia incorruptibile non praedicatur de corruptibili; indiuiduum est corruptibile, species est incorruptibilis per Aristotelem VII Metaphysicae; igitur etc.

[16.] Ad oppositum est Porphyrius cap. "De specie", ubi dicit quod "omnia superiora de inferioribus praedicantur". Et hic, post definitionem dictam, exemplificat ut "animal de homine, igitur de aliquo homine".

[16.] Item, per Aristotelem in Praedicamentis: secundae substantiae praedicantur de primis. Quod probat: quia enim animal praedicatur de homine, ideo et de aliquo homine.

[16.] Item, primus modus dicendi per se est quando definitio uel pars definitionis praedicatur de definito; igitur haec est per se primo modo "homo est animal"; igitur necessaria, igitur uera. Consequentiae patent I Posteriorum, et primum antecedens similiter.

[16.] Item, sequitur "homo currit, igitur animal currit", ut dicitur in Praedicamentis antequam ponit proprietates substantiae. Et probatur ratione: quia oppositum consequentis non stat cum antecedente. Sed omnis consequentia enthymematica tenet uirtute alicuius medii necessarii per quod potest reduci in syllogismum. Illud medium in proposito est "homo est animal", igitur illud est necessarium, quia

[16.] omnis consequentia bona est necessaria. Quod medium in proposito sit necessarium ad consequentiam patet per Aristotelem libro Posteriorum, et numquam ualet nisi ex necessitate medii. Igitur in omni consequentia enthymematica oportet medium esse necessarium.

[16.] Idem probatur per Aristotelem I Priorum: syllogismus tantum nullius extrinseci indiget ut sit necessarius; igitur enthymema indiget.

[16.] Item, I Priorum et Posteriorum, ubi dicit quod ex uno nihil sequitur, scilicet sufficienter, nisi aliud subintelligatur.

[I. Ad quaestionem]

[16.] Ad quaestionem dicendum quod praedicatio superioris de inferiori uniuersaliter est uera.

[II. Ad argumenta principalia]

[16.] Ad primum argumentum soluendum nota quod genus sumitur ab aliquo materiali in specie et illud primo importat de suo

[16.] intellectu determinato, non tamen per modum partis significat illud sed per modum totius; et ideo totum ex consequenti importat. Ita differentia primo significat aliquid formale speciei a quo accipitur, sed totum ex consequenti, quia illud formale importat per modum totius. Si enim utrumque idem importaret primo, non posset uitari nugatio in definitione, quia positis rationibus pro nominibus, quod esset de intellectu utriusque, illud idem bis diceretur. Si etiam alterum suum significatum haberet per modum partis, praedicatio eius esset falsa propter modum repugnantem.

[16.] Dici igitur potest ad primum et secundum argumentum quod materia uel pars intellecta per modum partis non praedicatur de toto uere, tamen intellecta per modum totius potest uere praedicari, ut Auicenna exemplificat de manuato et capitato quae diuersa significant, primo scilicet manum et caput; utrumque tamen ex consequenti significat totum ex hoc quod significat partem per modum totius, ut "manuatum" exponitur per "habens manum", ubi "habens" non est de significato manuati sed de modo significandi per modum

[16.] totius. Non enim est partis habere manum sed totius. Ita exponitur "animal: habens sensum", "rationale: habens intellectum".

[16.] Quia uero aliae responsiones prius dictae possunt reduci ad istam, praeter primam, ideo respondendum est ad ea quae obiciuntur contra illas. Et quia secunda responsio concedit genus significare partem materialem per modum concreti in quo conueniunt istae duae secundum quod prior ualet, ideo dicendum est ad argumenta contra secundam responsionem.

[16.] Ad primum, cum dicitur "omne concretum est denominatiuum", distinguendum est quod sicut est duplex abstractum, scilicet quod abstrahit a subiecto, aliud quod abstrahit a forma ut est in supposito, ita duplex est concretum per oppositum: unum modo quod concernit subiectum,b et aliud quod concernit suppositum. De primo uera est dicta propositio, de secundo falsa.

[16.] b Sequitur adnotatio interpolata: quod est alterius naturae a forma significata.

[16.] Per idem ad secundum: quod concretum primo modo significat formam ut est in subiecto, et est tantum in accidentibus, sicut album respectu albedinis; secundo modo ut est in suppositis, et sic est in substantiis, ut homo respectu humanitatis.

[16.] Ad probationem, cum dicitur quod omne concretum habet definitionem denominatiui, dicendum quod concretum substantiale non, quia non differt solo casu, id est sola inclinatione ad subiectum respectu abstracti, sicut sumitur ibi casus, sed differt inclinatione formae ad suppositum.

[16.] Contra responsionem quae concedit quod materia in concreto praedicatur, arguitur aliter. Nam sicut animal significat materiam hominis in concreto, sic lignum materiam arcae in concreto. Igitur sicut haec est falsa "arca est lignum", non obstante concretione illa, sic et haec "homo est animal". Prima propositio patet, nam

[16.] sicut animal est concretum respectu animalitatis, sic lignum respectu ligneitatis.

[16.] Ad hoc dicendum quod animal est concretum ad suppositum respectu hominis, quia homo est eius suppositum, non sic lignum respectu arcae. Quia licet sit concretum respectu ligneitatis, et ideo de hoc ligno praedicatur, non tamen respectu arcae, quia arca respectu formae, quam principaliter significat, est artificiale. Forma autem artificialis se habet ad naturalem sicut accidens ad subiectum, et nihil, quantumcumque concretum, est concretum respectu sui accidentis. Unde non est simile hic et ibi, quia hic significatur materia in concreto quod est concretum materiati, ibi non.c

[16.] Ad argumentum contra tertiam responsionem supra dictam, dico quod similitudo Aristotelis intelligenda est quoad "determinate importare", non quoad "praedicari". Sicut enim tota ratio distincte exprimit totum definitum, sic pars distincte tantum partem rei, sed non sicut tota ratio praedicatur de re tota sic pars rationis de parte rei. Haec enim est falsa "anima est rationale", prout "rationale" est

[16.] c Sequitur adnotatio interpolata: Nota quod secunda abstractio facit partem per modum partis praedicari de toto per modum totius et tollit causam ueritatis in prima abstractione quae fuit concretio suppositi siue significati per modum totius, prima etiam abstractio tollit causam ueritatis in primis concretis quae est unitas subiecti alterius naturae.

[16.] differentia hominis. Si ergo fiat permutatio quoad "distincte importare", concedo conclusionem. Nec quoad aliud ualet similitudo.

[16.] Quarta responsio Boethii sic intelligenda est: genus utrobique pars est et totum, id est, partem distincte importat per modum totius; appropriate tamen praedicatur quia totum, (id est, quasi habens modum totius) appropriate definit, quia significat partem. Nam definitio debet principia definiti distincte exprimere, et distincte non exprimit genus nisi partem. Ideo, appropriate loquendo, definit ut pars, utrobique tamen in se similiter est totum et pars.d

[16.] Ad tertium principale negatur consequentia. Ad probationem dicitur quod tantum tenet in concretis dictis a concretione ad subiectum per se, in aliis non.

[16.] Ad quartum principale dico quod quidam sunt modi qui proprie dicuntur modi significandi, qui conueniunt dictioni ex impositione, et illi sunt inseparabiles a significato. Quia significatum, ut significatur tali dictione, non potest intelligi sub opposito talis

[16.] d Sequitur adnotatio interpolata: ut ostenditur per duo argumenta facta contra illam responsionem.

[16.] modi significandi sine repugnantia, sicut "homo", secundum quod singulare, non potest intelligi sub modo plurali. Alii sunt modi, dicti proprie modi intelligendi, qui tantum insunt significato secundum quod concipitur sub aliquo certo modo; qui sunt separabiles, quia significatum, ut significatur sub tali dictione, potest intelligi sub opposito talis modi sine repugnantia, sicut se habent istae intentiones ad illa quibus applicantur. Potest enim "homo" intelligi sub opposito huius intentionis "species" sine oppositione, ut "iste homo". Primi modi, qui sunt inseparabiles a significato ut significatur per talem dictionem, non derelinquunt ipsum respectu cuiuscumque praedicati; et licet non sint illa quae uniuntur, sunt tamen formalia principia sub quibus significata uniuntur. Ideo tales modi repugnantes causant falsitatem quando sunt circa idem significatum, ut "albedo est alba", non quando sunt circa diuersa, ut "homo est albus", quia ibi non sunt oppositi. Secundi modi extranei sunt significatis ut uniuntur per hoc uerbum "est". Esse enim est rei per se. Istae intentiones non insunt rebus per se, sed ut comparantur ad intellectum; ideo isti modi non sunt uniti per se nec sunt principia formalia sub quibus significata formalia uniuntur. Ideo eorum repugnantia non causat falsitatem.

[16.] Ad quintum negatur similitudo, quia implicat fallaciam consequentis a destructione antecedentis. Ad primam probationem dicendum quod Aristoteles intelligit in causis praecisis, sicut exemplificat: si "habere pulmonem" est causa respirandi et "non habere pulmonem" non respirandi; sed affirmatio speciei non est praecisa causa inferendi affirmationem generis. Ad aliud dicendum quod prima similitudo tenet quoad "opponi". Quoad hoc ergo solum tenet consequentia in permutando, sed permutando concluditur esse similitudo quoad antecedere et consequi.

[16.] Ad sextum dicendum quod praedicatur "animal" de homine, quod est indifferens ad "idem homini" et ad "aliud ab homine"; uerificatur tamen pro animali quod est idem homini.

[16.] Contra: si "animal" praedicatur ut est indifferens ad multa, igitur quodlibet illorum potest praedicari de illo.

[16.] Dico quod consequentia non ualet, quia illa indifferentia est per modum disiunctionis. Ad aliquid se habens disiunctiue ad mul ta, non sequitur aliquod illorum, quia pro quocumque poterit ueri ficari, sicut in proposito.

[16.] Ad septimum dicitur quod definitio totius sic est intelligenda: cuius nihil est extra, id est cui nihil deest requisitum ad ipsum, sicut naturae animalis nihil deest in homine de natura animalis, non tamen est praecise illa natura in homine.

[16.] Ad octauum dicitur, ut prius, quod est accidens.

[16.] Ad argumentum contra hoc: omne quod praedicatur, praedicatur sub ratione "alicuius uniuersalis", uerum est de "praedicari" signato, non exercito, quia alicui, in quantum praedicatur praedicatione exercita quae fit per "est", extraneatur ratio uniuersalis.

[16.] Ad nonum dicitur dupliciter. Uno modo: quod per se suppositum communis tantum includit naturam sui communis signatam et nullum accidens, ideo nec est corruptibile per se sicut nec commune, sed utrumque secundum quid, scilicet per accidens.

[16.] Aliter dicitur quod species, ut est in indiuiduis, est corruptibilis, sed secundum se est incorruptibilis, ex hoc quod semper continuatur secundum successionem in diuersis.

[QUAESTIO 17 UTRUM "DIFFERENTIBUS SPECIE" CONVENIENTER PONATUR IN DEFINITIONE GENERIS]

[17.] Quaeritur de secunda particula posita in definitione generis, scilicet "differentibus specie", utrum conuenienter ponatur.

[17.] Quod non, uidetur:

[17.] Quia ponitur ad distinguendum genus a specie; quod non contingit, quia sequitur "differentibus specie, igitur differentibus numero", per Aristotelem V Metaphysicae cap. "De uno"; et "differentibus numero" ponitur in definitione speciei. Antecedens autem non distinguitur a consequente.

[17.] Item, ista particula ponitur ad distinguendum genus a proprio; quod non contingit, igitur frustra ponitur, igitur etc. Minor patet: quia aliqua genera intermedia habent propria, ut numerus, figura, triangulus etc. Aut igitur illa propria praedicantur de differentibus specie, et sequitur propositum, quia haec particula tunc conueniret proprio, aut non, et tunc non erunt propria, quia "proprium conuertitur cum eo cuius est proprium". a

[17.] Item, si conuenienter ponitur, tunc per se inest definito "prae

[17.] a Sequitur textus interpolatus: Item, species est posterior genere, loquendo de intentionibus, quia in illis est consequentia, et non e conuerso. Ergo "prius" definitur per "posterius", non per relatiuum, quia relatiua sunt simul naturá.

[17.] dicari de differentibus specie"; et si hoc, igitur differentia specie per se subiciuntur generi. Hoc est falsum, igitur et primum antecedens. Prima consequentia patet ex ratione primi modi per se.

[17.] Probatio secundae per simile in aliis relatiuis: duplum per se refertur ad dimidium, igitur dimidium per se ad duplum. Idem ostenditur ratione: quia nihil dicitur per se relatum nisi ad suum per se correlatiuum. Si enim ad correlatiuum per accidens, cum illa contingant esse multa, idem per se diceretur ad multa. Quod est inconueniens. Tum propter auctoritatem, quia V Metaphysicae habet Aristoteles illud pro inconuenienti, cap. "De relatione". Tum ex ratione relatiui, quia eius "esse est habere se ad aliud", igitur habitudo est de essentia relatiui. Ad diuersa autem est alia et alia habitudo, igitur quod per se est ad duo, non est unum essentialiter. Tum ex proprietate relatiuorum, quia sunt "simul naturá6". Si enim a

[17.] per se dicatur ad c et b, igitur c non exsistente non erit a; et b potest esse quantum est ex se, igitur a erit; igitur simul erit et non erit.

[17.] Probatio falsitatis principalis consequentis, quia quae per se subiciuntur generi, sunt tantum intentiones; subici enim, cum sit intentionale sicut et praedicari, tantum competit intentionibus per se. Sed illae intentiones tantum differunt per materiam cui applican tur. Igitur, tantum numero et non specie, quia "differentia specifica est differentia formalis". Uniuersaliter autem differentia accidentium per subiectum est tantum materialis.

[17.] Ad oppositum est Porphyrius.

[I. Ad quaestionem]

[17.] Ad quaestionem dicendum quod conuenienter ponitur, quia per illam particulam descendit uniuersale in ipsum definitum tamquam genus per differentiam. Est enim ratio uniuersalis "praedicari de pluribus", quae per se diuiditur in pluribus specie et numero; et illud ponitur, quia definitum est relatiuum per se.

[II. Ad argumenta principalia]

[17.] Ad primum argumentum dicitur quod genus, in quantum genus, non praedicatur de pluribus differentibus numero, sed est accidens, sicut idem secundum extraneam rationem potest esse genus et species.

[17.] Contra: in quantum aliquid praedicatur de differentibus spe cie, praedicatur de differentibus numero; igitur non extranee. Ante cedens patet, quia ad "differentibus specie" sequitur differentibus numero; et consequens praedicatur de antecedente cum reduplicatione.

[17.] Ideo potest dici quod definitio speciei debet intelligi cum praecisione: "differentibus tantum numero"; et sic non sequitur ad "diffe rentibus specie"13.

[17.] Vel potest dici quod species immediate praedicatur de differentibus numero; genus non, sed mediante specie.

[17.] Ad secundum dico quod "proprium" nullius est in quantum

[17.] est genus, sed in quantum est species, et ita conuertitur cum eo in quantum praedicatur de differentibus numero. Ratio assumpti est, quia proprium solum est alicuius in quantum est natum esse subiectum demonstrationis; et hoc solum est in quantum est species, quia solum in quantum species definitur, cum de subiecto oportet prae supponere quid est et quia est, per Aristotelem I Posteriorum. In quantum autem definitur, habet genus et differentiam, et ita est species.

[17.] Ad tertium dicitur quod sic intelligitur illud de "differentibus specie", id est, de speciebus differentibus quae tamen non differunt specie, ut ostendit ratio.

[17.] Aliter: negatur consequentia secunda, quia ad aliud "per se" comparatur in antecedente et consequente.

[17.] Concessa consequentia, potest concedi ultimum consequens. Et cum hoc, quod illa quae per se subiciuntur generi, tantum differunt numero, quia differentia specie non differunt specie sed numero tantum, accipiendo "differentia specie" in subiecto pro suppositis huius quod est differens specie, quae sunt differentia specie, quia commune in plurali praedicatur de multis suppositis simul. Et tunc

[17.] "differentia specie" accipitur ut dicit quid respectu suppositorum. Sed illa non sunt differentia specie, prout "differentia specie" dicit modum (sicut genus est genus ut genus dicit quid, non ut dicit modum), sed species. Sic differentia non est differentia sed species. Sic multa genera, id est multa supposita generis, non sunt multa genera, id est quibus applicatur genus ut modus. Nec est oppositio modi ad quid nec e conuerso.

[QUAESTIO 18 UTRUM UNUM GENUS REQUIRAT MULTAS SPECIES]

[18.] Quaeritur an genus necessario requirat multas species.

[18.] Quod sic, uidetur:

[18.] Quia illud ponitur in definitione generis, igitur est de essentia generis.

[18.] Item, capitulo "De specie" dicitur "genere uno, speciebus autem pluribus". Quod probat: "semper enim in plures species diuisio generis fit". Quod potest probari: quia genus de sua ratione diuiditur per differentias oppositas; utraque autem adueniens generi constituit speciem. Ex hoc concludit Boethius Libro diuisionum: "Idcirco sub genere minus duabus speciebus esse non possunt".

[18.] Item, IV Topicorum: si species praedicatur de aequalibus cum genere, interimitur quod ponitur pro genere.

[18.] Item, in alia consideratione: "Quoniam omnis generis plures sunt species". Et infra: si destructa specie destruitur genus, male

[18.] assignatur genus. Et infra: oportet de paucioribus species quam genus praedicari. Ad hoc etiam sunt multae auctoritates in VII Metaphysicae et in logicalibus Boethii et Porphyrii.

[18.] Ad oppositum:

[18.] Sicut se habet species ad indiuiduum, sic genus ad speciem; sed species non requirit multa indiuidua; igitur nec genus multas species. Minor patet de sole, phoenice et consimilibus speciebus.

[18.] Dicitur quod non est simile, quia de ratione generis est diuidi per differentias oppositas, quae cum genere constituunt ad minus duas species; non sic species descendit in indiuidua.

[18.] Contra: aeque essentiale est cuiquam quod in eius definitione

[18.] ponitur aequaliter; sed aequaliter ponitur in definitione speciei "de differentibus numero" sicut in definitione generis "differentibus specie"; igitur etc.

[I. Ad quaestionem: Prima responsio]

[18.] Ad quaestionem dicitur quod genus, siue sumatur pro intentione siue pro illo cui applicatur, non requirit multas species actu uel potentiá.

[18.] Quod ostenditur de intentione generis: quia illa refertur ad intentionem speciei; igitur, una specie exsistente, est genus, quia relatiua sunt simul naturá12.

[18.] Similiter ostenditur de fundamento intentionis: quia illud est quid materiale in specie. Impossibile est autem aliquid esse sine suo materiali, igitur impossibile est speciem esse nisi genus sit isto modo. Tamen sicut uniuersale requirit multa aptitudinaliter, quia definitur per "aptum natum praedicari de pluribus", sic ad rationem generis requiritur quod dicatur aptitudinaliter de differentibus specie.

[II. Ad argumenta principalia]

[18.] Per hoc ad argumenta.

[18.] Omnes auctoritates intelligendae sunt de aptitudine, non de actu uel potentiá. Differt autem aptitudo a potentia. Nam aptitudo est inclinatio alicuius secundum se in aliquid, uel magis non-repugnantia. Potentia autem est ordo ad actum. Potest igitur potentia esse sine aptitudine, ut possibile est graue esse sursum, et tamen non est aptum natum ibi esse, quia repugnat ei secundum se. Et aptitudo est sine potentia, ut caecus est aptus ad uidendum. Nihil enim dicitur priuatum nisi cum est aptum natum habere habitum, secundum Aristotelem in Praedicamentis et V Metaphysicae cap. "De priuatione". Non est autem possibile caecum uidere, quia "a priuatione ad habitum nulla est regressio". Sic nulli uniuersali, quantum est ex sua forma, repugnat dici de multis. Haec tamen aptitudo potest impediri, quia non sunt multa de quibus dicatur.

[18.] Contra hunc modum dicendi: quia non uidetur esse ad propositum, quia procedit de intentionibus ac si supponeretur intentionem

[18.] speciei esse unam quae refertur ad genus et dubitaretur an intentio generis sit, quod non quaeritur. Quia genus primo refertur ad speciem, non hanc uel illam; unde accidit sibi sic referri ad multa. Nec quaeritur an natura generis sit si natura speciei est. Sed si non sint multa quibus applicetur intentio speciei sed tantum unum sit b an illi naturae applicetur intentio generis cui applicaretur si multis naturis, ut b c d, applicaretur intentio speciei respectu illius naturae, scilicet a. Et sic intellecta quaestione, neutrum membrum positionis est ad propositum.

[18.] Item, non uidetur uera, quia impossibile est aliquid esse aptum dici de pluribus speciebus nisi illa plura possint apprehendi ab intellectu per diuersas species. Sed si sic possunt concipi, igitur plures species generis sunt in actu, quia ille est actus naturae, in quantum dicitur species, quod actu concipitur ab intellectu per speciem intelligibilem, quia secundum hoc sibi attribuitur intentio speciei.

[18.] Item, si aliquid est aptum natum dici de pluribus differentibus specie, igitur plura specie sunt apta recipere praedicationem illius. Si igitur illa aptitudo sufficit ad genus, consimilis aptitudo participandi

[18.] sufficit ex parte speciei. Igitur, si aliquid sit genus actu propter talem aptitudinem, illa multa quae participant ipsum aptitudinaliter erunt actu species. Igitur omne genus habet multas species actu. Assumptum patet: quia aequale esse sufficit utrique correlatiuo cum sint simul naturá.

[III. Alia responsio ad quaestionem]

[18.] Potest etiam dici ad quaestionem quod ad rationem generis requiritur quod habeat multas species in actu, non quae exsistant actu uel potentiá, sed tantum actu concipiantur per speciem intelligibilem acceptam ab indiuiduis quandoque exsistentibus et quod actu habeant aptitudinem participandi genus, quia talis actualitas est illorum in quantum dicuntur species generis.

[IV. Ad argumenta in oppositum]

[18.] Ad argumentum in oppositum dicitur quod similiter species requirit multa indiuidua aptitudinaliter.

[18.] Sustinendo primam responsionem, potest dici ad primum argumentum contra illam quod si huic naturae tantum applicetur intentio speciei, quod illi naturae quae est in hac materia adhuc applicatur intentio generis ut prius, quia adhuc cum concipitur, minus habet de intellectu quam illud quod est species, et descendit in illud per differentiam. Et ita est responsio ad propositum.

[18.] Ad secundum: quod non sufficit ad esse speciei alicuius posse concipi ab intellectu, sed quod in eius intellectu sit genus respectu cuius debet dici species; quod non est uerum de illis multis ad quae est aptitudo generis ut praedicetur de illis. Tamen si sic sit genus aptum dici de illis quod aliquando dicebatur, et illa concipiuntur ab intellectu per eandem speciem per quam tunc essent, sunt multae species actu, qui actus requiritur ad speciem in actu, quia tunc in eorum intellectu cadit genus sicut et quando erant.

[18.] Ad tertium: negatur prima consequentia, quia forma solis nata est esse in alia materia quam in qua est, quantum est de se. Nec tamen est aliqua alia materia nata recipere talem formam. Quia si talis argumentatio teneret in aptitudine, semper esset aptitudo in utroque extremorum, et ita potentia, quia aptitudo in uno extremo non impeditur a potentia nisi propter defectum aptitudinis in alio extremo.

[18.] Nota quod potest teneri simpliciter quod genus non est aptum dici de multis nisi quae concipiuntur ab intellectu, in quorum intellectu est genus, et huiusmodi sunt species actu, siue exsistant siue possint exsistere uel non , quod genus habet multas species in actu.

[QUAESTIO 19 UTRUM "IN QUID" CONVENIENTER PONATUR IN DEFINITIONE GENERIS]

[19.] Quaeritur de tertia particula definitionis generis, scilicet "in quid", utrum conuenienter ponatur.

[19.] Quod non, uidetur:

[19.] Quia illud praedicatur in quid per quod conuenit respondere ad interrogationem factam per quid, ut patet ex probatione Porphyrii. Tale non est genus hic definitum, quia siue quaeratur de re siue de intentione speciei, non conuenienter respondetur per genus ut denotat intentionem; et genus sic sumptum definitur hic, ut dictum est prius; igitur etc.

[19.] Item, haec particula ponitur ad distinguendum genus a differentia, per Porphyrium; sed hoc non potest; igitur frustra ponitur. Probatio minoris: differentia superior praedicatur de inferiori per se primo modo, per Aristotelem VII Metaphysicae; et non sicut differentia, quia tunc per se ipsum descenderet superius in hanc differentiam inferiorem; igitur praedicatur superior de inferiori in quid.

[19.] Item, ponitur ad separandum genus ab accidente; quod non contingit, quia accidens praedicatur in quid, quia "in omni genere est reperire quid", per Aristotelem I Topicorum.

[19.] Ad oppositum est Porphyrius.

[I. Ad quaestionem]

[19.] Dicendum quod conuenienter ponitur, quia "praedicari" diuiditur per praedicari in quid et in quale tamquam in primos modos praedicandi. Igitur per ista descendit uniuersale in species; genus autem non praedicatur in quale, igitur in quid.

[19.] Intelligendum quod praedicari in quid est praedicare essentiam per modum essentiae. Hoc conuenit generi, quia genus accipitur a parte materiali, et ideo praedicat essentiam per modum substantis, qui est modus essentiae. Per oppositum, differentia accipitur a parte formali, et ideo praedicat essentiam per modum informantis, et ideo in quale.a

[19.] a Sequitur adnotatio interpolata: Nota quod qualitas, quae est praedicamentum, praedicatur in quale absolute. Sed differentia substantialis non praedicatur in quale absolute, sed "in quale quid". Ex hoc enim quod importat formam, praedicatur in quale; sed ex

[19.] Contra solutionem quaestionis: si praedicari in quid est praedicari per modum essentiae, igitur haec est praedicatio in quid "homo est lapis".

[19.] Item, si praedicari in quid est praedicare essentiam per modum essentiae, et illud non est uniuocum rebus diuersorum generum, quia nec essentia, igitur haec particula "in quid" non conuenit rebus diuersorum generum. Igitur nec genus hic definitum est uniuocum omnibus illis generibus.

[19.] Dico quod praedicari in quid est praedicare essentiam per modum essentiae, et quod lapis uel aliud disparatum non praedicatur per modum essentiae de homine, quia non praedicatur de homine. Nam tantum abstractum praedicatur de contentis sub illo, et de illis est manifestum quod praedicantur in quid. Est etiam uniuocum, licet essentia non sit uniuoca, quia sufficit essentiam similiter se habere hic et ibi ad praedicari uniuocum, quia "praedicari" dicit habitudinem.

[19.] hoc quod illa importat substantiam praedicatur in quid. Ideo ratione totius dicitur praedicari in quale quid. Unde patet differentia praedicandi inter qualitatem et differentiam, quae diuersitas praedicandi sumitur in diuersis modis essendi qualitatis et differentiae substantialis, ut patet.

[II. Ad argumenta principalia]

[19.] Ad primum argumentum dico quod duplex est quaestio de specie pro intentione sumpta, scilicet quid est et quid praedicatur. Quid praedicatur est propria quaestio in intentionibus, et sic conuenit respondere per genus ut hic definitur, ut quaerendo "quid praedicatur de specie?", bene respondetur "genus". Si fiat quaestio cum "esse", illa est propria fundamentis, et sic praedicatione exercita praedicatur fundamentum generis de fundamento speciei in quid.

[19.] Ad secundum dico quod differentia non praedicatur in quid de aliquo respectu cuius est differentia, sed respectu cuius est genus, quia superior est genus respectu inferioris.

[19.] Contra: igitur in omni genere sunt tria generalissima, scilicet specierum et duarum differentiarum.

[19.] Item, si differentia inferior sit species, igitur habet differentiam superiorem in se ut genus, et aliam differentiam superadditam. Igitur illa differentia pari ratione erit species respectu differentiae superioris, et illa habebit aliam differentiam, et illa alia differentia non potest esse in alio genere, quia tunc non-substantia esset prius substantiá. Igitur sic procedendo erunt infinitae differentiae in genere substantiae, et ita nihil cognoscibile, quia non erit deuenire ad primam illarum differentiarum.

[19.] Ad hoc dicendum quod tota coordinatio differentiarum reducitur ad coordinationem specierum.

[19.] Ad tertium principale dico quod nihil praedicatur in quid de illo respectu cuius est accidens; sed respectu cuius est genus, ut color non praedicatur de substantia in quid, sed de albedine respectu cuius est genus.


[QUAESTIO 20 UTRUM GENUS SIT PRINCIPIUM SPECIERUM]

[20.] Quaeritur utrum genus sit principium speciei.

[20.] Quod non, uidetur:

[20.] Quia idem non est principium et principiatum, quia principium et principiatum distinguuntur; sed genus est idem speciei; igitur non potest esse principium speciei. Maior patet, et probatio minoris est duplex. Prima est haec: quia genus, secundum Philosophum, nihil aliud est "praeter res eas quae sunt generis species", et ideo genus praedicatur de specie per se. Haec enim est per se "homo est animal"; sed quod praedicatur per se de aliquo non est distinctum ab illo; ergo est idem sibi.

[20.] Item, genus est totum respectu speciei, ergo non est principium eius. Consequentia probatur: quia principium est simplicius principiato; sed totum est compositius eo cuius est. Et antecedens patet per auctorem in littera, ubi dicit: "genus est totum respectu specierum".

[20.] Ad oppositum est auctor in littera in comparando tertiam significationem generis ad primam, ubi dicit quod sicut genus tertio modo dictum est principium specierum, sic genus primo modo dictum est principium multitudinis.

[I. Ad quaestionem]

[20.] Ad quaestionem dicendum quod sic, sumendo genus pro natura in qua fundatur ipsa intentio et non pro intentione. Quod declaratur sic: genus est essentiale principium cognoscendi speciem; ergo est essentiale principium specierum. Consequentia probatur: quia definitio, faciens scire definitum, exprimit essentialia principia definiti, quod est species solum proprie loquendo, quia nihil definitur proprie nisi species. Antecedens patet per Philosophum VI Topicorum.

[20.] Sed sciendum quod essentiale principium speciei est duplex. Quoddam secundum rem, quod est pars rei in "exsistere", cuiusmodi sunt materia et forma. Aliud secundum rationem, quod importat eandem rem sub modo indeterminato quam species importat modo determinato; et hoc, si illud imponitur ad designandum illam rem, prout sumitur uel a materia uel a forma. Nunc autem genus, puta animal, non est principium speciei, puta hominis primo modo, scilicet secundum rem; quia si sic, tunc non uere praedicaretur de ea. Ergo est principium speciei secundo modo. Et ideo si homo debeat definiri cum definire sit actus rationis in eius definitione debet poni "animal" tamquam principium secundum rationem, et etiam "rationale". Et sicut in re, natura materiae extraneatur naturae formae, ita quod neutrum est dicibile de altero, ita apud rationem, intellectus generis extraneatur intellectui differentiae, licet eadem res importetur per utrumque. Idem enim significat "animal" quod "homo", praeter determinationem ultimae formae; et hoc significat per modum quid et per se entis, et ideo secundum Porphyrium praedicatur in quid.

[20.] "Rationale" autem idem significat cum determinatione ultimae formae, sed tamen per modum qualis et denominantis, et ideo apud rationem, conceptus generis et differentiae sunt extranei.

[20.] Et propter rationes est sciendum quod haec est differentia inter partes rationis et partes secundum rem: quia licet utraeque significent partes totius, partes tamen secundum rationem significant partes totius per modum totius; partes autem secundum rem significant partes totius per modum partis. Verbi gratia: genus hominis, puta animal, est pars eius secundum rationem. Nam a sua prima impositione imponitur ad significandum partem hominis, puta habens animam sensitiuam. Quia tamen eam significat per modum totius et non per modum partis, ideo uere praedicatur de homine. Sed non est sic de parte secundum rem. Quia aes, quod est pars materialis statuae, significat partem per modum partis, ideo de statua non potest praedicari.

[II. Ad argumenta principalia]

[20.] Per hoc ad rationes dicendum quod non est inconueniens idem esse totum et partem diuersimode. Ideo dicit Boethius Libro diuisionum quod genus in praedicatione est totum, in definitione uero est pars.


[QUAESTIO 21 AN HAEC DEFINITIO SPECIEI SIT CONVENIENS: SPECIES EST QUOD PRAEDICATUR DE PLURIBUS DIFFERENTIBUS NUMERO IN EO QUOD QUID]

[21.] Circa capitulum "De specie" quaeritur an haec definitio speciei "species est quod praedicatur de pluribus differentibus numero" sit conuenienter data.

[21.] Quod non, uidetur:

[21.] Quia per Porphyrium, propter hoc quod genus et species sunt correlatiua, "necesse est utrisque uti in rationibus utrorumque". Hic autem nihil ponitur per quod habetur correlatiuum, scilicet genus; igitur male definitur.

[21.] Item, haec definitio conuenit generi, ut patet, quia sequitur "differentibus specie, igitur numero".

[21.] Item, non sunt multae definitiones, per Aristotelem VI Topicorum, sicut nec multae essentiae. Quia si sic, non esset definibile.

[21.] Igitur cum species conuenienter definiatur sic: "quae ponitur sub assignato genere", non conuenienter definitur hac definitione.

[21.] Item, per hanc definitionem "poni sub genere" habetur quod per se est subicibilis; igitur non est per se praedicabilis. Igitur alia definitio falsa, quia opposita non insunt eidem per se.

[21.] Dicitur quod relatiue opposita possunt inesse eidem, sed non respectu eiusdem, quia sic sunt opposita. Sed praedicabile respectu indiuiduorum est subicibile respectu generis.

[21.] Contra: si definiatur conuenienter per genus quia ad ipsum refertur, igitur per se refertur ad illud. Refertur etiam ad indiuidua per quae definitur in hac secunda definitione. Igitur idem bis dicitur relatiue, quod est contra Aristotelem V Metaphysicae.

[21.] Item, ad principale: per hanc definitionem non separatur species a definitione.

[21.] Item, species non est praedicatum, per Aristotelem I Topicorum; igitur male definitur per "praedicari".

[21.] Ad oppositum est Porphyrius.

[21.] Consimiliter posset hic argui pro et contra propositum, et obici, sicut supra, ubi quaesitum est de definitione generis.

[I. Ad quaestionem]

[21.] Dicendum quod definitio est conueniens, consimiliter sicut supra argutum est de definitione generis.

[II. Ad argumenta principalia]

[21.] Ad primum argumentum dicitur quod species dicitur relatiue ad genus, et ideo necesse est aliquam eius definitionem dari in qua ponatur genus, et illa est "species est quae ponitur sub assignato genere". Aliam autem comparationem habet ad indiuidua, non

[21.] secundum quam est ad genus, quia sic negat Porphyrius extrema habere duas habitudines, sed secundum quam est species. Et ideo necesse est ipsam habere aliam definitionem in comparatione ad indiuidua.

[21.] Ad secundum dictum est supra, quaestione 1718.

[21.] Ad tertium dicitur quod unius absoluti, cuius est definitio indicans esse eius in se, non sunt multae definitiones. Species autem per se refertur ad duo.

[21.] Contra: saltem tunc non habebit nisi duas definitiones, quia sicut tantum habet unam in comparatione ad indiuidua, sic tantum unam in comparatione ad genus. Dat tamen Porphyrius duas in comparatione ad genus. Dicit enim "haec quidem assignatio", scilicet "praedicari de pluribus" etc. est propria speciei specialissimae, "aliae uero erunt et non specialissimarum". Igitur ad minus sunt duae aliae praeter istam.

[21.] Hoc conceditur. Et dicitur quod species potest habere

[21.] duplicem comparationem ad genus: unam ut ordinatur sub ipso, aliam ut genus enuntiatur de specie in propositione. Primo modo datur haec definitio: "species est quae ponitur sub assignato genere"; secundo modo haec: "de qua genus in eo quod quid est praedicatur".

[21.] Contra: liber Praedicamentorum immediatius ordinatur ad librum Perihermenias quam iste. Sed in Praedicamentis non determinatur de incomplexis in quantum unum enuntiatur de alio, quia tunc in libro Perihermenias superflueret determinare de nomine et uerbo quae significant incomplexa sub illis rationibus. Igitur multo minus definitur hic species ut de ea enuntiatur genus.

[21.] Hic potest concedi quod tantum ponit unam definitionem in comparatione ad genus. Et tunc haec ratio "quae ponitur sub genere" exponitur per sequens, id est, "de qua" etc. Quod autem dicit: "aliae erunt non specialissimarum", id est aliae notificationes, non definitiones, quia secundum quandam diuersitatem tantum secundum quid notificant speciem. Consimilis enim diuersitas poterit inueniri comparando speciem ad indiuidua, secundum quam comparationem tantum ponitur una definitio.

[21.] mus, Porph. (cod. Perpen. BM 24, ed. F. Del Punta et C. Luna, 235): "Species dupliciter respicit genus: uno modo quantum ad uiam ordinandi, et sic debetur ei prima definitio, quae est quod "species ponitur sub genere assignato"; alio modo quantum ad uiam praedicandi, et sic debetur ei secunda definitio, scilicet quod "species est de qua genus in eo quod quid sit praedicatur"."

[21.] Ad quartum: ut dictum est.

[21.] Ad argumentum contra hoc potest dici quod species non tantum secundum diuersa sibi accidentia refertur ad genus et indiuidua, quia tunc per neutrum definiretur, sicut nec homo, licet sibi accidat duplum , sed essentialiter et per se comparatur ad utrumque. Quod dicitur "idem non refertur bis", Aristoteles intelligit accidens non referri ad subiectum, sicut innuit in littera ibi: "non est autem intellectus ad intelligentem et intelligibile". Et tunc non est contra praedicta.

[21.] Vel oportet dicere quod idem non refertur primo ad diuersa; per se tamen potest. Quia "primo" ad unum per suam rationem, "per se" ad aliud secundum rationem sui generis. Relatiuum enim secundum genus est relatiuum per se, quia includit in sua essentia illud per quod refertur. Impossibile enim est absolutum in sua essentia includere essentialiter relatiuum. Sic species secundum suam propriam rationem dicitur ad genus; secundum autem rationem sui

[21.] generis, scilicet uniuersale, dicitur relatiue ad illa de quibus praedicatur. Quia "dici de"conuenit sibi in quantum est uniuersale. Verbi gratia: duplum secundum se refertur ad dimidium, secundum suum genus ad submultiplex. Non tamen est omnino simile, quia ibi correlatiuum generis continet correlatiuum speciei; hic non. Ideo prima definitio speciei est propria secundum se, quia datur per primum eius correlatiuum; secunda datur posterius, quia magis est ad propositum. Est enim propria speciei in quantum est uniuersale.

[21.] Ad quintum potest concedi quod definitio non est distinctum uniuersale a specie secundum quod hic agitur de uniuersalibus. Vel aliter: quod non praedicatur in quid, sed in quid-quale, quia non habet simpliciter unum modum praedicandi sed duos, sicut genus et differentia ex quibus est.

[21.] Ad sextum dictum est quaestione 1234.


[QUAESTIO 22 UTRUM HAEC SIT VERA "PLURES HOMINES SUNT UNUS HOMO"]

[22.] Quaeritur de ueritate istius "plures homines sunt unus homo".

[22.] Quod sit uera, uidetur:

[22.] Sequitur "participatione speciei plures homines sunt unus homo, igitur plures" etc. Antecedens est uerum per Porphyrium, igitur consequens. Probatio consequentiae: nihil deminuitur ab alio nisi ponatur secum a parte eiusdem extremi; "participatione speciei" ponitur in antecedente a parte subiecti, et "unus" non; igitur "unus" non deminuitur in antecedente.

[22.] Item, quando aliquid se habet ad alia simpliciter et secundum quid, si addatur aliquid determinans secundum quid, stat tantum pro illo; "unus" se habet ad unum numero simpliciter et ad unum specie secundum quid; igitur cum sibi in proposito addatur nomen speciei, scilicet homo, tantum stabit hic pro unitate speciei, et sic est uera propositio; igitur simpliciter est uera.

[22.] Item, per Aristotelem V Metaphysicae, "uniuersaliter secundum

[22.] quod aliqua indiuisionem habent in aliquo, sic sunt unum". Plures homines in homine habent indiuisionem, quia forma hominis inest eis uniuoce; igitur sunt unus homo.

[22.] Item, uterque istorum est unus homo, ergo plures. Antecedens est uerum, quia uterque est singulare. Probatio consequentiae: quia oppositum consequentis, scilicet "tantum unus homo est unus homo", non stat cum antecedente "uterque" etc., quia ibi attribuitur "unus homo" subiecto ad minus pro duobus.

[22.] Ad oppositum:

[22.] Si "plures homines" etc., igitur per conuersionem sequitur quod "unus homo est plures homines". Consequens est falsum, quia sua contradictoria est uera: "nullus homo est plures homines".

[22.] Item, in subiecto et praedicato accipitur idem sub oppositis modis, qui non sunt separabiles a significato secundum quod significatur per illas dictiones; igitur propositio falsa.

[I. Ad quaestionem]

[22.] Dicendum quod "unus" potest accipi categorematice, et sic significat differentiam entis. Et sic de eo loquitur Aristoteles V et X Metaphysicae, et tunc diuiditur ab Aristotele in V Metaphysicae in multos modos. Ultimo autem, cap. "De uno", ponuntur quattuor

[22.] modi ad quos omnes praecedentes reducuntur, scilicet unum numero, specie, genere et proportione. Si "unum" categorematicum se habet aequiuoce ad haec quattuor, tunc sumpto uno sic, adhuc distinguenda est propositio penes aequiuocationem "unius" categorematici, et pro tribus sensibus est uera; pro quarto est falsa, scilicet pro uno numero.

[22.] Si autem, sicut forte uerius est, unum se habet ad haec quattuor ut ad simpliciter et secundum quid (quod uidetur ex dictis Aristotelis V Metaphysicae, et quod ad unum numero sequitur unum specie, et ulterius genere et proportione, et non e conuerso, quasi minor ratio unitatis sit in uno specie quam numero, et genere quam specie), tunc dicendum est quod propositio est falsa ut "unum" est categorematicum, quia cum hic nihil sibi addatur contrahens ad unitatem secundum quid, stat tantum pro uno numero, quod est unum simpliciter.

[22.] Aliter sumitur "unus" ut est syncategorematicum, et sic dicit modum intelligendi terminum pro supposito determinato, indeterminate tamen; et "homo", sic sumptus pro supposito, non inest

[22.] subiecto. Ideo sic propositio est falsa. Nihil enim est in subiecto uirtute cuius posset unus homo confundi et accipi pro diuersis, quia copulatio non confundit. Quia tunc haec esset uera in sensu composito "duo et duo sunt duo", quod falsum est, quia in illo sensu haec est uera "duo et duo sunt quattuor" ex quibus sequitur quod quattuor sunt duo, quod est impossibile; igitur altera praemissarum in sensu composito, in quo inferunt illam conclusionem.

[II. Ad argumenta principalia]

[22.] Ad primum argumentum nego consequentiam. Ad probationem dico quod illa determinatio intelligenda est in praedicato sic: plures homines sunt unus homo participatione speciei, id est in participando speciem.

[22.] Ad secundum dico quod determinabile non contrahit determinationem, sed e conuerso, maxime non ad "secundum quid". Unde hic "homo mortuus", non stat "mortuum" secundum quid, licet aliquando contrahat ipsum ad supposita. Nam hic "homo albus" stat "album" tantum pro albo in homine.

[22.] Ad tertium dico quod non ualet consequentia "sunt indiuisa in homine siue in forma hominis, igitur sunt unus homo uel homo indiuisus", quia in antecedente significatur "homo" ut habens rationem determinationis respectu unius; in consequente ut determinabile.

[22.] Ad quartum nego consequentiam. Ad probationem dico quod illud quod ponitur loco consequentis, si sit unum, sicut et hic "iste et iste sunt unus homo", uera est in sensu diuisionis; et non habet pro opposito "tantum unus homo" sed hanc "non plures", quae bene stat cum antecedente; quia hic negatur praedicatum a pluribus sumptis per modum plurium quod ibi affirmatur de pluribus sumptis per modum unius, quia ibi diuisim huic et illi, est enim "uterque" signum diuisiuum , hic coniunctim ambobus.

[22.] Vel potest concedi quod tantum unus homo est unus homo et uterque est unus homo. Quia enim "uterque" distribuit pro suppositis diuisim, non excluditur aliquod suppositum hic: "tantum unus", sub illa ratione qua pro eis distribuit "uterque".


[QUAESTIO 23 UTRUM PRIMA DIVISIO DIFFERENTIAE SIT CONVENIENS]

[23.] Circa capitulum "De differentia", primo quaeritur an diuisio prima sit conueniens, scilicet quae est in differentiam communiter, proprie, et magis proprie.

[23.] Quod non, uidetur:

[23.] Quia non est diuisio generis in species, genus enim aeque proprie dicitur de speciebus; nec totius in partes integrales, quia "totum" non praedicatur de talibus partibus diuisim hic praedicatur de diuidentibus; nec uocis in significationes, quia tunc haec uox "differentia" primo importaret illa tria, et non sequeretur ad diuidentia nec esset definibile, quia aequiuoci non est definitio. Nec aliqua diuisio per accidens, patet, quia in omni membro diuisionis intelligitur per se diuisum, quod numquam accidit in diuisione per accidens.

[23.] Item, haec diuisio non est per opposita:

[23.] Tum quia est trimembris, igitur aliquod membrum alteri non opponitur, quia "tantum unum uni opponitur".

[23.] Tum quia ad unum membrum sequitur aliud. Sequitur enim "differunt magis proprie, igitur differunt communiter", id est accidente aliquo; et sic sequitur "differunt proprie, igitur communiter"; etiam sequitur "differunt magis proprie, igitur proprie".

[23.] Consimilis dubitatio est de diuisione quae ponitur ad declarandum definitionem generis "eorum quae praedicantur"etc., quia quod praedicatur de pluribus, praedicatur proprie; quod de uno solo, communiter. Et unum membrum uidetur sequi ad aliud, et uniuersaliter de diuisionibus per "proprie et communiter".

[23.] Ad oppositum est Porphyrius.

[I. Ad quaestionem]

[23.] Dicendum quod tales diuisiones sunt bonae, quia sunt uocis in significationes; non uocis aequiuocae penes primum modum, quia

[23.] uox sic aequiuoca primo importat multa, sed penes secundum modum. Quia uox sic aequiuoca significat unum proprie et ex impositione, aliud transumptiue et ex usu, sicut dicit Aristoteles I Elenchorum: secundus modus est ex eo quod "soliti sumus sic dicere".

[II. Ad argumenta principalia]

[23.] Ad primum argumentum patet quod non sequitur ad diuidentia nec definitur ut aequiuocatur, sed sumpta in uno sensu est uniuocum, et potest definiri et esse principium consequentiae.

[23.] Ad secundum dico quod membra sunt opposita.

[23.] Ad primum contra hoc dicendum quod habet reduci ad diuisionem bimembrem sic: differentiarum quaedam magis propria, quaedam non magis propria. Et ultra: non magis propria; quaedam propria quaedam communiter. Et sic uniuersaliter omnis diuisio non

[23.] bimembris reducitur ad bimembrem. Alia autem membra posita sunt membra subdiuisionis, et ponuntur propter breuitatem loco diuisi, in eo quod diuisum est unum membrum principalis diuisionis.

[23.] Ad secundum contra hoc dico quod membra debent intelligi cum praecisione, et sic nullum sequitur ad aliud; sicut etiam in diuisione sequenti "quaedam faciunt alteratum, quaedam aliud", quae membra non sunt opposita nisi sumatur alteratum tantum.


[QUAESTIO 24 AN HAEC SIT VERA "SOCRATES SENEX DIFFERT A SE IPSO PUERO"]

[24.] Quaeritur circa primum membrum diuisionis differentiae an haec sit uera "Socrates senex differt a se ipso puero".

[24.] Et quod sit falsa, uidetur:

[24.] Quia relatio requirit duo extrema in actu, quia si sic, igitur suum subiectum est; et si hoc, suum correlatiuum est, quia "relatiua sunt simul naturá". Sed Socrates senex et Socrates puer non sunt simul in actu. Igitur, "differentia", quae est relatio quaedam, non est inter illa ut extrema, cuius oppositum notat illa propositio.

[24.] Item, si Socrates senex differt a se puero, igitur non est idem sibi puero, igitur non est idem sibi. Prima consequentia patet, quia "idem" et "differens" opponuntur; igitur ad unum sequitur negatio alterius. Probatio secundae consequentiae: negatio in antecedente negat identitatem uniuersaliter; igitur sequitur negatio identitatis a se, sicut a superiori ad inferius negando, et hoc significat consequens.

[24.] Item, si sequitur "Socrates senex differt a se puero, igitur Socrates senex et Socrates puer differunt, igitur Socrates senex et Socrates puer sunt multa", et ultra, "igitur Socrates et Socrates sunt multa", et ultra, "igitur Socrates senex et Socrates puer sunt, igitur Socrates senex est". Consequens falsum, igitur primum antecedens. Probatio primae consequentiae: sic sequitur in omnibus relatiuis aequiparantiae "Socrates est similis Platoni, igitur Socrates et Plato sunt similes". Et ratio est quia relatiuum aequiparantiae aequaliter denominat utrumque extremum. Probatio secundae consequentiae: differentia est species multitudinis, per Aristotelem V et X Metaphysicae. Sequitur igitur "differunt, igitur multa sunt", sicut "album, igitur coloratum". Probatio tertiae consequentiae: quia ab inferiori ad suum superius tenet affirmando, quemadmodum a determinatione non deminuente ad determinabile. Sic arguitur ibi; igitur consequentia bona.

[24.] Ad oppositum est Porphyrius.

[24.] Item, arguitur ratione: circa ens immediate opponuntur idem et diuersum, per Aristotelem X Metaphysicae. Aut igitur Socrates

[24.] senex et Socrates puer sunt idem uel diuersum. Non idem, quia tunc haec affirmatio "Socrates senex est Socrates puer" esset uera. Sed hoc est falsum, igitur est diuersum. Et hic sumitur "differens" in communi ad esse diuersum.

[I. Ad quaestionem]

[24.] Ad quaestionem dicendum quod propositio est distinguenda secundum aequiuocationem, quia sumpto "differre" in communi, est propositio uera, quia isto modo quodcumque accidens impedit omnimodam identitatem. Accipiendo differentiam pro propria uel magis propria, est propositio falsa, ut patet ex ratione illarum differentiarum.

[II. Ad argumenta principalia]

[24.] Ad primum argumentum potest dici quod oportet extrema relationis esse actu secundum rationem referendi, non secundum exsistentiam. Quia prius et posterius, licet non simul exsistant, tamen simul sunt secundum rationem qua referuntur. Nam quando prius est sub ratione prioris, posterius est sub ratione posterioris, licet non tunc exsistant.

[24.] Aliter potest dici quod "Socrates puer" non est per se extremum relationis huius, sed "Socrates puer differens", quia per se extrema re-lationis aequiparantiae nominantur eodem nomine illius relationis. Illud autem extremum per se est simul cum Socrate sene differente, quia pro eodem tempore est hoc differens ab illo, et illud ab isto.

[24.] Ad secundum dico quod haec consequentia non ualet "non est idem sibi puero, igitur non est idem sibi", quia in prima negatur identitas respectu termini accidentalis, in secunda respectu termini substantialis qui importatur per "sibi", quod est relatiuum reciprocum. Et in hoc fit fallacia consequentis, quia ad diuersitatem accidentalem non sequitur diuersitas substantialis, sed e conuerso. Sed si "sibi" in consequente referat antecedens cum determinatione, scilicet hoc totum "Socrates senex", tunc patet consequentiam non ualere, quia in antecedente et consequente respectu diuersorum terminorum accidentalium negatur identitas. Unde quod assumitur in probatione quod "in antecedente negatur identitas uniuersaliter", falsum est; sed tantum respectu huius termini "Socrates puer".

[24.] Ad tertium negatur prima consequentia propter negationem in "differt", ut patet in aliis. Quia haec est uera "Socrates differt ab omni homine" sicut Socrates non est idem omni homini. Haec est falsa "Socrates et omnis homo differunt", sicut haec "Socrates et omnis homo non sunt idem". Ad probationem dicitur quod tenet in rela

[24.] tiuis aequiparantiae ubi non includitur negatio, ut patet de "simile"; sic non est de differentia.

[24.] Contra hoc: negatio in "differt" non tollit talem consequentiam nisi propter hoc quod terminus praecedens ipsum et sequens habent diuersam suppositionem. Unde, obseruata eadem suppositione, tenet talis consequentia cum "differt". Sed in singularibus non refert praeponere uel postponere negationem, per Aristotelem II Perihermenias. Igitur, in illis cum "differt", bene tenet talis consequentia.

[24.] Ideo potest concedi ultimum consequens, scilicet "Socrates senex et Socrates puer sunt multa", sed ex hoc non sequitur "igitur Socrates et Socrates sunt multa", quia illa determinatio in antecedente respectu talis praedicati deminuit a Socrate absolute. Ideo non sequitur ut superius ad inferius, sed ut secundum quid ad simpliciter. Similiter in illo coniuncto sumitur Socrates secundum accidens, quia secundum rationem alicuius quod secundum rationem talis praedicati est sibi extraneum absolute sumpto. Et in dictis secundum accidens, siue praedicatis siue subiectis, non tenet a coniunctis ad diuisa, per Aristotelem II Perihermenias.


[QUAESTIO 25 UTRUM PRIMA DEFINITIO DIFFERENTIAE, SCILICET "DIFFERENTIA EST QUA SPECIES ABUNDAT A GENERE" SIT CONVENIENTER DATA]

[25.] Quaeritur de prima definitione differentiae, scilicet "differentia est qua abundat species a genere", an sit conuenienter data.

[25.] Quod non, uidetur:

[25.] Quia quod abundat ab alio est in plus illo; genus est in plus quam species, et non e conuerso, per Aristotelem in Praedicamentis: "dicens enim "animal" plus complectitur quam "homo";" igitur etc.

[25.] Item, si sic, quaero: a quo species habet differentiam? Non a nullo, quia "ex nihilo nihil fit"; non a se, quia nihil facit se esse in actu. Si igitur habeat, hoc habet a genere. Sed hoc est inconueniens propter duo. Primo, quia tunc in hoc non abundat a genere, cum utrumque habeat illud. Secundo, quia genus habebit contraria; qua

[25.] enim ratione una species habet unam differentiam a genere, pari ratione alia species differentiam oppositam. Igitur genus utrumque habet; igitur habet opposita simul.

[25.] Dicitur hic, sicut Porphyrius uidetur respondere in littera, quod species habet differentiam a genere, et ita genus habet illam potentiá tantum, species autem actu. Nec sequitur tunc primum inconueniens, quia illud "abundare" debet intelligi quoad "actu habere".

[25.] Ad secundum dicitur quod non est inconueniens opposita simul inesse eidem in potentia.

[25.] Contra primum: a nullo potest aliquid uerius haberi quam ipsum in se habeat. Igitur a genere non potest species uerius habere differentiam quam genus illam habeat. Sed species habet illam actu, genus tantum in potentia; igitur species non habet illam a genere.

[25.] Contra secundum: omnis potentia est reducibilis ad actum. Igitur si opposita in potentia insunt generi, poterunt inesse actu, quod est impossibile.

[25.] Item, contra utrumque simul: quod tantum inest alicui in potentia non praedicatur uere de illo cum hoc uerbo "est", quia esse denotat actualem unionem extremorum; sed haec est uera "animal est rationale"; igitur praedicatum non tantum inest subiecto in potentia.

[25.] Ad oppositum est Porphyrius.

[I. Ad quaestionem]

[25.] Dicendum quod species abundat a genere in differentia, quia definitio exprimit totum per se intellectum definiti; et non amplius, quia aliter non conueniret primo definito. Sed definitio constat ex genere et differentia; igitur differentia est aliquid de per se intellectu speciei et non de intellectu generis. Quia si sic, genus praedicaretur per se de differentia uel e conuerso, quorum utrumque est falsum; et nugatio esset in definitione, quia ponendo rationem generis et diffe-rentiae loco nominum, idem bis diceretur. Igitur species abundat etc.

[II. Ad argumenta principalia]

[25.] Ad primum argumentum dico quod "esse in plus" est duplici

[25.] ter: secundum continentiam actualem, uel potentialem siue secundum indifferentiam. Genus "est in plus" uno modo, ut uult auctoritas adducta; species alio modo.

[25.] Ad secundum, sicut dictum est. Quia sicut compositum naturale habet formam in potentia a materia, in quantum materia est in potentia per se ad formam, et ideo quando materia est, est forma compositi in potentia, formam autem habet compositum in actu ab agente quod actu inducit formam in materia , sic species in potentia habet differentiam a genere quod est proportionale materiae.

[25.] Ad primum contra hoc concedo quod species non habet differentiam in actu a genere, quia nec genus habet illam actu.

[25.] Ad secundum potest dici quod non est inconueniens opposita actu inesse eidem generi, licet sit inconueniens de eodem numero.

[25.] Vel aliter: quod potentia non dicitur hic "ordo ad actum", sicut sumitur IX Metaphysicae; sed potentia dicitur "indeterminatio", sicut per oppositum, actus proprie determinat aliud genus. Tunc habet differentias in potentia, id est indeterminate. Et isto modo non

[25.] intelligitur propositio illa quod omnis potentia est reducibilis ad actum.

[25.] Per hoc ad aliud: concedo quod haec est uera "animal est rationale". Nam sua contradictoria est falsa; sed non est uera uniuersaliter. Non est autem inconueniens aliquid praedicari uere cum "est" de illo quod est in potentia ad ipsum, id est indeterminate se habet ad ipsum, et hoc particulariter.


[QUAESTIO 26 AN DIFFERENTIA POSSET DEFINIRI]

[26.] Quaeritur an differentia posset definiri.

[26.] Quod non, uidetur:

[26.] Quia differentiae non est differentia; sic enim esset procedere in infinitum. Omne autem quod definitur habet differentiam.

[26.] Item, sola species definitur; differentia non est species.

[26.] Ad oppositum est Porphyrius.

[I. Ad quaestionem]

[26.] Dicendum quod differentia potest definiri, quia habet genus, scilicet uniuersale, quod per aliquam per se differentiam descendit in ipsam, ut patebit in solutione quaestionis sequentis.

[II. Ad argumentum principale]

[26.] Ad primum concedo quod differentiae non est differentia respectu cuius differentia habet rationem differentiae. Sed potest habere differentiam respectu cuius ipsum sit species, sicut hoc quod est "praedicari in quale" per quod constituitur differentia in sua specie, sicut homo per rationale.

[26.] Contra: tunc differentia respectu alicuius non est differentia, quod est falsum, quia necessario est differentia et per se. Igitur respectus ad quodcumque non poterit illud tollere.

[26.] Concedo quod differentia ut "quid" non est differentia ut "modus"; tamen necessario differentia est quid. Sed sic species est modus eius, quia ut quid respectu sui generis est species.

[26.] Ad aliud concedo quod differentia est species.


[QUAESTIO 27 AN HAEC DEFINITIO SIT CONVENIENS "DIFFERENTIA PRAEDICATUR DE PLURIBUS DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUALE"]

[27.] Quaeritur an haec definitio sit conueniens "differentia praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quale".

[27.] Quod non, uidetur:

[27.] Quia definitum excedit definitionem. Praedicatur enim definitum de ultima differentia completiua speciei specialissimae, et non definitio; quia illa differentia tantum inest speciei specialissimae et eius suppositis.

[27.] Item, definitio excedit definitum. Probatio: quia sensibile praedicatur etc. Non tamen est differentia, quia differentia est abstractum, significans aliquam intentionem secundam. Impossibile est autem aliquam intentionem secundam in abstracto praedicari de re primae intentionis. Probatio assumpti: a "differentia" dicitur "differre" denominatiue; denominatiuum autem tantum dicitur ab abstracto. Antecedens patet per Porphyrium; nam ubi uult exponere

[27.] membra diuisionis differentiae, exponit sic: differt enim Socrates senex a se puero; et consimiliter in aliis.

[27.] Item, hoc quod est "praedicari de" est de ratione relatiui, ut patet de uniuersali; differentia autem non est relatiuum, quia relatio non refertur. Esset enim procedere in infinitum. Differentia est relatio, quia secundum ipsam refertur differens ad differens. Est enim relatio aequiparantiae; omne enim differens differt a differente; igitur differentia non refertur. Hoc etiam patet inductiue, quia ad nullam rem primae intentionis refertur, quia non est simul naturá cum aliqua; nec ad aliquam intentionem, quia non ad genus uel speciem uel indiuiduum, quia quodlibet illorum habet aliud correlatiuum, ut patet ex praedictis, nec ad proprium uel accidens, quod manifestum est.

[27.] Item, omne definitum differt specie ab aliis per suam definitionem. Differentia non differt, quia subiectum et praedicatum significant sub oppositis modis inseparabilibus quae causant falsitatem.

[27.] Item, Porphyrius ponit alias definitiones; igitur uel illae non ualent, uel istae non ualent, quia "unius tantum est una definitio", per Aristotelem VI Topicorum.

[27.] Ad oppositum est Porphyrius.

[I. Ad quaestionem]

[27.] Dicitur ad quaestionem quod differentia est duplex: quaedam ultima, quaedam intermedia. Haec definitio conuenit differentiae intermediae uniuersaliter, et est uera definitio, quia ponuntur ibi genus et differentia ipsius differentiae, quia differentia species est respectu uniuersalis, sicut dictum est de genere quod uniuersale descendit in ipsam per differentias additas, quia illae per se diuidunt uniuersale et contrahunt ipsum ad differentiam. Differentiae autem per se diuisiuae superioris sunt per se constitutiuae inferioris, quia per illas determinatur superius ad inferius. Tamen non est definitio differentiae uniuersaliter, quia non differentiae ultimae.a

[27.] Contra: illa non definitur nisi per "differentibus numero"; igitur est aliud uniuersale ab illa hic definita, sicut species est aliud uniuer

[27.] a Sequitur adnotatio interpolata: Sicut enim est quaedam species specialissima et quaedam subalterna et sicut est aliqua descriptio data de specie specialissima tantum, sic est differentia quaedam ultima et quaedam intermedia; et sic est aliqua descriptio tantum conueniens differentiae intermediae, cuiusmodi est ista.

[27.] sale a genere. Non enim est alia differentia inter genus et speciem nisi in "differentibus specie" et "numero", quae consimiliter se habent circa praedicari in quid et in quale, cum praedicari in quid facit duo uniuersalia, igitur praedicari in quale alia duo.

[27.] Item, secundum nullam definitionem unam conuenit "differentia" differentiae intermediae et ultimae, quia in illa definitione debet haberi "praedicari de pluribus in quale"; et nec poterit poni "differentibus specie" nec "numero". Igitur aequiuoce conuenit illis.

[27.] Nec illud tantum "de pluribus in quale" sufficit, quia "pluribus" aequiuoce conuenit pluribus specie et numero, sicut "unum" uni specie et uni numero, ut patet V Metaphysicae cap. "De uno"10.

[27.] Sed tunc uidetur quod definitio uniuersalis, ubi ponitur "pluribus" absolute et non pro aliquo significato, nihil ualeat. Vel si sic, tunc poterit differentia definiri in communi per "praedicari de pluribus in quale", intelligendo "quale" pro "quali essentiali".

[27.] Contra: tunc genus et species erunt unum uniuersale sicut et differentia cuius unius uniuersalis erit definitio "praedicari de pluribus in quid".

[27.] Potest dici quod genus et species non tantum differunt per hoc quod est de pluribus specie et numero, sed "in quid" conuenit eis aequiuoce, quia genus praedicat partem essentiae, species uero totum. Non sic "quale substantiale" conuenit aequiuoce differentiae intermediae et ultimae. Definitio igitur ista est tantum differentiae intermediae, non ultimae. Differentiae autem in communi est sufficiens definitio "praedicari de pluribus in quale", quae conuenit utrique differentiae. "Praedicari autem in quid"15 uniuoce non conuenit generi et speciei. Ideo illa sunt duo uniuersalia; differentia autem non.

[27.] Pro definitione autem uniuersalis et differentiae sic in communi oportet dicere "plura" esse uniuocum ad plura specie et numero et simpliciter inesse illis, licet "unum" insit uni numero et specie simpliciter et secundum quid. Sicut "non-homo" est uniuocum ad mortuum et non-mortuum, licet "homo" conueniat simpliciter et secundum quid illis. Nec est "unum" aequiuocum ad illa, quia tunc

[27.] suum oppositum esset aequiuocum, cum sibi omni modo opponatur, sed significat simpliciter unum numero, et pro aliis non accipitur nisi per determinationem distrahentem, sicut nec "homo" pro homine mortuo. Nec est inconueniens unum licet non sit aequiuocum ad haec distingui in haec, ut in V Metaphysicae et I Topicorum, quia sic multa alia nomina distinguuntur ibi, non in aequiuoca, sed in simpliciter et secundum quid, ut patet ibi de priuatione.

[II. Ad argumenta principalia]

[27.] Ad primum argumentum patet.

[27.] Ad secundum argumentum dico quod differentia potest esse nomen primae intentionis uel secundae. Primo modo est nomen abstractum, et significat relationem, et est species multitudinis ut "multum" est differentia entis. Secundo modo est concretum, sicut et alia nomina intentionum de quibus hic agitur, et transumitur a differentia ut est nomen primae intentionis; significat autem intentionem applicabilem ei quod est principium formale differentiae ut est res primae intentionis.

[27.] Cum ostenditur quod sit abstractum, potest dici quod "differre" tantum dicitur denominatiue a differentia ut est nomen primae

[27.] intentionis. Et quod dicit Porphyrius quod Socrates senex differt a se puero, non est quia differentia ut est intentio sit in uno extremo et denominet ipsum sic "Socrates differt"; sed sic est illud ad propositum: si Socrates senex differt a se ipso puero, igitur differentia est inter extrema ut differentia est nomen primae intentionis. Igitur in altero extremo est aliquod principium quod dicitur differentia ut differentia est intentio. Illud est pueritia, igitur pueritia est differentia communis. Sic est intelligendum de extremis aliorum membrorum.

[27.] Ad tertium potest dici quod differentia ut est res primae intentionis est relatio, et sic non refertur; ut autem est secunda intentio refertur et non est relatio. Cum ostenditur per inductionem quod non refertur, potest dici quod secundum rationem sui generis refertur ad illud de quo dicitur (quod potest uocari subiectum, quia praedicatum refertur ad subiectum), nec ad indiuiduum nec ad speciem ut ad primum correlatiuum, quia, secundum Aristotelem IV Topicorum, oportet speciem dici ad idem ad quod genus dicitur.

[27.] In speciali autem, differentia, secundum quod diuisiua, dicitur ad genus; non quod genus sit primum eius correlatiuum, quia primo

[27.] est speciei, sed ratione diuisi, ita quod primo dicitur ad diuisum. Secundum autem quod est constitutiua, dicitur ad speciem, non in quantum species, sed in quantum constituta per differentiam.

[27.] Per hoc patet ad quintum, quia non sunt multae definitiones differentiae secundum se, sed prima est eius secundum quod est constitutiua speciei. Est enim sensus "qua abundat species a genere", id est, quae cum genere constituit speciem, ita quod ibi ponitur species ut correlatiuum differentiae in quantum species est constituta et differentia constitutiua; "abundat a genere" pro "constituere" et propria ratione constituendi, quia non ut genus constituit speciem. Secunda definitio est differentiae intermediae in quantum est uniuersale; et si sumatur generalius, dempto hoc quod est "differentibus specie", est propria differentiae in quantum hic de illa agitur. Aliae duae definitiones sunt differentiae in quantum diuisiua est. Prima datur a diuisione actiua in qua ponitur ratio differentiae diuisiuae nata diuidere cum correlatiuo, id est, diuiso et termino diuisionis, scilicet ea in quae diuisum diuiditur ea quae sunt sub eodem genere.b

[27.] b Sequitur adnotatio interpolata: Species etiam et genus possunt dicere res et intentiones siue possunt esse nomina primae intentionis. Nam species pro uniuscuiusque forma est nomen primae impositionis et genus pro cognitione uel parentela est sic quid reale siue nomen primae impositionis et, ut postea dicetur, similiter se habet de proprio et accidente.

[27.] Quarta non multum ualet, ut ipse dicit in littera; et cum corrigitur, tunc contrahitur magis ad differentiam constitutiuam.

[27.] Ad quartum potest dici quod differentia ut est nomen secundae impositionis est aequiuocum. Uno modo significat intentionem applicabilem ei quod est principium differentiae ut est relatio realis. Sic "rationale" dicitur differentia, et sic est uniuersale hic. Alio modo significat relationem rationis, cuius species sunt differentia numero et differentia specie, a quibus dicuntur denominatiue "differens specie" et "differens numero"; et sic est abstractum sicut quando est nomen primae impositionis. Hoc uidetur probabile, quia differens specie est uniuoce in omni genere, et est denominatiuum intentionale. Similiter, differentia definita "qua differunt a se singula", reperitur in omni genere, quia tantum diuersificatur per materiam accidentalem, igitur et differens concretiue dictum quod ponitur in eius definitione. Non enim est definitio nec descriptio conueniens nisi conuertatur cum definito uel descripto. Igitur aliquo modo est "differentia" abstractum et nomen secundae impositionis a quo posset denominatiue dici "differre" ut est intentionale. Tunc ad argumentum concedo quod differentia

[27.] differt ab aliis uniuersalibus definitione et specie, nec significatur idem per subiectum et praedicatum sub disparatis rationibus.

[27.] Contra: uidetur quod differentia ut est uniuersale sit abstractum:

[27.] Tum quia est "qua differunt a se singula", per quartam definitionem. Quo autem aliquid est album, illud est albedo.

[27.] Tum etiam quia si sit concretum et denominatiuum, a quo abstracto dicetur? Videtur quod a nullo.

[27.] Ad primum dico quod sic debet intelligi definitio "differentia est qua" etc., non ut forma informante, ut est de albedine, sed qua, ut intentione applicabili ad principium differentiae, specie "singula differunt a se" differentia specie; quia "differre" denominatiue dicitur de differentia ut est relatio rationis.

[27.] Ad aliud dico quod eius abstractum non significatur uno nomine sicut nec abstractum generis, speciei uel accidentis uel proprii, quae omnia constant esse concreta. Sed potest exprimi per circumlocutionem sic "intentio differentiae"; et illud non praedicatur de rationali.

[27.] Iuxta dictac potest dici quod "multum" cum omnibus suis

[27.] c Sequitur adnotatio interpolata: Nota quod quia secundae intentiones sunt multae, dicuntur multae. Unaquaeque etiam est in se una et indiuisa, et cum nulla res primae intentionis possit praedicari de re secundae intentionis, secundum Doctorem supra, nec etiam denominat eam ideo necesse erit ponere "multum" et "unum" aequiuoca et in uno sensu esse secundas intentiones et uniuoca, et ita de secundis intentionibus praedicari. Ponitur enim in definitione uniuersalis I Perihermenias ubi dicitur quod uniuersale est unum in multis et de multis. Plura etiam ponuntur in definitione generis et speciei etc.

[27.] speciebus, et ita "unum", per oppositum, possunt aequiuoce esse res uel intentiones. Primo modo loquitur de eis metaphysicus; secundo modo logicus. Et sic faciliter saluatur uniuocatio eorum in omni genere, tamen potest esse aequiuocum ad plura specie et numero. Saluatur etiam quomodo "pluribus" non sit aequiuocum ad plura specie et numero; saluatur etiam quomodo "pluribus" non sit aequiuocum in definitione uniuersalis.

[27.] dem sequitur, "tamen potest esse aequiuocum", et uidetur littera corrupta, et iudicio meo posset bene suppleri sic "in quid tamen potest esse aequiuocum" etc., quasi dicat quod in quid aequiuoce conuenit generi et speciei".


[QUAESTIO 28 AN DIFFERENTIA PRAEDICETUR IN QUALE]

Quaeritur de ultima particula secundae definitionis, an differentia praedicetur in quale.

[28.1] Quod non, uidetur: Quia "quid" dicitur a quiditate; differentia praedicat quiditatem eius cuius est, aliter non poneretur in definitione eius; igitur praedicatur in quid.

[28.2] Item, si praedicatur in quale, igitur est qualitas. Consequens est falsum, quia accidens est posterius substantia, differentia autem est prior specie.

[28.3] Item, si praedicatur in quale, praedicatur denominatiue. Consequens est falsum, quia quod praedicatur denominatiue, praedicat aliam essentiam a subiecto. Item, praedicatio denominatiua distinguitur contra praedicationem uniuocam, per Aristotelem in Praedicamentis; differentia autem praedicatur uniuoce sicut species et genera, per Aristotelem in Praedicamentis, cap. "De substantia" in secunda proprietate; igitur non denominatiue.

[28.4] Ad oppositum est Porphyrius.

[I. Solutio quaestionis]

[28.5] Dicendum quod differentia praedicatur in quale, quod ostendit auctor dupliciter. Primo, quia ad quaestionem factam per "quale" conuenienter respondetur per differentiam. Secundo, quia sicut est in composito reali, proportionaliter est in composito rationis. In composito autem reali est aliquid habens rationem materiae, aliquid rationem formae; igitur in ratione erunt aliqua proportionalia istis. Nam omnia ex quibus fit unum per se, "alterum est ut potentia, alterum ut actus", per Aristotelem VIII Metaphysicae. Differentia autem non habet modum materiae, quia non est indeterminatum nec in potentia, quae sunt propria materiae; igitur habet modum formae. Forma et qualitas et actus idem sunt; igitur habet modum qualitatis respectu speciei, et hoc est praedicari in quale.

[28.6] Intelligendum tamen quod sicut est actus duplex -- primus qui facit ens simpliciter in actu, et secundus qui praesupponit ens in actu et tantum facit ens in actu tali --, sic est forma duplex et qualitas duplex; et ita a qualitate duplici, duplex modus qualis. Differentia sumitur a primo actu, scilicet a forma specifica, quae est qualitas essentialis, et ideo praedicatur in quale essentiale, et non accidentale sicut alia duo uniuersalia sequentia.

[II. Ad argumenta principalia]

[28.7] Ad primum argumentum dico quod ad "praedicari in quid" non sufficit quod praedicet "quid", sed quod praedicet "quid" per modum quid. Differentia autem praedicat essentiam per modum informantis et non per modum subsistentis.

[28.8] Ad secundum dico quod est qualitas, secundum quod dicitur V Metaphysicae, sed non ut qualitas est unum generalissimum; sed aequiuoce ut forma, qualitas et actus sunt eadem transcendentia.

[28.9] Ad tertium dico quod consequentia non ualet, quia oportet addere in antecedente quod praedicet aliam naturam; et illud est falsum, et sine illo non sequitur consequens.

[28,10] Vel aliter: quod accepto quali accidentali in antecedente, ualet consequentia. Sed sic non ponitur antecedens uerum. Nam denominatiuum differt a principali solo casu, id est, cadentia ad subiectum; illud tantum conuenit his quae praedicantur in quale accidentale. Quia quod praedicatur in quale essentiale non habet ipsum pro subiecto ut accidens dicitur esse in subiecto.

[28.11] Contra responsionem ad primum argumentum: si praedicet "quid" et non per modum quid, igitur illud quod praedicat et modus quo praedicat sunt opposita. -- Dico quod "opposita debent fieri circa idem", ideo "quid" ut res et "quale" ut modus non opponuntur, sed res rei et modus modo; ut plurale ut quid et singulare ut modus non opponuntur, sunt enim simul in hac dictione "plurale".


[QUAESTIO 29 UTRUM "MORTALE" SIT DIFFERENTIA DIVISIVA ANIMALIS RATIONALIS ET CONSTITUTIVA HOMINIS]

[29.] Circa quartam definitionem quaeritur an "mortale" sit differentia diuisiua animalis rationalis et constitutiua hominis.

[29.] Quod sic, uidetur per Porphyrium hic et in cap. "De specie".

[29.] Item, "rationale" non est ultima differentia hominis, igitur praeter illam oportet addere aliam; illa non est nisi "mortale". Probatio antecedentis: ultima differentia conuertitur cum definito; rationale non conuertitur cum homine, quia inest Intelligentiis, ut dicit hic Porphyrius et Aristoteles X Ethicorum.

[29.] Dicitur quod aequiuoce inest illis et nobis.

[29.] Contra: per Aristotelem II De anima: "potentiae distinguuntur per actus et actus per obiecta". Obiectum autem in operatione intelligendi eorum et nostrum idem est, scilicet "quod quid est" rei materialis, saltem idem genere; igitur potentia uniuoca.

[29.] Item, si "rationale" sit ultima differentia hominis, igitur "irrationale" erit differentia constitutiua alterius speciei tantum, quia differentiae diuisiuae additae generi constituunt species simpliciter.

[29.] Ad oppositum:

[29.] "Animal rationale" non praedicatur in quid de differentibus specie, igitur non est genus. Antecedens patet, quia Intelligentiae, cum non sint substantiae animatae sensibiles, non erunt animalia (per locum a definitione). Et praeter nos tantum sunt illae rationales; igitur "animal rationale" non habet differentias diuisiuas.

[29.] Item, mortale non constituit hominem. Probatio: differentia sumitur a forma, unde inest speciei ratione formae; mortale tantum ratione materiae, quia "materia est principium qua res potest esse et non esse", per Aristotelem VII Metaphysicae. Et hoc intelligitur tantum de materia indiuiduali, quae non pertinet ad essentiam speciei.

[29.] Item, differentia primo inest speciei et postea indiuiduis, quia per formam speciei; mortale e conuerso. Quia, per Aristotelem I Metaphysicae, "actus et omnes generationes sunt circa singularia per se, ut Callias sanatur per se, homo per accidens". Mortale dicit aptitudinem ad transmutationem. Aptitudo ad aliquid est eius per se cuius est terminus aptitudinis.

[29.] Item, differentia est prior specie uel simul; mortale posterius homine secundum naturam, quia prius naturá est homo quam sit aptus ad dissolutionem.a

[29.] Item, ultima differentia conuertitur cum definito; mortale non conuertitur cum homine.

[29.] Item, "differentia conducit ad esse", mortale non conducit ad esse hominis.

[I. Ad quaestionem]

[29.] Dicendum, propter istas rationes, quod "animal rationale" non est genus, nec "mortale" differentia diuisiua eius uel constitutiua hominis.

[29.] a Sequitur adnotatio interpolata: quia non-ens non est aptum ad dissolutionem.

[II. Ad argumenta principalia]

[29.] Ad Porphyrium dicitur quod loquitur secundum opinionem Platonis qui dixit Intelligentias esse animalia rationalia. Definit enim "animal quod est substantia se mouens motu uoluntario", et haec ratio competit Intelligentiis.

[29.] Contra hoc: Porphyrius non loquitur hic de animali secundum hanc definitionem, sed secundum hanc "substantia animata sensibilis". Quia, ponendo coordinationem eorum quae sunt in genere substantiae, diuidit corpus animatum in sensibile et in insensibile, et sub corpore animato collocat "animal"; innuens per hoc genus descendere in hanc speciem per alteram differentiarum diuisiuarum. Sic autem collocat Aristoteles "animal" et sic definit per illud genus et illas differentias; igitur loquitur secundum opinionem Aristote lis.

[29.] Et potest concedi quod non loquitur de animali secundum

[29.] opinionem Platonis, quia secundum illam rationem non loquitur, sed loquitur secundum opinionem uulgi. Nihil enim communiter concipitur nisi per aliquam speciem imaginatiuam, et ideo communiter imaginatio circa sensibilia decipit. Ideo dicitur III Physicorum quod "fatuum est credere imaginationi". Et ideo uulgus, sequens imaginationem, concipit de Intelligentiis quasi de substantiis corporeis, et ita essent ponenda animalia rationalia secundum ueram rationem animalis. Sic autem loquitur, quia loquitur minus prouectis, qui non intelligunt multum remota a sensu.

[29.] Ad rationem dico quod "rationale" est aequiuocum Intelligentiis et nobis. Ipsae enim intelligunt per species innatas, non autem per acquisitas, ideo non indigent sensibus ad scientiam. Nos indigemus, per Aristotelem I Posteriorum, quia "omnis nostra cognitio ortum habet a sensu". Ipsae intelligunt complexas sine discursu, nos autem cum discursu, ut dicitur III De anima: omne nostrum intelligere est cum continuo et tempore.

[29.] Contra: ergo "irrationale" erit aequiuocum, quia "quot modis dicitur unum oppositorum tot modis dicitur et reliquum", I Topicorum. Igitur haec est uera uno modo "Intelligentia est irrationalis", quod est inconueniens.

[29.] Item, "aequiuoca sunt quorum nomen solum commune est". Igitur si rationale sit aequiuocum illis et nobis, sequitur quod tantum sit commune secundum nomen; sed nos sumus intelligentes secundum rem; igitur ipsae tantum secundum nomen.

[29.] Ad primum istorum potest dici quod non est inconueniens hanc multiplicitatem concedere secundum aequiuocationem: "Intelligentia est irrationalis". Et est uera in uno sensu. Vel aliter: quod est simpliciter falsa, quia irrationale tantum opponitur rationali ut est differentia animalis, non autem ut est differentia constituens speciem substantiae incorporeae sicut conuenit Intelligentiis. Et tunc haec "homo est irrationalis" est omnino falsa, et haec "bos est irrationalis" est omnino uera.

[29.] Contra: "priuatum" nihil dicitur proprie nisi quod est natum habere habitum; bos non est natus esse rationalis; igitur non est irrationalis.

[29.] Potest dici quod in compositione "irrationale" debet accipi negatiue, non priuatiue.

[29.] Contra: tunc non est differentia diuisiua animalis, quia excedit animal; nec praedicatur de ea differentia superior per se, scilicet sensibile, quia non est de intellectu eius si tantum importat negationem rationalis.

[29.] Potest dici ad utrumque quod est tantum negatio in genere, non extra genus, ut est differentia animalis. Vel potest concedi, propter secundum istorum, quod non est differentia proprie loquendo, quia differentia quaelibet accipitur a forma, et ideo diuersarum specierum sunt diuersae differentiae proprie.

[29.] Aliter potest dici ad primam obiectionem quod priuatiue oppositum alicui, significanti actum, priuat actum et relinquit aptitudinem;b sed priuatiue oppositum alicui, significanti aptitudinem, priuat

[29.] b Sequitur adnotatio interpolata: sicut caecitas est oppositum priuatiuum uisui quae significat actum uidendi; priuat enim in caeco qui tamen est aptum uidere.

[29.] actum et aptitudinem, et si quid relinquitur, hoc est tantum secundum genus. "Rationale" autem tantum significat aptitudinem, et "irrationale" hoc priuat. Est tamen "irrationale" aptum habere rationem secundum genus, quia, in quantum animal, sibi non repugnat, sicut nec talpae uidere.

[29.] Ad aliud de ratione aequiuocorum, dico quod "aequiuocum" in utroque sensu est uniuocum significans aliquid et non tantum uox; tamen nihil est commune significatis nisi tantum uox. Sed in hoc sensu accipitur uox cum uno significato; in illo uox cum alio significato. Sic "rationale" secundum uocem et significationem perfectiorem in se inest illis quam nobis.

[29.] Ad illud quod primo obiectum est contra illam responsionem de aequiuocatione, potest dici quod dictum Aristotelis est uerum; sed non dicit praecise potentias distingui per obiecta. Sed possunt distingui per modum operandi; aliter non esset sensus communis distincta potentia a sensibus particularibus, quod est contra Aristotelem II De anima. Distinguitur enim a sensibus particularibus

[29.] propter diuersum modum operandi circa idem obiectum, quia quod per se cognoscitur ab aliquo sensu, per se cognoscitur a sensu communi.

[29.] Ad aliud principale dicendum quod non oportet, si una differentia cum genere constituat speciem specialissimam quod alia similiter, licet utraque constituat speciem. Unde animal irrationale si irrationale sit differentia uera potest esse genus intermedium, et "animal rationale" definitio completa hominis; et hoc maxime est uerum quando est oppositio imperfecti ad perfectum. Uno enim in quolibet genere exsistente perfecto, sunt multa imperfecta per recessum ab illo secundum diuersum gradum, ut patet in coloribus. Rationale autem est perfectissimum in genere animalis.


[QUAESTIO 30 UTRUM "PROPRIUM" SIT UNIVERSALE]

[30.] Circa capitulum "De proprio" quaeritur utrum proprium sit uniuersale.

[30.] Quod non, uidetur:

[30.] Quia oppositum non praedicatur de opposito; proprium et commune opponuntur; igitur haec est falsa "proprium est commune"; sed commune et uniuersale idem sunt; igitur.

[30.] Item, nulla intentio praedicatur uere in abstracto de re primae intentionis; haec est uera "risibile est proprietas"; igitur "proprium" non est intentio.

[30.] Item, per Aristotelem IV Topicorum, "si genus est ad aliquid, et species"; uniuersale est ad aliquid, proprium non; igitur etc. Prima pars minoris patet, quia uniuersale, cum sit essentialiter praedicabile, dicitur ad illud de quo praedicatur, siue ad subicibile. Secunda pars probatur, quia proprium non refertur ad illud cuius est; nam nullum accidens refertur ad suum subiectum, quia tunc omne accidens esset relatiuum. Similiter, illud cuius est proprium, est naturaliter prius proprio; relatiuum est simul natura cum correlatiuo, nec ad aliam intentionem refertur, ut patet inductiue, sicut argutum est supra de differentia.

[30.] Item, proprium manet, non exsistente intellectu, quia adhuc sicut prius "habere tres" inest omni triangulo et soli et semper.

[30.] Ad oppositum est Porphyrius et Aristoteles I Topicorum ponens "proprium" esse praedicatum; igitur et uniuersale.

[I. Ad quaestionem]

[30.] Dicendum quod proprium est uniuersale, quia praedicatur de pluribus. Est enim, secundum Aristotelem I Topicorum, praedicatum conuersim, id est conuertibiliter de illo cuius est proprium. Illud autem est uniuersale quia potest esse subiectum demonstrationis, quia omne proprium potest demonstrari de eo cuius est proprium, per definitionem. Uniuersalium autem est demonstratio, per Aristotelem I Posteriorum. Igitur si ipsum subiectum praedicatur de pluribus, et suum conuertibile praedicatur de pluribus, quod est proprium.

[30.] Intelligendum tamen quod "proprium" est aequiuocum, quia potest esse nomen primae impositionis, et sic opponitur communi; et potest aliquid dici proprium indiuidui sicut et speciei, et sic est concretum et a proprietate dictum. Alio modo "proprium" est nomen secundae impositionis significans intentionem, scilicet praedicatum conuertibile non praedicans essentiam, ut definitur I Topicorum, et sic est species uniuersalis, quia uniuersale descendit in ipsum per differentias per se diuisiuas eius, scilicet "praedicari conuertibiliter in quale accidentale".

[II. Ad argumenta principalia]

[30.] Ad primum argumentum dici potest quod proprium opponitur communi ut est res primae intentionis, non ut est secunda intentio. Vel aliter: quod sunt relatiua, et unum relatiuum dicitur de alio; non tamen oppositum de opposito, quia non sunt opposita nisi respectu eiusdem. Proprium autem respectu speciei, est commune respectu indiuiduorum sub specie, quia de illis dicitur ut de pluribus, non de specie cuius est.

[30.] Ad aliud patet, quia proprietas est abstractum proprii ut est nomen primae impositionis, non secundae.

[30.] Contra: risibile est proprietas; risibile est proprium; igitur pro

[30.] prium est proprietas. Praemissae sunt uerae, igitur conclusio. Sed res primae intentionis non praedicatur in abstracto de re secundae intentionis, sicut nec e conuerso.

[30.] Item, si ut est nomen secundae intentionis est concretum, quid est eius abstractum?

[30.] Ad primum dico quod est fallacia accidentis quia extranee insunt accidentia realia et intentionalia ipsi subiecto.a

[30.] Ad secundum dico quod eius abstractum non significatur uno nomine sicut nec in aliis quattuor, sed per circumlocutionem sicut exprimitur intentio proprii.

[30.] Ad tertium principale potest dici quod si genus sit ad aliquid, oportet speciem esse ad aliquid per se, non tamen primo, sed secundum genus. Sic proprium, secundum suum genus quod est uniuersale, dicitur ad aliquid, scilicet ad illud de quo dicitur, uel ad subiectum, quia praedicatum dicitur ad subiectum.

[30.] Aliter potest dici quod secundum propriam rationem primo refertur ad speciem, non in quantum species, sed in quantum habens proprium.

[30.] Cum ostenditur quod non, quia accidens non refertur ad subiectum: dico quod subiectum proprii, ut est intentio, non est species, sed res aliqua primae intentionis, ut risibile ut dictum est

[30.] a Sequitur adnotatio interpolata: nec ut ponitur sub uno accidit sibi aliud, nec sub alio accidit sibi reliquum.

[30.] de uniuersali supra tamen illud cui applicatur intentio proprii potest esse in eo cui applicatur intentio speciei, ut risibile in homine.

[30.] Ad secundam probationem, cum dicitur "prius est proprio illud cuius est proprium" dico quod subiectum est prius, sed non in quantum habens proprium; non est autem correlatiuum proprii nisi in quantum habens proprium.

[30.] Ad quartum dico quod nihil accidit alii ut ibi sumitur "accidit", non exsistente intellectu. Similiter, nec accidit communi, quia nihil est commune cui possit accidere, non exsistente intellectu.


[QUAESTIO 31 UTRUM DEFINITIO PROPRII QUARTO MODO DICTA SIT CONVENIENTER DATA]

[31.] Quaeritur de definitione proprii quarto modo dicti, an haec definitio, scilicet "quod accidit omni et soli et semper", sit conuenienter data.

[31.] Quod non, uidetur:

[31.] Quia non ponitur ibi genus proprii, quod est uniuersale, nec ratio eius loco sui; igitur.

[31.] Item, illa ratio competit differentiae ultimae et completiuae speciei, quia illa conuertitur cum definito, per Aristotelem VII Metaphysicae.

[31.] Item, proprietas sic conuenienter definitur; igitur proprium nonnisi per accidens.

[31.] Item, accidens est distincta species a proprio; igitur inconuenienter ponitur in eius definitione.

[31.] Item, datur per copulationem, igitur est increpanda, per Aristotelem VI Topicorum.

[31.] Item, definitum, cum sit intentio, potest esse uniuocum in omni genere; sed "accidere" non est uniuocum, quia tunc tantum essent duo generalissima, scilicet substantia et accidens.

[31.] Ad oppositum est Porphyrius.

[I. Ad quaestionem]

[31.] Dicendum quod illa definitio est conuenienter data, quia per primam particulam, scilicet "accidit", habetur ratio praedicati et modus praedicandi in quale accidentale; per "omni, soli et semper" habetur "conuertibiliter"; et per has differentias descendit uniuersale in proprium, ut patet in diuisione uniuersalis. Est et haec ratio eadem illi quae ponitur ab Aristotele I Topicorum: "proprium est praedicatum non-praedicans essentiam conuertibiliter".

[31.] Sciendum autem quod "accidens" aequiuoce est nomen primae impositionis et secundae.

[31.] Primo modo significat naturam extra animam, secundum quod Aristoteles V Metaphysicae diuidit ens in substantiam et accidens.

[31.] Secundo modo adhuc est aequiuocum. Uno enim modo idem est quod "praedicatum non-essentiale", et sic est idem quod "esse in" secundum quod "esse in" distinguitur contra "dici de" in principio

[31.] Praedicamentorum. Quia quod "dicitur de" est praedicatum essentiale; quod "est in" non-essentiale. Alio modo est intentio sumpta a proprietate in re, sub qua et eius opposito potest intelligi cuius est accidens sine repugnantia.

[31.] De accidente primo modo non loquitur logicus nisi per accidens. Secundo modo ponitur in definitione proprii. Tertio modo est uniuersale distinctum contra alia quattuor.

[II. Ad argumenta principalia]

[31.] Ad primum argumentum patet, quia per "accidit" intelligitur praedicari, per "omni" de pluribus contentis sub specie. Ista enim particula, in hoc quod est una ex qua habetur conuertibilitas eius cum specie, dicit uniuersalitatem eius ad omnia quibus inest species cuius est proprium.

[31.] Ad secundum patet quod "differentia" non accidit, quia praedicat essentiam, sed non per modum essentiae.

[31.] Ad tertium dico quod proprietas, ut est nomen primae impositionis, non sic conuenienter definitur. Sunt enim quae definiunt secundum intellectum, quo ibi sumuntur intentiones, quae non definiunt rem primae intentionis, quia sunt naturaliter posteriores eá. Si sit nomen secundae intentionis significans idem quod "intentio

[31.] proprii", illa non conuenienter definitur sic, quia illa significatur sub modo opposito ei quo sibi conuenit "accidere".

[31.] Ad quartum patet: quia procedit de accidente, tertio modo.

[31.] Ad quintum dico quod per omnia ista copulata "omni et soli et semper" debet intelligi unum circumlocutum, scilicet conuertibiliter, et non est inconueniens poni copulationem ad circumloquendum aliquid in definitione.

[31.] Ad sextum patet: quia procedit de accidente, primo modo.


[QUAESTIO 32 UTRUM PROPRIUM SIT DISTINCTUM UNIVERSALE AB ACCIDENTE]

[32.] Quaeritur an proprium sit distinctum uniuersale ab accidente.

[32.] Quod non, uidetur:

[32.] Quia proprium uel est substantia uel accidens. Quod non substantia, probo: quia omnis substantia est essentialiter eadem alii uel essentialiter diuersa. Proprium non est substantia essentialiter diuersa a specie, quia tunc impossibiliter praedicaretur de specie. Nec essentialiter eadem, quia tunc poneretur in definitione speciei, cum definitio exprimat totam essentiam definiti; non autem ponitur, quia potest demonstrari de specie per eius definitionem.

[32.] Item, omne quod est in composito praeter materiam et formam est eius accidens, quia haec sola constituunt substantiam rei; proprium est in composito praeter haec; igitur.

[32.] Item, omne resultans ex compositione formae cum materia est accidens; proprium est huiusmodi; igitur etc.

[32.] Item, e conuerso, quod omne accidens sit proprium, probo: omne accidens definitur per subiectum, VII Metaphysicae; igitur enuntiatur per se secundo modo de illo subiecto per quod definitur.

[32.] Quia haec est ratio secundi modi per se: quando in ratione praedicati ponitur subiectum. Igitur illud accidens potest demonstrari de illo subiecto, quia sic sunt omnes conclusiones demonstrationis per se; igitur illud est proprium respectu subiecti.

[32.] Item, sumpto aliquo accidente, quaero de illo: aut inest huic subiecto per se, et erit proprium; aut non, sed per accidens. Per hoc quod inest alii: aut igitur illi alii inest per se, et habetur propositum; uel si per accidens procedetur in infinitum in subiectis.

[32.] Item, ad principale: proprium definitur per "accidens", ergo non differunt essentialiter.

[32.] Item, "accidens diuiditur per separabile et inseparabile"; proprium uidetur esse accidens inseparabile.

[32.] Ad oppositum est Porphyrius; et Aristoteles I Topicorum ponens proprium et accidens duo praedicata.

[I. Ad quaestionem]

[32.] Dicendum quod sunt distincta uniuersalia. Quia accidentium quaedam sunt ab intrinseco: et hoc uel ratione materiae, ut

[32.] quantitas; uel qualitatum actiuarum, sicut qualitates sensibiles posteriores. Quaedam ab extrinseco: et hoc uel manent amoto illo extrinseco, ut nigredo ab aestu; uel non manent, ut calor uel figura aquae inest, quae sibi derelicta redibit ad propriam naturam. Nullum istorum est proprium, quia nullum istorum conuertitur. Est enim defectus in aliqua trium particularum requisitarum ad conuertibilitatem uel in omnibus. Est, praeter hoc, accidens quod inest speciei ratione formae, ita quod forma speciei est eius causa per se et immediata. Posita autem causa necessaria et praecisa et immediata, ponitur effectus, et amota amouetur. Ideo omni habenti formam speciei inest tale accidens et semper, et non habenti non inest. Tale igitur est simpliciter conuertibile cum specie, et potest de ea per definitionem demonstrari. Proprium igitur, ut hic sumitur, est intentio tantum applicabilis accidentibus ultimis. Sed accidens, ut est quintum uniuersale, applicatur tantum aliis prius enumeratis, quae dicuntur accidentia communia: uel quia communiter insunt subiecto et aliis; uel communiter, id est indifferenter, insunt et non insunt; et siue sic siue sic, non sunt conuertibilia. Sic igitur patet differentia istorum quoad illa quibus applicantur.

[32.] Similiter, est differentia istarum intentionum per se ex definitionibus earum; quia proprium est praedicatum non-essentiale conuersim, et ideo sub eius opposito non potest intelligi illud cuius est sine repugnantia, quia intelligeretur immediata causa et necessaria sub opposito sui effectus primi. Sed accidens est quod "adest et abest"etc., uel quod "contingit eidem inesse et non inesse", ut dicitur I Topicorum, sub quo et eius opposito potest intelligi illud cuius est sine repugnantia. Quod dicit Porphyrius de accidente inseparabili (de quo minus uidetur, quomodo adest et abest), quia subiectum potest intelligi sub opposito, dicens: "potest enim coruus intelligi albus et Aethiops nitens candore".

[II. Ad argumenta principalia]

[32.] Ad primum argumentum dicitur quod procedit de accidente ut est res primae intentionis. Similiter secundum et tertium.

[32.] Contra: tunc omne proprium est accidens illo modo, quia cum nullum proprium sit substantia, uidetur quod omne proprium sit

[32.] accidens. Quod non uidetur uerum, quia "accidens" primae impositionis uel est concretum uel abstractum. Si abstractum, non praedicatur uere de intentione secunda, quia nec per se primo modo. Si concretum, contra: res primae intentionis non denominat rem secundae intentionis.

[32.] Ad hoc dicitur quod "accidens", ut est nomen primae impositionis, est aequiuocum ad nouem genera. In hac igitur "omne proprium est accidens" tantum potest accipi pro accidente unius generis, et nullum illorum inest proprio uniuersaliter. Quia "proprium", cum sit uniuocum ad proprium in hoc genere et in illo, pro omnibus distribuitur; et "accidens" stat tantum pro accidente unius generis. Significatur igitur quod omne proprium cuiuscumque generis sit accidens, sumendo accidens pro uno significato. Tamen haec est uera "omne proprium in hoc genere est accidens", accipiendo praedicatum pro uno significato; et est haec praedicatio reducibilis ad denominatiuam, sicut uniuersaliter quando subiectum praedicatur de accidente. Quia proprium, ut est intentio, est accidens intentionale, applicabile ei quod praedicatur de ipso pro aliquo inferiori, sicut haec "album est animal" si album insit alicui animali.

[32.] Vel potest dici quod praedicatio denominatiua uniuoca et aequiuoca diuidunt praedicabile secundum se quando "subicitur quod natum est subici et praedicatur quod natum est praedicari"; cuiusmodi praedicatio non est quando concretum subicitur respectu sui subiecti.

[32.] Contra hoc: accidens diuiditur in intentionale et reale, et accidens intentionale praedicatur de omnibus istis quinque per se.

[32.] Potest dici quod ista "proprium est accidens", non est uera sumendo accidens ut est quintum uniuersale, ut patet in solutione quaestionis. Nec ut est res primae intentionis, nisi praedicatione per accidens in uno sensu aequiuocationis; et hoc, sumpto proprio particulariter, ut dictum est in ultima quaestione. Est autem uniuersaliter uera sumendo accidens pro accidente intentionali, uel pro accidente quod idem est quod "praedicatum non praedicans essentiam". Sed uniuersaliter falsa est "proprium est accidens", ut hic est sermo de accidente.

[32.] Ad quartum dicitur quod accidens determinans sibi subiectum definitur per subiectum; quod accidens uocatur, VII Metaphysicae, "accidens copulatum", ut simum respectu nasi. Non autem quodlibet accidens est tale, ut album uel alia accidentia communia.

[32.] Contra: in VII Metaphysicae probat Aristoteles quod substantia praecedit omne accidens definitione. "Necesse est enim in uniuscuiusque ratione substantiae rationem esse"; quod non uidetur tantum intelligi de copulatis, quia tunc non ostenderet ordinem

[32.] substantiae secundum se ad accidens secundum se, quod tamen ibi intendit, ut patet ex eo quod concludit postea quod sufficit determinare de sola substantia ad determinandum de ente ut diuiditur in decem praedicamenta.

[32.] Item, uniuscuiusque sicut est "quod quid est" sic est definitio. Si igitur aliquod accidens habet definitionem absolutam sine subiecto, habet "quod quid est" absolutum. Igitur est ens absolutum, igitur est substantia quod est inconueniens.

[32.] Ideo dicendum quod omne accidens reale definitur per subiectum, quia ens est per illud. Non tamen quodlibet praedicatur secundo modo per se de illo subiecto, eo quod subiectum ponitur in eius definitione, sicut in definitione simi ponitur nasus. Nec tamen haec est per se "nasus est simus", quia nec uera uniuersaliter. Sed sufficit ad hoc quod subiectum ponatur in definitione accidentis quod illud accidens non possit reperiri nisi in aliquo subiecto tali.

  SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Et omne tale accidens uocatur
  copulatum, VII Metaphysicae cap. 3. Est autem dubitatio ubi
  exponit copulationem per simum respectu nasi et per femineum
  respectu animalis et aequale respectu quantitatis. Et quod ibi
  dicit "secundum se", non pertinet ad sermonem per se in
  Posterioribus. Sed excludit per accidens quod est respectu
  subiecti, non praecisi nec differenter, sicut exemplificat ibi
  album respectu Calliae. Unde ad "secundum se" de quo ibi loquitur,
  sufficit praecisio subiecti, et ideo definit accidens.

[32.] Plus autem requiritur ad praedicationem per se, siue ad proprium, scilicet quod egrediatur ex per se principiis subiecti. Et de tali subiecto intelligitur ratio secundi modi dicendi per se.

[32.] Ad aliud dico quod accidens quodlibet inest alicui per se, id est sine medio, et ad illud subiectum est status. Sed non quodlibet inest per se ita quod egrediatur ex principiis illius subiecti, sicut accipitur "per se" in secundo modo. Sicut album, si inest homini per accidens, inest superficiei per se, id est immediate, sed non ut "per se" dicit causam.

[32.] Ad aliud patet quod "accidens", ut ponitur in definitione proprii, significat idem quod "praedicans non essentiam".

[32.] Ad ultimum dico quod accidens inseparabile habet rationem generalem accidentis, scilicet "adest et abest" etc., quia sub eius opposito potest subiectum intelligi sine repugnantia intellectuum, ut dicitur in littera de coruo et Aethiope. Sed sub opposito proprii non potest; ideo proprium non est accidens inseparabile.

  SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Similiter, propter hoc in fine
  ponit duas differentias proprii et accidentis per "soli" et "non
  soli", per "aequaliter inesse omnibus" et "non aequaliter" etc.


[QUAESTIO 33 UTRUM HAEC PARTICULA "SEMPER" SIT NECESSARIO IN DEFINITIONE PROPRII]

[33.] Quaeritur de hac particula definitionis "semper", utrum proprium necessario semper insit.

[33.] Quod non, uidetur:

[33.] Quia risibile non semper inest homini; non enim homo semper ridet.

[33.] Dicitur quod risibile semper insit secundum aptitudinem, sed non semper secundum actum.

[33.] Contra: semper inest homini actu causa efficiens huius proprii, scilicet forma hominis; igitur et ille effectus semper inest actu.

[33.] Item, ad principale: substantia praecedit omne accidens tempore, igitur est quando nullum accidens sibi inest, ut Aristoteles

[33.] loquitur ibi de accidente. Sed isto modo proprium est accidens. Igitur substantia est sine proprio.

[33.] Item, "omnis potentia passiua est contradictionis", per Aristotelem IX Metaphysicae. Subiectum est in potentia passiua ad proprium, quia est materia eius "in qua". Igitur potest esse sub proprio et eius opposito, igitur non est necessarium quod proprium semper insit.

[33.] Ad oppositum est Porphyrius.

[I. Solutio quaestionis]

[33.] Dicendum quod proprium semper inest. Quod patet ex praedictis, quia proprium egreditur ex principiis subiecti, et maxime a forma. Non est autem possibile causam necessariam et immediatam alicuius poni nisi ponatur effectus. Et ideo quia semper inest sua forma quia non est illud quod est nisi per illam , semper inest sibi proprium.

[II. Ad argumenta principalia]

[33.] Ad primum dico quod "risibile" semper inest actu, licet ridere non semper insit, quia ridere est commune accidens homini. Nec inest risibile tantum aptitudinaliter, quia aptitudo non est inhaerentia

[33.] risibilis ad actum, sed est a parte ipsius proprii in se. Nec est inconueniens ridere aptitudinaliter semper inesse homini actu.

[33.] Ad secundum dico quod illa propositio est intelligenda per se, quia substantiae, quantum est ex sua ratione, non repugnat tempore praecedere omne accidens, cum substantia secundum se non dependeat ab aliquo accidente. Est tamen per accidens falsa; semper enim accidens est quando substantia est, quia consequitur immediate esse substantiae. Nec est inconueniens propositionem per se ueram esse impossibilem per accidens, sicut, VI Physicorum, dicitur quod omni motu contingit accipere motum uelociorem, quod uerum est respiciendo ad motum secundum rationem eius generalem, sicut ibi loquitur Aristoteles de motu. Sed in VIII eiusdem dicitur quod omnis motus est determinatae uelocitatis et tarditatis. Quod uerum est comparando motum ad determinata mouentia et mobilia, secundum quam rationem loquitur ibi Aristoteles de motu. Similiter, IV Physicorum cap. "De uacuo" supponitur in illa demonstratione per impossibile, "Sit enim uacuum", etc., quod quocumque corpore

[33.] repleatur spatium, contingit accipere spatium repletum corpore subtiliori. Quod uerum est secundum rationem generalem corporis in quantum replens locum, cuius oppositum est manifestum respiciendo ad determinatas naturas corporum naturalium.

[33.] Ad tertium dicitur quod omne quod est tantum in potentia passiua ad aliquid, est in potentia contradictionis ad illud. Subiectum autem respectu proprii non est solum in potentia passiua, sed in potentia effectiua, quia effectiue est proprium a subiecto.

[33.] Contra: "materia et efficiens non coincidunt", per Aristotelem II Physicorum; igitur non est subiectum respectu proprii materia et efficiens.

[33.] Dicitur quod uerum est dictum Aristotelis de materia "ex qua" et efficiente per transmutationem, non de materia "in qua" et efficiente sine transmutatione, cuiusmodi materia et efficiens est subiectum respectu passionis.

[33.] Contra: omne efficiens est in actu respectu cuius est efficiens; omnis materia est in potentia; sed idem non est in potentia et actu respectu eiusdem.

[33.] Potest dici quod idem potest esse in potentia et actu respectu diuersorum, scilicet materiae et formae; et non sunt opposita nisi accipiantur secundum idem.

[33.] Aliter dicitur quod potentia ante actum opponitur actui, non quae est cum actu; et illa potentia sola est in subiecto respectu passionis.


[QUAESTIO 34 UTRUM ACCIDENS SIT DE NUMERO UNIVERSALIUM]

[34.] Circa capitulum "De accidente" quaeritur utrum accidens sit de numero uniuersalium.

[34.] Quod non, uidetur.

[34.] Quia quod est in singulari, est singulare; nam receptum est in recipiente per modum recipientis. Sed accidens commune est in singulari, ut habetur V Metaphysicae cap. "De eodem". Igitur accidens commune est singulare. Et illud est accidens de quo hic agitur, ut patet per Porphyrium cap. "De genere", in diuisione quam ponit ad notificandum definitionem generis: "et accidentia communiter sed non propria alicui".

[34.] Item, ens in V Metaphysicae diuiditur in substantiam et accidens. Illa diuisio, si ualeat, est per opposita. Sed res primae intentionis non opponitur rei secundae intentionis. Cum igitur substantia, quod est alterum membrum diuisionis, sit res primae

[34.] intentionis, accidens non erit res secundae intentionis; igitur nec species uniuersalis.

[34.] Item, nulla res secundae intentionis praedicatur per se de re primae intentionis; sed haec est per se "qualitas est accidens"; igitur etc. Probatio minoris: haec est per se "qualitas est ens", ut patet, per Aristotelem IV Metaphysicae. Sed ens non habet alium intellectum nisi substantiae et accidentis. Igitur cum substantia non praedicetur per se de qualitate, et ens praedicatur, sequitur quod accidens praedicatur per se de illa.

[34.] Item, nulla species uniuersalis uere inest singulari, ut patet inductiue. Haec enim est falsa "hoc animal est genus", "iste homo est species". Sed haec est uera "haec albedo est accidens", quia definitio accidentis, scilicet "quod adest et abest" etc., dicitur de hac albedine. Igitur accidens hic definitum non est species uniuersalis.

[34.] Ad oppositum est Porphyrius; et Aristoteles I Topicorum ponens accidens quartum praedicatum.

[I. Ad quaestionem]

[34.] Dicendum quod accidens est de numero quinque uniuersalium, ut hic sumitur. Sed intelligendum quod hoc nomen "accidens"

[34.] uno modo est nomen primae impositionis; et sic est aequiuocum, ut dicitur V Metaphysicae in fine. Uno modo dicitur idem quod contingens in paucioribus. Alio modo idem est quod adueniens enti in actu post eius esse completum; et hoc modo loquitur metaphysicus diuidens ens in substantiam et accidens, et illud sic sumptum est aequiuocum ad nouem praedicamenta.

[34.] Alio modo est nomen secundae impositionis. Et sic uno modo significat idem quod extraneum, prout sumitur in Elenchis in fallacia accidentis. Alio modo significat idem quod intentio secunda, scilicet quidlibet quod causatur a sola consideratione intellectus, et isto modo omnia quinque uniuersalia sunt accidentia. Alio modo significat idem quod praedicatum non-essentiale; et sic distinguitur contra praedicatum essentiale, et est commune duobus ultimis uniuersalibus, et sic ponitur in definitione proprii. Alio modo dicitur idem quod praedicatum non-essentiale, nec per se, nec conuertibile; et sic est quintum uniuersale. Et patet quod sic sumptum praedicatur de pluribus et habet modum praedicandi distinctum ab aliis. Sicut enim, praeter materiam et formam (quae sunt de essentia rei) et accidentia egredientia ex illis principiis per se, est reperire aliqua consequentia essentiam non per se nec conuertibiliter, sic, praeter dictos modos praedicandi in quid et in quale essentiale et

[34.] accidentale conuertibiliter, est alius modus praedicandi in quale accidentale non conuertibiliter, sumptus a modo essendi in re. Et tale praedicatum dicitur accidens, ut hic sumitur, in quod descendit uniuersale per illum modum praedicandi, sicut in alia uniuersalia per alios modos praedicandi.

[II. Ad argumenta principalia]

[34.] Ad primum argumentum. Dico ad minorem quod haec intentio "accidens" est in subiecto communi, ut in albo, uel in aliquo consimili cui applicatur, sicut species in hoc subiecto "homo". Et similiter, dictum Aristotelis in V Metaphysicae est de illo cui applicatur haec intentio "accidens", quia illud primo inest singulari, quia non consequitur principia speciei secundum se.

[34.] Contra: si illud, cui applicatur haec intentio, sit in singulari primo, igitur est singulare; igitur et haec intentio, quae est in illo, est in singulari; et sequitur idem quod prius.

[34.] Dico quod illud cui applicatur haec intentio, ut album, secundum esse materiale est in singulari primo. Sed sic non est subiectum intentionis, sed secundum quod consideratur ab intellectu; et sic est ei extraneum esse in singulari; unde in argumento est fallacia accidentis.

[34.] Ad secundum et tertium patet quod procedunt ut accidens est res primae intentionis. Nam sumendo accidens sic pro uno nouem

[34.] significatorum, haec est per se "qualitas est accidens"; sumendo autem pro intentione, est tantum uera denominatiue, sicut haec "homo est species". Nec inest isto modo uniuersaliter accidens qualitati, quia non singularibus nec cuilibet speciei, quia aliqua species qualitatis est cui applicatur haec intentio "proprium", ut risibile.

[34.] Ad quartum dicitur quod haec est falsa "haec albedo est accidens" ut hic sumitur "accidens"; sed est uera ut est res primae intentionis. Ad probationem dico quod Porphyrius per haec uerba "adest et abest" circumloquitur praedicatum accidentale non per se uel non conuertibile, ut dicetur infra, et illud non competit huic albedini, quia "haec albedo" non est praedicatum.


[QUAESTIO 35 UTRUM HAEC DEFINITIO ACCIDENTIS SIT CONVENIENS "ACCIDENS EST QUOD ADEST ET ABEST PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM"]

[35.] Quaeritur utrum haec definitio sit conueniens "accidens est quod adest et abest"etc.

[35.] Quod non, uidetur.

[35.] Primo generaliter, quia datur per copulationem. Similiter, quia non est ibi genus et differentia.

[35.] Item, contra primam particulam "adest et abest". Quia adesse et abesse est rei extra animam, quia adesse est cuius est esse; sed hic deberet intentio definiri; igitur etc. Similiter, haec intentio potest uniuoce competere rebus diuersorum generum; sed ista "adesse et abesse" non, quia quibus "esse" non est uniuocum, nec "adesse"; sed esse non est uniuocum diuersis praedicamentis.

[35.] Item, intentio cui inest, necessario inest, quia non inest alicui nisi ut consideratur ab intellectu; sed sic est impermutabilis. Similiter, hoc patet inductiue, quia si homo est species, necessario est species; et si animal est genus, necessario est genus. Igitur, haec inten

[35.] tio "accidens", si inest alicui subiecto, inest ei necessario, et ita non adest et abest.

[35.] Item, contra secundam particulam. Aliquod accidens commune necessario inest, ut quantitas homini et nigredo coruo et albedo cigno. Igitur non possunt non inesse subiecto praeter eius corruptionem. Quod accidens, ut hic sumitur, dicatur de istis, patet per Porphyrium, qui diuidit accidens in accidens separabile et inseparabile. Similiter ratione: quia omne praedicatum non-essentiale est proprium uel accidens, ut hic sumitur: "homo est quantus"; "quantum" est praedicatum non-essentiale; et non proprium, igitur accidens.

[35.] Item, corruptio non adest praeter subiecti corruptionem, quia opposita sunt.

[35.] Item, si accidens abest, igitur non est, quia non manet separatum a subiecto. Et si accidens non est, subiectum non est, quia sunt correlatiua. Probatio: omnis species uniuersalis est relatiuum, igitur accidens. Et non uidetur ad aliud dici nisi ad illud cuius est accidens, et illud est subiectum. Similiter, si definitio sit conueniens relatiuis, igitur in ea ponitur correlatiuum; nihil uidetur hic positum pro correlatiuo nisi subiectum; igitur illud est correlatiuum definiti.

[35.] Ad oppositum est Porphyrius; et Aristoteles I Topicorum

[35.] ponens consimilem definitionem sic: "Accidens est quod contingit eidem inesse et non inesse", quae essentialiter uidetur eadem isti.

[I. Ad quaestionem]

[35.] Dicendum quod definitio, si congrue intelligatur, satis conuenienter assignata est. Ubi sciendum quod "adest et abest" (siue "inesse et non inesse", quae ponit Aristoteles in sua definitione) sunt aequiuoce nomina primae impositionis et secundae. Ut sunt nomina primae impositionis, dicitur VII Metaphysicae "accidentis esse est inesse"; et hoc de accidente reali de quo loquitur ibi. Sic etiam sumitur adesse et abesse, VIII Physicorum ubi dicitur quod impossibile est idem simul adesse eidem cigno et abesse ab eodem. Alio modo "adesse" uel "abesse" est nomen secundae impositionis et significat praedicationem eorum quae sunt extra essentiam subiecti uel alterius generis a subiecto, sicut "praedicari de" dicit propriam praedicationem essentialium quae sunt in eodem genere cum subiecto.

[35.] Sed adhuc "inesse" secundo modo sumitur dupliciter: proprie,

[35.] et sic non inest nisi accidentibus communibus; uel communiter, et sic inest singularibus accidentibus. Et illo modo generali sumitur "inesse" in diuisione quadrimembri quam ponit Aristoteles in prin-cipio Praedicamentorum. Et adhuc communius sumendo "inesse", dicimus communiter in omni propositione praedicatum inesse subiecto uel non inesse, sicut generaliter dicimus in omni propositione esse praedicatum et subiectum, qualiscumque fuerit praedicatio.

[35.] Prima distinctio uidetur probabilis. Inconueniens est enim logicum definire et diuidere per res primae intentionis, praesertim quando definitum est secunda intentio; uel diuidere si aliqua membra diuisionis sint res secundae intentionis. Sed illius diuisionis quadrimembris manifestum est duo membra, scilicet "dici de" et "non dici de", esse intentionis secundae.

[35.] Secunda distinctio de "inesse", scilicet proprie, ut accidens commune; communiter, ut accidens quodlibet; communissime, ut omne praedicatum de subiecto, patet ex definitione Aristotelis I Topicorum et diuisione eius in principio Praedicamentorum, et communi modo loquendi.

[35.] Consimiliter, tripliciter dicitur "praedicari de": proprie, pro his quae sunt superiora in eodem genere; communiter, pro omni quod est commune; communissime, pro omni eo quod specificat rem

[35.] huius uerbi "est" in propositione. Primo modo sumitur in principio Praedicamentorum; secundo modo in definitione uniuersalis in libro Perihermenias; tertio modo in diuisione Porphyrii quam ponit post definitionem generis et in definitione indiuidui.

[35.] Sumendo igitur "adesse et abesse" primo modo, per illud intelligitur genus accidentis cum una differentia, scilicet "praedicatum non-essentiale"; uel genus intermedium inter uniuersale et accidens, sicut intelligitur in definitione proprii per "accidit". Residuum, hoc scilicet "abesse" etc., ponitur loco differentiae et correlatiui ipsius definiti; uel in definitione Aristotelis "non inesse eidem". Quod dupliciter potest exponi. Uno modo sic: "adesse et abesse", id est, adest non necessario subiecto, uel contingenter; illud enim ponitur per hoc: "et abest praeter corruptionem". Similiter in definitione Aristotelis, "contingit inesse et non inesse eidem" etc., id est, non necessario inest subiecto.

[35.] Sed tunc est dubium qualiter de accidentibus inseparabilibus

[35.] dicitur accidens, et multis aliis, ut quanto et huiusmodi, quae necessario insunt, non tamen sunt propria.

[35.] Potest dici quod illud est uerum de illis sicut de aliis per se loquendo. Sicut enim per se substantia praecedit accidens tempore, sic accidens commune quodcumque. Quia, cum non habeat per se causam in subiecto, non inest necessario uel per se, quantum est ex parte subiecti.

[35.] Contra: si "per se", quantum est ex parte subiecti, sic proprium abest, quia substantia praecedit illud accidens sicut et accidens commune, ut Aristoteles intelligit de accidente VII Metaphysicae.

[35.] Si uero dicas quod "per se", quantum est ex parte accidentis, falsum est. Aliquod enim accidens commune, licet non habeat causam per se in subiecto, habet tamen causam necessariam, ut quantitas, et ita quantum est ex se repugnat sibi non inesse subiecto in quo habet talem causam.

[35.] Ideo exponitur illud alio modo sic: "abest" secundum intellectum "praeter subiecti corruptionem", id est, destructionem essentialis intellectus subiecti.

[35.] Contra: sic proprium abest, quia species cum sit prior naturá

[35.] proprio complete potest intelligi sine proprio.

[35.] Dicitur quod accidens "abest" secundum intellectum per positionem sui oppositi "praeter subiecti corruptionem"; non sic proprium. Id est, accidens est praedicatum non-essentiale subiecto, sub cuius opposito potest subiectum intelligi complete sine repugnantia; non sic proprium est. Et hoc breuius exprimitur sic: "accidens inest", non per se uel non conuertibiliter, intelligendo "inest" ut prius dictum est. Et iste est intellectus definitionis Porphyrii et Aristotelis, et sic intelligendo utraque est conueniens.

[35.] Contra illud: si haec definitio sit conuenienter data, igitur inest definito per se; igitur accidens per se adest et abest. Si igitur per se adest, ergo non potest abesse. Secunda consequentia patet quia "a copulatiua tenet ad alteram partem". Consimiliter potest argui quod omne accidens necessario adest per hoc medium "omne accidens per se adest".a

[35.] Item, omne quod necessario est accidens, necessario inest, quia inesse est de essentia accidentis; sed omne accidens necessario est accidens; igitur omne accidens necessario inest. Minor patet, quia haec est necessaria "omne accidens est accidens", quia praedicatur idem de se; igitur est uera cum modo necessitatis.

[35.] a Sequitur adnotatio interpolata: Et sic omne quod per se adest, necessario adest; omne accidens per se adest; igitur omne accidens necessario syllogismus in barbara.

[35.] Ad primum istorum dicitur quod non sequitur "per se adest et abest, igitur per se adest", sed est "secundum quid ad simpliciter", sicut non tenet "contingens necessario est contingens, igitur contingens necessario est".

[35.] Contra: a genere posito sub differentia tenet ad genus simpliciter, ut sequitur "animal rationale, igitur animal"; sed illud totum "abest" etc. est loco differentiae respectu huius "adest"; igitur consequentia bona.

[35.] Potest dici quod consequentia aliquo modo est bona, sed antecedens et consequens est distinguendum secundum compositionem et diuisionem, quia "per se" potest determinare inhaerentiam, et sic utraque uera; uel inhaerens, et sic utraque falsa. Et isto modo ponitur "non per se" in definitione accidentis, hoc est dictu, quod illud praedicatum "adest" etc. per se inest huic subiecto "accidens", sed illud praedicatum determinatum per se non inest illi subiecto.

[35.] Ad secundum similiter: quod tam minor quam conclusio est uera ut "necessario" determinat inhaerentiam; aliter non.

[II. Ad argumenta principalia]

[35.] Ad primum argumentum principale patet qualiter ibi ponitur genus et differentia, et qualiter per totum copulatum est aliud circumlocutum.

[35.] Ad secundum patet qualiter sumitur hic "adest" ut est nomen secundae impositionis.

[35.] Ad aliud principale patet quod quodlibet accidens, quod non est proprium, adest et abest secundum intellectum, ita quod subiectum potest intelligi sub eius opposito.

[35.] Ad aliud de corruptione, dicitur quod adest praeter corruptionem sui subiecti, quia est in eo, quod manet in transmutatione, ut in subiecto, et illud non corrumpitur.

[35.] Contra: si sit in illo ut in subiecto, tunc est corruptio illius subiecti; igitur non adest praeter corruptionem subiecti.

[35.] Dicitur quod si adest materiae, tunc est formale accidens eius; sed non oportet quod sit corruptio eius, quia eius dicitur corruptio quod denominatur ab eo et non est eius subiectum. Et uniuersaliter ita est in accidentibus non denominantibus subiectum licet alia a subiectis, sicut locus est corporis locantis ut accidens, sed non est locus corporis locantis, sed est locus corporis locati, passio uero locantis, ut dicitur IV Physicorum. Actio est patientis ut subiecti;

[35.] sed non est actio patientis, quia non denominat subiectum suum, sed aliud.

[35.] Aliter dicitur ad primum quod adest praeter subiecti corruptionem, id est subiectum potest intelligi sub eo et eius opposito sine destructione sui intellectus uel sine repugnantia intellectuum.

[35.] Ad ultimum dicitur quod ad accidens abesse, sicut hic sumitur, non sequitur ipsum non esse, quia illud sic intelligitur quod subiectum potest intelligi sub opposito accidentis. Unde ex hoc non sequitur quod non sit.

[35.] Contra, per Aristotelem libro Praedicamentorum: unum correlatiuorum non potest definite sciri sine altero; subiectum et accidens sunt correlatiua, ut dicitur supra in opponendo; igitur subiec tum non potest complete intelligi sine accidente, igitur non potest intelligi sub opposito accidentis.

[35.] Item, "intellectus solum uerorum est"; sed non est uerum subiectum esse sub accidente et eius opposito; igitur non est intelligibile. Minor patet, quia "ueritas est adaequatio rei ad intellectum"; sed non est ita in re.

[35.] Ad primum istorum dicitur quod subiectum est relatiuum per accidens, quia aliud dicitur ad ipsum. Et de illis non intelligitur dictum Aristotelis, sed tantum de relatiuis per se. Quia scibile potest cognosci, non cognita scientiá, cum sit naturaliter prius eá. Si diceretur "praeter subiecti corruptionem", id est eius cui talis intentio inest, illud non ualet, quia illud est res primae intentionis, et ita inconuenienter in definitione alicuius secundae intentionis poneretur.

[35.] Ad aliud dicitur quod prima propositio uera est de habitu principiorum qui dicitur intellectus qui distinguitur contra scientiam quae est proprie habitus conclusionum demonstrationis. Ulterius potest dici quod intellectus intelligens subiectum esse sub opposito talis accidentis, inseparabilis scilicet, est falsus; sed non intellectus intelligens sub opposito talis accidentis qui est simplex, non componens uel diuidens, quia tantum "circa compositionem uel diuisionem est ueritas uel falsitas". Tertio modo dicitur quod subiectum non potest uere intelligi sub opposito accidentis inseparabilis, tamen uere potest sic intelligi sine repugnantia intellectuum; quia si sic intelligatur, non est repugnantia intellectuum.

[35.] Ad quoddam argumentum superius factum, scilicet intentio inest necessario cui inest, dico quod illud concludit quod accidens necessario inest ut "necessario" determinat inhaerentiam, non inhaerens.


[QUAESTIO 36 UTRUM "PROPRIUM" ET "ACCIDENS" POSSINT DICI DE EODEM]

[36.] Quaeritur utrum proprium et accidens possint dici de eodem.

[36.] Quod sic, uidetur.

[36.] De omnibus propriis qualitatibus elementorum, quia quaelibet illarum consequitur formam elementi. Igitur est proprium respectu elementorum. Et accidentia sunt in mixtis, ut manifestum est. Nec potest dici quod aequiuoce sunt in his et in illis, quia haec et illa sunt comparabilia secundum talem qualitatem, ut patet per Aristotelem II Metaphysicae ubi dicitur, "puta ignis calidissimus; etenim aliis causa hic caloris". Similiter, ista propositio, quam intelligit ibi per istam litteram, non habet ueritatem nisi in uniuocis.

[36.] Item, lux in corpore luminoso et medio est uniuocum, quia utriusque est actus lucidi in quantum lucidum; sed in corpore luminoso est "proprium", in medio "accidens". Primum patet, quia sequitur immediate formam corporis luminosi. Unde diuersitatem consequitur formae diuersitas lucis, ut patet in corporibus supracaelestibus. Minor patet, quia "adest et abest" etc.

[36.] Ad oppositum:a

[36.] "Proprium" et "accidens" sunt duae intentiones oppositae; "opposita non possunt eidem inesse".

[I. Ad quaestionem A. Opinio aliorum]

[36.] Dicitur quod quae sunt opposita respectu eiusdem non insunt eidem; proprium et accidens sunt opposita respectu eiusdem; ideo idem non est proprium et accidens respectu eiusdem. Non est tamen inconueniens respectu diuersorum, sicut idem habet rationem generis et speciei respectu diuersorum.

[36.] Contra: si respectu alicuius est proprium, respectu illius non est accidens, quia tunc illi inesset per se et non per se. Nec est accidens alteri. Probatio: quia si sic, igitur primo non infuit conuertibiliter; igitur non fuit proprium respectu primi.

[B. Solutio auctoris]

[36.] Ideo dicendum quod impossibile est istas duas intentiones, scilicet "proprium" et "accidens", eidem rei primae intentionis applicari

[36.] a Sequitur textus interpolatus: est Aristoteles I Topicorum dicens quod "accidens potest esse proprium "quando" uel "ad aliquid" simpliciter autem non".

[36.] respectu eiusdem uel diuersorum. Quia quod alicui est proprium, illi non est accidens; nec alicui alii, quia "conuertitur cum eo cuius est proprium" et ita alii non inest.

[II. Ad argumenta principalia]

[36.] Ad primum argumentum dici potest quod nulla qualitas actiua uel passiua est proprium alicui elemento, ut hic dicimus proprium "accidens per se consequens formam speciei". Quia alteratio in illis qualitatibus praecedit generationem et corruptionem formae substantialis, ut manifestum est, eo quod elementum agens inducit suas qualitates adhuc manente forma elementi corrumpendi, quia illa manet in tota transmutatione. Igitur illa potest manere sub contrario qualitatis quae ponitur sibi propria. Sed hoc est contra rationem "proprii".

[36.] Vel potest dici quod licet semper inessent huiusmodi accidentia elementis et necessario, non tamen consequuntur formam speciei sed magis materiam, quia sunt principia actionis et passionis, quae non sunt primo speciei sed indiuidui, per Aristotelem I Metaphysicae. Et ideo respectu elementorum possunt dici accidentia inseparabilia, cum quo tamen stat quod eadem specie accidentia sint separabilia respectu elementatorum sicut nigrum respectu corui a quo non separatur et alterius a quo separatur.

[36.] Ad secundum potest dici quod si lux uniuoce sit in corpore luminoso et medio, id est aliqua qualitas eadem specie, non tamen eumdem modum essendi habet utrobique. Concretum autem significat formam secundum quod est in subiecto. Et ideo nullum concretum dictum a luce uniuoce inest hic et ibi, quia nec corpus luminosum dicitur illuminatum sed lucens; medium uero non lucens sed illuminatum. Nunc autem istae intentiones "proprium" et "accidens" non sunt applicabiles rebus primae intentionis nisi ut significantur in concreto. Ideo nihil est uniuocum hic et ibi cui attribuantur istae intentiones "proprium" et "accidens".

[36.] Contra hoc: concretum et abstractum idem significant; igitur si abstractum uniuocum, et concretum.

[36.] Item, risibilitas respectu hominis non est genus nec species nec differentia nec accidens, ergo proprium. Similiter, albedo respectu hominis non est genus nec species nec differentia nec proprium, ergo est accidens. Nec est dicere quod non sunt uniuersalia, quia praedicantur de pluribus. Igitur istae intentiones possunt applicari aliquibus primae intentionis ut significantur in abstracto, cuius oppositum dictum est.

[36.] Ad primum potest dici quod si concretum sit aequiuocum ratione formae significatae, et abstractum erit. Tamen si diuersa concreta dicantur ab eadem forma propter diuersam habitudinem formae ad subiectum, non sequitur illud abstractum esse aequiuocum. Sicut sanatiuum dicitur multipliciter: effectiuum, conseruatiuum uel significatiuum sanitatis ex diuersa habitudine eiusdem formae ad diuersa subiecta, et tamen "sanitas" uniuocum est. Ad illud quod obicitur quod "idem significant", uerum est "eandem formam"; tamen abstractum absolute, concretum ut inhaeret subiecto.

[36.] Ad secundum dicitur quod risibilitas respectu hominis non est uniuersale, quia nec respectu eius praedicatur de pluribus. Sed si arguatur absolute de ipsa, "est genus uel species" etc., dico quod est species respectu huius risibilitatis et illius, quia respectu istarum praedicatur de pluribus. Sic ex alia parte de albedine, cuius signum est quod Porphyrius in omnibus modis "proprii" et toto capitulo "De accidente" tantum exemplificat de concretis.