Jump to content

Quaestiones in Metaphysicen/2

Checked
E Wikisource
V, 8
saeculo XIII

editio: ed.toronto
fons: utoronto.ca


 1 3 


IOHANNIS BURIDANUS:

QUAESTIONES IN ARISTOTELIS METAPHYSICEN

LIBER V, QUAESTIO 8


[31rb] Quaeritur octauo utrum causalitates siue dependentiae rerum adinuicem sunt dispositiones additae illis causis et illis causatis.

Arguitur primo quod non: Quia potest saluari quod Deus sit causa Socratis et Socrates dependet a Deo, sine aliquo addito, quoniam nihil est additum ipsi Deo adhaerens ei. Et etiam secundum Lincolniensem illa dependentia a Deo nihil multiplicat in re dependente, scilicet in Socrate. Igitur illa causalitas et dependentia non est res addita Deo et Socrati. Et si possit saluari de Deo et Socrate, pari ratione uidetur quod possit saluari de aliis causis et suis causatis.

Item: Ponamus quod lapis qui est albus sit causa albedinis illius et quod albedo sit dependens a lapide. Tamen probo quod propter hoc non oportet ponere dispositionem additam praeter lapidem et albedinem, quia uel (i) hoc esset ex eo quod albedo inhaeret lapidi, uel (ii) hoc esset ex eo quod albedo dependet a lapide. Sed neutro modo potest dici. (i) Probo primo non: Quia [31va] inhaeret, quia tunc etiam illa dispositio addita alicui inhaeret et tunc uel ipsa inhaeret sine aliqua dispositione tertia uel inhaeret per aliquam dispositionem tertiam; si dicamus quod seipsa, ita poterit dici de ipsa albedine, et sic non oportebit ponere illam dispositionem additam; si uero dicatur quod illa dispositio inhaereat subiecto suo per aliam dispositionem tertiam, tunc quaeremus de illa ut prius, et sic in infinitum, quod est inconueniens dicere. (ii) Similiter etiam arguitur: Si dicatur quod illa dispositio alia requiretur ex eo quod albedo dependet a lapide et ab albedine cum sit eis naturaliter posterior, et tunc si dependet a seipsa, tunc pari ratione potest totum dici de albedine; si uero illa dispositio dependeat per aliam dispositionem, procedetur in infinitum, quod est inconueniens -- et etiam difficile esset assignare cui illa dispositio inhaeret primo, scilicet utrum albedini uel lapidi; et iterum oporteret illas dispositiones et illos modos multiplicare, quia illa dispositio alio modo se habet ad albedinem et alio modo se habet ad lapidem, et sic iam oportet ponere plures modos et alios abinuicem -- et tali multiplicatio entium in rebus naturalibus non uideretur ponenda.

Item: Si sit talis dispositio addita quae forte uocatur esse album uel lapidem esse album, Deus posset illam separare a lapide et ab albedine, et separatim conseruare propter hoc quod est alia ab eis. Unde propter hoc ponimus quod ipse potest accidentia separare a subiectis et separatim conseruare. Sed hoc omnino uidetur impossibile, quia absurdum uidetur dicere quod esse album uel lapidem esse album sit, et tamen non est albedo. Et sic omnino uidetur impossibile quod talis dispositio separetur. Igitur non est ponenda tamquam alia a lapide et ab albedine et ab ambobus.

Oppositum arguitur: Quia plus significat ista propositio:

    Lapis est albus

quam ista duo nomina 'lapis' et 'albedo', quia sicut 'lapis' et 'albedo', quamuis illa albedo non inhaereat lapidi, significatio duorum nominum habet in re [/se] sufficientem correspondentiam, et tamen significatio illius propositionis:

    Lapis est albus

non habet in re sufficientem correspondentiam propter quod esset falsa; igitur illa propositio plus significat, et non apparet quod possit esse aliud plus nisi dispositio addita secundum quam albedo inhaeret lapidi.

Item: Modo radius luminis dependet a sole, et tamen Deus posset illum radium et solem conseruare subtrahendo causalitatem solis super radium, quia posset radium conseruare sine sole. Ponamus igitur quod illa radius modo dependeat a sole, et statim post non dependeat a sole; radio tamen et sole manentibus constat quod facta est mutatio quaedam propter quam successiue uerificantur propositiones contradictoriae, scilicet hoc dependere et hoc non dependere: et illa mutatio non est ipsius Dei (quia ille est immutabilis), nec ipsius solis secundum suam substantiam uel lucem (quia manet omnino sicut manebat ante), nec est etiam illius radii secundum eius essentiam (quia manet eius essentia tota sicut ante); igitur illa mutatio erat secundum aliam dispositionem; quae quidem dispositio erat dependentia radii a sole -- et sic habetur propositum.

Ista quaestio non erat Aristoteli difficilis; immo quasi eam satis determinauit in octauo huius. Erat enim eius opinio quod albedo lapidis non est separabilis a lapide siue a subiecto suo nisi per corruptionem, et ita etiam ponit de omnibus formis materialibus quae non sunt separabiles a materia nisi per corrumptionem earum. Et ita etiam ipse poneret quod impossibile esset radium luminis manere sine lucido a quo dependet, non enim credidit quod per potentiam diuinam [31vb] posset fieri talis separatio. Et ideo in octauo huius et in multis aliis locis, ipse omnino negat quod albedo inhaereat suo subiecto per aliquam dispositionem sibi additam, immo per seipsam formaliter inhaeret et subiectum per seipsum sibi subiicitur; nec ibi oportet esse aliud quam subiectum illud et illam albedinem ad hoc quod illum subiectum sit album. Et tamen ipse ultra bene dicit quod si accidens esset separabile a subiecto, ut albedo lapidis a lapidis et scientia tua ab anima tua, quod tunc praeter illum lapidem et illam albedinem exigeretur alia dispositio ad hoc quod subiectum, scilicet anima, esset sciens. Et dicit Aristoteles quod quia multi antiquorum posuerunt formas et accidentia esse separabilia a suis materiis et a suis subiectis, ideo dubitauerunt quid esset illa dispositio; et dicit quod aliqui uocauerunt eam participationem, alii unionem, alii compositionem uel coniunctionem, alii coexistentiam, alii scire uel esse album, ita quod ad hoc quod anima sit sciens requiritur praeter animam et scientiam dispositio alia quae est scire et ad hoc quod lapis sit albus requiritur praeter lapidem et albedinem dispositio alia quae est esse album.

Et credo quod Aristoteles probauit suam opinionem per rationes factae fuerunt in principio quaestionis. Et etiam habuisset illam concusionem conditionalem, scilicet si accidentia essent separabilia, [quia] requiretur dispositio addita -- quod probaret per rationes quae fiebant ad aliam partem quaestionis.

Modo[?] ultra secundum fidem catholicam nos concedimus huiusmodi separabilitatem. Unde ponimus accidentia in benedicto sacramento altaris (quae fuerunt accidentia panis) remanere, et tamen nulli subiecto inhaerere. Igitur secundum Aristotelem nos ultra debemus concedere quod requiritur dispositio addita.

Haec ualet solutio quorundam uolentium negare dispositionem additam, quia dicunt quod illa albedo lapidis quamdiu manebit simul cum lapide coextensa, lapis per ipsam erit albus sine dispositione addita. Sed si Deus subtraheret eam per motum localem ut amplius non esset simul secundum situm cum lapide, tunc lapis et per ipsam non esset albus et non esset ibi dispositio aliqua praeter lapidem et albedinem nisi motus localis. Ideo non restaret nisi uidere quae res sit motus localis quod pertinet ad aliud speciale propositum.

Sed uidetur mihi quod ipsa solutio tenentibus fidem nostram non est sufficiens, quia albedo bene est simul cum aliquo corpore absque hoc quod ei inhaereat. Quoniam albedo quae apparet nobis in sacramento altaris est simul cum corpore Christi sine aliqua distantia ab eo, et tamen non informat Christum; nec corpus Christi est album illa albedine. Et similiter secundum fidem nostram nos concedimus penetrationem corporum. Unde quando Iesus ascendit caelos non oportuit quod penetraret seu perforaret eos; immo penetrando eos sine hoc quod partes caeli cederent, corpus Christi erat adaequate cum tanto corpore de ipso caelo. Et ponamus quod corpus Christi fuisset album et caelum nigrum; tamen propter illam nigredinem caeli quae esset simul cum corpore Christi et non extra ipsum situaliter, non fuisset corpus Christi nigrum nec nigredo inesset corpori Christi.

Et ideo sic etiam in proposito: Deus posset ponere albedinem simul cum lapide sine distantia, et sine differentia situs absque hoc quod illa albedo inhaereat lapidi, et per consequens absque hoc quod lapis esset albedine albus. Ponamus igitur quod nunc ita faceret, et statim postea faceret eam inhaerere lapidi; tunc est mutatio facta propter quam [32ra][/33ra] non est uerum dicere quod lapis est albus, cum ante non erat albus, et non est mutatio facta secundum essentiam albedinis uel lapidis; nec est elongatio, nec appropinquatio; nec est mutatio in Deo, quia est mutatio -- scilicet aliam dispositionem uel aliquem alium modum (aut quocumque nomine nominetur).

Et ita dicetur de dependentia radii a sole: quia Deus posset facere quod esset magnus ignis, et essent ei stupae coniunctae, et tamen non combururet eas nec ageret in eas. Unde sicut [/sic] ipse fecit de pueris qui positi in igne ardente et non fuerunt aliquo modo laesi, sic igitur Deus potest facere quod sol manens lucidissimus nihil aget extra, et sic amplius ab eo non dependebit radius quem Deus conseruat, qui prius dependebat a sole, licet non sit facta elongatio uel motus localis, et sic est mutatio de qua arguitur sicut prius.

Sic ergo probabile est quod in praedictis sint tales dispositiones additae, quas tamen nullo modo concederem nisi esset illa separabilitas quam ex fide tenemus.

Sed tamen ego credo quod propter dependentiam rerum ab ipso Deo non oporteret ponere aliam dispositionem praeter Deum et rem dependentem, quia non est ibi talis separabilitas. Deus enim per quamcumque potentiam non posset facere quod Socrates esset et quod non dependeret a Deo, quia seipso dependet.

Et tunc possemus aliquo modo respondere ad rationes quae fiebant.

Ad primam conceditur quod de Deo et de Socrate saluatur causalitas et dependentia sine alia dispositione, et iam dixi quod non est simile de aliis propter separabilitatem et inseparabilitatem.

Ad aliam de albedine et de lapide: Dico quod oportet quod sit dispositio addita ad hoc quod albedo inhaereat lapidi, uel etiam ad hoc quod dependeat a lapide propter hoc quod possibile est quod ipsa maneat non inhaerens et non dependens (scilicet a lapide).

Sed ultra tu dicis <quod> illa dispositio inhaeret subiecto et dependet ab eo --

Concedo, sed hoc est inseparabiliter, sicut Aristoteles credidit quod albedo inhaeret lapidi. Unde Deus non posset facere quod esset inhaerentia albedinis ad lapidem et non esset albedo, quia implicaret contradictionem. Tales enim modos se habendi hoc ad illud non est possibile esse quin hoc sit uel illud; ideo cum separabilter inhaereant et dependeant, dicendum est quod seipsis inhaerent <et> dependent sine alia dispositioni ulteriori; ideo non proceditur in infinitum.

Quando etiam quaerebatur cui subiecto inhaeret talis dispositio --

Credo quod dicendum est quod illa dispositio requisita ad hoc quod homo sit albus, praeter hominem et albedinem, est inhaerentia albedinis ad hominem et est subiectiue per ipsum; ita illa albedo est formaliter inhaerens illi homini per illam inhaerentiam et subiectiue per seipsam, et ita dicerem quod radius dependet a sole per dispositionem additam quae est dependentia sibi inhaerens et istae dispositiones uere sunt accidentia quae sic inseparabiliter se habent ad subiecta sua, sicut Aristoteles credidit de albedine uel de caliditate.

Sed ultra tu quaeres utrum oportet amplius multiplicare illos modos --

Credo quod non.

Et quando tu dicis <quod> illa inhaerentia alio et alio modo se habet ad albedinem et lapidem --

Posset credi, sed illa alietas in se habendo ad hoc et ad illud non est nisi propter alietatem albedinis et lapidis, quia scilicet albedo et inhaerentia sunt res aliae et diuersarum rationum quam lapis et inhaerentia.

Ad aliam quae erat de separabilitate: Responsum est quod non semper sunt separabiles etc.