Jump to content

Quaestiones in Veterum Testamentum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quaestiones in Veterum Testamentum
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 83


Quaestiones in Veterum Testamentum (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

IN GENESIN.

PRAEFATIO. (0207B)259

1. Historia sacrae legis non sine aliqua praenuntiatione futurorum gesta atque conscripta est. Nisi pertineret ad praefigurationis mysterium tam multiplex rerum umbra gestarum, nec docens Apostolus diceret: Lex umbram habet futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum.

2. Proinde quaedam, quae in ea figuratim dicta vel facta sunt, et sunt plena mysticis sacramentis, adjuvante superna gratia, in hoc opusculo exsequentes intexuimus, veterumque ecclesiasticorum sententias congregantes, veluti ex diversis pratis flores lectos ad manum fecimus, et pauca de multis breviter perstringentes, pleraque etiam adjicientes, vel aliqua ex parte mutantes, offerimus non solum studiosis, (0207C)260 sed etiam fastidiosis lectoribus, qui nimiam longitudinem sermonis abhorrent.

3. Brevi enim expositione succincta non faciunt de (0208B)prolixitate fastidium. Prolixa enim et occulta taedet oratio; brevis et aperta delectat. Et quia jam pridem juxta litteram a nobis sermo totus contextus est, necesse est ut, praecedente historiae fundamento, allegoricus sensus sequatur. Nam figuraliter quaedam ex his intelliguntur, vere tanquam prophetica indicia praecedentia futurorum.

4. Sane non omnia quae in lege et prophetis scripta sunt mysteriorum aenigmatibus obteguntur; sed pro his quae aliquid significant, etiam quae nihil significant connectuntur. Sicut enim in citharis, et hujusmodi organis musicis, non quidem omnia quae tanguntur, canorum aliquid resonant, sed tantum chordae, caetera tamen in toto citharae corpore ideo facta sunt, ut esset ubi connecterentur et quo tenderentur (0208C)illa quae ad cantilenae suavitatem modulaturus est artifex: ita in his propheticis narrationibus quaeque dicuntur aut aliquid sonant in significationem (0209A)futurorum, aut, si nihil sonant, ad hoc interponuntur, ut sit unde illa significantia tanquam sonantia connectantur.

5. Has autem rerum gestarum figuras de mysticis thesauris sapientium, ut praediximus, depromentes, in unam formam compendio brevitatis contraximus; in, quibus lector non nostra leget, sed veterum releget. Quod enim ego loquor, illi dicunt; et vox mea ipsorum est lingua. Sumpta itaque sunt ab auctoribus Origene, Victorino, 261 Ambrosio, Hieronymo, Augustino, Fulgentio, Cassiano, ac nostri temporis insigniter eloquenti Gregorio.

CAPUT I. Praemissio operis usque ad expulsionem hominis de Paradiso. (0209B)1. Creatura coeli et terrae quomodo historialiter ab exordio principii condita sit legimus; sed qualiter in Ecclesia spiritualiter a doctoribus accipiatur, intelligamus.

2. In principio fecit Deus coelum et terram. Principium Christus est, sicut ipse in Evangelio Judaeis interrogantibus respondit: Ego principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25). In hoc igitur principio fecit Deus coelum, id est, spirituales, qui coelestia meditantur et quaerunt; in ipso fecit et carnales, qui necdum terrenum hominem deposuerunt. Terra autem erat inanis et vacua. Terra scilicet carnis nostrae inanis erat et vacua, priusquam doctrinae acciperet formam. Et tenebrae erant super faciem abyssi, quia delictorum caecitas et ignorantiae profunda obscuritas (0209C)corda nostra tegebat.

3. Et spiritus Dei ferebatur super aquas. Spiritus autem Dei super cor nostrum tenebrosum et fluidum, quasi super aquas, jam 262 superferebatur; in quo subsistentes requiesceremus, cujusque vivificaremur flatu, et cujus unda ablueremur.

4. Dixit quoque Deus: Fiat lux, id est, illuminatio (0210A)credulitatis appareat. Prima enim die lucem fidei dedit, quia prima est in conversione fides. Unde et istud primum in Dei praeceptis mandatum est: Dominus Deus tuus Deus unus est. Propter quam fidem ipse Dominus etiam visibiliter in mundo apparere voluit.

5. Et divisit lucem a tenebris; nam tunc Deus juxta praescientiae suae gratiam divisit justos, id est, filios Dei et lucis, a peccatoribus, tanquam a tenebris; justos vocans diem, et illos noctem; nam quod in Ecclesia lucis nomine justi appellentur, audi Apostolum: Fuistis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8).

6. Deinde secunda die disponit Deus firmamentum, id est, solidamentum sanctarum Scripturarum; firmamentum (0210B)enim in Ecclesia Scripturae divinae intelliguntur, sicut scriptum est: Coelum plicabitur, sicut liber (Isai. XXXIV, 4). Discrevitque super hoc firmamentum aquas, id est, coelestes populos angelorum, qui non opus habent hoc suspicere firmamentum, ut legentes audiant verbum Dei.

7. Vident enim eum semper, et diligunt, sed superposuit ipsum firmamentum legis suae super infirmitatem inferiorum populorum, ut ibi suspicientes cognoscant qualiter discernant inter carnalia et spiritualia, quasi inter aquas superiores et inferiores.

8. Post haec die tertio collegit in unum aquas inferiores salsas: hoc est, homines infideles, qui cupiditatum tempestate et tentationum carnalium fluctibus quatiuntur, et in se ipsis, quasi amaritudo, includuntur. (0210C)Segregavitque ab eis aridam, populum scilicet fontem fidei sitientem, fixitque dehinc superborum limites, et coercuit eos, ne turbulentis iniquitatum suarum fluctibus aridam, id est, animam sitientem Deum, conturbent; liceatque ei germinare bonorum operum fructus secundum genus suum, diligendo proximum in subsidiis necessitatum carnalium; (0211A)habeatque in se semen 263 secundum similitudinem, ut ex sua infirmitate compatiatur ad subveniendum indigentibus.

9. Producat et lignum forte robore, et fructiferum, id est, beneficium ad eripiendum eum qui injuriam patitur de manu potentis, et praebendum protectionis umbraculum valido robore justi judicii.

10. Deinde quarta die emicuerunt luminaria firmamento legis infixa, id est, evangelistae et doctores, Scripturae sanctae cohaerentes disputando, et omnibus inferioribus lumen sapientiae ministrantes. Protulit etiam et caeteram micantium siderum turbam, id est, diversarum virtutum in Ecclesia numerositatem, quae in hujus vitae obscuritate, tanquam in nocte refulgentes, dividant in hoc firmamento Scripturae (0211B)sensibilia et intelligibilia, quasi inter lucem perfectorum et tenebras parvulorum, et sint in signis virtutum et miraculorum, sint etiam in tempora et annos, quia praedicatores propriis temporibus vivunt et transeunt, verbum autem Domini manet in aeternum.

11. Quare autem primo terra germinavit, deinde facta sunt luminaria? nisi quia post opera bona venit illuminatio lucis ad contemplandam speciem supernae virtutis?

12. Inter haec die quinta facta sunt in aquis reptilia animarum vivarum, homines, scilicet, renovati in vitam per baptismi sacramentum. Facta sunt et volatilia, id est, sanctae animae ad superna volantes.

13. Post haec sexta die produxit terra animam vivam, (0211C)quando caro nostra, abstinens ab operibus mortuis, viva virtutum germina parturit, secundum genus scilicet suum, id est, vitam imitando sanctorum, sicut Apostolus ait: Imitatores mei estote. Secundum nostrum quippe genus vivimus, quando in opere bono sanctos viros, 264 quasi proximos, imitamur. Deinde produxit terra bestias, homines in potentia rerum, sive ferocitate superbiae. Similiter et pecora; fideles in simplicitate vitae viventes; serpentes quoque innoxios, sanctos videlicet viros, astutiae vivacitate bonum a malo discernentes, et, in quantum fas est, reptando scrutantes terrena, per quae intelligant sempiterna, non illos venenosos qui se in hujus mundi cupiditatibus terrenis collocant.

14. Post haec fecit Deus hominem ad imaginem (0212A)suam: perfectum scilicet virum, qui non quemlibet sanctorum virorum imitando, sed ipsam veritatem contemplabiliter intuendo, operatur justitiam, ut ipsam intelligat, et sequatur, ad cujus imaginem factus est, veritatem. Iste etiam accepit potestatem piscium maris, et volatilium coeli, pecorumque, ferarum quoque, atque repentium, quia spiritualis quisque effectus, et Deo similis factus, secundum Apostolum, judicat omnia, ipse autem a nemine judicatur (I Cor. II, 15).

15. Quod vero sequitur: Masculum et feminam fecit eos, spirituales in Ecclesia, et obedientes ostendit, quia sicut viro subdita est mulier, sic spirituali et perfecto viro obediens est is qui minus perfectus est, sicut Apostolus ait: Rogamus vos, fratres, ut cognoscatis (0212B)eos qui in vobis laborant, et praesunt vobis in Domino (I Thess. V, 12). Dicitur autem eis: Crescite et multiplicamini, sive in linguis, sive in spiritualibus intelligentiae gradibus, ut dominentur per rationis intellectum omnium carnalium perturbationum, quasi insensibilium animantium.

16. Omnis autem herba seminalis, et omne lignum fructuosum, quod hominibus datum est in escam, fideles sunt de oblationibus sanctorum necessitatibus communicantes. Unde et Apostolus ait: Nam si in spiritualibus participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis (Rom. XV, 27). Haec sunt fructifera ligna. In istis ergo 265 gradibus, tanquam in quibusdam diebus, vespera est ipsa perfectio singulorum (0212C)operum, et mane inchoatio sequentium.

17. Post istorum itaque quasi sex dierum opera bona valde sperat homo quietem mentis, constitutus in spirituali paradiso, quo significatur vita beata, ubi fons est sapientiae, divisus in quatuor partes virtutum; ubi edat ligni vitae gratiam, ubi utiles disciplinas morum, quasi fructus lignorum carpat. Est namque paradisus vita beatorum, quatuor flumina quatuor virtutes, ligna ejus omnes utiles disciplinae, lignorum fructus mores piorum, lignum vitae ipsa bonorum omnium mater est sapientia, de qua scriptum est, Salomone dicente: Lignum vitae est his qui apprehendunt illam, et qui tenuerit eam, beatus (Proverb. III, 18). Lignum scientiae boni et mali transgressio est mandati.

CAPUT II. De operibus sex dierum. (0213A) 1. Expleta hactenus sex dierum opera, qualiter in Ecclesia spiritualiter intelligantur, explicata sunt; deinde, quid in figuram saeculi significent, subjiciendum est. Sex diebus consummavit Deus omnia opera sua, et septimo requievit. Sex aetatibus humanum 266 genus in hoc saeculo per successiones temporum Dei opera insigniunt. Quarum prima est ab Adam usque ad Noe; secunda a Noe usque ad Abraham; tertia ab Abraham usque ad David; quarta a David usque ad transmigrationem in Babyloniam; quinta deinde usque ad humilem adventum Domini nostri Jesu Christi; sexta, quae nunc agitur, usquequo mundus finiatur, donec (0213B)Excelsus veniat ad judicium.

2. Septima vero intelligitur in requie sanctorum, quae scilicet non habet vesperam, quia eam jam nullus terminus claudet. Pergamus ergo breviter per eas omnes mundi aetates, replicantes ordinem temporum eorum, et mystice differentias distinguamus.

3. Primo enim saeculo factus est, tanquam lux, homo in paradiso. In qua aetate filios Dei in lucis nomine divisit Deus a filiis hominum, quasi a tenebris; fitque hujus diei vespera diluvium.

4. Secundum saeculum factum est, quasi firmamentum inter aquam et aquam; arca utique illa quae natavit inter pluviam et maria; hujus vespera fuit confusio linguarum.

(0213C)5. Tertium saeculum factum est quando separavit Deus populum suum a gentibus per Abraham, discernens eum, quasi aridam ab aquis, ut proferret germen herbarum atque lignorum, id est, fructus sanctarum Scripturarum. Hujus vespera fuit peccatum, et malitia pessimi regis Saul.

6. Inde quartum saeculum coepit a David, quando constituit Deus luminaria in firmamento coeli, id est, splendorem regni, tanquam solis excellentiam, et in lunae specie obtemperantem tanquam lunam Synagogam, et stellas principes ejus. Cujus aetatis fit (0214A)vespera in peccatis regum, quibus gens illa meruit captivari.

7. Porro quinto saeculo, id est, in transmigratione Babyloniae, facta sunt quasi animalia in aquis, et volatilia coeli, quia tunc Judaei inter gentes, tanquam in mari, vivere coeperunt, nec habebant stabilem locum, tanquam volantes aves. Hujus diei quasi vespera est multiplicatio peccatorum in populo Judaeorum, quando sic excaecati sunt, ut etiam Dominum Jesum non possint agnoscere. 267

8. Jam sextum saeculum fit in adventu Domini nostri Jesu Christi. Nam sicut in illa sexta die primus homo Adam de limo terrae ad imaginem Dei formatus est, sic in ista sexta aetate saeculi secundus Adam, id est, Christus, in carne de Maria virgine natus (0214B)est: ille in animam viventem, hic in spiritum vivificantem. Et sicut in illa die fit anima viva, sic in isto saeculo vitam desiderantes aeternam.

9. Et sicut in illa sexta die serpentium et ferarum genera terra produxit, ita et in hac sexta aetate saeculi gentes vitam appetentes aeternam Ecclesia generavit. Quem etiam sensum vas Petro ostensum manifestavit (Act. X). Et quemadmodum die sexta creatur masculus et femina, sic in ista saeculi aetate manifestatur Christus et Ecclesia.

10. Et sicut praeponitur homo in die illa pecoribus, serpentibus et coeli volatilibus, ita et Christus in hac aetate saeculi gentibus, populis et nationibus, ut ab eo regantur, vel carnali concupiscentiae dediti, sicuti pecora, vel terrena curiositate obscurati, quasi serpentes, (0214C)vel elati superbia, quasi aves.

11. Et sicut in illa die pascitur homo, et animalia quae cum illo sunt, herbis seminalibus, et lignis fructiferis, et herbis viridibus, sic et ista saeculi aetate spiritualis homo, qui bonus minister est Jesu Christi, cum ipso populo spiritualiter pascitur sanctarum Scripturarum alimentis, et lege divina ad concipiendam fecunditatem rationum, atque sermonum, tanquam herbis seminalibus, partim ad utilitatem morum conversationis humanae, tanquam lignis fructiferis, partim ad vigorem fidei, spei et (0215A)charitatis in vitam aeternam, tanquam herbis viridibus, quae nullo aestu tribulationum arescunt.

12. Sed spiritualis sic istis spiritualibus cibis alimentisque pascitur, ut multa intelligat. Carnalis autem, id est, parvulus in Christo, tanquam pecus Dei, ut multa credat, quae necdum intelligere 268 potest, tamen eosdem cibos omnes habent. Hujus autem aetatis quasi vespera utinam nos non inveniat! Illa est enim de qua Dominus dicit: Putasne veniens Filius hominis inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8) ?

13. Post illam vesperam fiet mane, quando ipse Dominus in claritate venturus est. Tunc requiescent cum Christo ab omnibus operibus suis ii quibus dictum est: Estote perfecti, sicut Pater vester qui in (0215B)coelis est (Matth. V, 48). Tales enim faciunt opera bona valde. Post talia enim opera speranda est requies in die septimo, qui vesperam non habet.

14. Sequitur: Istae generationes coeli et terrae, quando creatae sunt, in die qua fecit Deus coelum et terram, et omne virgultum agri, omnemque herbam regionis, antequam esset super terram. Superius septem dies numerati sunt; nunc unus dies dicitur, quo fecit Deus coelum et terram, et omne virgultum agri, et omnem herbam regionis.

15. Hujus diei nomine secundum prophetiam omne tempus hujus vitae significatur, in quo coelum et terra factum, id est, in quo creaturae visibiles disponuntur. Sed quid sibi vult, quod nunc, nominato (0215C)coelo et terra, adjecit virgultum agri, et herbam regionis, et tacuit caetera quae sunt in coelo et terra, vel etiam in mari, nisi quia per virgultum agri invisibilem creaturam demonstrat intelligi, sicut est anima?

16. Dicta autem est virgultum, propter vigorem vitae; herba, propter eamdem vitam nunquam marcescentem. Deinde quod addidit, antequam esset super terram, intelligitur antequam anima peccaret. Terrenis enim cupiditatibus sordidata, tanquam super terram nata, vel super terram esse, recte dicitur.

17. Unde et adjecit: Nondum enim pluerat Dominus Deus super: terram, quasi aperte diceret: Antequam peccaret anima, nondum 269 nubibus (0215D)Scripturarum pluviam doctrinae Dominus ad animam irrigandam concesserat; nondum propter hominem, qui est terra, Dominus noster nubem carnis nostrae (0216A)assumpserat, per quam imbrem sancti Evangelii largissimum infudit.

18. Quod vero subjunxit: Et homo non erat, qui operaretur terram, quia nullus homo operatus est in virginem, unde natus est Christus. Ipse est enim lapis de monte abscissus sine manibus (Dan. II), id est, absque coitu et humano semine de virginali utero, quasi de monte humanae naturae, et substantiae carnis abscissus. Sed fons ascendebat de terra, irrigans universam superficiem terrae. Terra mater virgo Domini Maria rectissime accipitur, de qua scriptum est: Aperiatur terra, et germinet Salvatorem (Isai. XLV, 8). Quam terram irrigavit Spiritus sanctus, qui fontis et aquae nomine in Evangelio significatur.

CAPUT III. De paridisi conditione, vel hominis. (0216B) 1. Formavit igitur Deus hominem de limo terrae, id est, factus est Christus, juxta quod ait Apostolus, ex semine David secundum carnem (Rom. I), tanquam de limo terrae. Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, utique infusionem sancti Spiritus, qui operatus est hominem Christum. Et factus est homo in animam viventem, scilicet, ut qui perfectus erat Deus, perfectus videretur et homo.

2. Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio. Paradisus Ecclesia est; sic enim de illa legitur in Canticis canticorum: Hortus conclusus soror mea (Cant. IV, 12). A principio autem paradisus plantatur, quia Ecclesia catholica a Christo, (0216C)qui est principium omnium, condita esse cognoscitur. Fluvius de paradiso exiens imaginem portat Christi, de paterno fonte fluentis, qui irrigat Ecclesiam suam verbo praedicationis, et dono baptismi.

3. De quo bene per prophetam dicitur: Dominus Deus noster 270 fluvius gloriosus exsiliens in terram sitientem. Quatuor autem paradisi flumina quatuor sunt Evangelia ad praedicationem cunctis gentibus missa.

4. Ligna fructifera, omnes sancti sunt; fructus eorum, opera eorum; lignum autem vitae, Sanctus sanctorum, Christus, scilicet, ad quem quisque si porrexerit manum, vivet in aeternum. Lignum autem scientiae boni et mali, proprium est voluntatis arbitrium quod in medio nostri est positum ad dignoscendum (0216D)bonum et malum. De quo qui relicta Dei gratia gustaverit morte morietur.

5. Tulit igitur Deus hominem, et posuit eum in paradiso. (0217A)Assumpsit Deus carnem, et factus est caput Ecclesiae, ut operaretur et custodiret illum, id est, voluntate Patris ex omnibus gentibus Ecclesiam impleret. Dixit quoque Deus: Non est bonum esse hominem solum. Arguuntur haeretici, qui Christum solum hominem putant, et non etiam Deum.

6. Faciamus ei adjutorium simile sui, quia in ipso homine suscepto Ecclesia Deo copulata est. Appellavit autem Adam nominibus suis cuncta animantia, et volatilia coeli, et bestias terrae, significans gentes, quae salvae fierent in Ecclesia, et per Christum nomen Christianitatis erant accepturae, quod prius non habuerant, sicut scriptum est: Et vocabo servos meos nomine alio (Isai. LXV, 15).

7. Adae vero non inveniebatur adjutor similis ejus. (0217B)Utique quoniam quamvis fidelis aut justus sit quisque, Christo tamen aequari non potest. Quis enim, inquit Moyses, similis tibi in diis, Domine (Psalm. LXXXV)? nam et David ait: Speciosus forma prae filiis hominum (Psalm. XLIV). Nemo enim poterat a morte genus humanum liberare, et ipsam mortem superare, nisi Christus, sicut et in Apocalypsi dicitur: Nemo inventus est dignus, neque in coelo, neque in terra, neque infra terram, aperire librum, nisi leo de tribu Juda.

8. Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam; cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et aedificavit costam, quam tulerat 271 de Adam, in mulierem. Dormit Adam, et fit illi mulier de latere. Patitur Christus in cruce, pungitur latus lancea, et (0217C)profluunt sacramenta sanguinis, ex quibus formetur Ecclesia. Hanc dormitionem cantat Propheta, dicens: Ego dormivi, et quievi, et resurrexi, quoniam Dominus suscitavit me (Psalm. III, 6).

9. Sequitur: Et posuit carnem pro ea. Sic Christus carnem suam moriendo posuit in patibulo crucis pro Ecclesia. Dixit quoque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Quia sive sancti spirituales et fortissimi in tentationibus, sive minus perfecti, utrique unum corpus Christi sunt, et una Ecclesia.

10. Haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est. Sic et Christus Ecclesiae nomen dedit Christianum, (0218A)quae de ejus latere sumpta est. Haec ergo omnia facta sunt in figura, quae erant in Ecclesia proditura. Quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Hoc interpretans Apostolus ait: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V).

11. Ergo quod per historiam completum est in Adam, per prophetiam significatur in Christo, qui reliquit Patrem, cum dicit: Ego a Patre exivi, et veni in mundum (Joann. XVI). Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philipp. II). Reliquit et matrem, id est, Synagogam Judaeorum, Veteri Testamento carnaliter inhaerentem, quae illi erat mater ex semine David secundum (0218B)carnem, et adhaesit uxori suae, id est, sanctae Ecclesiae, ut pace Novi Testamenti essent duo in carne una, quia cum sit Deus apud Patrem, per quem facti sumus, factus est per carnem particeps noster, ut illius capitis corpus esse possimus.

CAPUT IV. De praeceptis Dei, et consensione serpentis. 272 1. Jam dehinc praeceptum, quod accepit figuraliter Adam, nos accepimus in Christo, quia unusquisque Christianus non incongrue gestat personam Christi, dicente ipso Domino: Quod fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Dicitur ergo illi: Ex omni ligno paradisi comede. De ligno autem scientiae boni et mali ne comedas.

2. Praecipitur enim nobis ut fruamur omni ligno (0218C)paradisi, quo significantur spirituales deliciae, de quibus ait Apostolus: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, mansuetudo, continentia, castitas (Galat. V). Sicut Apostolus dicit. Et non tangamus lignum in medio paradisi plantatum scientiae boni et mali, id est, ne velimus superbire de natura arbitrii nostri, quae media est, ut, decepti per scientiam, experiamur et malum. Serpens autem ille, sapientior omnium bestiarum, indicat diabolum, qui inde serpens dicitur quod volubili versetur astutia.

3. Sed quid est quod ipse per mulierem decepit, et non per virum? Quia non potest ratio nostra seduci (0219A)ad peccandum, nisi praecedente delectatione in carnalis infirmitatis affectu, qui obtemperare debet rationi, tanquam viro dominanti. Hoc enim in unoquoque homine geritur in occulto quodam secretoque conjugio.

4. Suggestionem quippe, serpentem accipimus; mulierem vero, 273 animalem corporis sensum; rationem autem, virum. Ergo quando occurrit mala suggestio, quasi serpens loquitur. Sed si sola cogitatio oblectetur illa suggestione, et, refrenante ratione, consensus explendi operis non succedat, sola mulier videtur comedisse illicitum.

5. Quod si ipsum peccatum etiam et mens perpetrandum decernat, jam vir deceptus est, jam mulier cibum dedisse viro videtur; illecebrae enim (0219B)consentire de ligno prohibito manducare est. Tunc quippe jure a vita beata, tanquam a paradiso, expellitur homo, peccatumque ei imputatur, etiamsi non sequatur effectus: quia etsi non est in factis culpa, in consensu tamen rea tenetur conscientia. Haec secundum anagogem.

6. Caeterum juxta metaphoram poterit callidus serpens iste haereticorum versutiam designare. Nulli enim loquacius atque subtilius promittunt illicita curiositate secretorum adapertionem, atque scientiam boni et mali; et in ipso homine, tanquam in arbore quae plantata est in medio paradisi, suam dignoscentiam nituntur demonstrare.

7. Contra hunc serpentem clamat Apostolus, cum dicit: Metuo ne sicut serpens Hevam seduxit astutia (0219C)sua, sic sensus vestri corrumpantur (II Cor. XI, 3). Seducitur verbis hujus serpentis carnalis nostra concupiscentia, et per illam decipitur Christianus Adam, non Christus. Dicit ergo serpens ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis ex omni ligno paradisi? Sic haereticorum curiosa cupiditas, sic pravi praedicatores, ad diligendam erroris fallaciam, auditorum carnalium corda succendunt, dicentes: Quare fugitis scientiam habere latentem? nova semper exquirite, boni malique scientiam penetrate.

8. Unde apud Salomonem mulier illa, haereticorum speciem tenens, dicit: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Proverb. IX, 17)? Subjecit deinde idem serpens: Quacunque die comederitis, (0219D)ex 274 eo statim aperientur oculi vestri, et eritis ut dii scientes bonum et malum.

(0220A)9. Sic et omnes haeretici divinitatis meritum profitentur, atque scientiae pollicitatione decipiunt et reprehendunt eos quos simpliciter credentes invenerint. Et quia omnino carnalia persuadent, quasi ad carnalium oculorum apertionem conantur adducere, ut interior oculus obscuretur.

CAPUT V. De peccato primorum hominum, sive supplicio. 1. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum, tulitque de fructu illius et comedit. Mulier comedit antea, non vir; ideo, quia facilius carnales persuadentur ad peccatum, nec tam velociter spirituales decipiuntur. Et dedit viro suo, et comedit; utique quia post delectationem carnalis concupiscentiae (0220B)nostrae, etiam nostra ratio subjicitur ad peccandum. Cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus. Foliis fici se contegunt, qui saeculum asperum amplectuntur, qui prurigine voluptatis carnalis arantur, quique decepti haeretica pravitate, et gratia Dei nudati, tegumenta mendaciorum, tanquam ficus folia, colligunt, facientes sibi succinctoria pravitatis, cum de Domino vel Ecclesia mentiuntur.

2. Cumque audissent vocem Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem. Deambulat Deus in illis, et non stat, qui stabiles in ejus praecepto non perseverant. Et bene ad auram post meridiem, quia jam ab eis aufertur lux illa ferventior veritatis, appropinquantibus errorum tenebris. Absconderunt se a facie Dei in medio ligni paradisi. In medio namque (0220C)ligni se abscondit, qui aversus a praecepto Creatoris, in erroris atque arbitrii sui voluptatibus vivit.

3. Vocavitque Deus Adam: Ubi es? Hic ostendit quod si qui 275 a fide vel bonis operibus ad mendacia sua desideriaque labuntur, non despicit illos Deus, sed adhuc ut redeant ad poenitentiam vocat, quia non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Ergo non est desperandum quibuslibet peccatoribus, dum et ipsi impii ad spem indulgentiae provocantur.

4. Dicitur autem posthaec serpenti: Maledictus eris inter omnia animantia. Super pectus tuum et ventrem gradieris. Nomine pectoris significatur superbia mentis, nomine autem ventris significantur (0220D)desideria carnis; his enim duabus rebus serpit diabolus adversus eos quos vult decipere, id est, aut (0221A)terrena cupiditate, et luxuria aut superbiae insana ruina.

5. Et terram manducabis, id est, ad te pertinebunt, quos terrena cupiditate deceperis. Omnibus diebus vitae tuae, id est, omni tempore quo agis hanc potestatem ante illam ultimam poenam judicii. Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius. Semen diaboli est perversa suggestio. Semen autem mulieris fructus est boni operis, quo perversae suggestioni resistitur.

6. Ipsa caput illius conteret, si eum mens in ipso initio malae suggestionis excludit. Ille insidiatur calcaneo ejus, quia mentem, quam prima suggestione non decipit, decipere in finem tendit. Quidam autem, quod dictum est, Inimicitias ponam inter te et mulierem, (0221B)de Virgine de qua Dominus natus est, intellexerunt, eo quod illo tempore ex ea Dominus nasciturus, ad inimicum devincendum, et mortem, cujus ille auctor erat, destruendam, promittebatur. 276

7. Nam et illud quod subjunctum est: Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus, hoc de fructu ventris Mariae, qui est Christus, intelligunt; id est: Tu eum supplantabis, ut moriatur. Ille autem, te victo, resurget, et caput tuum conteret, quod est mors. Sicut et David dixerat ex persona Patris ad Filium: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem (Psalm. CX).

8. Aspidem dixit mortem, basiliscum peccatum, leonem Antichristum, draconem diabolum. De poena (0221C)autem mulieris quid significat, quod ei dicitur: In dolore paries filios, nisi quia voluntas carnalis, cum aliquam malam consuetudinem vult vincere, patitur in exordio dolores, atque ita per meliorem consuetudinem parit bonum opus, quasi filios.

9. Quod vero adjecit: Et conversio tua ad virum tuum, et ipse dominabitur tui: hoc significat, quod illa carnalis voluntas, quae cum dolore reluctaverat, ut faceret consuetudinem bonam, jam ipsis erudita (0222A)doloribus, cautior fit, et ne corruat, obtemperat rationi, et libenter servit quasi viro jubenti.

10. Post haec vocatur Heva vita, et mater vivorum, quae de viri sui latere facta est, et dicit Dominus in Evangelio: Si quis non manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam, et omnia quae illic intelliguntur, enucleate minutatimque tractata Christum et Ecclesiam praeloquuntur, sive in bonis Christianis, sive in malis. Neque enim frustra dixit Apostolus: Adam, qui est forma futuri (Rom. V, 14), et illud: Relinquet homo patrem; et reliqua

11. Vocaturque dehinc mater vivorum, id est, recte factorum, quibus contraria sunt peccata, quae nomine mortuorum significantur. Jam vero per sententiam (0222B)quae in virum infertur, ratio nostra arguitur, quae et super peccati concupiscentia seducta, et a paradiso 277 beatitudinis remota, habet maledictiones terrenae operationis, habet et dolores temporalium curarum, quasi spinas et tribulos.

12. Sic tamen dimittitur de paradiso beatitudinis, ut operetur terram, id est, ut in corpore isto laboret, et collocet sibi meritum redeundi ad vitam beatam, quae paradisi nomine significatur, possitque aliquando manum porrigere ad arborem vitae, et vivere in aeternum. Manus autem porrectio bene significat crucem, vel cruciatum poenitentiae, per quem vita aeterna recuperatur. Accipit etiam tunicam pelliceam divino judicio, quo nomine corporis mortalitas significatur in historia.

(0222C)13. In allegoria autem de carnalibus sensibus abstractae voluptates, quae carnaliter viventem divina lege consequuntur, et contegunt. Qui si aliquando ad Deum convertitur per flammeam frameam, id est, per temporales tribulationes, peccata sua agnoscendo et gemendo, et per cherubim, id est, per plenitudinem scientiae, quod est charitas, perveniet ad arborem vitae Christum, et vivet in aeternum.

14. Cherubim namque plenitudo scientiae interpretatur. (0223A)Framea vero versatilis, posita ad custodiendam viam ligni vitae, temporales poenae intelliguntur. Nemo enim potest pervenire ad arborem vitae, nisi per has duas res, tolerantiam scilicet molestiarum et scientiae plenitudinem, id est, per charitatem Dei et proximi. Plenitudo enim legis charitas est (Rom. XIII, 10).

CAPUT VI. De Cain et Abel, eorumque progenie. 1. Adam vero cognovit Hevam uxorem suam, quae concepit, et peperit Cain. Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Nativitates 278 duorum filiorum Adam similitudinem habent duorum populorum, qui erant diversis temporibus ad fidem venturi, pari opere, et dissimili charitate ante Deum. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.

(0223B) 2. Sed sicut Cain sacrificium ex terrae fructibus reprobatur, Abel autem sacrificium ex ovibus et earum adipe suscipitur, ita Novi Testamenti fides ex innocentia grata Deum laudans Veteris Testamenti terrenis operibus anteponitur. Dixit Deus ad Cain, si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Utique quia etsi Judaei antea recte illa fecerunt, in eo tamen infidelitatis rei sunt, quia, Christo veniente, jam tempus Novi Testamenti a tempore Veteris Testamenti non distinxerunt.

3. Quod si obtemperasset Deo Cain dicenti: Quiesce, sub te erit appetitus tuus, et tu dominaberis illius, ad se convertisset peccatum suum, sibi hoc tribuens, et confitens Deo; ac sic adjutus indulgentiae gratia ipse peccato suo dominaretur, non illo sibi dominante servus (0223C)esset peccati, nec fratrem occidisset innocentem, sic et Judaei, in quorum haec figura gerebantur, si quiescerent a sua perturbatione, et, tempus salutis per gratiam in remissionem 279 peccatorum cognoscentes, audirent Christum dicentem: Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam, tunc ad se converterent peccatum suum in confessione, sicut in Psalmo XL scriptum est, medico dicentes: Ego dixi, Domine, (0224A)miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5); eidemque peccato, quandiu in eorum corpore esset adhuc mortali, per spem gratiae liberi dominarentur.

4. Nunc autem ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, elati de operibus legis, non humiliati de peccatis suis, non quieverunt; sed offenderunt in lapidem offensionis, et exarserunt iracundia adversus Christum, cujus opera videntes accepta Deo esse, doluerunt.

5. Itaque post haec occiditur Abel minor natu a fratre Cain majore natu. Occiditur Christus caput populi minoris natu a populo Judaeorum majore natu, ille in campo, iste in Calvariae loco.

6. Interrogat Deus Cain, non tanquam ignarus eum (0224B)a quo discat, sed tanquam judex reum quem puniat, et dicit: Ubi sit frater ejus? ille respondit nescire se, nec ejus se esse custodem. Usque nunc quid nobis respondent Judaei, cum eos sanctarum Scripturarum voce interrogamus de Christo? Illi nescire se Christum respondent. Fallax enim Cain ignoratio, Judaeorum est falsa negatio.

7. Essent autem quodam modo Christi custodes, si Christianam fidem accipere ac custodire voluissent. Dixit Deus ad Cain: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Sic arguit in Scripturis sanctis vox divina Judaeos. Habet enim magnam vocem Christi sanguis in terra; cum enim, sacramento accepto, ab omnibus gentibus respondetur Amen, haec est vox clara, vox sanguinis, quam sanguis iste exprimit (0224C)ex ore fidelium eodem sanguine redemptorum.

8. Dixit Deus ad Cain: Et nunc maledictus eris a terra, quae 280 aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Maledictus est enim populus Judaeorum infidelis a terra, id est, ab Ecclesia, quae aperuit os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem Christi, qui effusus est in remissionem peccatorum omnium de manu persecutoris, (0225A)nolentis esse sub gratia, sed sub lege, ut esset ab Ecclesia maledictus, id est, ut ostenderet eum Ecclesia maledictum, testificante Apostolo: Quicunque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto legis sunt.

9. Deinde, cum dixisset: Maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua, non dixit quoniam operaberis eam, sed ait, quoniam operaberis terram, et non adjiciet virtutem suam dare tibi.

10. Unde non est necesse intelligere eamdem terram operari Cain, quae aperuit os accipere sanguinem fratris de manu ejus. Sed ideo maledictus intelligitur ab hac terra, quoniam operatur terram, quae nondum adjiciet virtutem suam dare illi. Id est, ideo populum Judaeorum maledictum agnoscit, et ostendit Ecclesia, (0225B)quoniam, occiso Christo, adhuc operatur terrenam circumcisionem, terrenum Sabbatum, terrenum azymum, terrenum pascha, quia omnis terrena operatio habet occultam virtutem intelligendae gratiae Christi, quae non datur Judaeis in impietate et infidelitate perdurantibus, quia Novo Testamento revelata est.

11. Cum operatus fueris terram, non dabit tibi fructus suos; in ipsa enim terra quam Christus portavit, id est, in ejus carne, ipsi operati sunt salutem nostram, crucifigendo Christum, qui mortuus est propter delicta nostra. Nec tamen eis dedit eadem terra virtutem suam, qui non justificati sunt in virtute resurrectionis ejus qui resurrexit propter justificationem nostram, quia etsi crucifixus est ex infirmitate carnis, (0225C)sed vivit in virtute Dei

12. Haec est ergo virtus terrae illius, quam non ostendit impiis et incredulis. Unde nec resurgens eis a quibus erat crucifixus apparuit tanquam Cain operanti terram, ut granum illud seminaretur. Vagus et profugus eris; sive, ut in Septuaginta scriptum est, gemens et tremens eris super terram. 281

13. Nunc ecce quis non videat, quis non agnoscat, in tota terra, quacunque dispersus est ille populus, quomodo sit vagus in gentibus, et profugus a Jerusalem? quomodo gemat moerore amissi regni, et tremat tremore sub innumerabilibus populis Christianis? ideoque respondit Cain dicens: Major est iniquitas mea quam ut veniam merear. Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et (0225D)ero vagus et profugus in terra. Igitur omnis qui invenerit me, occidet me.

14. Vere inde vagus et profugus gemit et tremit, (0226A)ne etiam, regno terreno perdito, ista visibili morte occidatur. Hanc dicit majorem causam, quam illam quod terra nostra non dat virtutem suam, ne spiritualiter moriatur. Carnaliter enim sapit, et abscondit se a facie Dei, id est, iratum habere Deum grave non putat, sed hoc timet, ne inveniatur et occidatur. Carnaliter enim sapit, tanquam operans terram, cujus virtutem non accipit.

15. Sapere autem secundum carnem mors est; quam non intelligens ille, amisso regno, gemit, et corporalem mortem tremit. Sed quid ei respondit Dominus? Nequaquam ita fiet; sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur; sive, ut Septuaginta transtulerunt, septem vindictas exsolvet; id est, non sic, quomodo dicis, non corporali morte interibit (0226B)genus impium carnalium Judaeorum.

16. Quicunque eos ita perdiderit, septem vindictas exsolvet, id est, auferet ab eis septem vindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi, ut hoc toto tempore, quod septenario dierum numero volvitur, magis quia non interiit genus Judaeorum, satis appareat fidelibus Christianis, sed solam dispersionem meruerint, 282 juxta quod ait Scriptura: Ne occideris eos, nequando obliviscantur populi mei legis tuae; disperge illos in virtute tua, et depone eos (Psalm. LVIII, 12).

17. Posuit Dominus in Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. Hoc revera mirabile est, quemadmodum omnes gentes quae a Romanis subjugatae sunt, in ritum Romanorum sacrorum (0226C)transierint, eaque sacrilegia observanda, et celebranda susceperint; gens autem Judaeorum sive sub paganis regibus, sive sub Christianis, non amiserit signum legis, et circumcisionis suae, quo a caeteris gentibus populisque distinguitur.

18. Sed et omnis imperator, vel rex, qui eos in suo regno invenit, cum ipso signo eos invenit, et non occidit; id est, non efficit ut non sint Judaei certo quodam et proprio suae observationis signo a caeterarum gentium communione discreti, nisi quicunque eorum ad Christum transierit, ut jam non inveniatur Cain, neque exeat a facie Dei, neque habitet in terra Naid.

19. Exiit ergo a facie Domini, et habitavit in terra Naid, quod dicitur interpretatum commotio, sive instabilis, (0226D)et fluctuans, et sedis incertae. Contra quod malum Deus rogatur in psalmo: Ne dederis in motum pedes meos (Psalm. LXV); et: Manus peccatorum (0227A)non moveant me (Psalm. XXXV); et: Qui tribulant me, exsultabunt, si motus fuero (Psalm. XII); et: Dominus a dextris est mihi, ne commovear (Psalm. XV). Nunc vero Judaei, et omnes qui diversis erroribus contumaces sunt, resistendo veritati, exeunt a facie Dei, id est, a misericordia dilectionis ejus vel a participatione lucis ejus, et habitant profugi in terra commotionis; id est, in conturbatione carnali contra jucunditatem Dei; hoc est, contra Edem, quod interpretatur epulatio, ubi est plantatus paradisus.

20. Cognovit autem Cain uxorem suam, et concepit, et peperit Henoch, et aedificavit Cain civitatem. Quid ergo sibi per figuram vult, quod impiorum progenies civitatem in ipsa mundi origine construxit? nisi quod noveris impios in hac vita esse fundatos, (0227B)sanctos vero hospites esse et peregrinos. Unde et Abel tanquam peregrinus in terris, id est, populus Christianus non condidit civitatem. 283 Superna enim est sanctorum civitas, quamvis hic pariat cives, in quibus peregrinatur, donec regni ejus tempus adveniat.

21. Nam et Petrus propterea reprehenditur, quod tabernacula in monte fieri cogitavit, quia sancti in hoc mundo tabernaculum non aedificant. Aedificavit autem eam ex nomine filii sui Henoch. Iste filius, in cujus nomine condita est Henoch, id est, terrestris Jerusalem, quae interpretatur dedicatio, significat istam civitatem et initium et finem habere terrenum, ubi nihil plus quam quod cernitur speratur.

22. Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviahel, (0227C)et Maviahel genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech. Qui accepit duas uxores; nomen uni Ada, et nomen secundae Sella. Notandum autem quod in progenie Seth, cum genuisse filios filiasque dicatur, nulla ibi genita femina nominatim exprimitur, sed tantum in progenie Cain femina commemoratur. Quo significatur terrenam civitatem usque in finem sui carnales habituram generationes, quae marium ac feminarum conjunctione proveniunt.

23. Dixit quoque Lamech uxoribus suis: Audite verba mea, et auscultate sermonem meum. Quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livore meo, septies vindicabitur de Cain, de Lamech septuagies septies. Jam alibi secundum historiam dictum (0228A)est, eo quod ab Adam usque ad Christum septuaginta septem generationes inveniantur, in quibus peccatum Lamech, id est, totius mundi sanguinis Christi effusione solutum est.

24. Siquidem et in populo Judaeorum propter interfectionem Christi septuaginta septem vindictae sunt statutae, juxta illud evangelicum, 284 in quo dictum est Petro apostolo: Non solum septies, sed etiam septuagies septies, si poenituerit, fratri remittendum (Matth. XVIII); id est, Judaeum revertentem post septuaginta septem vindictas statutas recipiendum ad indulgentiam Christi.

25. Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam, et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth. Sed Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Seth quippe interpretatur (0228B)resurrectio, qui est Christus, et Enos filius ejus interpretatur homo, qui coepit invocare nomen Domini.

26. Quid per hoc intelligitur, nisi quia in confessione vivit omnis homo, qui est filius resurrectionis, quandiu peregrinatur in terris? Item ex duobus illis hominibus, Abel, qui interpretatur luctus, et ejus fratre Seth, quod interpretatur resurrectio, mors Christi et vita ejus ex mortuis figuratur.

27. Ergo, ut brevius dicam, Abel luctus, Seth resurrectio, Enos homo, quia post luctum resurrectio, de resurrectione homo invocans Deum. Item Enos genuit Cainan, Cainan autem genuit Malalehel, Malalehel genuit Jared; Jared genuit Henoch. Hic autem Henoch septimus ab Adam, qui placuit Deo, et (0228C)translatus est, septimam requiem significat, ad quam transfertur omnis qui tanquam sexta die, id est, sexta aetate saeculi, per Christi adventum formatur.

28. Transactis enim sex millibus annis, facto etiam judicio, et renovatis coelo et terra, transferentur sancti in vitam perpetuae immortalitatis. Quod autem per Seth ab Adam usque ad Noe denarius numerus insinuatur, complementum mandatorum in Ecclesiae operibus 285 figuratur, cui numero si adjiciantur tres filii Noe, medio reprobato, duodenarius consummatur, qui in patriarcharum apostolorumque numero insignis habetur propter septenarii partes, altera per alteram multiplicatis. Nam ter quaterni, vel quater terni ipsum faciunt.

(0229A) 29. Quod vero progenies ex Adam per Cain undenario numero finitur, transgressio mandatorum, sive peccatum ostenditur. Nam dum Lamech septimus ab Adam reperiatur scriptus, adduntur ei tres filii, et una filia, ut undenarius numerus compleatur, per quod demonstratur peccatum.

30. Nam et ipse numerus femina clauditur, a quo sexu initium peccati commissum est, per quod omnes morimur, scilicet ut voluptas carnis, quae spiritui resisteret, sequeretur. Unde et ipsa filia Lamech Noema, id est, voluptas interpretatur. Nam quod de Mathusalem secundum Septuaginta ultra diluvium numerantur anni, hoc significat ut, quoniam solus est Christus, cujus vita nullam sensit aetatem, in majoribus quoque illis non sensisse diluvium videretur.

CAPUT VII. De arca Noe et diluvio mundi. (0229B) 1. Noe autem per omnia omnesque actus ejus Christum significat. Noe autem requies interpretatur, et Dominus dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem 286 animabus vestris (Matth. XI, 29). Solus justus invenitur Noe in illa gente, cui septem homines donantur propter justitiam suam.

2. Solus Christus justus est atque perfectus, cui septem Ecclesiae propter septemplicem spiritum illuminantem in unam Ecclesiam condonantur. Noe per aquam et lignum liberatur; lignum quippe et aqua crucem designat et baptisma. Sicut enim ille (0229C)cum suis per lignum et aquam salvatur, sic familia Christi per baptismum et crucis passionem sanatur. Arcam instruxit Noe de lignis non putrescentibus, Ecclesia construitur a Christo ex hominibus in sempiternum victuris.

3. Arca enim ista Ecclesiam demonstrabat, quae natat in fluctibus mundi hujus. Quod autem eadem arca de lignis quadratis fieri jubetur, undique stabilem vitam sanctorum significat, ad omne opus bonum (0230A)paratam. Quocunque enim verteris, quadratum firmiter stat.

4. Quod bitumine conglutinantur arcae ligna extrinsecus, et intrinsecus, ut in compage firmetur unitatis, significatur tolerantia charitatis, ne scandalis Ecclesiam tentantibus, sive ab his qui intus sunt, sive ab eis qui foris sunt, cedat fraterna junctura, et solvatur vinculum pacis; est enim bitumen ferventissimum et violentissimum gluten, significans dilectionis ardorem vi magnae fortitudinis ad tenendam societatem spiritualem omnia tolerantem.

5. Quod arca trecentis cubitis longa est, ut sexies quinquaginta compleantur, sicut sex aetatibus omne hujus saeculi tempus extenditur, in quibus omnibus Christus nunquam destitit praedicari, in quinque per (0230B)prophetiam praenuntiatus, in sexta per Evangelium diffamatus, potest quidem et in his trecentis cubitis signum ligni passionis ostendi. Ipsius enim litterae T numerus crucis demonstrat signum, per quod socii Christi passionis effecti per baptismum longitudinem vitae aeternae percipimus. 287

6. Quod vero cubitis quinquaginta latitudo ejus expanditur, sicut dixit Apostolus: Cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11)? unde, nisi charitate spirituali? propter quod ipse iterum dicit: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Quinquagesimo enim die post resurrectionem suam Christus Spiritum sanctum misit, quo corda credentium dilatavit.

(0230C) 7. Quod autem ejus altitudo in triginta cubitos surgit, quem numerum decies habet in trecentis cubitis longitudo, quia Christus altitudo nostra, qui, triginta annorum gerens aetatem, doctrinam evangelicam consecravit, contestans legem non se venisse solvere, sed implere. Legis autem cor in decem praeceptis agnoscitur. Unde decies tricenis arcae longitudo perficitur, unde et ipse Noe ab Adam decimus computatur.

(0231A)8. Quod sexies longa ad latitudinem suam, et decies ad altitudinem suam, humani corporis instar ostendit, in quo Christus apparuit. Corporis enim longitudo, a vertice usque ad vestigia, sexies tantum habet quam latitudo, quae est ab uno latere ad alterum latus; et decies tantum quantum altitudo, cujus altitudinis mensura est in latere a dorso ad ventrem.

9. Velut si jacentem hominem metiaris supinum seu pronum, sexies tantum longus est a capite ad pedes, quam latus a dextera in sinistram, vel a sinistra in dexteram; et decies quam altus a terra. Unde facta est arca trecentorum cubitorum in longitudine, et quinquaginta in latitudine, et triginta in altitudine. Item quod eadem arca collecta ad unum (0231B)cubitum desuper consummatur, sic Ecclesia corpus Christi in unitate collecta sublimatur et perficitur.

10. Unde dicitur in Evangelio: Qui mecum non congregat, spargit (Luc. XI, 23). Quod autem aditus fit ei a latere; nemo quippe intrat Ecclesiam, nisi per sacramentum remissionis peccatorum, quod de Christi latere aperto manavit. Quod inferiora arcae bicamerata et tricamerata construuntur, sic ex omnibus gentibus vel bipertitam multitudinem congregat Ecclesia propter circumcisionem et praeputium, 288 vel tripertitam propter tres filios Noe, quorum progenie repletus est orbis.

11. Et ideo arcae inferiora dicta sunt, quia in hac terrena vita est diversitas gentium. In summo autem omnes in unum consummantur, et non est varietas, (0231C)quia omnia et in omnibus est Christus, tanquam nos in uno cubito desuper coelesti unitate consummans. Quod cuncta animalium genera includuntur in arca, significat quia ex omnibus gentibus et nationibus congregatio fit in Ecclesia.

12. Quod etiam Petro demonstratus ille discus (Act. X) significat quod munda et immunda ibi sint animalia, sic in Ecclesia et sacramentis boni et mali versantur. Quod septena sunt munda, et bina immunda, non quia pauciores sunt mali quam boni, sed quia boni servant unitatem spiritus in vinculo pacis. Sanctum autem Spiritum divina Scriptura in septiformi operatione commendat, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et timoris Dei.

(0231D) 13. Unde et ille numerus quinquaginta dierum ad adventum sancti Spiritus pertinens in septies septenis, qui fiunt quadraginta novem, uno addito, consummatur. Propter quod dictum est: Studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Mali autem in (0232A)binario numero ad schismata faciles, et quodammodo divisibiles ostenduntur (Ephes. IV, 3).

14. Quod ipse Noe cum suis octavus numeratur, quia in Christo spes nostrae resurrectionis apparuit, qui octava die, id est, post Sabbati septimum primo a mortuis resurrexit; qui dies a passione tertius, in numero autem dierum qui per omne tempus volvuntur et octavus et primus est.

15. Quod post septem dies, ex quo ingressus est Noe in arcam, factum est diluvium, quia in spem futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizamur. Quod praeter arcam omnis caro quam terra sustentabat diluvio consumpta est, quia praeter 289 Ecclesiae societatem, aqua baptismi, quamvis eadem sit, non solum non valet ad salutem, sed valet potius (0232B)ad perniciem.

16. Quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit, quia omnis reatus peccatorum in decem praeceptis legis admittitur per universum orbem terrarum, qui quatuor partibus continetur. Decem quippe quater ducta quadraginta fiunt; sive ille reatus qui ad dies pertinet ex rerum prosperitate, sive qui ad noctes ex rerum adversitate contractus sit, sacramento baptismi coelestis abluitur.

17. Quod Noe quingentorum erat annorum, cum ei locutus est Dominus, ut arcam sibi faceret, et sexcentos habebat annos, cum in eam est ingressus; unde intelligitur per centum annos arca fabricata; quid aliud hic videntur centum anni significare, nisi (0232C)aetates saeculi singulas? Unde ista sexta aetas, quae completis quingentis usque ad sexcentos significatur in manifestatione evangelica, Ecclesiam construit.

18. Et ideo qui sibi ad vitam consulit, sit velut quadratum lignum, paratus ad omne opus bonum, et intret in fabricam sanctam, quia et secundus mensis anni sexcentesimi, quo intrat Noe in arcam, eamdem senariam aetatem significat; duo enim menses sexagenario numero concluduntur.

19. A senario autem numero et sexaginta commemorantur, et sexcenta, et sex millia, et sexaginta millia, et sexcenta millia, et sexcenties, et quidquid deinceps in majoribus summis per eumdem articulum numeri in infinita incrementa consurgit.

20. Et quod vicesimus et septimus dies mensis (0232D)commemoratur, ad ejusdem quadraturae significationem pertinet, quae jam in quadratis lignis exposita est; sed hic evidentius, quia nos ad omne opus bonum paratos, id est, quadratos, quodammodo trinitas perficit, in memoria, qua Deum recolimus, in (0233A)intelligentia, qua cognoscimus, in voluntate, qua diligimus.

21. Tria enim ter, et hoc ter, fiunt viginti et septem, qui est 290 humeri ternarii quadratus. Quod septimo mense arca sedit, hoc est, requievit, ad illam septimam requiem significatio recurrit, qua perfecti requiescunt. Ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur.

22. Nam vicesima et septima die mensis secundi commendatum est hoc sacramentum. Et rursum vicesima et septima die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum arca requievit.

23. Quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re. Porro quia ipsa septima requies cum octava resurrectione conjungitur; neque enim corpore reddito (0233B)finitur requies, quae post hanc vitam excipit sanctos, sed potius totum hominem, non adhuc in spe, sed jam in re ipsa omni ex parte et spiritus et corporis perfecta, immortali salute renovatum, in aeternae vitae munus assumit.

24. Quia igitur septima requies cum octava resurrectione conjungitur, et hoc in sacramento regenerationis nostrae, id est, in baptismo altum profundumque mysterium est. Quod quindecim cubitis supercrevit aqua, excedens altitudinem montium. Octo itaque et septem quindecim faciunt. Sed octo significant resurrectionem, septem quietem.

25. Hoc igitur sacramentum resurrectionis et quietis transcendit omnem sapientiam superborum, ita ut nulla gens possit indicare scientiae suae altitudine (0233C)resurrectionis quietem. Et quia septuaginta a septem, et octoginta ab octo denominantur, conjuncto utroque numero, centum quinquaginta diebus exaltata est aqua, eamdem commendans nobis atque confirmans altitudinem baptismi in sacrando novo homine ad tenendam quietis et resurrectionis fidem.

26. Quod post dies quadraginta emissus corvus non est reversus, aut aquis utique interceptus, aut aliquo supernatante cadavere illectus, significat homines in immunditia cupiditatis teterrimos, et ob hoc ad ea quae foris sunt in hoc mundo nimis intentos, aut rebaptizari, aut ab his, quos praeter arcam, id est, praeter Ecclesiam baptismus occidit, seduci et teneri.

27. Quod columba emissa, non inventa requie, (0233D)reversa est, ostendit per Novum Testamentum requiem sanctis in hoc mundo 291 non esse promissam. Post quadraginta enim dies emissa est; qui numerus vitam quae in hoc mundo agitur significat. Denique post septem dies dimissa, propter illam (0234A)septenariam operationem spiritualem olivae fructuosum surculum retulit.

28. Quo significaret nonnullos etiam extra Ecclesiam baptizatos, si eis pinguedo non defuerit charitatis, posteriori tempore, quasi vespere, in ore columbae, tanquam in osculo pacis, ad unitatis societatem posse perduci. Quod post alios septem dies dimissa non est reversa, significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies, non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur Ecclesia, quandiu bibitur quod de Christi latere manavit, sed jam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum tradetur regnum Deo, et Patri, ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis veritatis nullis ministeriis corporalibus egeamus.

(0234B)29. Cur sexcentesimo primo anno vitae Noe, id est, peractis sexcentis annis aperitur arcae tectum? Finita quippe sexta aetate saeculi revelabitur absconditum sacramentum atque promissum.

30. Cur vicesimo septimo die secundi mensis dicitur siccasse terram, tanquam finita esset baptizandi necessitas in numero dierum quinquagesimo et septimo? Ipse enim est dies secundi mensis vicesimus septimus, qui numerus ex illa conjunctione spiritus et corporis septies octonos habet, uno addito, propter unitatis vinculum.

31. Cur de arca conjuncti exeunt, qui disjuncti intraverunt? Sic enim dictum erat quod intraverunt in arcam Noe, et filii ejus, uxor ejus, et uxores filiorum ejus. Cur seorsum viri, seorsum feminae (0234C)commemoratae sunt? nisi quod in hoc tempore caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem? Postmodum autem exeunt Noe et uxor ejus, et uxores filiorum ejus.

32. Hoc est, commemorantur conjuncti masculi et feminae, quia in fine saeculi, atque in resurrectione justorum, omnimoda et perfecta pace spiritui corpus adhaerebit, nulla mortalitatis indigentia, 292 vel concupiscentia resistente. Cur animalia, quamvis munda et immunda in arca fuerint, tamen post egressum de arca non offeruntur Deo in sacrificio, nisi munda?

33. Quid deinde velit sibi, Deo loquente ad Noe, et tanquam rursus ab exordio? Quia multis modis (0234D)eam significare oportebat figuram Ecclesiae, commendante quod progenies ejus benedicitur ad implendam terram. Quod dantur eis in escam cuncta animalia, sicut in illo disco Petro dicitur: Macta et manduca (Act. X).

(0235A)34. Quod ejecto sanguine jubentur manducare, ne vita pristina, quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeat tanquam effusionem per confessionem. Quod vero testamentum Deus posuit inter se et homines, atque omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio, arcum, qui appareret in nubibus, qui nunquam nisi de sole resplendet. Illi enim non percunt diluvio, qui in prophetis et in omnibus divinis Scripturis, tanquam in Dei nubibus, agnoscunt Christi gloriam, et non quaerunt suam.

CAPUT VIII. De Noe et benedictionibus ejus, maximo minimoque collatis filiis. 1. Jam vero illud quod post diluvium de vinea quam plantavit, inebriatus est Noe, et nudatus in (0235B)domo sua, cui non appareat Christi esse figuram? qui inebriatus est, dum passus est; nudatus est, dum crucifixus est; in domo sua, id est, in gente sua, et in domesticis sanguinis sui, utique Judaeis.

2. Tunc enim nudata est infirmitas carnis ejus, Judaeis scandalum, gentibus autem stultitia, ipsis autem vocatis Judaeis, et gentibus tanquam Sem et Japheth, Dei virtus, et Dei sapientia, quia 293 quod stultum est Dei, sapientius est quam homines, et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines (I Cor. I, 15).

3. Proinde in duobus filiis, maximo et minimo, duo populi figurantur, scilicet circumcisio et praeputium, unam vestem fidei a tergo portantes, sacramentum scilicet jam praeteritae dominicae passionis, neque nuditatem patris intuentur, quia in Christi necem (0235C)non consentiunt, et tamen honorant velamento, tanquam scientes unde sint nati.

4. Quam nuditatem, id est, passionem Christi, videns Cham derisit, et Judaei Christi mortem videntes subsannaverunt. Sem vero et Japheth, tanquam duo populi ex circumcisione et praeputio credentes, cognita nuditate patris, qua significabatur passio Salvatoris, sumentes vestimentum posuerunt super dorsa sua, et intuentes aversi operuerunt nuditatem patris, nec viderunt quod verendo texerunt.

5. Quodam enim modo passionem Christi tegimus, id est, sacramento honoramus, ejusque mysterii rationem videntes, Judaeorum detractionem operimus. Vestimentum enim significat sacramentum, (0235D)dorsa memoriam praeteritorum, quia passionem Christi transactam celebrat Ecclesia, non adhuc prospectat futuram.

6. Medius autem frater Cham, id est, populus (0236A)impius Judaeorum (ideo medius, quia nec primatum apostolorum tenuit, nec ultimus in gentibus credidit) vidit nuditatem patris, quia consensit in necem Domini Salvatoris. Post haec nuntiavit foras fratribus. Per eum quippe manifestatum est, et quodammodo publicatum, quod erat in prophetia secretum. Ideoque fit servus fratrum suorum.

7. Quid est enim hodie aliud gens ipsa, nisi quaedam scriniaria Christianorum, bajulans legem et prophetas ad testimonium assertionis Ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum, quod nuntiat illa per litteram? Post haec benedicuntur duo illi qui nuditatem patris honoraverunt. Benedictus, inquit, Dominus Deus Sem, quanquam ipsis etiam gentibus sit Dominus Deus Israel.

(0236B)294 8. Et unde hoc factum est, nisi ex benedictione Japheth? in populo enim gentium, totum orbem terrarum occupavit Ecclesia. Hoc praenuntiabatur, cum diceretur: Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem.

9. Ecce quomodo dilatat Deus Japheth, et habitat in tabernaculis Sem, ut Paulus dicit: Non estis peregrini et hospites, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, aedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 19). Benedictus, inquit, Deus Sem; sit Chanaan puer illius. Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem. Hic Sem major natu ipse est, ex quo patriarchae, prophetae, et apostoli generati sunt.

10. Japheth autem gentium est pater, quia etiam (0236C)latitudo interpretatur. Cum ingenti enim multitudine dilatatus est populus ex gentibus, qui cum prophetis et apostolis erat habitaturus. Siquidem et vidimus, juxta Noe patris propheticam benedictionem, in tabernaculo Sem transisse habitationem Japheth, hoc est, in domo legis et prophetarum Ecclesiam potius justificari, minorem quidem tempore, sed gratiae lege majorem.

11. Cham porro, qui interpretatur calidus, medius filius, tanquam ab utroque discretus, nec in primitiis Israelitarum, nec in plenitudine gentium permanens, significat non solum Judaeorum, sed etiam haereticorum genus calidum, non spiritu sapientiae, sed impatientiae, quo solent haereticorum fervere praecordia, et pacem perturbare sanctorum.

(0236D) 12. Sed et omnes qui Christiano vocabulo gloriantur, et perdite vivunt, ipsius figuram gestare videntur. Passionem quippe Christi, quae illius hominis nuditate significata est, et annuntiant bene (0237A)profitendo, et male agendo exhonorant. De talibus enim scriptum est: A fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16). Ideo et Cham in filio suo maledictus est, tanquam in fructu suo, id est, in opere suo, unde convenienter et ipse filius ejus Chanaan interpretatur motus eorum. Quod quid aliud est, quam opus eorum?

13. Item quod, Cham peccante, posteritas ejus damnatur, significat quod reprobi hic quidem delinquunt, sed in posterum, 295 id est, in futurum, sententiam damnationis excipiunt. Sicut et plebs Judaea, quae Dominum crucifixit, etiam in filiis poenam damnationis suae transmisit. Dixerunt enim: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25).

(0237B)14. Benedictis igitur duobus filiis Noe, atque uno eorum medio maledicto, deinceps generationes eorum texuntur, ex quibus septuaginta duae gentes sunt ortae, id est, quindecim de Japheth, triginta de Cham, viginti septem de Sem.

CAPUT IX. De Nemrod gigante et confusione linguarum. 1. Primus post diluvium inter homines Nemrod filius Chus nova imperii cupiditate tyrannidem arripuit, regnavitque in Babylonia, quae ab eo, quod ibi confusae sunt linguae, Babel appellata est, quod interpretatur confusio. Cujus aedificandae turris idem Nemrod exstitit auctor; qui pro eo quod ultra naturam suam coeli alta penetrare contendit, non incongrue diabolo comparatur, qui, cogitatione cordis sui (0237C)intumescens, super sidera exaltare se voluit, id est, super omnem potestatem angelorum, Deo se coaequare disponens, dum dicit: Ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo.

2. Quod autem dicitur venator, quid significatur hoc nomine, nisi terrigenarum animarum deceptor, et capiens homines ad mortem? Turris ejus superbia hujus mundi est, vel impia dogmata haereticorum, qui postquam moti sunt ab Oriente, id est, a vero lumine recesserunt, et venerunt in campum Sennaar, qui interpretatur excussio dentium, statim adversus Deum impietatis suae aedificant turrim, ac dogmata superbiae nefario ausu confingunt, volentes curiositate non licita ipsius coeli alta penetrare.

(0237D) 3. Sed sicut illi per superbiam ab una lingua in multas divisi sunt, ita et haeretici, ab unitate fidei confusione segregati, inter se, 296 diversitate erroris, quasi per dissonantiam linguae, invicem secernuntur; (0238A)et quos armat adversus Deum elatae conspirationis perniciosa consensio, rursus, intercedente dogmatum discordia, dividit oborta repente confusio.

4. Quos quidem ipsa Trinitas damnat, in quam offendunt, ipsa eos dispergit, dum dicit: Venite, descendamus, et confundamus linguas eorum; in varietate utique erroris, sive schismatum. Eo autem tempore, quando linguarum facta est varietas, in sola domo Heber, quae antea fuit, lingua remansit. Nunc quoque in sola Ecclesia, quae est domus Christi, unitam esse confessionis et fidei pacem, divisis omnibus reprobis, agnoscimus.

CAPUT X. De egressu Abrahae a Chaldaeis. (0238B)1. Restat deinde de actibus Abrahae, vel de his quae illi repromiserat Dominus, exponendum. Locutus est enim ei Dominus: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. Quis autem alius exiit in Abraham de terra, et de cognatione sua, ut apud exteros locupletaretur, et esset in gentem magnam, nisi Christus, qui, relicta terra, et cognatione Judaeorum, praepollet nunc, ut videmus, in gentibus?

2. Sed et nobis ad exemplum Christi exeundum de terra nostra est, id est, de facultatibus hujus mundi, opibusque terrenis, et de cognatione nostra, id est, de conversatione, et moribus, vitiisque prioribus, quae, nobis a nostra nativitate cohaerentia, (0238C)velut affinitate quadam et consanguinitate conjuncta sunt; et de domo patris nostri, id est, de omni memoria mundi, ut ei renuntiantes possimus in populo Dei dilatari, et in terram promissionis coelestis, cum tempus advenerit, introduci. 297

3. Duae autem promissiones Abrahae dantur: una, per quam terram Chanaan possessurum semen ejus promittitur, dum dicit Deus: Vade in terram quam demonstrabo tibi, faciamque te in gentem magnam. Alia vero longe praestantior est, non de carnali, sed de spirituali semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium quae fidei ejus vestigia consequuntur, quod promitti coepit his verbis: Et benedicentur in te universae cognationes terrae.

(0238D)4. Egressus autem Abraham de Carra venit ad Sichem, acceptoque secundo oraculo de promissione terrae ipsius, aedificavit altare. Et profectus inde habitavit in eremo, atque inde, famis inopia expulsus, (0239A)descendit in Aegyptum, ubi uxorem suam dixit esse sororem. Nec mentibus, quia propinqua erat sanguine.

5. Quam tamen Pharao rex Aegypti volens accipere, gravissimis territus monstris, multisque propter eam malis afflictus, ubi esse ejus divinitus uxorem didicit, confestim illaesum cum honore restituit. Hoc itaque, cum de Abimelech dicere coeperimus, exponemus.

CAPUT XI. De victoria Abrahae et Melchisedech. 1. Reverso igitur Abraham ex Aegypto, unde venerat, tunc Lot fratris filius ab illo in terram Sodomorum salva charitate secessit, vitans discordiam, (0239B)quia divites facti erant, et pastores eorum invicem rixabantur. Permansit autem Abraham in terra Chanaan, habitavitque juxta quercum Mambre. 298

2. Deinde a quinque regibus, qui Sodomis irruerant, captum Lot liberat, habens secum in praelio trecentos decem et octo vernulas. Sed quid haec victoria Abrahae de quinque regibus indicabat, quos ille fidei pater mysterio superavit, nisi quod fides nostra, si confirmata sit in spiritu principali, totidem corporis nostri sensus verbo Dei subigat [ Forte, subigit]? Nam sicut ille de proximo in regibus victor, ita et fides nostra per animam victrix de exteriore homine triumphat.

3. Quod vero ille non multitudine, nec virtute legionum, sed tantum trecentis decem et octo comitantibus, (0239C)adversarios principes debellavit, jam tunc in sacramento crucis, cujus figura per Tau litteram Graecam numero trecentorum exprimitur, imaginabatur, quod nos Christi passio liberaret a dominatu quinque carnalium sensuum, qui nos antea variis vitiis captivantes exsuperaverant.

4. Revertenti igitur a caede hostium Abraham occurrit ei mox Melchisedech, rex Salem sacerdos Dei, inenarrabili parente progenitus; benedixitque Abraham, offerens panem et vinum in sacrificium Deo. Hunc Melchisedech apostolus Paulus sine patre et sine matre commemorans, figuraliter refert ad Christum (Hebr. VII). Ipse est enim solus de patre sine (0240A)matre genitus per divinitatem, ipse de matre sine patre per humanitatem.

5. Ipse quoque sacerdos aeternus, ad quem dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psalm. CIX). Utique propter mysterium sacramenti, quod Christianis celebrare praecepit, ut non secundum Aaron pecudum victimas, sed oblationem panis et vini, id est, corporis et sanguinis ejus sacramentum, in sacrificium offeramus.

6. Quod vero patriarcha magnus decimas omnis substantiae suae Melchisedech sacerdoti post benedictionem dedit, sciens spiritualiter melius sacerdotium futurum in populo gentium quam Leviticum, quod de ipso in Israel erat nasciturum, futurumque, ut sacerdotium Ecclesiae habens praeputium benediceret (0240B)in Abraham 299 circumciso sacerdotium Synagogae. Qui enim benedicit, major est quam qui benedicitur.

7. Unde et sacerdotes ex semine Abrahae nati fratres suos benedicebant, id est, populum Israel, quibus illi decimas dabant secundum mandatum, vere ut majoribus et eminentioribus suis. Nomen autem ipsum Melchisedech rex pacis, vel rex justitiae interpretatur, quod bene refertur ad Christum.

8. Ipse est enim rex pacis, quia per ipsum reconciliamur Deo. Ipse est rex justitiae, quia ipse veniet, ut discernat sanctos ab impiis. Idem quoque unus sacerdos, et rex, quia ad redemptionem omnium hostiam Deo Patri se ipsum obtulit, et ut verus rex in praesenti saeculo populum suum regit, et in futuro judicabit.

CAPUT XII. De sacrificio Abrahae et promissione Dei. (0240C) 1. Post hanc victoriam factum est verbum Domini ad Abraham in visu, dum esset de posteritate sollicitus, et sibi videret non nasci filium, et tamen semini suo factam promissionem teneret, statim fit illi in figura duplex promissio seminis ejus, id est, in similitudinem arenae maris, vel in multitudinem stellarum coeli futura.

2. Ejiciens ergo Abraham Deus foras, ostendit illi stellas coeli, dicens: Sic faciam semen tuum, id est, christianam gentem, cujus tu pater in fide subsistis, sic faciam lumine resurrectionis coruscare. Deinde (0241A)monstravit illi arenam maris, et dixit: Sic erit in multitudine semen tuum, hoc est, erit quidem copiosa gens Judaeorum, sed sterilis et infecunda manebit, sicut arena.

3. Post haec cum repromitteret ei Deus quod esset possessor repromissionis terrae futurus, signum petiit, per quod agnosceret, 300 non quasi dubitans an fieret, sed quomodo futurum esset exquirens.

4. Cui Dominus hanc similitudinem proposuit: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. Tollens ergo Abraham universa haec, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit, aves autem non divisit.

5. Descenderuntque volucres super cadavera, et (0241B)abigebat eas Abraham. Cumque occubuisset sol, pavor irruit super Abraham, et horror magnus, et tenebrosus invasit eum; apparuitque clibanus fumans, et ignis transiens inter media illa quae divisa erant. Dictumque est ei: Cognoscendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et serviet, et affligetur, etc. Iste est itaque modus promissi seminis Abrahae, et ista est figura.

6. Per vaccam enim significata est plebs posita sub jugo legis. Per capram eadem plebs peccatrix futura. Per arietem eadem plebs regnatura. Animalia ideo trima dicuntur, quia per articulos temporum ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad Abraham, ac inde usque ad David, tanquam tertiam aetatem gerens ille populus adolevit.

(0241C) 7. Per turturem et columbam spirituales in eo populo figurati sunt, individui filii promissionis, et haeredes regni futuri, quorum aetas temporalis ideo tacetur, quia aeterna meditantes transgressi sunt desideria temporalia. Sed quid est quod animalia illa tria dividuntur adversus se invicem partibus constitutis, nisi quod carnales et in populo veteri, et nunc inter se dividuntur?

8. Porro aves idcirco non dividuntur, quia spirituales individui sunt. Schisma non cogitant, non seducuntur ab haereticis, sed pax est semper in ipsis. Sive a turbis se removeant, ut turtur, sive inter illas conversentur, sicut columba: utraque tamen avis est simplex et innoxia. Volucres autem descendentes super corpora, quae divisa erant, spiritus immundi (0241D)significantur, pastum quemdam suum de carnalium divisione quaerentes.

9. Quod autem illis considens abigebat illas Abraham, significat 301 multos carnales merito sanctorum in fine mundi ab angustiis liberandos. Quod autem circa solis occasum pavor irruit in Abraham, et horror magnus, et tenebrosus, significabat circa hujus saeculi finem magnam perturbationem ab Antichristo in sanctis futuram. De qua dicit Dominus in (0242A)Evangelio: Erit enim tunc tribulatio, magna, qualis non fuit ab initio (Matth. XXIV, 21).

10. Quod vero adjungitur: Cum occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter media illa, quae divisa erant, significat post finem saeculi futurum diem judicii, quo per ignem segregabuntur sanctorum populi et iniquorum. Quod vero dictum est ad Abraham: Sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in servitutem redigent, et affligent eos quadringentis annis, hoc de populo Israel, qui erat in Aegypto serviturus, apertissime prophetatum est.

11. Non quod sub Aegyptiis quadringentis annis servierunt, sed quoniam iste numerus in eadem (0242B)afflictione completus est, qui computatur ab illo tempore quo ista Abrahae promittuntur.

CAPUT XIII. De Agar et circumcisione Abrahae 1. Jam tunc propter peregrinationem futuram, ne commisceretur semen ejus inter gentes, datur ei circumcisio in signum his verbis: Circumcidetur in vobis omne masculum. Infans octo dierum circumcidetur in vobis, tam vernaculus quam emptitius. Masculus autem, cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit.

2. Sed et Sarai non vocabitur Sarai, sed Sara, et dabo tibi ex ea filium, et benedicam illum, et erit in nationes, et reges gentium ex eo erunt. Hic jam (0242C)declaratur promissio de vocatione gentium in Isaac filio promissionis, quo significatur gratia, non natura, quia de sene patre et sterili matre. 302

3. Et quia hoc non per generationem, quae est in Ismaele, sed per regenerationem futurum erat, ideo imperata est circumcisio, quod de Sara promittitur filius in typo Ecclesiae, non quando Ismael, qui typum gerit Judaeorum. Quid enim aliud circumcisio significat, nisi renovatam naturam per baptismum post expoliationem veteris hominis? Et quid est octavus dies, nisi Christus, qui hebdomada completa, hoc est, post Sabbatum resurrexit?

4. Quod vero non solum filios, sed et servos, et vernaculos, et emptitios, circumcidi praecepit, ad omnes gratiam redemptionis pertinere testatur. (0242D)Parentum mutantur nomina, ut omnia resonent novitatem. Nam Abram, quod antea vocabatur, interpretatur pater excelsus. Abraham autem pater multarum gentium, quo nomine praenuntiabatur quod multae gentes fidei ejus vestigia sequerentur.

5. Illud autem quid sit, quod dictum est: Masculus qui non circumcidetur octava die, peribit anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit? Cur enim pereat anima parvuli incircumcisi, dum ipsa (0243A)pactum Dei irritum non fecit, sed qui eum circumcidere neglexerunt? nisi ut significaret quod parvuli non secundum opus, sed secundum originem in primo homine pactum Dei dissipaverunt, in quo omnes peccaverunt.

6. Nascitur enim omnis non proprie, sed originaliter peccator ( Vide var. lect. ). Quem nisi regeneratio liberet, peribit anima ejus de populo suo, quia pactum Dei irritum fecit, quando in Adam originaliter etiam ipse peccavit.

CAPUT XIV. De tribus viris qui venerunt ad ilicem Mambre. 1. Deinde apparuit Dominus Abrahae in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui; cumque levasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes juxta (0243B)eum. Quos cum vidisset, adoravit, et ait: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, laventur pedes vestri, et requiescite sub arbore.

2. Et abiit Abraham ad Saram, et jussit eam ex tribus satis facere subcinericios panes, quos apposuit illis cum vitulo, quem 303 paraverat, similiter et lac et butyrum. Ipse vero stabat juxta eos sub arbore. Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? At ille: Ecce, inquit, in tabernaculo est; cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua.

3. Quo audito, Sara risit. Notandum quippe quod Abraham triplicem habeat figuram in semetipso. Primam Salvatoris, quando, relicta cognatione sua, venit in hunc mundum; alteram Patris, quando (0243C)immolavit unicum filium; tertiam vero, quae in hoc loco est, figuram gestavit sanctorum qui adventum Christi cum gaudio susceperunt.

4. Tabernaculum autem illud Abrahae typum terrenae Jerusalem habuit, ubi primo tempore prophetae et apostoli habitaverunt; ubi et primum Dominus adveniens a credentibus exceptus, ab incredulis est in ligno suspensus.

5. In tribus autem viris qui venerunt ad illum, Domini Jesu Christi praenuntiabatur adventus, cum quo duo angeli comitabantur, quos plerique Moysen et Eliam accipiunt, unum priscae legis latorem, qui per eamdem legem adventum Domini indicavit; alium, qui in fine mundi venturus est, denuntiaturus secundum Christi adventum, atque ejus Evangelium (0243D)Judaeis praedicaturus; unde et in monte Dominus cum fuisset transfiguratus, hi duo, Moyses et Elias, cum eo ab apostolis visi sunt (Matth. XVII).

6. Quod vero Abraham tres videns, unum adoravit, Dominum scilicet Salvatorem ostendens, cujus etiam adventum est praestolatus, juxta quod etiam Dominus in Evangelio ait: Abraham quaesivit diem meum videre, vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Tunc enim futuri aspexit mysterium sacramenti.

(0244A) 7. Unde et pedes eorum lavit, ut in extremo mundi lavacri vivificationem demonstraret futuram. Pedes enim novissima significant. Siquidem et convivium praeparat, vitulum scilicet saginatum. Iste autem vitulus tener saginatus Domini Jesu Christi est corpus. Hic est vitulus Domini, qui propter salutem credentium ad arborem crucis est immolatus. Hic est vitulus dominici corporis, qui in Evangelio pro peccatore occiditur filio (Luc. XV).

8. Sed et butyrum et lac cum carne vituli apposuit. Lac quippe priscae legis habuisse figuram Apostolus nos admonet, dicens: Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed 304 nec adhuc quidem potestis (I Cor. III). Tradiderat enim illis legis mandatum, quasi lac de uberibus duarum (0244B)tabularum expressum, hoc est, Testamentum fidei.

9. Necdum enim poterant propter infantiam sensus sui Evangelicae doctrinae solidam et robustam escam accipere. Butyrum autem uberrimum et pinguissimum Evangeliorum est testimonium, quod veluti oleum fidelibus in signum datur. Sed proinde vitulum cum lacte, et butyrum Abraham edendum apposuit, quia nec corpus Domini, quod est vitulus, sine lacte legis, nec lac legis sine butyro, hoc est, sine Evangelii testimonio esse potest.

10. Tria autem sata, unde Sara panes subcinericios fecit, trium filiorum Noe imaginem indicaverunt, ex quibus omne genus humanum natum est, qui, divinae Trinitati credentes, ex aqua baptismatis per Ecclesiam, cujus imago Sara erat, conspergendi (0244C)essent, et in uno pane Christi corporis redigendi.

11. Haec sunt illa tria sata quae mulier in Evangelio cognoscitur fermentasse (Matth. XIII; Luc. XIII). Azymi autem panes, eo quod sine fermento malitiae, et sine angore nequitiae, sine fervore perversae doctrinae oportebat esse credentium unitatem. Subcinericii autem ideo, ut per poenitentiam praeteritorum delictorum Spiritus sancti vapore decocti, velut esca beneplacita Deo, acceptabiles efficiantur.

12. Sub arbore autem eos sedisse, passionis dominicae erat signum, cujus ipsi sunt praedicatores. Quod autem promittit Deus Sarae sterili filium, dicens: Circa hoc tempus veniam, non de temporibus significat, sed de qualitate adventus sui, quando per filium repromissum fidelis erat populus nasciturus. (0244D)Ista est enim Sara sterilis, cui per Prophetam Dominus dicit: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis, quoniam plures filii desertae magis quam ejus quae habet virum.

13. Risus autem Sarae non est dubitatio, sed prophetia. Qui risus duplicem habet significantiam. Sive quod risus esset futurus 305 incredulis Christus, sive quod omnes inimicos in judicio suo esset risurus. Unde et ipse qui natus est de Sara, (0245A)risus nomen accepit. Isaac enim ex Hebraea lingua in Latinum sermonem risus interpretatur.

14. Deinde rursum idem Isaac promittitur filius futurus in gentem magnam: Et benedicentur in eo omnes gentes terrae. Quibus verbis duo historialiter illi promissa sunt, gens Judaeorum secundum carnem, et omnes gentes secundum fidem.

CAPUT XV. De Sodomis, et Lot, et filiabus ejus. 1. Post hanc promissionem vertitur in cinerem Sodoma, liberato Lot cum filiabus suis. Sed quid significat quod a quinquaginta justis usque in decem, si invenirentur in Sodomis, dixit Dominus urbem esse salvandam? Numerum quippe quinquagenarium propter poenitentiae posuit signum, si forte converterentur (0245B)et salvarentur.

2. Quinquagenarius enim numerus semper ad poenitentiam refertur. Unde et David in eodem numero psalmum scripsit poenitentiae. Proinde quando aspicit Deus delinquentium vitam nequaquam velle reverti ad poenitentiam, quam quinquagenarius numerus praefigurat, confestim ardorem immoderatae luxuriae compescit igne gehennae.

3. Usque ad decem autem justos non perire Sodomam dixit, quasi in quolibet per decem praeceptorum custodiam Christi nomen inveniatur, iste non perit. Denarii enim numeri figura crucem Christi demonstrat. Nam et quod quinque civitates sunt, quae imbribus igneis conflagratae sunt, illud (nisi fallor) significat quod omnes qui quinque sensus corporis (0245C)sui tractaverunt libidinose, in illo futuro incendio concremandi sunt.

4. Ipse autem Lot frater Abraham justus et hospitalis in Sodomis, qui ex illo incendio, quod erat similitudo futuri judicii, 306 meruit salvus evadere, typum gerebat corporis: Christi, quod in omnibus sanctis, et nunc inter iniquos atque impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum permistione in saeculi fine liberabitur, illis damnatis supplicio ignis aeterni.

5. Uxor autem ejus eorum, scilicet, genus figuravit, qui, per gratiam Dei vocati, retro respiciunt, et ad ea quae reliquerant redire contendunt. De quibus Dominus: Nemo, inquit, ponens manum suam super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Unde (0245D)et illi prohibetur retro respicere, ut per id ostenderet, non esse redeundum ad veterem vitam, qui per gratiam (0246A)regenerati ultimum cupiunt evadere judicium.

6. Quod vero eadem respiciens remansit, et in salem conversa est, exemplum praestat ad condimentum fidelium, unde alii saliantur. Nam et ipsum non tacuit Christus dicens: Mementote uxoris Lot, scilicet, ut nos tanquam sale condiret, ut non tanquam fatui negligeremus, sed prudentes caveremus. Hoc enim et illa admonuit, cum in statuam salis conversa est. Illud vero notandum est, quod Lot, ardentem Sodomam fugiens, Segor venit, et nequaquam ad montana conscendit.

7. Ardentem quippe Sodomam fugere est illicita carnis incendia, vel mundi desideria declinare. Altitudo vero montium speculatio est perfectorum; sed quia multi sunt justi, qui mundi quidem illecebras (0246B)fugiunt, sed tamen in actione positi, contemplationis apicem subire nequeunt, hoc est, quod exiit quidem Lot de Sodomis, sed tamen ad montana non pervenit, quia licet jam damnabilis vita relinquitur, sed adhuc celsitudo speculationis subtiliter non tenetur.

8. Inde idem Lot ad angelum dicit: Est civitas haec juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea. Numquid non modica est, et vivet anima mea in ea? Juxta igitur dicitur, et tamen ad salutem tuta esse perhibetur, quia actualis vita nec a mundi curis ex toto discreta est, nec tamen a gaudio aeternae salutis aliena.

9. In ipso autem actu Lot, quando filiae concubuerunt cum eo, 307 non illud, quod cum a Sodomis (0246C)liberatus est, sed aliud figuratum est. Tunc enim ipse Lot futurae legis videbatur gestare personam, quam quidam ex illa procreati, et sub lege positi, male intelligendo, quodammodo se inebriant, eaque non legitime utendo, infidelitatis opera pariunt. Bona est enim lex, inquit Apostolus, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8).

CAPUT XVI. De Abimelech et Sara. 1. Sequitur dehinc historia de Abimelech, quando Abraham tacuit Saram uxorem suam esse, et dixit sororem, ne, se occiso, ab alienigenis captiva possideretur; certus de Deo, quod eam violari non permitteret, sicut nec primum a Pharaone. Unde et Abimelech, somno commonitus, non commaculavit (0246D)eam concubitu, sed intactam restituit marito.

2. Verumtamen quis tunc in illo figurabatur viro, (0247A)scire volo; et cujus sit uxor quae in hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui macularique non sinitur, ut sit viro suo sine macula et ruga? In gloriam quippe Christi recte vivit Ecclesia, ut pulchritudo ejus honor sit viro ejus, sicut Abraham propter Sarae pulchritudinem inter alienigenas honorabatur.

3. Eique ipsi, cui dicitur in Canticis canticorum: O pulchra inter mulieres (Cant. I, 7), ipsius pulchritudinis merito reges offerunt munera, sicut Sarae obtulit rex Abimelech, plus in ea mirans formae decus, quod amare potuit, et violare non potuit. Est enim et sancta Ecclesia Domino nostro Jesu Christo in occulto uxor. Occulte quippe, 308 atque intus in abscondito secreto spirituali anima humana inhaeret (0247B)verbo Dei, ut sint duo in carne una, quod magni conjugii sacramentum in Christo et in Ecclesia commendat Apostolus (Ephes. V).

4. Proinde regnum terrenum saeculi hujus (cujus figuram gerebant reges, qui Saram polluere non sunt permissi) non est expertum, nec invenit ecclesiam conjugem Christi, nisi cum violare tentavit. Divino enim testimonio per fidem martyrum cessit, correptamque etiam in posterioribus regibus honoravit munere, quam corruptioni suae subdere in prioribus non valuit.

5. Nam quod tunc in eodem rege prius ac posterius figuratum est, hoc in isto regno prioribus et posterioribus regibus adimpletur. Cum autem dicitur de patre esse soror Christi Ecclesia, non de matre, (0247C)non terrenae generationis, quae evacuabitur, sed gratiae coelestis, quae in aeternum manebit, cognatio commendatur. Secundum quam gratiam genus mortale non erimus, accepta potestate, ut filii Dei vocemur, et simus. Neque enim gratiam hanc de Synagoga matre Christi secundum carnem, sed de Deo patre percepimus.

6. Hanc vero cognationem terrenam vocans in aliam vitam, ubi nemo moritur, negare nos Christus docuit, non fateri, cum discipulis ait: Ne vobis dicatis patrem in terra, unus est enim pater vester, qui in coelis est (Matth. XXIII, 9). Quod autem Ecclesia cujus uxor sit occultatur alienigenis, cujus autem soror non tacetur, haec interim causa facile non occurrit, quia occultum est et difficile ad intelligendum, (0247D)quomodo anima humana verbo Dei copuletur, sive misceatur, sive quid melius et aptius dici potest, cum sit illud Deus, ista creatura; secundum hoc enim sponsus et sponsa, vel vir et uxor, Christus et Ecclesia dicuntur.

7. Qua vero cognatione sint fratres Christus et omnes sancti, gratia divina, non consanguinitate terrena, hoc est, de patre, non de matre, et effabilius (0248A)dicitur, et capacius auditur. Nam inter se 309 omnes sancti per eamdem gratiam fratres sunt, sponsus autem in eorum societate nullus illorum est.

CAPUT XVII. De Isaac et Agar. 1. Centenarius itaque Abraham genuit ex Sara uxore sua filium, quem vocavit Isaac. Hunc cum vidisset mater ejus ludentem cum Ismael, dixit ad Abraham: Ejice ancillam et filium ejus, non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Nunc igitur quaerendum est cur antea Sara voluit maritum de ancilla suscipere filium, aut cur nunc cum matre jubet expelli domo, quod fecit non zelo accensa, sed mysterio prophetiae compulsa. Agar quippe, secundum (0248B)quod ait Apostolus, in servitute genuit carnalem populum.

2. Sara vero libera populum genuit qui non est secundum carnem, sed in libertatem vocatus est, qua libertate liberavit eum Christus. Hoc igitur mysterio figurabatur priorem populum in servitute peccatorum generatum, in domo Sarae, id est, in Ecclesia non manere in aeternum, neque esse haeredem vel consortem cultoribus Christi, nec cum filio nobili, id est, fideli populo, regnum coelestis gloriae possessurum.

3. Cum igitur ejiceret Abraham Agar de domo, accepit panes et utrem aquae, et dedit Agar, et imposuit super humeros ejus infantem, et dimisit eam. Exiens autem Agar, errabat in solitudine, et cum (0248C)morientem siti filium projecisset sub arbore, apparuit ei angelus Domini, et demonstravit fontem aquae, et potavit filium suum. Quid ergo significat quod exiens Agar infantem in humeros suos imposuit? nisi quod peccator populus et insipiens cervicem matris suae Synagogae gravavit, dum dixit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25)? Panes autem hoc indicabant, quod vetus sacerdotium panes propositionis, sicut scriptum est, portaret secum, et veterascerent.

4. Uter vero aquae, qui deficit, Judaica purificatio significabatur defectura, sive doctrina eorum carnalis in pelle mortua clausa, id est, in carne veteris hominis praevaricationis sententia damnata, 310 quae nec refrigerium praestat, nec satiat sitim, (0248D)sed aestu tepido vomitum facit. Quod vero in solitudine errat Agar cum filio suo, significat Synagogam cum populo suo expulsam de terra sua, sine sacerdotio et sacrificio in toto orbe errare, et viam, quae est Christus, penitus ignorare. Quod filius illius siti deperit, ostendit populum nullam habentem spiritualem purificationem.

5. Quod vero filium morientem siti sub arbore (0249A)projecit, et sic, demonstrante angelo, aspicit fontem, significabat quosdam ex eo populo ad umbram ligni crucis refugium petituros. Quod exclamat puer plorans, et exaudivit eum Deus, et sic, demonstrante angelo, aspicit fontem, hoc pro illis dicit, qui ex Judaeis ad Christum convertuntur, ac flentes retro actos errores, exaudiuntur, reseratisque oculis cordis, vident fontem aquae vivae, id est, Christum Filium Dei, qui dicit: Ego sum fons aquae vivae; qui sitit veniat, et bibat (Joan. VII, 37). Unde et Ismael exauditio interpretatur.

6. Angelus autem iste similitudo est Eliae, per quem populus iste crediturus est sicut per Malachiam dicitur: Ecce ego mitto vobis Eliam, qui convertat corda patrum in filios. Verum quod statim vocavit (0249B)angelus Domini Agar, dicens: Surge, tolle puerum, quia in gentem magnam faciam eum, hoc significabat, sive quod copiosus Judaeorum populus esset regnaturus in saeculum, sive quia coelestis regni gloriam consecuturi essent, qui ex eis credidissent in Christum.

7. Quod autem eumdem angelum, qui loquitur ad Agar, prius angelum Scriptura praenuntiat, deinde Deum, Filium Dei eum fuisse credendum est, qui per legem et prophetas semper locutus est. Qui propter obedientiam paternae voluntatis angelus vocatur; Deus autem secundum naturam Patris, quia vere et ipse Deus, sicut et Pater. 311

CAPUT XVIII. De eo, quod obtulit Abraham filium suum. (0249C)1. Jubetur deinde Abraham immolare unicum filium suum. Ille autem obtemperans Deo solvit votum, stravit asinum, imposuit ligna, servos longe dimisit, solus cum filio ascendit, triduo ad locum pervenit. Antequam veniret filius ad locum sacrificii, ipse sibi immolandus ligna portavit.

2. Deinde Abraham gladio armatur, et cum jam pene feriret, admonetur ut parceret; et non tamen sine sacrificio, sine sanguine fuso recedit. Apparet namque aries in vepre inhaerens cornibus, immolatur, peragiturque sacrificium. Peracto sacrificio, dicitur ad Abraham: Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum, sicut stellas coeli, et velut arenam maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti (0249D)voci meae.

3. Age nunc, videamus quid sub hujus sacramenti lateat mysterio. Iste enim Abraham, quando unicum filium suum perduxit ad immolandum, habebat personam Dei Patris. Sed quid est, quod eum senex (0250A)suscepit? non enim senescit Deus, sed ipsa praenuntiatio de Christo jam quodammodo senuerat, quando natus est Christus.

4. Inchoata est enim ab Adam, ubi dictum est: Erunt duo in carne una. Sacramentum illud magnum in Christo et in Ecclesia, et completum est sexta aetate saeculi, quae senecta significabatur Abrahae, quia ipsum sacramentum Dei jam longaevum erat. Et senectus Sarae in plebe Dei, hoc est, in multitudine prophetarum, 312 hoc idem significat, quia in fine temporum ex ipsa plebe sanctarum animarum natus est Christus.

5. Sterilitas autem ejus intimat quod in hoc saeculo spe salvi facti sumus, et in Christo tanquam in Isaac omnes nati sumus. Quem partum Ecclesia in (0250B)fine temporum mirabili Dei gratia, non naturali fecunditate, procreavit. Jam deinde sequentis historiae sacramentum quid imaginarie portendebat, inspiciendum est. Quis ergo in Abraham, ut praedictum est, per illam immolationem figurabatur, nisi Pater excelsus? Quis in Isaac, nisi Christus?

6. Nam sicut Abraham unicum filium et dilectum Deo victimam obtulit, ita Deus Pater unicum filium suum pro nobis omnibus tradidit. Et sicut Isaac ipse sibi ligna portavit, quibus erat imponendus, ita et Christus gestavit in humeris lignum crucis, in quo erat crucifigendus. Duo autem servi illi dimissi, et non perducti ad locum sacrificii, Judaeos figurabant, qui cum serviliter viverent, et carnaliter saperent, non intelligebant humilitatem Christi, non intelligebant (0250C)passionem Christi, ideo non pervenerunt ad locum sacrificii.

7. Cur autem duo servi, nisi quia populus ipse in duas partes dividendus erat? quod factum est, Salomone peccante, quando divisus est idem populus loco regni, non errore impietatis; quibus etiam saepe per prophetam dicitur: Adversatrix Israel, et praevaricatrix Juda (Jerem. III, 6, 7). Asinus autem ille insensata est stultitia Judaeorum. Ista insensata stultitia portabat omnia sacramenta, et quod ferebat nesciebat?

8. Jam quod dictum est eis: Exspectate hic cum asino: postquam adoraverimus, revertemur ad vos, Apostolum audi dicentem: Caecitas, inquit, ex parte in Israel facta est (Rom. XI, 25). Quid est, exspectate (0250D)hic cum asino? ut plenitudo, inquit, gentium intraret, hoc est, postquam adoraverimus, ubi sacrificium dominicae crucis impletum per gentes fuerit praedicatum, hoc est, ut plenitudo gentium intraret.

9. Quid est revertemur ad vos? et sic omnis Israel (0251A)salvus fieret. Triduum autem illud, in quo venerunt ad locum immolationis, 313 tres mundi significat aetates: unam ante legem, aliam sub lege, tertiam sub gratia. Ante legem, ab Abraham usque ad Moysen; sub lege, a Moyse usque ad Joannem; inde jam ad Dominum. Et quidquid restat, tertius dies gratiae est. In qua tertia aetate, quasi post triduum, sacramentum sacrificii Christi completum est.

10. Deinde Isaac, ligatis pedibus, altari superponitur, et Dominus in ligno suspensus cruci affigitur. Sed illud, quod figuratum est in Isaac, translatum est ad arietem. Cur hoc, nisi quia Christus ovis? ipse enim filius, ipse agnus. Filius, quia natus; aries, quia immolatus. Sed quid est, quod in vepribus haerebat aries ille? crux cornua habet; sic enim duo ligna (0251B)compinguntur in se, cum speciem crucis reddunt.

11. Unde scriptum est de eo: Cornua in manibus ejus sunt (Habacuc III, 4). Cornibus ergo haerens aries crucifixum Dominum significabat. Vepres autem spinae sunt. Spinae iniquos, et peccatores significant, qui suspenderunt Dominum in cruce. Inter spinas itaque peccatorum Judaeorum suspensus est Dominus, sicut per Jeremiam dicit idem: Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic. Alii hunc arietem cornibus in vepribus obligatum, eumdem Christum senserunt, antequam immolaretur, spinis a Judaeis coronatum.

12. Peracto igitur sacrificio, dicitur ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quando enim (0251C)hoc factum est, nisi quando dicit ille aries: Foderunt manus meas, et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea (Psalm. XXI, 17, 28)? Hoc enim quando factum est, in Psalmis sacrificium, tunc in ipso psalmo dictum est: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium, quando Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

13. Immolato igitur Abraham ariete pro Isaac filio suo, vocavit nomen loci illius, Dominus videt, pro eo quod est, Dominus videri se fecit, utique per incarnationem. Deinde moritur Sara centesimo vigesimo anno vitae suae, et empto agro ab Ephron, 314 sepelivit eam. Sed quid sibi vult, quod Sara (0251D)in sepulcro duplici sepelitur, nisi quia anima, quae saeculo moritur, ut Deo vivat, gemina vitae requie suscipitur, id est, actione boni operis, et contemplatione Divinitatis?

CAPUT XIX. De Isaac et Rebecca. (0252A) 1. Erat autem Abraham senex, dierumque multorum. Dixitque servo suo seniori, qui super omnia ejus erat: Pone manum tuam subter femur meum, ut adjurem te per Dominum Deum coeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, sed ad terram et cognationem meam proficiscaris, et inde accipias uxorem filio meo Isaac.

2. Sed quid sibi velit quod Abraham servo suo dixit postulans jure jurando fidem: Pone, inquit, manum tuam sub femore meo, et adjuro te per Deum coeli? Quid vult Deus coeli ad femur Abrahae, nisi ut cognoscatur sacramentum? Per femur enim genus intelligitur. Ergo quae fuit illa conjuratio, nisi quia (0252B)significabatur de genere Abrahae venturum in carne Deum coeli?

3. Senior autem iste servus imaginem habuit legis, per quam sponsa Christi Ecclesia despondebatur: qui tamen propter antiquitatem senior nuncupatur. Abiit itaque puer in Mesopotamiam in civitatem Nachor; stetitque circa fontem, quaerens sponsam filio domini sui. Sic et lex, quae post fidem est, venit ad fontem baptismatis; et ibi adorans, occurrit ei virgo Rebecca, id est, Ecclesia.

4. Vidit autem Rebecca puerum, id est, sermonem propheticum, deponit de humero hydriam, utique elatam saeculi facundiam, et ad humilem propheticum se inclinat sermonem. Accepit autem a puero inaurem auream, id est, suscepit fidei ornamenta, (0252C)vel morum, accepit aureos Scripturarum sensus, et clarum argenti eloquium. Sicque secuta puerum Rebecca, venit ad Isaac. Secuta verbum propheticum Ecclesia, venit ad Christum. 315

5. Quae tamen cameli dorso deducitur, quia, ad Christum ex gentilitate Ecclesia properans, in tortis vitiosisque vitae veteris conversationibus invenitur. Quae, Isaac viso, descendit, quia, Deo agnito, vitia sua gentilitas deseruit, et ab elatione celsitudinis viam verae humilitatis petivit.

6. Quae etiam et verecundata pallio velatur, quia coram eo de erroribus prioris vitae confunditur. Quod vero inclinato jam die egressus est in agro Isaac, hoc significabat quod, extremo hujus mundi tempore, veluti diei fine, veniens Christus, quasi in (0252D)agrum foras exiit, quia, cum sit invisibilis, se tamen visibilem in hoc mundo venienti ex gentibus Ecclesiae demonstravit.

7. Invenit autem eum Ecclesia ad puteum visionis, id est, in contemplatione et intelligentia veritatis, (0253A)ubi intellectum percipiat altiorem, sive lavacrum aquae, ubi purificetur; sicque dehinc copulatur sponso suo Christo, adhaerens illi gloria, aeternitate et regno.

CAPUT XX. De Cethura, sive de morte Abrahae. 1. Quid autem sibi vult quod Abraham post obitum Sarae Cethuram duxit uxorem? Nunquid ob incontinentiam, dum esset aetate grandaevus? Absit. Sed propter filiorum procreationem, dum illi semen, quasi stellae coeli, ex Isaac filio promitteretur? Ergo quid sibi vult ista Cethura, nisi quia sicut Agar et Ismael significaverunt carnales Veteris Testamenti, sic et Cethura, et filii ejus significabant haereticos, qui se ad Testamentum novum existimant pertinere?

(0253B) 2. Sed utraeque concubinae dicuntur. Sola Sara semper vocatur uxor, sicut scriptum est: Una est enim columba mea, perfecta mea (Cant. VI, v. 8). Dedit autem Abraham cuncta quae possidebat filio suo Isaac, filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo.

3. Quid hoc significat, nisi quia dantur nonnulla munera filiis 316 concubinarum, id est, carnalium? sed non perveniunt ad regnum promissum nec haeretici, nec Judaei, quia carnalia lucra sectantur. Praeter Isaac enim nullus est haeres, utique quia non carnis filii, sed filii promissionis deputantur in semine. Deinde mortuus est Abraham centum septuaginta quinque annorum, sepultusque est in spelunca duplici, in cujus interiori parte Adam esse positum (0253C)traditio Hebraeorum testatur.

CAPUT XXI. Quod Isaac cum Rebecca lusit. 1. Orta dehinc fame super terram, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara, ex praecepto, et benedictione Domini; ibique Rebeccam uxorem suam timoris causa finxit sororem. Quam rex alienigena Isaac conjugem tunc esse cognovit, quando eum cum ea ludentem vidit.

2. Quid autem sibi velit in sacramento Christi et Ecclesiae, quod tantus patriarcha cum conjuge luserit, conjugiumque illud inde sit cognitum? Videt profecto quisquis (ne aliquid errando in Ecclesiam peccet) secretum viri hujus in Scripturis sanctis diligenter (0253D)intuetur, et invenit, eum majestatem suam, qua in forma Dei aequalis est Patri, paulisper abscondisse in forma servi, ut ejus capax esse humana infirmitas posset, eoque modo se conjugi congruenter aptaret.

3. Quid enim absurdum? imo quid non convenienter futurorum praenuntiationi accommodatum, si propheta Dei aliquid carnale luserit, ut eum caperet (0254A)affectus uxoris, cum ipsum Verbum Dei caro factum sit, ut habitaret in nobis?

CAPUT XXII. De puteis quos fodit Isaac. 1. Post haec refert Scriptura verbum, quod Isaac, postquam benedixit eum 317 Dominus, et magnificatus est valde, aggressus est opus, et coepit fodere puteos quos foderant pueri patris ejus Abrahae. Sed invidentes ei Palaestini, obstruxerunt eos, implentes humo. Quis est iste Isaac, nisi Salvator noster? qui cum descendisset in istum torrentem Gerara, primo omnium illos puteos fodere vult, quos foderant pueri patris ejus, id est, Moyses, qui puteum legis foderat, David, Salomon et Prophetae, qui libros scripserunt Veteris Testamenti, quos tamen (0254B)terrena et sordida repleverat intelligentia Judaeorum.

2. Hos cum vellet purgare Isaac, id est, Dominus noster, et Salvator, ut ostenderet quia quaecunque lex et prophetae dixerunt, de se dixerunt, rixati sunt cum eo Philistiim, id est, Judaei a regno Dei alieni, sed discedit ab eis. Non enim potest esse cum eis, qui in puteis aquam habere nolunt, sed terram. Et dicit eis: Ecce relinquetur domus vestra vobis deserta.

3. Fodit ergo Isaac novum puteum, imo pueri Isaac fodiunt. Pueri Isaac sunt Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes, Petrus, Jacobus, Judas, et apostolus Paulus. Qui omnes Novi Testamenti puteum foderunt, et invenerunt aquam vivam, quae sit fons aquae salientis in vitam aeternam. Sed pro his adhuc altercantur (0254C)illi qui terrena sapiunt, nec nova condi patiuntur, nec vetera purgari: evangelicis puteis contradicunt, et apostolicis adversantur, et quoniam in omnibus contradicunt, in omnibus litigant, dicitur ad eos: Quoniam indignos vos fecistis gratia Dei, ex hoc jam ad gentes ibimus.

4. Post haec fodit tertium puteum Isaac, appellavitque nomen loci illius latidudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram; vere enim dilatatus est Isaac, et implevit omnem terram scientia Trinitatis, et in toto orbe latitudinem Ecclesia collocavit. Prius tantum in Judaea erat notus Deus (Psalm. LXXV), et in Israel nominabatur; nunc autem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

(0254D) 5. Exeuntes enim pueri Isaac per universum orbem terrae, 318 foderunt puteos, et aquam vivam omnibus ostenderunt, baptizantes omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sed quid est quod puteos, quos aperuit Abraham, Isaac sic vocavit eos, sicut pater ejus, nisi quia Moyses apud nos etiam Moyses appellatur, et propheta unusquisque suo nomine appellatur, nec mutantur, quasi eorumdem (0255A)vocabula puteorum? non enim Christus in eis nomina, sed intelligentiam commutavit.

6. Haec mystice. Moraliter autem Isaac apud alienigenam gentem puteos fodisse describitur, quo videlicet exemplo discimus, ut in hac peregrinationis aerumna positi, cogitationum nostrarum profunda penetremus, et quousque nobis verae intelligentiae aqua respondeat, nequaquam nostrae inquisitionis manus ab exhaurienda cordis terra torpescat. Quos tamen puteos allophyli, id est, immundi spiritus insidiantes replent, quia nimirum immundi spiritus, cum nos studiosius cor fodere conspiciunt, molestas nobis tentationum cogitationes ingerunt.

CAPUT XXIII. De Esau et Jacob. (0255B) 1. Igitur Isaac, dum rogaret Dominum ut pareret uxor ejus, quae sterilis erat, concessit Dominus quae postulabat. Illidebanturque gemini in utero ejus inclusi angustia. Quae, dum angeretur, interrogavit Dominum, accepitque responsum: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori. Quod figuraliter factum, etiam ipsis Judaeis non credentibus notum est, qualiter populus Ecclesiae Synagogae populum superavit, et quomodo plebs Judaeorum tempore major servit minori populo Christianorum.

2. Siquidem et in singulis nobis hoc dici potest, quod duae gentes et duo populi sunt intra nos, vitiorum scilicet atque virtutum; 319 sed iste minor (0255C)est, ille major. Semper enim plures sunt mali quam boni, et vitia numerosiora virtutibus sunt. Sed tamen et in nobis gratia Dei populus populum superat, et major servit minori. Servit enim caro spiritui, et vitia virtutibus cedunt; procedit autem Esau primus rufus, et totus tanquam pilis hirsutus.

3. Deinde exiit frater ejus Jacob, et manus ejus implexa erat calcaneo Esau. Sed cur ille totus rufus, et hispidus, nisi quia prior populus prophetarum et Christi fuit cruore pollutus, ac peccati et nequitiae squalore exstitit circumdatus? Cujus ideo minor calcaneum tenuit, quia mystice majorem populum minor superaturus esset.

4. Nam quod iste Esau primogenita sua propter escam fratri suo eidem juniori venumdedit, ac postmodum (0255D)paterna benedictione sibi promissa privatus est, significat eumdem Israeliticum populum, qui, ut Exodi indicat liber, primogenitus filius nuncupatus est (Exod. IV, 22); qui propter praesentis saeculi lucra non solum primatus sui honorem amisit, verum etiam et regni coelestis praemium praeparatum adipisci (0256A)non meruit, Domino quodammodo eidem exprobrante, cum dicit: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus (Matth. XXI, 43). Primogenita autem ipsa vestis erat sacerdotalis, quam majores natu cum benedictione patris induti victimas Deo, velut pontifices, offerebant.

5. Hoc dono terreni amoris desiderio caruerunt Judaei cum gloria regni futuri. Jam sequitur deinde ipsa benedictio in Jacob. Quae tamen quid figuraliter indicaverit, Hippolyti martyris verba, sicut ea excellentissimae scientiae ac doctrinae Hieronymus replicavit, in hoc loco ponenda sunt. Isaac, inquit, portat imaginem Dei patris, Rebecca Spiritus sancti, Esau populi prioris, et diaboli, Jacob Ecclesiae, sive Christi. Senuisse Isaac consummationem orbis ostendit; (0256B)oculis caligasse, fidem periisse de mundo, et religionis lumen ante eum neglectum esse significat.

6. Quod filius major vocatur, acceptio legis est Judaeorum. Quod escas ejus atque capturas diligit pater, homines sunt ab errore salvati, quos per doctrinam justus quisque venatur. Sermo 320 Dei benedictionis est repromissio, et spes regni futuri, in quo cum Christo sancti regnaturi sunt, et verum Sabbatum celebraturi. Rebecca plena Spiritu sancto, et sciens quod audisset antequam pareret, quia major serviet minori, magis autem forma Spiritus sancti, quae futura noverat in Christo, in Jacob ante meditatur.

7. Loquitur ad filium minorem: Vade ad gregem, et accipe mihi inde duos haedos, praefigurans carneum Salvatoris adventum, in quo eos vel maxime liberaret (0256C)qui peccatis tenebantur obnoxii. Siquidem in omnibus Scripturis haedi pro peccatoribus accipiuntur. Quod autem duos jubetur afferre, duorum populorum significatur assumptio.

8. Quod teneros et bonos, dociles et innocentes animos significat. Stola Esau fides et Scripturae sunt Hebraeorum, quae illis primo datae sunt, et postmodum gentilium indutus est populus. Pelles autem, quae ejus brachiis circumdatae sunt, peccata utriusque plebis, quae Christus in extensione manuum cruci secum affixit.

9. Quod Isaac quaerit a Jacob cur tam cito venerit, admiratur celerem credentium fidem. Quod cibi delectabiles offeruntur, hostia placens Deo salus est peccatorum. Quod post esum sequitur benedictio, et (0256D)ejus odore perfruitur, virtutem resurrectionis et regni aperta voce pronuntiat. Taliter enim benedicitur: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni. Odore nominis Christi, sicut ager, mundus impletur, cujus est benedictio de rore coeli, hoc est, de verborum pluvia divinorum.

(0257A)10. Et de pinguedine terrae, hoc est, de congregatione populorum. Multitudinem frumenti, et vini, hoc est, multitudo, quam colligit frumentum et vinum in sacramento corporis et sanguinis sui. Illi serviunt populi ex omnibus gentibus ad eum conversi. Ipsum adorant tribus, id est, populi ex circumcisione credentes. Ipse est Dominus fratrum suorum, quia plebi dominatur Judaeorum. 321 Ipsum adorant filii matris ejus, quia et ipse secundum carnem ex ea natus est. Ipsum qui maledixerit maledictus est, et qui benedixerit, benedictionibus replebitur.

11. Christus, inquam, noster ex ore populi Patrem ignorantis benedicitur, id est, veraciter dicitur. Sed alius a Judaeis benedici putatur, qui ab eis errantibus exspectatur. Ecce benedictionem promissam (0257B)repetente majore, expavit Isaac, et alium se pro alio benedixisse cognoscit; nec tamen indignatur revelato sibi sacramento, sed confirmat benedictionem in filio, dicens: Benedixi eum, et benedictus est.

12. Haec est benedictio prima Isaac, quae data est minori populo Christianorum, sed neque tamen majorem filium constat penitus fuisse despectum, quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus erit. Cujus tamen secundae benedictionis prophetatio haec est: In pinguedine terrae, et in rore coeli desuper erit benedictio tua; et in pinguedine terrae, id est, in fecunditate rerum, et potentia regni, quae in illo populo fuit; et in rore coeli erit benedictio tua, id est, in eloquiis Dei.

13. Ipsis enim primum credita sunt eloquia Dei, (0257C)et legis Testamenta. Vives gladio, id est, quia sanguini populus iste deditus necem in Christo vel prophetis exercuit. Et fratri tuo servies, minori utique scilicet populo Christiano. Tempusque veniet quando excutias et solvas jugum de cervicibus tuis, dum, per cognitionem fidei ad gratiam Christi conversus, deposueris onus legis, quando jam non servus populi minoris, sed per fidem frater vocaberis.

14. Igitur Esau post benedictionem patris invidiae stimulis concitatus, necem fratri suo Jacob fraudulenter excogitat. Hoc nimirum et Judaicus populus in Christo praemeditatus, non solum Dominum patibulo crucis tradidit, verum etiam credentes in illo usque ad effusionem sanguinis persecutus est. Jacob (0257D)autem dolos fugiens fratris, 322 relicta domo patria, vel parentibus, vadit in regionem longinquam, ut acciperet sibi uxorem.

15. Non aliter Christus, relictis parentibus secundum (0258A)carnem, id est, populo Israel, et patria, id est, Jerosolyma, et omnibus regionibus Judaeae, abiit in gentes accipiens sibi inde Ecclesiam, ut impleretur quod dictum est: Vocabo plebem meam non plebem meam, et non dilectam plebem dilectam. Et erit in loco ubi dictum est: Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi.

CAPUT XXIV. De scala quam in visione vidit Jacob. 1. Pergens autem Jacob in Mesopotamiam, venit in locum ubi nunc Bethlehem vocatur, et posuit sub capite suo lapidem magnum. Et dormiens vidit scalam subnixam, innitentem coelo, et angelos Dei ascendentes et descendentes. Hoc viso, evigilavit, unxitque lapidem, dicens: Vere hic domus Dei est, (0258B)et porta coeli. Et his dictis discessit somnus.

2. Somnus iste Jacob, mors, sive passio Christi est. Lapis ad caput ejus, qui nominatim quodammodo dictus est etiam unctus, Christum significat; caput enim viri Christus est. Quis enim nescit Christum ab unctione appellari? Domus autem Dei, quia ibi natus est Christus in Bethlehem. Porta vero coeli, quia ibi in terram descendit: inde iterum ad coelum ascendit. Erectio autem lapidis resurrectio Christi est.

3. Porro scala Christus est, qui dixit: Ego sum via. Per hanc ascendunt, et descendunt angeli, in quibus significati sunt evangelistae, et praedicatores Christi. Ascendentes utique, cum ad intelligendam ejus supereminentissimam divinitatem excedunt universam creaturam, ut eum inveniant in principio verbum, (0258C)Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia.

4. Descendentes autem, ut eum inveniant factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. In illa enim 323 scala a terra usque in coelum, a carne usque ad spiritum, carnales proficiendo, velut ascendendo, spirituales fiunt; ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spirituales descendunt quodammodo, cum eis non possunt loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus.

5. Ipse est sursum in capite suo; ipse deorsum in corpore suo, quod est Ecclesia. Ipsum ergo scalam intelligimus, quia ipse dixit: Ego sum via. Ad ipsum ergo ascenditur, ut in excelsis intelligatur. Et ad ipsum descenditur, ut in membris suis parvulus nutriatur. Et per illum se erigunt, ut eum sublimiter (0258D)spectent. Per ipsum etiam se humiliant, ut eum sublimiter ac temperanter annuntient.

6. Post hanc visionem inde Jacob iter faciens vidit oves, et pastores, et puteum aquae vivae, et lapidem (0259A)magnum superpositum puteo. Figuraliter per oves justorum populi significabantur: sicut illud, quod dictum est in Evangelio: Statuit oves ad dexteram (Matth. XXV, 33).

7. Pastores vero prophetae sunt, qui usque ad adventum Domini Spiritu sancto mundati, Israel populum doctrinae praedicatione gubernabant. Lapis puteo superpositus figuram Domini praeferebat. Puteus gratiam Spiritus sancti praefigurabat per praedicationem Christi venturam ad Ecclesiam ex gentibus, quae obtecta erant, nondum adveniente et homine facto Christo.

CAPUT XXV. De Lia, et Rachel, et duabus famulabus. 1. Igitur Jacob, pergens Mesopotamiam, accepit (0259B)uxores duas, filias Laban fratris Rebeccae. Hoc est, primo Liam, secundo Rachel. Inde sibi accepit Liae ancillam nomine Zelpham, et ancillam Rachel Balam. Ex quibus quatuor genuit duodecim filios, et unam filiam. De Lia scilicet genuit Ruben, Simeon, Levi, Judam, Issachar, Zabulon. De Rachel autem Joseph, et Benjamin. De Bala, ancilla Rachel, Dan et Nephthalim. De Zelpha, ancilla Liae, Gad et Aser. 324

2. Hi sunt duodecim filii Israel. Nunc autem quid rerum figuraverint quatuor uxores Jacob, quarum duae liberae et duae ancillae fuerunt, rimemur? Videmus enim Apostolum in libera et ancilla quas habebat Abraham duo Testamenta intelligere; sed ibi in una et in una facilius apparet quod dicitur. Hic autem duae sunt, et duae.

(0259C)3. Deinde etiam ibi ancillae filius exhaeredatur, hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt. Unde hic procul dubio aliquid aliud significatur, quanquam enim duae liberae uxores Jacob ad Novum Testamentum, quo in libertatem vocati sumus, existimentur pertinere, non tamen frustra duae sunt, nisi quia duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur.

4. Una temporalis, in qua laboramus; alia aeterna, in qua delectationem Dei contemplamur. Lia namque interpretatur laborans, Rachel autem visum principium, sive verbum. Actio ergo hujus vitae, in qua vivimus ex fide, laboriosa est operibus, et incerta, quo exitu perveniat ad utilitatem eorum quibus consulere volumus.

(0259D)5. Ipsa est Lia prior uxor Jacob, ac per hoc et infirmis (0260A)oculis fuisse commemoratur. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam intelligentiam veritatis, ipsa est Rachel. Unde etiam dicitur: Bona facie, et pulchra specie (Isai. I, 18). Hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei. Qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tanquam nix dealbabuntur.

6. Laban quippe interpretatur dealbatio; cui servivit Jacob 325 propter Rachel; neque enim se quisque convertit sub gratia remissionis peccatorum servire justitiae, nisi ut quiete vivat in verbo, ex quo videtur principium, quod est Deus.

7. Ergo propter Rachel, non propter Liam, servitur. Nam quis tandem amaverit in operibus justitiae (0260B)laborem actionum, atque passionum? quis eam vitam propter seipsam expetiverit, sicut nec Jacob Liam? Sed tamen sibi nocte suppositam in usum generandi amplexus, fecunditatem ejus expertus est. Dominus enim eam, quia per se ipsam diligi non poterat, primo, ut ad Rachel perveniretur, tolerari fecit.

8. Deinde propter filios commendavit. Ita vero unusquisque utilis Dei servus, sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus, quid aliud amans in conversatione sua meditatur, nisi doctrinam sapientiae? Quam plerique se percepturos putant, statim ut se in septem praeceptis legis exercuerunt, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam noceatur, id est: Honora patrem tuum et matrem tuam, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non (0260C)falsum testimonium dices, Non concupisces uxorem proximi tui, Non concupisces rem proximi tui.

9. Quibus observatis, posteaquam homini pro concupita delectatione doctrinae, per tentationes varias, quasi per hujus saeculi noctem, tolerantia laboris adhaeserit, velut pro Rachel Liae inopinatae conjungitur. Et hanc sustinet, ut ad illam perveniat, si perseveranter amat, acceptis aliis septem praeceptis, ac si dicatur: Servi alios septem annos propter Rachel, ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens, sitiensque justitiam, misericors, mundicors, pacificus.

10. Vellet enim homo, si fieri posset, sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae contemplationis delicias pervenire. Sed hoc non potest in terra morientium. (0260D)Hoc enim videtur significare, quod dictum (0261A)est Jacob: Non est moris in hoc loco, ut minor nubat prius quam major. 326

11. Quia non absurde major appellatur, quae tempore prior est. Prior est autem in hominis eruditione labor boni operis, quam requies contemplationis. Ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt. Itaque duae sunt uxores Jacob liberae; ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est, dealbationis, quod est Laban.

12. Verumtamen una amatur, altera toleratur. Sed quae toleratur, prius ipsa et uberius fecundatur, ut si non propter seipsam, certe propter filios diligatur. Labores enim justorum maximum fructum habent in eis quos regno Dei generant, inter multas tentationes et tribulationes praedicando Evangelium, (0261B)et eos propter quos sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius, propter quos habent foris pugnas, intus timores, gaudium et coronam suam vocant.

13. Nascuntur autem eis facilius atque copiosius ex illo sermone fidei quo praedicant Christum crucifixum. Rachel autem clara aspectu mente excedit Deo, et videt in principio Verbum Deum apud Deum, et vult parere, et non potest, quia generationem ejus quis enarrabit? Ideoque contemplandi otia appetit, ut divinitatem ineffabilem cernat.

14. Vacare vult ab omni negotio, et ideo sterilis, quia in variis pressuris non subvenit. Sed quia et ipsa interdum procreandi charitate inardescit, vult enim docere quod novit, videt sororem labore agendi (0261C)atque patiendi filiis abundantem, et dolet potius currere homines ad eam virtutem qua eorum necessitatibus consulitur, quam ad illam unde divinum aliquid discitur.

15. Hic dolor figuratus videtur in eo quod scriptum est: Et zelavit Rachel sororem suam. Proinde quia purus intellectus spiritualis substantiae verbis carne editis exprimi non potest, eligit doctrina sapientiae per quaslibet corporeas similitudines utcunque cogitanda insinuare divina, sicut elegit Rachel ex viro suo et ancilla suscipere filios, quam sine filiis omnino manere. 327

16. Bala quippe, ancilla Rachel, interpretatur inveterata. De veteri quippe vita carnalibus sensibus dedita corporeae concitantur imagines, etiam (0261D)cum aliquid de spirituali et incommutabili substantia divinitatis auditur. Suscipit et Lia de ancilla sua filios, amore habendi numerosiorem prolem accensa.

17. Invenimus autem Zelpham ejus ancillam interpretari os hians; quapropter haec ancilla eos figurat quorum in praedicatione fidei evangelicae os hiat, (0262A)et cor non hiat. De quibus scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13; Matth. XV). Et de quibus Apostolus ait: Qui praedicas non furandum, furaris (Rom. II, 21).

18. Verumtamen ut etiam per hanc conditionem libera illa uxor Jacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Unde Apostolus: Sive, inquit, occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. I); tanquam et ancilla pariente, de prote numerosiore laetatur.

19. Est vero quidam Liae fetus ex beneficio Rachel editus, cum virum suum secum debita nocte (0262B)cubiturum, acceptis a filio Liae mandragoricis malis, cum sorore cubare permisit. Quid enim de mandragora dicendum est? Proinde rem comperi pulchram, et suave olentem, sapore autem insipido. Et ideo in illo mandragorico pomo figurari intelligam famam bonam popularem. Unde dicit Apostolus: Oportet etiam testimonium habere bonum ab eis qui foris sunt (I Tim. III).

20. Qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum per quos sibi consulitur, et splendorem laudis, et odorem bonae opinionis. Nec ad istam gloriam popularem primi perveniunt eorum qui sunt in Ecclesia, nisi quicunque in actionum periculis et labore versantur. Propterea Liae filius mala mandragorica invenit exiens in agrum, hoc (0262C)est, honeste ambulans ad eos qui foris sunt.

21. Doctrina vero illa sapientiae quae a vulgi strepitu remotissima in contemplatione veritatis dulci delectatione defigitur, hanc popularem gloriam quantulamcunque non assequeretur, nisi per eos 328 qui in mediis turbis agendo ac suadendo populis praesunt, non ut praesint, sed ut prosint; quia dum isti actuosi et negotiosi homines, per quos multitudinis administratur utilitas, et quorum auctoritas populis chara est, testimonium perhibent etiam remotiori vitae, propter studium conquirendae et contemplandae veritatis otiosae, quodammodo mala mandragorica per Liam perveniunt ad Rachel; ad ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est, per honorem fecunditatis ejus, in qua est omnis (0262D)fructus laboriosae atque inter incerta tentationum periclitantis actionis.

22. Quam plerique bono ingenio praediti, studioque flagrantes, quamvis idonei regendis populis esse possint, vitant tamen propter turbulentas occupationes, et in doctrinae otium toto pectore tanquam in speciosae Rachel feruntur amplexum.

(0263A) 23. Sed quia bonum est ut etiam haec vita latius innotescens popularem gloriam mereatur, injustum est autem ut eam consequatur, si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis utilitatis impertit, propterea Lia sorori suae dicit. Parum est tibi quod virum meum accepisti, insuper et mandragoras filii mei vis accipere?

24. Per unum virum significans eos omnes qui, cum sint agendi virtute habiles, et digni quibus regimen Ecclesiae committatur ad dispensandum fidei sacramentum, illi, accensi studio doctrinae atque indagandae et contemplandae sapientiae, se ab omnibus actionum molestiis removere atque in otio discendi atque docendi volunt considere. Ita ergo (0263B)dictum est: Parum est tibi quod accepisti virum meum, insuper et mandragoras filii mei vis accipere? ac si diceretur: Parum est quod homines ad laborem rerum gerendarum necessarios in otio detinet vita studiosorum, insuper et popularem gloriam requirit.

25. Proinde, ut juste eam comparet, impertit Rachel virum sorori suae illa nocte, ut scilicet qui virtute laboriosa regimini populorum accommodati sunt, etiamsi scientiae vacare delegerint, suscipiant experientiam tentationum, curarumque sarcinam pro utilitate communi, ne ipsa doctrina sapientiae, cui vacare statuerant, blasphemetur, neque adipiscatur ab imperitioribus populis existimationem bonam, 329 quod illa poma significant, et quod necessarium (0263C)est ad exhortationem discentium.

26. Sed plane ut hanc curam suscipiant vi coguntur, satis et hoc significatum est quod cum veniret de agro Jacob, occurrit ei Lia, eumque detinens, ait: Ad me intrabis, conduxi enim te pro mandragoris filii mei. Tanquam diceret: Doctrinae, quam diligis, vis conferre bonam opinionem? noli defugere officiosum laborem. Haec in Ecclesia geri quisquis adverterit cernit, et experimur in exemplis quod intelligimus in libris.

27. Quis non videat hoc geri toto orbe terrarum, venire homines ab operibus saeculi, et ire in otium cognoscendae et contemplandae veritatis, tanquam in amplexum Rachel, et excipi de transverso ecclesiastica necessitate, atque ordinari in laborem, tanquam (0263D)Lia dicente: Ad me intrabis?

28. Quibus caste mysterium Dei dispensantibus, in nocte hujus saeculi filios generent fidei, laudatur a populis etiam illa vita, cujus amore conversi spem saeculi reliquerunt, et ex cujus professione ad ministerium regendae plebis assumpti sunt. Id enim agunt in omnibus laboribus suis, ut illa professio quo se converterant (quia tales rectores populis dedit) latius et clarius glorificetur, tanquam Jacob non (0264A)recusante noctem Liae, ut Rachel pomis suave olentibus et clare nitentibus potiatur.

29. Quae aliquando et ipsa, praestante misericordia Dei, per se ipsam parit; vix tandem quidem, quia perrarum est, ut: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et quidquid de hac re pie sapienterque dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter vel ex parte capiatur.

30. Alio quoque sensu Liam et Rachel Victorinus martyr, et caeteri in similitudine Ecclesiae vel Synagogae interpretati sunt. Liam enim majorem natu Synagogae tenuisse existimant typum, quia prior Dei genuit populum. Et quidem et oculis legitur gravida, quia lex per Moysen data cooperta est atque signata.

(0264B)330 31. Rachael autem junior et pulchra, prius sterilis, et postmodum fecunda, similitudo est Ecclesiae. Junior, quia tempore posterior. Pulchra, quia corpore et spiritu sancta. Oculi ejus decori, quia Evangelium prospicere meruerunt. Quae etiam tandiu sterilis fuit, quousque Synagoga populum generabat.

32. Cur autem Jacob pro Rachel servivit, et supponitur ei Lia major, nisi quia Dominus, ut Ecclesiam assumeret, prius sibi Synagogam conjunxit? Servitus itaque ipsius Jacob septem annorum pro duabus uxoribus hujus vitae praesentis tempus significat, quae per septem dies volvitur, in qua Dominus formam servi accepit, factus obediens paternae voluntati (0264C)usque ad mortem. Ille enim pro ovibus servit, et Dominus noster ait: Non venit Filius hominis ministrari, sed ministrare.

33. Ille oves pavit, et Dominus in Evangelio dicit: Ego sum pastor bonus. Ille mercedis lucro varium sibi pecus abstulit, Christus diversarum gentium varietatem sibimet congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum opposuit, ut earum contemplatione multiplicarentur ejus oves. Et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut quisque hoc pleno corde perspexerit, efficiatur ovis Dei.

CAPUT XXVI. De fuga Jacob et Rachel, quae furata est deos patris sui. (0264D) 1. Post longam igitur servitutem, quam Jacob apud socerum suum pro uxoribus, velut mercede, sustinuit, praecepit ei Dominus ut reverteretur in patriam suam. Tunc, ignorante socero, cum uxoribus et comitatu properavit. Laban autem consecutus est eum in montem Galaad cum furore, atque idola quae Rachel furata erat apud eum requisivit, nec reperit.

(0265A)2. Quid igitur sibi hoc ipsum figuraliter velit, inspiciendum est. 331 Dum Laban superius aliam gerat personam, nunc tamen diaboli typum figurat. Laban quippe interpretatur dealbatio. Dealbatio autem diabolus non inconvenienter accipitur, qui cum sit ex merito tenebrosus, transfigurat se in angelum lucis.

3. Huic servivit Jacob, id est, ex parte reproborum Judaicus populus, ex cujus carne incarnatus Dominus venit. Potest etiam per Laban mundus hic exprimi, qui cum furore Jacob persequitur, quia electos quosque, qui Redemptoris nostri membra sunt, persequendo opprimere conatur. Hujus filiam, id est, seu mundi, seu diaboli, Jacob abstulit, cum sibi Christus Ecclesiam ex gentilitate conjunxit, quam et (0265B)de domo patris abstrahit, quia ei per prophetam dicit: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Psalm. XLIV, 11).

4. Quid vero in idolis, nisi avaritia designatur? unde et per Paulum dicitur: Et avaritia, quae est idolorum servitus (Coloss. III). Laban ergo veniens apud Jacob, idola non invenit, quia, ostensis mundi thesauris, diabolus in Redemptore nostro vestigia concupiscentiae terrenae non reperit. Sed quae Jacob non habuit, ea Rachel sedendo cooperuit.

5. Per Rachel quippe, quae ovis dicitur, Ecclesia figuratur. Sedere autem est humilitatem poenitentiae appetere, sicut scriptum est: Surgite, postquam sederitis (Psalm. CXXVI). Rachel ergo sedendo idola cooperuit, quia sancta Ecclesia Christum sequens, (0265C)vitia terrenae concupiscentiae per humilitatem poenitentiae cooperuit. De hac coopertione vitiorum per Prophetam dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psalm. XXXI).

6. Nos igitur Rachel illa signavit, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiae poenitendo damnamus. Quae utique avaritiae immunditia non illos qui viriliter currunt impedit, quibus dicitur: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum (Psalm. XXVI, 14). Sed his maxime evenit qui, quasi effeminato gressu gradientes, per blandimenta saeculi resolvuntur.

7. Unde et illic ejusdem Rachelis haec verba sunt: Juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi; id est, quasi muliebria se habere innotuit. Laban autem (0265D)postquam persecutus esset Jacob, 332 et invenisset eum, et locuti essent inter se ineuntes foedus, tulit Jacob lapidem, et erexit illum in titulum, dixitque fratribus suis: Afferte lapides.

(0266A) 8. Qui congregantes fecerunt tumulum, quem vocavit Laban tumulum testis, et Jacob acervum testimonii. Inter fideles enim, tam Judaeos, quam gentes, testis est lapis eminens in similitudinem Christi, et acervus lapidum, qui est multitudo credentium.

CAPUT XXVII. De lucta Jacob cum angelo. 1. His transactis, Jacob mittit nuntios ad Esau fratrem suum, mittit et munera. Post haec, transductis omnibus suis per torrentem, ipse remansit solus. Et ecce vir luctabatur cum illo, praevaluitque ei Jacob, nec dimisit eum, donec benedictionem extorqueret, sacrumque Israel nomen acciperet.

2. In quo principaliter sacramenti dominici imago praefigurata est. Vir enim ille typum Christi evidentissime (0266B)gesserat. Cui tamen ideo praevaluit Jacob utique volenti, ut mysterium figuraret passionis Christi, ubi visus est Jacob in Judaeorum typo, hoc est, in corporis sui sobole praevaluisse Deo, et quasi cum infirmo, ita cum carne ejus luctamen inire, et invalescere in passione ejus, sicut scriptum est, cum dicerent: Crucifige, crucifige.

3. Et tamen Jacob benedictionem ab eodem angelo, quem victor superaverat, impetravit. Cujus nominis impositio utique benedictio fuit. Interpretatur autem Israel videns Deum, quod erit in fine praemium sanctorum. Tetigit porro illi idem angelus latitudinem femoris, et claudum reddidit. Sicque erat unus et idem Jacob, et benedictus, et claudus.

4. Benedictus in his qui in Christum ex eodem (0266C)populo crediderunt, atque in infidelibus claudus. Nam femoris ejus nervus, vel latitudo, generis multitudo est. Plures quippe sunt in stirpe, 333 qui degenerantes a fide patrum, et a praeceptis auctoris sui deviantes, in erroris sui semitis claudicant.

5. De quibus prophetice dictum est: Et claudicaverunt a semitis suis. Qui tamen populus post, subtractis sibi viribus, non solum claudicat, sed et torpescit, ne ultra jam generare filios possit. Denique quod adjecit idem patriarcha, vidisse se Deum facie ad faciem, cum superius virum secum narret fuisse luctatum, id significat quidem, quod idem Deus homo erat futurus qui cum Jacob populo luctaretur.

CAPUT XXVIII. De Dina, et partu Rachel, et incestu Ruben. (0266D)1. Post haec Sichem, filius Hemor, Dinam filiam Jacob violavit. Qui post concubitum ejus familiae Israel voluerat sociari. Quem Simeon et Levi fratres, virginitatis sororiae vindices, dolo cum omni populo (0267A)ejus interfecerunt. Sed quid sibi velit, quod scriptum est: Egressa est Dina, ut videret mulieres regionis illius. Quam cum vidisset Sichem, filius Hemor, princeps terrae illius, adamavit, et rapuit, dormivitque cum illa, vi opprimens virginem, et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque blanditiis delinivit?

2. Dina quippe ut mulieres videat extraneae regionis egreditur, quando unaquaeque mens, sua studia negligens, actiones alienas curans; extra habitum atque extra ordinem proprium evagatur. Quam Sichem, princeps terrae, opprimit, quia videlicet inventam in curis exterioribus diabolus corrumpit.

3. Et agglutinata est anima ejus cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem respicit; et quia cum mens a culpa resipiscit, humiliatur, atque admissum (0267B)flere conatur; corruptor autem spes ac securitates vacuas ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiae 334 subtrahat; recte illic adjungitur tristemque blanditiis delinit.

4. Modo enim facta aliorum graviora, modo nihil esse quod perpetratum est, modo misericordem Deum loquitur, modo adhuc tempus subsequens ad poenitentiam pollicetur. Ut dum per haec decepta mens ducitur, ab intentione poenitentiae suspendatur, quatenus tunc nulla bona percipiat, quam nunc mala nulla contristant; et tunc plenius obruatur suppliciis, quae nunc gaudet etiam in delictis.

5. Dehinc loquitur Deus ad Jacob, ut habitaret in Bethel. Ibi Rachel cum pareret Benjamin, mortua est. Sed quid sibi vult quod cum eumdem Benjamin Rachel pareret, vocavit nomen ejus, filius doloris (0267C)mei, nisi futurum prophetans ex ejus tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiae persecutionis suae tempore?

6. Aliter per Benjamin terrestris figurabatur Jerusalem, quae est in tribu ejusdem Benjamin, cujus populus gravi matrem dolore affecit, effundendo sanguinem prophetarum. Insuper etiam in necem Christi impiis acclamando vocibus: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Interea Ruben concupiscentia motus libidinis, in concubina patris sui praeceps efferbuit; quod incestus crimen non scriberetur, nisi futura perversitas Israelitici populi praenuntiaretur.

7. Quanquam et in illo qui hoc commisit consideretur esse flagitium, in Scripturis tamen prophetia (0267D)est futurorum. Namque per Ruben primogenitum populus primogenitus Israel ex circumcisione significatur, qui torum concubinae polluit, id est, legem Veteris Testamenti saepe praevaricando commaculavit.

8. Quod autem in concubina lex Veteris Testamenti ponatur, Paulus apostolus docuit, dicens: (0268A)Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. Haec autem sunt duo Testamenta. In quo Agar, quae concubina fuit, in Veteris Testamenti ponitur typo. Una est enim perfecta columba genitrici suae, quae virgo casta, regina, sponsa regi Ecclesiae per Evangelium jungitur Christo. 335

CAPUT XXIX. De Juda, quando dormivit cum nuru sua. 1. Jam deinde Judae factum consideremus, qui cum sua nuru concubuit, quid significaverit futurum. In Thamar ergo nuru Judae intelligitur plebs Judaea. Cui de tribu Juda reges tanquam mariti adhibebantur, merito nomen ejus amaritudo interpretatur. Ipsa enim Domino fellis poculum dedit.

(0268B)2. Duo enim genera principum qui non recte operabantur in plebe, unum eorum qui oberant, alterum eorum qui nihil proderant, significabantur in duobus filiis Judae, quorum unus erat saevus ante Deum, alter in terram fundebat semen, ne semen daret ad fecundandam Thamar.

3. Nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium, et, si quid boni habent in hac terrena vita, perdentium, tanquam in terra fundentium. Quia in malo prior est qui nocet, quam ille qui non prodest, ideo major dicitur malignus, ille autem sequens, qui fundebat in terram.

4. Nomen quoque majoris, qui vocabatur Her, interpretatur pellicius, qualibus tunicis induti sunt primi homines, in poenam damnationis suae dimissi (0268C)ex paradiso. Sequentis autem nomen, qui vocabatur Onan, interpretatur moeror eorum.

5. Quorum, nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse possit, atque id perdat in terra? Majus porro malum est ablatae vitae, quod significat pellis, quam non adjutae, quod significat moeror eorum; Deus tamen ambos occidisse dictus est. Ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse.

6. Tertius vero filius Judae, quod illi mulieri non jungitur, significat tempus ex quo reges plebis Judaeorum coeperunt de tribu Juda non fieri. 336

7. Ideo erat quidem filius Judae; sed eum Thamar maritum non accipiebat, quia erat eadem tribus Juda, sed jam in populo nemo inde regnabat. (0268D)Unde et nomen ejus Sela interpretatur dimissio ejus. Non pertinent sane ad hanc significationem viri sancti et justi, qui, licet illo tempore fuerint, ad Novum tamen pertinent Testamentum, cui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis David fuit eo sane tempore quo jam Judaea coeperat reges ex tribu Juda non habere.

(0269A)8. Non est computandus Herodes Major in regibus ejus, tanquam maritus Thamar. Erat enim alienigena, nec ei sacramento illo mysticae unctionis, tanquam conjugali foedere cohaerebat, sed tanquam extraneus dominabatur; quam potestatem a Romanis, et a Caesare acceperat, et sic ejus filii tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione Domini concordavit.

9. Isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Judaeorum, ut ipsi Judaei publice clamarent frendentes adversus Christum: Nos non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). Neque hoc verum, nisi illa universali dominatione Romanorum. Quippe etiam Caesar rex erat non (0269B)proprie Judaeorum, sed ut Christum negarent, et ut huic adularentur, ideo se tali voce damnarunt. Illo enim tempore, quo jam de tribu Juda regnum defecerat, veniendum erat Christo vero Salvatori Domino nostro, qui non obesset, multumque prodesset.

10. Sic enim fuerat prophetatum: Non deficiet princeps ex Juda; neque dux de femoribus ejus, donec veniat, cui repositum est, et ipse erit expectatio gentium. Jam isto tempore omne quoque magisterium Judaeorum, et mystica, unde Christi vocabantur, unctio ipsa defecerat, secundum prophetiam Danielis. Tunc venit cui repositum (Dan. IX, 24), 337 qui est exspectatio gentium, et unctus est Sanctus sanctorum oleo exsultationis prae participibus suis.

(0269C)11. Natus est enim Herodis Majoris tempore, passus est autem Herodis Minoris tetrarchae. Hujus itaque venientis ad oves quae perierant domus Israel, figuram gessit iste Judas, cum iret ad tondendas oves suas in Thanna, quod interpretatur deficiens. Jam enim defecerat princeps ex Juda, et omne magisterium, atque unctio Judaeorum, ut veniret cui repositum erat.

12. Venit autem cum suo pastore Odollamite, cui nomen Hiras. Et interpretatur Odollamites testimonium in aqua. Cum hoc plane testimonio Dominus venit, habens quidem testimonium majus Joanne. Sed tamen propter oves infirmas hoc testimonio est usus in aqua. Nam et ipse Hiras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur fratris mei visio.

(0269D) 13. Vidit omnino fratrem suum Joannes. Fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem Mariae matris ejus, et Elisabeth matris suae, eumdemque Dominum et Deum suum. Quia sicut ipse ait: Ex plenitudine ejus accepit. Vidit omnino, et ideo in natis mulierum major illo non surrexit. (0270A)Quia ex omnibus praenuntiantibus Christum ipse vidit, quod multi justi, et prophetae cupierunt videre, et non viderunt.

14. Salutavit ex utero, agnovit perfectius ex columba; et ideo tanquam Odollamites vere testimonium perhibuit in aqua. Venit autem Dominus ad oves tondendas, hoc est, exonerandas sarcinis peccatorum, ex quibus Ecclesiae laudatae in Canticis canticorum dentes essent velut grex detonsarum (Cant. IV).

15. Jam deinde Thamar habitum mutat, nam et commutans interpretatur. Thamar mutat habitum, mutat et nomen, et fit de Synagoga Ecclesia. Sed ut in ea nomen prorsus amaritudinis maneat. Non illius amaritudinis, in qua Domino fel ministravit: (0270B)sed illius in qua Petrus amare flevit; nam et Juda Latine confessio est. Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur.

16. Hac poenitentia fecundatur Ecclesia in omnibus gentibus constituta. Oportebat enim Christum pati, et resurgere tertia die, 338 et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus a Jerusalem. Nam et ipse habitus meretricis confessio peccatorum est. Typum quippe Ecclesiae gerit Thamar ex gentibus evocatae, sedens cum hoc habitu ad portam Henam, vel Henaim, quod interpretatur fontes.

17. Cucurrit enim, velut cervus ad fontes aquarum, pervenire ad semen Abrahae. Illic a non agnoscente fetatur, quia de illa praedictum est: Populus, (0270C)quem non cognovi, servivit mihi. Accepit in occulto annulum, monile et virgam, quia vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur.

18. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII). Sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem promissus haedus, tanquam meretrici. Haedus exprobratio peccati. Per eumdem Odollamitem, tanquam increpantem, et dicentem: Generatio viperarum. Sed non eam invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo.

19. Post vero jam publicatis signis annuli, monilis et virgae, vicit temere judicantes Judaeos, quorum jam personam Judas ipse gestabat. Qui hodieque (0270D)dicunt, non hunc populum esse Christi, nec habere nos semen Abrahae, sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis, justificationis et glorificationis, sine dubio confundentur; et nos magis quam se justificatos esse fatebuntur. Pignora enim refert habere secum Ecclesia. Accusatur enim a Judaeis, (0271A)quasi adulteratrix legis; sed ostendit virgam, signum passionis, et monile legis legitimae, et annulum pignus immortalitatis.

20. Quod autem Scriptura inducit parientem Thamar, et duos in utero geminos habentem, quorum scilicet primus, qui dicitur Zara, misit manum suam, et obstetrix ligavit coccinum; et dehinc illo manum intrinsecus retrahente, posterior, qui Phares vocatur, porrexit manum, et nascendo praecessit, figuraliter congruit, quod ostenderit Israel in legis opera manum suam, et eam prophetarum, 339 et ipsius Salvatoris pollutam cruore contraxerit. Postea vero proruperit populus gentium, scilicet ut futuri essent novissimi qui erant primi, et primi futuri essent qui erant novissimi.

CAPUT XXX. De historia. Joseph. (0271B) 1. Dehinc historia sequitur Joseph, qui, venditus a fratribus, in Aegyptum perductus, atque ibidem sublimatus est. Joseph unus ex duodecim filiis Jacob, quem pater prae caeteris filiis dilexit, Christum Dominum figuravit. Quem Deus Pater secundum carnem natum caeteris fratribus ex Abraham stirpe genitis praetulit. Unde et ibi dicitur: Amabat eum Jacob, eo quod in senectute genuisset eum.

2. Senescenti enim mundo illucens Dei Filius per Mariae virginis partum serus advenit, tanquam filius senectutis, secundum sacramentum suscepti corporis, qui erat ante per substantiam deitatis semper cum patre. Tunica autem polymita, (0271C)quam fecit ei pater, varietatem populorum ex omnibus gentibus in corpore Christi congregatam significavit.

3. Somnium vero illud, per quod fratrum manipuli adoraverunt manipulum ejus, illud est, quod in Christo completum est: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei. Scilicet per fidem fructum bonorum operum offerentes. Ipse est, quem sol et luna et stellae adorant, de quo sole dictum est: Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellae.

4. Ipsum enim excellentia sanctorum in solis nomine, et Ecclesiae claritas sub imagine lunae, et omnium numerositas populorum in figura stellarum adorant. Unde pater suus increpavit eum dicens: Nunquid ego et mater tua, et fratres tui adorabimus (0271D)te? Objurgatio ista patris duritiem populi Israel significat, pro ex quod ex se natum Christum esse cognoscunt, (0272A)adorare contemnunt. 340 Jacob mittit Joseph filium suum, ut de fratribus sollicitudinem gereret.

5. Et Deus Pater misit Filium suum unigenitum, ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Mittitur utique ab illo patre, de quo scriptum est: Misit Deus filium suum in similitudinem carnis peccati; ut videret si recte agerentur oves. Et Dominus, inquit in Evangelio: Non veni, nisi ad oves perditas domus Israel.

6. Invenit ergo Joseph fratres suos in Dothain. Dothain interpretatur defectio; vere in grandi defectione erant, qui de fratricidio cogitabant: cumque vidissent Joseph fratres sui procul, occidere eum cogitaverunt. Et Judaei videntes verum Joseph, Dominum (0272B)Jesum Christum, ut eum crucifigerent, uno omnes consilio statuerunt, dicentes: Crucifige eum. Fera pessima devoravit eum, id est, Judaica plebs interfecit eum; de qua Dominus in Evangelio dicit: Ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum.

7. Nudaverunt Joseph fratres sui tunica polymita, et talari, et Judaei Christum per mortem crucis expoliaverunt tunica corporali. Polymitam autem, id est, decoratam omnium virtutum diversitate. Resperserunt autem tunicam haedi sanguine, quia falsis eum testimoniis accusantes, in invidiam deduxere populi omnium peccata donantem.

8. Mittitur dehinc in cisternam, id est, in lacum, et Christus, exspoliatus carne humana, descendit in infernum. De cisterna quoque levatus ille Ismaelitis, (0272C)id est, gentibus, venditur, et Christus, postquam de inferno egreditur, ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judae consilium triginta argenteis distrahitur, et hic Christus per consilium Judae Iscariotis eodem numero venundatus est. 341

9. Dehinc Jacob posteritatis suae deplorans dispendia, quasi pater, filium lugebat amissum, quasi propheta flebat interitum Judaeorum. Denique scidit vestimentum suum, quod in passione Domini legimus factum a principe sacerdotum. Sed et velum templi scissum est, ut propheta et nudatum populum suum, et divisum ostenderet regnum. Igitur Joseph descendit in Aegyptum, et Christus in mundum.

10. Emit eum Eunuchus, id est, castus in disciplinis evangelicis populus Christianus. Erat autem (0272D)Joseph pulchra facie; ita et de Christo David ait: Speciosus forma prae filiis hominum; diffusa est gratia (0273A)in labiis tuis. Sed mulier, inquit, in eum oculos injecit, ut adulterium cum illa perpetraret.

11. Ista mulier figura erat Synagogae, quae saepe, sicut scriptum est, moechata est post deos alienos, similiter volebat et Christum in adulterii sui scelere retinere, ut negaret se esse Deum, et Pharisaeorum magis et scribarum quam legis praecepta servaret, quae illi velut maritus erat. Christus autem non acquiescens illicitae doctrinae, id est, adulterinae Synagogae, manu veste corporis apprehensus, carne se exuit, et liber mortis in coelum ascendit.

12. Calumniata est meretrix, ubi eum non potuit tenere, dicens quod templum Domini blasphemaret, et legis diceretur transgressor. Sed illum non carcer terruit, non inferna tenuerunt, cum etiam, ubi velut (0273B)puniendus descenderat, inde alios liberavit.

13. Denique invenit Joseph duos eunuchos de domo regis in carcere vinctos, duorum populorum credentium, vel incredulorum figuram gestantes: qui conclusi sub peccato Adae, transgressione obnoxii tenebantur. Qui ideo dicuntur eunuchi, quia castam acceperant regulam disciplinae. Eloquia, inquit, Domini casta.

14. Denique post trinam lucem Domino ab inferis resurgente, et legis obscura, ut Joseph, somnia revelante, solutus est a peccatis credentium populus, et inferni carcere liberatus redditur ministerio divinae legis. Incredulus autem, et impius populus Judaeorum, quia in conversionis ligno non credidit, transgressionis ligno suspenditur, ut illi alteri eunucho (0273C)contigit, qui Judaeorum imaginem indicavit.

15. Praeterea narrat Pharao somnium, interpretatur Joseph. 342 Sed quid significant septem anni, qui in septem spicis plenis, seu qui in septem vaccis pinguibus ostendebantur, nisi septem charismatum spiritualium dona, quibus ubertas fidei larga pietate redundat? At contra septem steriles et jejuni famem veritatis et justitiae novissimis temporibus significabant.

16. Congregavit autem Joseph per septem annos omnem frugum abundantiam, id est, frumenta fidei sanctorum horreis condens, per illa scilicet charismata septem, quasi per septem annos, ut cum septem anni inopiae coeperint, id est, cum iniquitas occurrerit septem capitalium criminum sub Antichristo, quando fames fide fuerit Salvatoris, tunc sancti (0273D)pariter et fideles habeant copiosam justitiae frugem, ne fides eorum inopia sermonis attenuata deficiat.

17. Inde Joseph, qui typum Christi induerat, currum meruit, et praeco clamavit ante eum, et constituit illum Pharao super universam terram Aegypti. (0274A)Et Dominus noster, postquam est distractus a Juda, ut Joseph a fratribus et de inferorum carcere surrexit, ascendit currum regni coelestis, de quo dictum est: Currus Dei decem millibus.

18. Et accepit potestatem a Patre praedicandi et judicandi: sicut Paulus apostolus ait: Et dedit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum. Accepit quoque et annulum, pontificatum scilicet fidei, quo credentium animae salutis signo signantur, frontibusque et cordibus nostris per signum crucis figura aeterni regis exprimitur.

19. Induiturque stola byssina, id est, carnem sanctam bysso splendidiorem, et stola immortalitatis; accepit quoque torquem auream, id est bonum intellectum. (0274B)Praeco ante eum praecedit, id est, Joannes Baptista, qui iter ejus praecedens praeconabat dicens: Parate viam Domini.

20. Habebit et alium praeconem Eliam, qui ejus futurum praenuntiabit adventum, sive tubam angeli, quia ipse dixit: Veniet in tuba angeli. Vocatur quippe Joseph lingua Aegyptiaca Salvator mundi. 343 Quid manifestius de Christo, quando sub figura Joseph Salvator ostenditur, non tantum unius terrae Aegypti, sed etiam totius mundi? Triginta annorum erat Joseph, quando in conspectu regis Pharaonis stetit. Totidemque annis legitur fuisse Christus: quando sub typo Pharaonis in conspectu Herodis apparuit revelatus.

21. Accepit ergo ex gentibus uxorem, id est, Ecclesiam, (0274C)ex qua genuit duos filios, id est, duos populos ex Judaeis et gentibus congregatos. Igitur post ubertatis annos, in universo orbe fames praevaluit. Merito, quia non erat qui faceret bonitatem. Post haec Joseph a penuria frumenti salvat Aegyptum, et Christus a fame verbi Dei liberat mundum: aperuit enim horrea sua Christus in omni orbe terrarum, et erogatione frumenti sui omnia subjugavit.

22. Nisi enim Joseph fratres vendidissent, defecerat Aegyptus. Nisi Christum Judaei crucifixissent, perierat mundus. Joseph interpretatur augmentatio, sive ampliatio. Sed in illo Joseph ampliationem non habuit, nisi sola Aegyptus; in nostro vero Joseph augmentum habere meruit universus mundus. Ille erogavit triticum, noster erogavit Dei verbum. Et in omnem terram (0274D)exiit sonus eorum.

23. Dixit Jacob filiis suis: Est frumentum in Aegypto. Dicit Deus Pater: Ex Aegypto vocavi Filium meum Descendunt igitur decem provectiores fratres, id est, Judaei, quasi sub Decalogo legis et numero constituti: (0275A)quos ipse cognoscens, non est agnitus ab eis. Cognoscuntur et Hebraei a Christo, ipsi autem non cognoscunt eum.

24. Dederunt illi quidem pecuniam; sed Joseph, id est, Christus, triticum dedit, et argentum reddidit, quia non pecunia emitur Christus, sed gratia. Vidit Joseph Benjamin fratrem suum parvulum; mystice quoque vidit Jesus Paulum, quando circumfulsit eum lux.

25. Parvulus dicitur, quia nondum maturam in carne fidei aetatem 344 gerebat. Unde etiam et adolescens legitur fuisse, quando lapidantium Stephanum vestimentum servabat. Flevit Joseph, et caecitas Pauli fletus est Christi. Lavat faciem suam, ut amissum et lumen restituat; lavit faciem suam Christus, (0275B)ubi baptizatus est Paulus, per quem Dominus Jesus a plurimis videretur. Dehinc scyphus argenteus soli sacculo junioris inseritur.

26. Sed quid sibi vult, quod inventus est in sacco Benjamin scyphus Joseph, nisi quia in corpore Pauli jam doctrinae coelestis praefulgebat eloquium, dum esset eruditus in lege? Sed quia subjectus non erat divinae gratiae, intra saccum erat scyphus, doctrina intra legem, lucerna intra modium.

27. Missus tamen Ananias, manum posuit, marsupium solvit. Marsupio soluto, argentum resplenduit, et decidentibus squammis, velut quibusdam sacci vinculis soluto sacco, id est, deposito legis velamine, adeptus est gratiae libertatem, et revelata facie, sermones Evangelii praedicavit.

(0275C)28. Dati sunt ei triginta argentei cum quinque stolis optimis. Triginta argenteos a Christo accipit, quicunque praedicat Trinitatem, sive Christi crucem. Ideoque Paulus ait: Neque enim judicavi scire me aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Quinque autem stolas accepit, id est, sapientiae, omniumque sensuum multiplicem in lege disciplinam.

29. Praecellit igitur Paulus, ejus exuberat portio meritorum; sed tamen habent et fratres, id est, alii praedicatores gratiam suam. Binas stolas, id est, ut confiteantur Christum et Deum esse et hominem, juxta quod in Proverbiis legitur: Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus, id est, mystica, vel morali intelligentia.

30. Mittuntur et patri munera. Filius honorat Patrem, (0275D)Christus populum suum invitat promissis, invitat muneribus. Portant haec munera asini: illi gentiles inutiles, et laboriosi ante, nunc autem utiles, (0276A)portant in typo Christi munera, portaturi in Evangelio munerum largitorem.

31. Dimisit Joseph fratres suos, qui nuntiaverunt patri, dicentes: Joseph vivit, et ipse dominus est in omni terra Aegypti. Expavit autem 345 Jacob, id est, plebs incredula; sed postquam gesta Christi agnoverit, reviviscit spiritus ejus, et qui mortuus videbatur, fide resurrectionis Christi vivificatur.

32. Vocatur ergo a filiis suis, id est, a Petro et Paulo, et Joanne populus Judaeorum invitatur ad gratiam. Occurrit illi Judas, quod interpretatum est confessio, quia praecedit jam confessio, quos antea perfidia possidebat; et sic Joseph verus Christus occurrit, qui senescentem jam suscipiat ultimis temporibus populum Judaeorum, non secundum illius merita, (0276B)sed secundum electionem suae gratiae.

33. Et imponit manum suam super oculos ejus, et caecitatem aufert. Cujus ideo distulit sanitatem, ut postremus crederet, qui ante non putavit esse credendum in Christo, et praerogativam superioris amitteret. Unde et Apostolus ait: Quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.

34. Tradidit post haec Joseph parentibus, et fratribus optimam terram Gessen, praebens eis cibaria, quia fames oppresserat terram. Sic et Dominus eligens optimam terram, parentibus, id est patriarchis et prophetis, ex quibus Christus secundum carnem est genitus, sive omnibus sanctis, de quibus in Evangelio dicit: Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem Patris. (0276C)His igitur dat terram scilicet repromissionis regni Dei, de qua dicit Propheta: Credo videre bona Domini in terra viventium.

CAPUT XXXI. De benedictionibus patriarcharum. 1. Dehinc Joseph festinans accipere benedictionem patris duos filios obtulit, Manassen et Ephraim, in quibus sicut factum est in Esau et Jacob, dicente Domino: Major serviet minori, ita et in 346 istis duobus filiis Joseph. Nam major Manasses, qui interpretatur oblivio, typum gessit Judaeorum, qui obliti sunt Deum suum, qui fecit eos.

2. Minor autem Christianorum, qui fecunditatem sonat, quod est proprium populi junioris, qui corpus est Christi, qui fecundatus est in latitudine mundi. (0276D)Hos quidem cum benedicere vellet Jacob, posuit Joseph Ephraim ad sinistram, Manassen autem ad dexteram illius constituit.

(0277A)3. At ille cancellatis manibus crucis mysterium praefigurans, translata in minorem dextera, majori sinistram figuraliter superposuit. Sicque crucis similitudo super capita eorum denotata Judaeis scandalum, Christianis futuram gloriam praesignavit, senioremque per crucis mysterium sinistrum factum de dextro, et juniorem dextrum de sinistro, quia Judaeis in nostra deserta labentibus, nos illorum gloriam adepti sumus.

4. Talique sacramento majori populo Judaeorum praepositus est minor populus gentium. Unde et idem patriarcha ait: Hic quidem erit in populum, sed hic exaltabitur.

5. His completis, vocavit Jacob filios suos, ut benediceret eos mystico ordine, loquens vero tanquam (0277B)futurorum praescius. Dixitque eis, quae novissimis temporibus futura erant, incipiens ita: Ruben primogenitus meus. Secundum mysticam intelligentiam Ruben prioris populi videtur ferre personam. Cui etiam Dominus per prophetam dicit: Israel primogenitus meus.

6. Et enim juxta quod primogenitis debebatur, ipsius erat accipere sacerdotium, atque regnum. Additur: Tu virtus mea, utique 347 quia ex ipso populo fundamentum fidei, ex ipso virtus Dei, qui est Christus, advenit. Principium doloris mei. Quomodo autem ipse sit principium dolorum, nisi dum Deo Patri semper irrogat injuriam, dum convertit ad eum dorsum, et non faciem? Iste prior in donis, quia primis ipsis data (0277C)sunt eloquia Dei: primis ipsis legislatio, et Testamentum, sive promissio. Iste major in imperio, utique pro magnitudine virium, qui copiosius caeteris in hoc saeculo populus idem regnavit.

7. Effusus es autem, sicut aqua, peccando in Christum, quasi aqua, quae vasculo non tenetur, voluptatis effusus est impetu. Et idcirco addidit: Ultra non crescas. Quia populus ipse postquam in universo orbe dispersus est, valde imminutus atque abbreviatus est.

8. Sed quare talia meruit, ita subjecit: Quia ascendisti cubile patris tui. Non sicut Judaei intelligunt, hoc proinde dictum esse, eo quod cum Bala concubina patris sui concubuerit. Prophetia enim futura praenuntiabat, non quae fuerant gesta, ipso patriarcha (0278A)dicente: Annuntiem vobis, quae ventura sunt novissimis diebus.

9. Et ideo in praeteritum non est referendum, quod ille futurum praedixit. Praedicebat enim Domini passionem, et primogenitae plebis audaciam, quia ascendit cubile Dei Patris sui, et maculavit stratum ejus, quando corpus dominicum, in quo plenitudo divinitatis requiescebat, raptum in cruce suspendit, et ferro commaculavit.

10. Post haec convertitur ad Simeon et Levi, dicens: Simeon, et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia. Per Simeon et Levi scribae et sacerdotes Judaici populi intelliguntur. De Simeone enim scribae erant Judaeorum. De tribu vero Levi principes sacerdotum. De quibus scriptum est: Quia consilium fecerunt, ut (0278B)Jesum morti traderent (Matth. XXVI). De quo consilio iste patriarcha, qui jam mente Deum videbat, dicit: In consilium eorum non veniat anima mea. Et reliqua. 348

11. Horrebat enim jam illo tempore sanctus iste patriarcha videre consilia tantorum scelerum, quae in novissimis temporibus facturi erant Judaei. Sequitur: Quia in furore suo occiderunt virum, id est, Christum, juxta quod Isaias ait: Vae animae ipsorum (Isai. III, 9), quia cogitatio ipsorum consilium malum adversus se dicentes: Alligemus justum, quia inutilis est nobis, et in dolore suo suffoderunt murum, quando lancea confonderunt illum, spirituale et fortissimum propugnaculum, quod custodit Israel.

12. Maledictus furor eorum, quia pertinax, utique (0278C)ad tantum scelus perpetrandum, quando furore accensi, et ira, obtulerunt Christum Pontio Pilato, dicentes illi: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII); et, Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris (Joan. XIX). Et indignatio eorum, quia dura, dum Barabbam latronem dimittendum peterent, et principem vitae crucifigendum postularent.

13. Dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel. Hic duo nominantur, divisi et dispersi: idcirco, quia nonnulli ex ipsis Domino crediderunt, quidam in infidelitate permanserunt. Divisi enim dicuntur ii qui ab eis separantur, et veniunt ad fidem. Dispersi autem ii quorum patria temploque subverso, per orbem terrae incredulum genus illorum spargitur.

14. Juda, te laudabunt fratres tui. Per hunc enim (0279A)Judam verus confessor exprimitur Christus, qui ex ejus tribu secundum carnem est genitus. Ipsum laudant fratres sui, apostoli scilicet, et omnes cohaeredes ejus, qui per adoptionem filii Deo Patri effecti sunt, et Christi fratres per gratiam, quorum ipse est Dominus per naturam.

15. Manus tua in cervicibus inimicorum tuorum. Iisdem enim manibus atque eodem crucis trophaeo et suos texit, et inimicos, et adversarias potestates curvavit, juxta quod Pater promittit ei, dicens: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psalm. CIX). 349

16. Adorabunt te filii patris tui. Quoniam multi ex filiis Jacob adorant eum per electionem gratiae salvi facti. Catulus leonis Juda. Quoniam nascendo (0279B)parvulus factus est, sicut scriptum est: Parvulus natus est nobis. Ad praedam, fili mi, ascendisti (Isai. IX), id est, ascendens in crucem, captivos populos redemisti. Et quos ille leo contrarius invaserat, tu moriens eripuisti. Denique rediens ab inferis ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem (Ephes. IV).

17. Requiescens accubuisti, ut leo. Manifestissime in passione Christus recubuit, quando, inclinato capite, tradidit spiritum, sive quando in sepulcro securus, velut quodam corporis somno, quievit. Sed quare, ut leo, et velut catulus leonis? In somno enim suo leo fuit, quia non necessitate, sed potestate hoc ipsum implevit, juxta quod et ipse dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo eam tollit a me, sed ego eam pono (Joan. X).

(0279C)18. Quod vero addidit, et ut catulus leonis, inde enim mortuus, unde et natus. Physici autem de catulo leonis scribunt, quod cum natus fuerit, tribus diebus et tribus noctibus dormit. Tunc deinde patris fremitu, vel rugitu, veluti tremefactus cubilis locus, suscitare dicitur catulum dormientem.

19. Quod valde convenienter de passionis morte aptatur in Christo, qui, tribus diebus et tribus noctibus in cubili sepulcri jacens, somnum mortis implevit. Bene ergo Christus, ut leo, requievit, qui non solum mortis acerbitatem non timuit, sed etiam in ipsa morte mortis imperium vicit. Bene idem iterum ut catulus leonis, quia die tertio resurrexit.

20. Unde et sic adjungitur de resurrectione ejus: Quis suscitabit eum? hoc est, nullus hominum, nisi (0279D)se ipse, juxta quod idem de corpore suo dixit: Solvite (0280A)hoc templum, et in triduo suscitabo illud (Joan. II). 350

21. Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniant quae reposita sunt ei, et ipse erit exspectatio gentium. Hic locus manifestissime ad Judam refertur; tandiu enim fuit ex semine ejus apud Judaeos intemerata successio regni, donec Christus ad redemptionem mundi ex Virgine nasceretur.

22. Probant hoc historiae Judaeorum, quibus ostenditur primum alienigenam regem in gente Judaeorum fuisse Herodem, quo tempore Christus natus est. Quod si putant Judaei, non venisse Christum, ergo de tribu Juda usque hodie Judaeorum permanet regnum. Itaque non defuit rex de populo Juda, donec veniret cui repositum est.

(0280B) 23. Sed quia non solum Judaeis profuit, qui mittendus erat, ideo sequitur: Et ipse erit exspectatio gentium, alligans ad vineam pullum suum. Pullus suus ex gentibus, populus cui adhuc nunquam fuerat legis onus impositum: hunc copulavit ad vineam apostolorum, qui ex Judaeis sunt.

24. Nam vinea Domini Sabaoth domus est Israel (Isai. V). Et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Ipse dixit: Ego sum vitis vera (Joan. XV). Ad hanc vero vitem alligat asinam suam, cui supersedet, Ecclesiam ex nationibus congregatam. Hanc itaque ad vitem corporis sui alligavit vinculo charitatis, et disciplinae evangelicae nexu, ut de imitatione illius vivens, efficiatur haeres Dei, et cohaeres Christi.

25. Alii namque hanc asinam Synagogam interpretantur, (0280C)tardigradam scilicet, et gravi pondere legis oppressam. Lavabit in vino stolam suam, sive carnem suam in sanguine passionis, sive sanctam Ecclesiam in illo vino, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum.

26. Et in sanguine uvae pallium suum. Pallium gentes sunt, quas corpori suo conjunxit, sicut scriptum est: Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos omnes induam, sicut vestimentum. Nos quippe Christus in sanguine uvae mundavit, quando sicut botrus in ligno crucis pependit. Tunc enim ex latere ejus sanguis et aqua profluxit. Sed aqua nos abluit, sanguis redemit.

351. 27. Pulchriores oculi ejus vino. Oculi Christi apostoli, et evangelistae sunt, qui scientiae lumen universo corpori Ecclesiae praestant. Hi pulchriores vino (0280D)probantur, quia doctrina eorum austeritatem vini veteris exsuperat, id est, priscae legis traditionem. (0281A)Evangelica enim praecepta longe clariora sunt quam Veteris Testamenti mandata.

28. Et dentes lacte candidiores. Dentes praedicatores sancti sunt, qui praecidunt ab erroribus homines, et eos, quasi comminuendo, in Christi corpore transferunt. Nomine autem, lactis doctrina legis significatur, quae carnalem populum, tanquam parvulos, poculo lactis alebat: cujus quidem candidiores lacte effecti sunt doctores Ecclesiae, quia fortem, et validum cibum verbi mandunt, atque distribuunt.

29. De quibus dicit Apostolus in Epistola ad Hebraeos: Perfectorum autem est solidus cibus (Hebr. V). Et bene candidiores lacte dentes ejus dicit. Omnes enim qui perfecti sunt, et qui, Scripturarum cibos explanantes, subtilem et minutum intellectum, qui (0281B)spiritualis cibus dicitur, Ecclesiae corpori subministrant, candidi debent esse, et puri, atque ab omni macula liberi.

30. Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium. Zabulon, qui interpretatur habitaculum fortitudinis, Ecclesiam significat fortissimam ad omnem tolerantiam passionis. Haec in littore maris habitat, et in statione navium, ut credentibus sit refugium, et periclitantibus demonstret fidei portum.

31. Haec, contra omnes turbines saeculi immobili et inconcussa firmitate solidata, spectat naufragium Judaeorum et haereticorum procellas, qui circumferuntur omni vento doctrinae, quorum etsi tunditur fluctibus, frangit tamen ipsa fluctus, non frangitur, nec ullis haeresum tempestatibus cedit, nec ulli vento (0281C)schismatum commota succumbit.

32. Pertendit autem usque ad Sidonem, hoc est, usque ad gentes pervenit. Legitur etiam in Evangelio, inde assumptos esse 352 aliquos apostolorum, et in ipsis locis Dominum saepe docuisse, sicut scriptum est: Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem Galilaeae gentium, populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam.

33. Issachar asinus fortis. Issachar, quod interpretatur merces, refertur ad populum gentium, quem Dominus sanguinis sui pretio mercatus est. Hic Issachar asinus fortis ascribitur, quia prius gentilis populus, quasi brutum animal et luxuriosum erat, nullaque ratione subsistens. Nunc vero fortis est, Redemptori Domino colla subjiciens, et jugum disciplinae evangelicae perferens.

(0281D)34. Hic accubans inter terminos, vidit requiem, quod esset bona, et terram, quod optima; inter terminos namque accubare est praestolato mundi fine requiescere, nihilque de his quae nunc versantur in medio quaerere, sed ultima desiderare, et fortis asinus requiem (0282A)videt, et terram optimam, cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternae vitae patriam tendit.

35. Unde etiam et ponet humerum suum ad portandum, quia dum ad promissam requiem pervenire desiderat, cuncta mandatorum onera libenter portat. Unde et factus est tributis serviens, hoc est, regi, et Christo suo fidei dona operumque bonorum munera offerens. Dan judicabit populum suum, sicut alia tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, et cerastes in semita, etc. Alii dicunt Antichristum praedici per haec verba de ista tribu futurum.

36. Alii de Juda, a quo traditus est Christus, haec scripta pronuntiant, et equitem, et equum Dominum cum carne suscepta designari volunt. Retrorsum autem (0282B)cadere, ut in terram reverteretur, unde assumptus est. Sed quoniam die tertia resurrexit, ideo ait: Salutare tuum exspectabo, Domine, sicut et per David dicit: Non relinques animam meam in inferno (Psalm. XV). Hoc quidem ita exponunt.

37. Alii vero hanc prophetiam ad Antichristum transferunt. 353 De tribu enim Dan venire Antichristum ferunt, pro eo quod in hoc loco Dan et coluber asseritur, et mordens, unde et non immerito dum Israeliticus populus terram in castrorum partitione susciperet, primus Dan ad aquilonem castrametatus est, illum scilicet significans qui in corde suo dixerat: Sedebo in monte Testamenti, in lateribus aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. (Isai. XIV.)

(0282C) 38. De quo per prophetam dicitur: A Dan auditus est fremitus equorum ejus (Jerem. VIII). Qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur. Cerata enim Graece cornua dicuntur; serpensque hic cornutus esse perhibetur, per quem digne adventus Antichristi asseritur, quia contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis armabitur etiam cornibus potestatis.

39. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo Dan coluber in via, quia in praesentis vitae latitudinem eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur. Sed in via mordet, quia eos quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit iterum cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sese ad praecepti coelestis (0282D)angusta itinera constringentes, non solum nequitia callidae persuasionis impetit sed etiam terrore potestatis premit. Et in persecutionis languore post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis.

40. Quo in loco equus hunc mundum significat, qui per elationem suam in cursu labentium temporum (0283A)spumat. Et quia Antichristus extrema mundi apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulam mordere perhibetur. Ungulam quippe equi mordere est extrema saeculi feriendo contingere, ut cadat ascensor ejus retro.

41. Ascensor equi est, quisquis extollitur in dignitatibus mundi; qui retro cadere dicitur, et non in faciem, sicut Saulus cecidisse memoratur. In faciem enim cadere est in hac vita suas unumquemque culpas agnoscere, easque poenitendo deflere. Retro vero, quo non videtur, cadere est ex hac vita repente decidere, et ad quae supplicia ducatur, ignorare.

42. Et quia Judaea, erroris sui laqueis capta, pro Christo Antichristum exspectat, bene Jacob eodem (0283B)loco repente in electorum voce conversus est, dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine, id est, non sicut infideles Antichristum, sed eum qui in redemptionem nostram 354 venturus est, verum credendo fideliter Christum.

43. Gad accinctus praeliabatur ante eum. Iste Gad accinctus personam Domini exprimit, qui in primo adventu humilitatis suae ante adventum Antichristi praeliaturus occurrit. Accinctus gladio verbi sui circa femur potentissime (Psalm. XLIV), quo inimicos divisit, id est, filium a patre, filiam a matre, nurum a socru, juxta quod legitur in Evangelio: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X).

44. Quod autem ait ipse, accingetur retrorsum, (0283C)claritas Domini nostri in secundo regno ejus ostenditur, quia cum venerit Antichristus, idem occurret retrorsum, id est, post ejus vestigia Christus celeri adventu progrediens, ut interficiat eum gladio oris sui.

45. Unde et bene idem Gad latrunculus interpretatur, eo quod posterior, id est, secus pedes, quasi latrunculus, rapido atque improviso adventu exsiliat contra apertam Antichristi oppugnationem. Hinc est quod evangelista proclamat, dicens: Quia dies Domini, sicut fur, ita in nocte veniet (I Thess. V). Christus ergo et ante, et retro praeliari contra Antichristum scribitur.

46. Ante eum namque in occulto adventu humifitatis dimicat. Post eum manifestus in gloria majestatis. (0283D)Demonstrat aperte Moyses prophetiam patriarchae hujus specialiter pertinere ad Christum. Sic enim ait: Benedictus, inquit, in latitudine Gad.

47. Quasi leo requievit, cepitque brachium, et verticem, et vidit principatum suum. Agnoscant itaque quis requieverit, sicut leo, nisi Christus in sepulcro suo? Quis confregerit verticem, brachiaque potentium, nisi Redemptor noster, qui humiliavit virtutem, et superbiam excelsorum? Quis vidit principatum (0284A)suum, nisi ille cui datus est principatus, et honor, et regnum?

48. Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Aser, cujus nomen significat divitias, idem Christus est, cujus est altitudo divitiarum, sapientiae, et scientiae, qui propter nos factus est pauper, cum dives esset; cujus panis pinguis factus est, caro scilicet ejus, quae est esca sanctorum. 355

49. Quam si quis manducaverit, non morietur in aeternum. Iste etiam praebet delicias sapientiae regibus, id est qui sensus proprios bene regunt, qui dominantur vitiorum suorum, qui castigant corpora sua, et in servitutem subjiciunt.

50. Nephthalim, quod interpretatur dilatatio, apostolos et praedicatores sanctos significat, quorum (0284B)doctrina in latitudine totius mundi effusa est. Ex hac enim tribu fuerunt apostoli, qui sunt principes Ecclesiarum, et duces, et principes Zabulon, et principes Nephthalim, qui sine dubio ad personam referuntur apostolorum.

51. Ipsi filii excussorum (Psalm. CXXVI), id est, prophetarum, qui in manu Dei potentis positi sunt, et tanquam sagitta excussa pervenerunt usque ad finem terrae. Unde et bene hinc Nephthalim cervus emissus scribitur, quia nimirum apostoli, sive praedicatores Evangelii, veloci saltu exsilientes, in morem cervorum transcendunt implicamenta saeculi hujus. Sicque, excelsa ac sublimia meditantes, dant eloquia pulchritudinis, id est praedicant cunctis gentibus doctrinam Domini Salvatoris.

(0284C) 52. Filius accrescens Joseph. Haec prophetia post passionem Domini paternae vocis imaginem tenuit, quia redeuntem in coelum post victoriam Christum Pater alloquitur dicens: Filius accrescens Joseph, filius accrescens, utique in gentibus. Quia cum ob incredulitatem Synagogae populum reliquisset, innumeram sibi plebem Ecclesiae ex omnibus gentibus ampliavit.

53. Quod et David cecinit, dicens: Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae (Psal. XXI). Filius accrescens decorus aspectu. Omnes enim superat illius pulchritudo, juxta quod in Psalmis et de ipso canitur: Speciosus forma prae filiis hominum (Psalm. XLIV). Filiae discurrerunt super murum, id est, gentes, vel Ecclesiae, quae crediderunt (0284D)in Christum.

54. Haec super soliditatem fidei, quasi super murum, amore pulchritudinis Christi accensae discurrunt, ut verum sponsum per contemplationem aspiciant, et osculo charitatis illi copulentur, et adhaereant. Sed objurgati sunt eum, quando falsis testimoniis calumniantes, Sanctum Domini opprimere Synagogae populi tentaverunt. Invideruntque illi, habentes jacula; neque enim quisque in 356 (0285A)Joseph conjecit sagittam, vel aliquod vulneris telum; sed hoc specialiter evenit in Christo.

55. Sedet in forti arcus ejus. Christus enim arcum suum et arma pugnandi posuit in Deo, qui fortis est propugnator, cujus virtute conciditur omnis nequitia perfidorum. Et dissoluta sunt vincula brachiorum ejus, quibus fratres ad Pilatum eum vinctum duxerunt, vel quibus eum suspensum ligno crucifixerunt. Rescissa sunt enim per manus Jacob, hoc est, per manum omnipotentis Dei Jacob, ex cujus ore ipse Dominus bonus pastor egressus est, lapis et firmitas credentium in Israel.

56. Deus patris tui erit adjutor tuus. Quis adjuvit Filium, nisi solus Pater? qui dixit: Jacob puer meus, suscipiet eum anima mea. Et omnipotens benedicet tibi (0285B)benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum. Universa enim subjecit ei coelestia per benedictionem abyssi coeli, et terrena per benedictionem jacentis deorsum, ut omnibus angelis et hominibus dominetur.

57. Benedictionibus uberum, sive duorum Testamentorum, quorum altero nuntiatus est, altero demonstratus, sive benedictionibus uberum Mariae, quae vere benedicta erat, quia eadem sancta virgo Domino potum lactis immulsit. Unde illa mulier in Evangelio ait: Benedictus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti (Luc. XI).

58. Benedictionibus uberum et vulvae. Etiam hic benedicitur vulva ejusdem matris, illa utique virginalis, quae nobis Christum Dominum edidit, de quo (0285C)partu per Jeremiam dicitur: Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te (Jerem. I). Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus fratrum tuorum. Benedictiones, inquit, patris tui coelestis, quae datae sunt tibi a summo coeli, et abyssi confortatae sunt, id est, praevaluerunt benedictionibus fratrum tuorum.

59. Ultra omne enim sanctorum meritum patriarcharum, sive prophetarum, convaluit benedictio omnipotentis Patris in Filio: 357 ita ut nullus sanctorum ei aequetur. Donec venerit desiderium collium aeternorum. Colles isti sancti sunt, qui Christi adventum prophetantes, magno cum desiderio incarnationem ejus exspectaverunt, de quibus et Dominus dicit: Quia multi justi et prophetae cupierunt (0285D)videre quae videtis (Matth. XIII, 17). Hi ergo sancti dicti sunt colles propter excellentiam sanctitatis.

60. Qui etiam aeterni vocantur, quia vitam consequuntur aeternam, nec intereunt cum mundo, sed esse creduntur aeterni. Fiant in capite Joseph; omnes scilicet benedictiones istae super caput Christi ponuntur, (0286A)quas incarnatus accepit. Et super verticem Nazaraei; de quo scriptum est: Quia Nazaraeus vocabitur (Matth. II), id est, sanctus Dei inter fratres suos, quia est caput omnium eminens universorum sanctorum, quos etiam et fratres vocat in Psalmis.

61. Benjamin lupus rapax, mane comedens praedam, ad vesperam dividet spolia. Quibus dictis apostolus Paulus designatur, de Benjamin stirpe progenitus, qui mane rapuit praedam, id est, in primordiis fideles, quos potuit, devastavit. Vespere autem spolia divisit, quia fidelis postmodum factus sacra eloquia audientibus discretione mirifica dispensavit: legimus quemdam ex doctoribus ad urbem Jerusalem ea quae de Benjamin scripta sunt referentem. Benjamin, inquit, filius doloris interpretatur.

(0286B) 62. Hic sorte haereditatis eum locum accepit, in quo terrena est Jerusalem, quae nunc propter incredulitatem abjecta est, atque repulsa. Haec enim in filiis sub persona Benjamin designatur. Nam sicut Benjamin ultimam consequitur benedictionem, ita et idem populus ultimus est salvandus, postea quam plenitudo gentium introierit.

63. Dicitur enim Benjamin lupus rapax. Lupus, scilicet, quia ipse populus effudit sanguinem prophetarum, atque justorum. Rapax autem propter multam aviditatem dicitur. Ex multa enim fame verbi Dei et inedia veniet; rapax, quia et ipse violenter diripuit regnum Dei. Hic autem mane comedit praedam. Mane illud creditur tempus, quo legem accepimus. Tunc enim mundo prima quaedam illuminatio (0286C)scientiae data est. Comedit autem mane 358 quia lege, quam accepit, edit adhuc, et meditatur, licet sequens legem justitiae in legem fidei non pervenerit.

64. Ad vesperam autem dividet spolia. Vespera est illud tempus novissimum, quo convertetur. Tunc ergo dividet escam, quia tunc intelliget dividendam esse litteram a spiritu, et tunc cognoscet quia littera occidit, spiritus autem vivificat. Quia ergo jam per gratiam Domini illuminatus incipit legis spiritualia dividere, ac separare a corporibus, ideo dicitur ad vesperam dividet escam, quod tota die in lege meditans ante non fecit.

65. Quaeritur autem de Jacob cur omnes quos de liberis et de ancillis genuit aequali honore filios et (0286D)haeredes constituerit, nisi ut ostenderet quod Christus Dominus omnibus gentibus, quae per fidem corpori ejus conciliantur, cunctis pari honore et gloria habitis, coelestia praemia largiatur? nec est discretio, Judaeus an Graecus, barbarus an Scytha, servus an liber sit, quia per omnia et in omnibus Christus.

(0287A) 66. Properea enim figuram servi Salvator noster et Dominus induit, et pro libero et servo servivit, ut omnibus credentibus in se aequale donum bonorum coelestium largiatur. Nec praefertur apud illum qui secundum carnem nobilior sit. Quicunque enim (0288A)fidem Domini promeretur, nullis maculis carnalis nativitatis offuscatur. Nam hoc ita futurum etiam per Prophetam significatur, dicente Domino: Erit in novissimis diebus, effundam de spiritu meo super omnem carnem.

IN EXODUM. 359 PRAEFATIO. (0287A) 1. Quaedam mysteria ex libro Genesis, et obscuriora rerum gestarum, quae allegoricis sunt obtecta figuris, ex libris majorum breviter excepta perstrinximus.

(0287B)2. Nonnulla vero sequentis legis typica et figurata mysteria singillatim ex litteris sanctorum virorum sublata subjungimus, pauca scilicet ex eorum stylo promentes.

3. Nam omnia legis quis poterit indagare, quae tam immensa sunt, ut nec juxta historiae textum explicari facile possint? Proinde tantum secuti sumus, quantum contiguo operi sufficiendum putavimus, ne libellus excedat modum, nec lector incurrat fastidium.

CAPUT I. De septuaginta animabus 1. Primo omnium septuaginta animae cum Jacob introierunt in Aegyptum. Septuaginta discipuli ad (0287C)praedicandum verbum Dei totum mittuntur in mundum.

2. Aliter hae septuaginta animae, quae in Aegyptum ingressae sunt, mystice in numero remissionis accipiuntur, scilicet ut huic 360 saeculo, quod per Aegyptum figurabatur, post tanta peccata et sacrilegia donaretur remissio peccatorum. Aegyptus enim hic mundus esse figuraliter multis prophetarum vocibus approbatur.

CAPUT II. De morte Joseph. 1. Mortuo Joseph, et fratribus ejus, creverunt filii Israel, et invaluerunt nimis. Sic et noster verus Joseph, postquam pro omnibus gustavit mortem, per quam destruxit diabolum, qui habebat mortis (0287D)imperium, multiplicatus est fidelium populus. Nisi enim, sicut ipse ait, cecidisset granum frumenti in terram, et mortuum fuisset (Joan. XII), non utique fructum hunc plurimum totius orbis terrae Ecclesia attulisset.

CAPUT III. De afflictione populi. (0288A) 1. Affligit Pharao filios Israel luto, et latere. Israel similitudo est populi nostri. Pharao autem est diaboli, qui imposuit jugum gravissimum servitutis (0288B)ex luto et latere operari; id est, terrenis et lutulentis operibus incubare, admistis etiam paleis, hoc est, levibus et irrationabilibus factis, ut his vitiorum actibus populum Dei comprimere, et pectora omnium muro incredulitatis posset occludere, ut nemo esset, qui regnum ejus aut disperderet, aut vinceret.

CAPUT IV. De masculorum nece. 1. Jubet quoque masculos Pharao occidi, et feminas vivere. Sic 361 diabolus ne robur fidei praevaleat conatur, ut interfectis virtutibus vitia remaneant, fortissimosque et viriles animi sensus, unde coelestia sapimus, et divina, id est, rationem, prudentiam, constantiam, innocentiam et fidem in homine (0288C)occidere; et illud in eo vivere, quod femineum, quod imbecillum, et fragile, et pronum ad vitia cernitur, id est, ambitionem, vinolentiam, libidinem, iracundiam, crudelitatem, furorem, et caetera his similia, quae in feminarum figura sunt.

CAPUT V. De inventione Moysi. 1. Deinde Moyses ad ripam fluminis expositus reperitur, et Dominus, cujus Moyses typum induerat, ad flumen lavacri, et ad aquam baptismatis a credentibus invenitur. Plorabat infans, quia Christus Dominus veteris hominis, quem induerat, peccata deflebat; unde ad resuscitandum Lazarum flevit, Judaeorum deplorans perfidiam.

2. Filia Pharaonis descendens ad lavacrum fluminis, collegit infantem. Ecclesia ex gentibus lavacri (0288D)salutaris sanctificationem desiderans, Christum excepit a Synagoga matre carnali expulsum, quasi infantem. Quia tunc parvulus videbatur, cum in homine cerneretur.

3. Invenit illa Moysen inclusum in vasculo thibi, (0289A)quod ex multis agrestibus virgulis fit. Invenit Ecclesia Christum reconditum in cordibus sanctorum, qui in unitatem sui contexti ex multorum fratrum membris, omnes unum in Christo corpus effecti sunt; et eum religiosa observatione suscipientes tuentur. 362

CAPUT VI. De occiso Aegyptio. 1. Interea Moyses peregrinum fratrem, ab Aegyptio injuriam patientem, inultum esse non ferens defendit, et eumdem Aegyptium occidit. Cujus figura facillime occurrit, injuriosum in hac peregrinatione diabolum a Domino Christo, nobis defensis, occidi.

2. Quod vero in sabulo arenae obruit interemptum, manifestum est ejus jam morticinam praesentiam in eis latere, qui non habent stabile fundamentum. (0289B)Unde et Ecclesiam Dominus in petra aedificat, et eos qui audiunt verbum ejus, et faciunt, comparat prudenti viro, qui aedificat domum suam supra petram, ne tentationibus cedat et corruat.

3. Illos autem, qui verbum audiunt, et non faciunt, comparat stulto aedificanti super arenam, cujus tentata domus ruinam efficit magnam (Matth. VII).

CAPUT VII. De igne in rubo. 1. Deinde, dum pasceret Moyses oves Jethro soceri sui, vidit ardere rubum, et non comburi. Apparuit in rubo Dominus Moysi, mittens eum ad gentem, quam praesciebat iniquam futuram. Et erat flamma in rubo, id est, in spinis, et rubus non cremabatur. (0289C)Rubus spinae peccatorum Judaicorum. Flamma in rubo verbum Dei.

2. Quod ergo illis lex data est, flamma erat in rubo. Quod data lege non sunt consumpta peccata, rubus nec sub igne concremabatur. Alii in rubo flammante, et non urente, Ecclesiam intelligunt inflammari persecutionibus, et eam, loquente Domino in illa, non perire. 363

3. Quod vero Dominus Moysi in eodem rubo apparuisse legitur, ostendit non alibi quam in Ecclesia eum credentibus apparere. In qua nullus digne consistere vel Deum videre potest, nisi qui cuncta terrena et mortalia deposuerit vitia, quod significabant illa Moysi calceamenta deposita.

4. Habet quippe et aliam figuram id quod Moyses discalceari jubetur. Veterum namque consuetudo (0289D)erat ut si sponsus sponsam rupudiare vellet, discalcearetur ille, et hoc esset signum repudii. (Deut. XXV.) Proinde Moyses discalceari jubetur, ne ad Ecclesiam (0290A)quae in rubo significabatur, quasi sponsus calceatus accederet.

5. Hoc enim Christo servabatur, qui verus sponsus erat, de quo dicit Joannes: Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti (Joan. 1). Utique sicut dictum est Josue et Moysi. Hebraei autem dicunt propterea in rubo apparuisse Deum Moysi, et non in alio ligno, ne forte sculperent in eodem Judaei idolum. Semper enim Deus abstulit illis occasionem idololatriae.

CAPUT VIII. De virga in serpentem versa. 1. Mittitur dehinc Moyses ad liberandum populum Israel. Qui dicit Domino: Quod signum habebo, ut credant mihi, quia tu me misisti? et Dominus ad illum: (0290B)Projice, inquit, virgam, quam in manu gestas, in terram. Et projecit, et facta est serpens. Et expavit Moyses, et fugit. Et ait illi Dominus: Apprehende caudam ejus, et apprehendit, et facta est iterum virga.

2. Quid hoc significat? serpens quippe persuasit homini mortem. Ergo mors a serpente. Virga itaque in serpente, Christus in morte. Et tamen expavit, et fugit Moyses. Quid est ab illo 364 serpente fugisse Moysen, nisi quod legitur in Evangelio factum? mortuus est Christus, expaverunt discipuli, et ab illa spe in qua fuerant recesserunt.

3. Sed quod dictum est: Apprehende caudam ejus, quid est cauda, nisi posteriora? hoc significavit: Posteriora mea videbis. Primo enim factus est serpens (0290C)sed, cauda apprehensa, facta est virga, quia primo occisus est, postea, peractis omnibus, ad id, quod fuerat, resurgendo reversus est, ubi per vitae reparationem, morte consumpta, nihil in eo serpentis apparuit.

4. Est etiam in cauda serpentis saeculi finis, quia sic mortalitas Ecclesiae per lubrica temporum volvitur; alii eunt, alii veniunt per mortem, tanquam per serpentem; mors enim per serpentem seminata est. Sed fine novissimo velut cauda saeculi redimus ad manum Dei, atque apprehensi reparabimur, et, novissima inimica morte destructa, resurgentes in dextera Dei virga regni erimus.

CAPUT IX. De manu Moysis leprosa. 1. Item datur aliud signum Moysi, Mitte, inquit, (0290D)manum in sinum tuum, et misit. Produc, inquit, eam. Et produxit, et inventa est alba, id est, immunda; albor enim in cute lepra est, non candor. Ipsa enim (0291A)haereditas Dei, id est, populus, ab eo foras missus, immundus factus est. Sicut scriptum est de ea: Ut quid avertis faciem tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo (Ps. LXXIII, 11)? Sed quid illi ait? Revoca eam in sinum tuum. Revocavit, et reversa est ad colorem suum.

2. Sic et plebs Judaea nunc aliena est a sinu Dei, et foris immunda remansit; sed revocabit eam, et redibit ad pristinum colorem, dum agnoverit Dominum Salvatorem. Nunc enim caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus fiat.

CAPUT X. De aquis conversis in sanguinem. 1. Deinde aquae missae in terram a Moyse vertuntur (0291B)in sanguinem, id est, populi in sanguinis Christi fidem. Aquae enim, ait Apocalypsis, quas vidisti, populi sunt, et gentes (Apoc. XVII). 365

CAPUT XI. De ingressu Moysis ad Pharaonem. 1. Post haec intrant ad Pharaonem Moyses et Aaron petentes viam trium dierum profiscisci in deserto populum Israel, et ibi sacrificare Domino Deo. Quae est via trium dierum, quae nobis incedenda est, ut exeuntes de Aegypto pervenire possimus ad locum in quo immolare debeamus? Via ista Christus est, qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV).

2. Quae via triduo nobis incedenda est. Qui enim confessus fuerit Dominum Jesum in ore suo, et crediderit in corde suo quod Deus suscitavit eum a mortuis (0291C)tertia die, salvus erit. Haec est ergo tridui via, per quam pervenitur ad locum in quo Domino immoletur et reddatur sacrificium laudis. Abominationes, inquiunt, Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro.

3. Oves quippe Aegyptii edere dedignantur; sed quod abominantur Aegyptii, hoc Israelitae Deo offerunt, quia simplicitatem conscientiae, quam sapientes hujus saeculi, hoc est, cives Aegyptii, quasi fatuitatem deputant, hanc justi Deo in sacrificium immolant, et per id Deo placere procurant, quod saeculo et mundo abjectum et contemptibile esse considerant, secundum Apostolum, qui ait: Nam quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes (I Cor. I).

4. Ex quo autem coepit loqui Moyses ad Pharaonem, (0291D)affligitur magis populus Dei. Ex quo in animam hominis sermo Dei 366 perlatus fuerit, acrius callidus hostis consurgit, et majora vitia, quibus vincatur, immittit. Prius vero quam veniret sermo, qui argueret vitia, in pace durabant. Sed ubi sermo Dei facere coeperit uniuscujusque discrimen, tunc conturbatio magna consurgit.

CAPUT XII. De virga in draconem versa. (0292A) 1. Projecit deinde Moyses virgam coram Pharaone, et serpens factus devoravit serpentes Aegyptiorum, significans quod verbum caro fieret, qui serpentis diri venena evacuaret per remissionem et indulgentiam peccatorum. Virga est enim verbum Dei rectum, regale, plenum potestatis, insigne imperii.

2. Virga serpens facta est, quoniam qui erat Fliius Dei, ex Deo Patre natus, filius hominis factus est, natus ex virgine, qui quasi serpens exaltatus in crucem, medicinam vulneribus infudit humanis. Unde ipse Dominus ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. III).

(0292B) 3. Virga enim Moysi, in draconem conversa, magorum absorbuit virgas; et Christus post gloriae suae dignitatem factus est obediens usque ad mortem, et per ipsam mortem carnis consumpsit aculeum mortis, attestante propheta: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne (Osee XIII).

CAPUT XIII. De obduratione Pharaonis. 1. Induravit Dominus cor Pharaonis, scilicet quia diabolum ita induravit post peccatum, ut poenitentiae compunctione nunquam emolliatur, sicut in Job de eo scriptum est: Indurabitur, quasi lapis (Job. XLI). 367

CAPUT XIV. De decem plagis. 1. Dehinc inferuntur plagae in Aegyptum. Licet (0292C)illa in Aegyptiis corporaliter gesta sunt, spiritualiter tamen nunc geruntur in nobis. Aegyptus namque saeculi forma est. Prima plaga, in qua primo aquae vertuntur in sanguinem. Aquae Aegyptiae erratica, et lubrica philosophorum sunt dogmata.

2. Quae merito in sanguinem vertuntur, quia in rerum causis carnaliter sentiunt. Sed ubi crux Christi mundo huic lumen veritatis ostendit, hujusmodi eum correptionibus arguet, ut ex qualitate poenarum proprios agnoscat errores.

3. In secunda vero plaga ranae producuntur, quibus indicari figulariter arbitrantur carmina poetarum, qui inani quadam, et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus mundo huic deceptionis fabulas intulerunt. Rana est enim loquacissima vanitas; (0292D)ad nihil enim aliud animal ipsum utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit.

4. Post haec cyniphes producuntur. Hoc animal quidem pennis suspenditur per aera volitans; sed ita subtile est, et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. Corpus autem cui insederit acerbissimo (0293A)terebrat stimulo, ita ut quem volantem quis videre non valet, sentiat statim stimulantem.

5. Hoc ergo animalis genus subtilitati haereticae comparatur: quae subtilibus verborum stimulis animas terebrat, tantaque calliditate circumvenit, ut deceptus quisque nec videat, nec intelligat, unde decipiatur. Quod vero in tertio signo magi cessaverunt dicentes: Hic digitus est Dei; magi illi typum haereticorum atque animositatem habuerunt. 368

6. Declarat hoc Apostolus, dicens: Sicut Jannes, et Mambres restiterunt Moysi, sic et hi resistunt veritati; homines mente corrupti, et reprobi circa fidem, sed ultra non proficient. Dementia eorum manisfesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III, 8). Hi (0293B)autem, qui per ipsam corruptionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt, fatentes sibi adversum esse Spiritum sanctum, qui erat in Moyse.

7. Tertio enim loco ponitur Spiritus sanctus, qui est digitus Dei. Unde et illi deficientes in tertio signo, dixerunt: Digitus Dei est hic. Sicut autem conciliatus et placatus Spiritus sanctus praestat requiem mitibus et humilibus corde, ita contrarius adversus immites ac superbos inquietudinem exagitat, quam inquietudinem muscae illae brevissimae significaverunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic.

8. Quarto loco muscis Aegyptus percutitur. Musca enim nimis insolens et inquietum animal est, in qua (0293C)quid aliud quam insolentes curae desideriorum carnalium designantur? Aegyptus ergo muscis percutitur, quia eorum corda qui hoc seculum diligunt desideriorum suorum inquietudinibus feriuntur.

9. Porro Septuaginta interpretes cynomyiam, id est, caninam muscam posuerunt, per quam canini mores significantur, in quibus humanae mentis voluptas et libido arguitur carnis. Potest quidem hic locus significare etiam per muscam caninam forensem hominum eloquentiam, qua veluti canes alterutrum se lacerant.

10. Jam vero quinto in loco animalium nece, vel pecudum Aegyptus verberatur. Vecordia in hoc arguitur, stultitiaque mortalium, qui, tanquam irrationabilia pecora, cultum et vocabulum Dei imposuerunt (0293D)figuris, non solum hominum, sed et pecudum, ligno et lapidibus impressis, Ammonem Jovem in ariete venerantes, et Anubem in cane, Apin quoque colentes in tauro, et caetera quoque quae Aegyptus deorum suorum portenta miratur; et in quibus cultum credebant inisse divinum, in his viderunt miseranda supplicia. 369

11. Ulcera post haec et vesicae turgentes cum fervore sexto in verbere producuntur. In ulceribus (0294A)arguitur dolosa hujus saeculi et purulenta malitia, in vesicis tumens et inflata superbia, in fervoribus ira ac furoris insania. Hucusque enim talia per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur.

12. Post haec vero verbera veniunt de supernis, scilicet voces, tonitrua, et grando, et ignis discurrens. In tonitruis enim increpationes, ac divinae correptiones intelliguntur, quia non cum silentio verberat; sed dat voces, et doctrinam coelitus mittit, per quam possit culpam suam castigatus agnoscere mundus.

13. Dat et grandinem, per quam tenera adhuc vastentur nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos, quos debeat ignis ille depasci. (0294B)De quo dicit Dominus: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII). Per hunc enim ignem incentiva voluptatis et libidinis consumuntur.

14. Quod autem locustarum octavo in loco fit mentio, putatur a quibusdam per hoc genus plagae dissidentis a se et discordantis humani generis inconstantia confutari. Alio quoque sensu locustae pro mobilitate levitatis accipiendae sunt, tanquam vagae et salientis animae in saeculi voluptates.

15. Nona plaga tenebrae factae sunt, sive ut mentis eorum caecitas arguatur, sive ut intelligant divinae dispensationis et provindentiae obscurissimas esse rationes. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum (Psalm. XVII), quas illi audacter et temere perscrutari cupientes, et alia ex aliis asserentes, in crassas (0294C)et palpabiles ignorantiae tenebras devoluti sunt.

16. Ad ultimum delentur primogenita Aegyptiorum, sive principatus, et potestates, et mundi rectores tenebrarum harum, sive auctores et inventores falsarum, quae in hoc mundo fuerunt, religionum, quas Christi veritas cum suis exstinxit et delevit auctoribus.

17. Porro quod sequitur: In diis eorum faciam judicium, illud Hebraei autumant, quod nocte qua egressus est populus omnia in Aegypto templa destructa sunt, sive motu terrae, sive tactu fulminum. Spiritualiter autem dicimus, quod egredientibus nobis ex 370 Aegypto errorum idola corruant, et omnis perversorum dogmatum cultura quatiatur.

CAPUT XV. De Pascha. (0294D) 1. Interea fit pascha: in occisione agni occiditur Christus, de quo in Evangelio dicitur: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Vespere immolatur agnus, in vespera mundi passus est Dominus. Prohibentur qui pascha faciunt ossa frangere; non franguntur in cruce ossa Domini, attestante evangelista, qui ait: Os ejus non comminuetis (Joan. (0295A)19). Sanguine agni illiniuntur Israelitarum postes, ne vastator angelus audeat inferre perniciem.

2. Signantur signo dominicae passionis in frontibus fideles populi ad tutelam salutis, ut hi soli ab interitu liberentur, qui cruore dominicae passionis corde et fronte signati sunt, qui etiam opere loquuntur: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Unde et appellatur ipsa solemnitas Phase, quod nos transitum possumus vocare, eo quod de pejoribus ad meliora pergentes, tenebrosam Aegyptum derelinquimus.

3. Quod autem ait de agni illius esu: Omnis alienigena non comedet ex eo, et in una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, hoc de Christi corporis sacramento, cujus agnus ille figuram obtinuit, (0295B)proprie tenetur scriptum: cujus corpus et sanguis in una domo, id est, in una Ecclesia vesci praecipitur, nec efferri foras, in plebibus scilicet haereticorum, quae ab eadem Ecclesiae catholicae unitate foris vagantur.

CAPUT XVI. De thesauris Aegyptiorum. 1. Praecepit dehinc populo Deus per Moysen, ut ab Aegyptiis sibi commodata peterent, quae auferrent. Sicque Moyses et populus proficiscens, auro et argento spoliavit Aegyptios jussu Domini Dei, nihil injuste jubentis.

2. Quid ergo haec praefiguraverint, nisi quod in auro, et argento, ac veste Aegyptiorum significatae sunt quaedam doctrinae, 371 quae ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur? Sed sive (0295C)hoc significet, sive illud, quod ex ipsis gentibus animae pretiosae, tanquam vasa aurea et argentea cum suis utique corporibus, quod vestes significant, adjunguntur populo Dei, ut simul de hoc saeculo, tanquam de Aegypto, liberentur.

CAPUT XVII. De azymis. 1. Quod vero ait, fermento sublato, sic profectos esse filios Israel de Aegypto, hoc et a nobis modis omnibus, si fieri potest, elaborandum est, ut exeuntes a saeculi hujus illecebris, non ambulemus in fermento veteris malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis, quod est in novi hominis conversatione, relicto pristino homine cum vitiis suis.

(0295D)Et illi quidem septem diebus azyma comedebant. Nos vero si simpliciter, et pure versemur in his septem diebus, quibus mundus iste peragitur, qui semper in suo ordine revolvuntur, et quotidie, nobis agnus occiditur, et pascha quotidie celebratur, si fermentum malitiae, et nequitiae non habemus, si innovati, nihil ex veteris corruptionis malitia facere delectemur.

3. Nam quid est aliud fermentum, nisi corruptio naturae? quod et ipsum prius a naturali dulcedine recedens, (0296A)adulterino acrore corruptum est. In hac nobis praecipitur mansione, ut semper egressionis ex Aegypto memores simus, ut celebremus pascha, id est, transitum nostrum de prioribus ad meliora, et primogenita nostri uteri, id est, nostrorum operum cunctarumque virtutum principium Domino consecremus.

CAPUT XVIII. De columna ignis, et nube. 1. Jam tunc videtur Dominus nocte in columna ignis, et per diem 372 in columna nubis, praecedens populum, et dux itineris factus. Nubes ista praecedens Christus est: idem etiam columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram. Per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident (0296B)videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX, 39).

2. Potest et sic non incongrue accipi, quod Christi sacramentum tanquam in die manifestatum est in carne, tanquam in nube; in judicio vero, tanquam in terrore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio saeculi tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis.

CAPUT XIX. De divisione maris 1. Sequentibus inde Aegyptiis, percutit Moyses virga aquas, et transierunt filii Israel per medium mare Rubrum. Quid mare Rubrum, nisi baptismus est Christi sanguine consecratus? Hostes sequentes cum rege, qui a tergo moriuntur, peccata sunt praeterita, (0296C)quae delentur, et diabolus, qui in spirituali baptismo suffocatur. Premunt quidem Aegyptii; urgent et instant peccata, sed usque ad aquam.

CAPUT XX. De cantico. 1. Post transitum Rubri maris canit canticum populus Deo, Aegyptiis et Pharaone submersis. Non aliter et fideles, postquam de lavacro conscendunt, exstinctis peccatis, hymnum in voce gratulationis emittunt, dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est; equum et ascensorem projecit in mare.

2. Quod tamen melius et dignius ille dicit qui habuerit tympanum in manu sua, sicut Maria, id est, carnem suam crucifixerit cum vitiis et concupiscentiis (0296D)(Gal. V), et mortificaverit membra sua quae sunt super terram (Coloss. III).

3. Jam dehinc ducitur post maris transitum populus per desertum. Baptizati scilicet omnes per mundum, non perfruentes promissa patria; sed quod non vident, sperando, et per patientiam 373 exspectando, tanquam in deserto sunt, et illic laboriosae et periculosae tentationes, ne revertantur corde in Aegyptum, nec ibi tandem Christus deserit, nam et illa columna non recedit.

CAPUT XXI. De aquis amaris. (0297A) 1. Egresso populo de mari Rubro, occurrit eremus, in qua tribus diebus ingredientes non habuerunt aquam, et pervenerunt ad fontem Marah, qui ex amaritudine nomen accepit. Murmurat populus videns aquas, et potare non sustinens. Mittit lignum Moyses in aquas, et factae sunt dulces. Intellige amaras aquas occidentis litterae et legis habere figuram.

2. Quibus si immittatur confessio crucis, et passionis dominicae sacramentum jungatur, tunc efficitur aqua Marae suavis, et amaritudo litterae vertitur in dulcedinem intelligentiae spiritualis. Unde et scriptum est: Constituit Dominus populo suo legem, et judicia, et tentavit eum.

(0297B) 3. Alio quoque sensu, quod aquae Marae, ligno in se suscepto, dulcescunt, indicium erat amaritudinem gentium per lignum crucis Christi in usum dulcedinis quandoque esse vertendam.

4. Sciendum vero juxta superiorem sensum, quod primum ductus est Israel ad aquas salsas et amaras, et ligno monstrato a Domino dulcibus effectis, postea venitur ad fontes. Primo enim ducitur populus Israel ad litteram legis, in qua donec permanet, de amaritudine recedere non potest.

CAPUT XXII. De duodecim fontibus. 1. Cum ergo per lignum vitae dulcis fuerit effecta, et intelligi 374 lex spiritualiter coeperit, tunc de Veteri Testamento transitur ad novum, et venitur ad duodecim (0297C)apostolicos fontes. Ubi arbores erant septuaginta palmarum. Non enim duodecim soli apostoli fidem Christi praedicaverunt, sed et alii septuaginta missi ad praedicandum verbum Dei referuntur, per quos palmas victoriae Christi mundus agnosceret.

2. Siquidem et isti duodecim fontes, septuaginta palmarum arbores irrigantes, apostolicam gratiam praefigurant, populos in septenario numero decuplato rigantem, ut per septiforme Spiritus donum legis decalogus impleatur.

CAPUT XXIII. De cibis alitum, et manna. 1. Murmurat interea populus in deserto propter famem, et conversus procul in nube respexit gloriam Dei. Aspexitque vespere coturnicem, et mane diei alterius (0297D)manna. Quid enim per volucrum escas, nisi praedicationes divinitus missae intelliguntur? Quae (0298A)transcurrunt per verba sonantia, quasi per aerem volatilia pennata, quibus per fidem pascuntur hi qui ad patriam regni coelestis pervenire contendunt.

2. Potest quidem et volucrum esca veteris significare legis eloquia, quae plebem carnalem, tanquam carne, alebat per verba divinitus missa, quasi per volatilia. Unde et vespere dantur, quia cuncta quae carnaliter illis concessa sunt finem erant habitura.

3. Manifestato autem lumine fidei datur manna populo. Manna utique, quod est Christus, qui tanquam panis vivus de coelo descendit, qui per nubes evangelicas universo orbi pluitur, non jam 375 murmuranti populo, et tentanti Synagogae, sed credenti et in illo spem ponenti datur Ecclesiae. Hoc est autem manna indeficiens, hic est panis coeli, et verus cibus (0298B)angelorum, quo Dei verbum corruptibiles incorruptibiliter pascit, quod ut manducaret homo, caro factum est, et habitavit in nobis.

4. Quo etiam qui vescuntur, spiritualiter vivunt. Nam illi veterem figuram carnaliter accipientes mortui sunt. Non incongrue per manna etiam coelestia significantur eloquia. Unde et interpretatio nominis sic sonat; manna enim interpretatur, quid est hoc? Cum enim audimus legem Dei recitari in ecclesia, interrogamus doctores dicentes: Quid est hoc? Hoc autem manna minutum erat, sicut semen coriandri, et suave. Quid verbo Dei minutius? quidve subtilius? aut quid dulcius et suavius eloquiis Dei, quae sunt super mel et favum (Psalm. CXVIII)?

5. Sed quid est quod sexta die duplum colligi jubetur, (0298C)quod etiam sufficiat in Sabbato? Sexta dies ista est sexta aetas mundi, in quo nunc sumus. In hac ergo duplum colligit, qui propter spem vitae aeternae verbum Dei audit et facit; in hac duplum recondit, qui bene vivit, et aliis misericordiam praebet.

6. Quod et reponebatur pro sabbato, non corrumpebatur. Bona enim opera facta propter futuram requiem in futuro saeculo permanent. Qui vero infideles erant, et praeter causam Sabbati servabant de manna, ebulliebant ex eo vermes, et computrescebat; sic et qui propter praesentem vitam et amorem saeculi thesaurizant, his ille vermis ebullit qui nunquam moritur. Isti sunt vermes quos generat avaritia, et divitiarum caeca cupiditas his qui habent pecunias, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt ab (0298D)eis viscera sua.

7. Sed et iis qui post susceptum verbum Dei peccant, (0299A)efficitur ipsum verbum Dei vermis, qui eorum semper conscientiam fodiat, et arcana pectoris rodat. Quanquam et vermis sit Christus, 376 ipso loquente: Ego autem sum vermis, et non homo (Psalm. XXI). Sicut enim ipse est aliis in ruinam, aliis in resurrectionem, ita et ipse in manna fidelibus quidem dulcedo mellis, infidelibus vermis efficitur.

CAPUT XXIV. De petra virga percussa. 1. Post manna queritur populus sub ardore sitis, et fons de petra erupit. Eadem autem petra, quae percussa aquam evomuit, Christi figuram habuit. Quo aperto, aquae cunctae fluxerunt, ad quem velut virga lignum passionis accessit, ut emanaret credentibus gratia. Percussa enim petra fons manavit. Percussus (0299B)in cruce Christus sitientibus lavacri gratiam, et donum Spiritus sancti effudit.

2. Petram enim istam figuram habuisse Christi probat Apostolus, cum dixit: Bibebant autem de spirituali consequenti eos petra, petra autem erat Christus. Quod autem sitiens populus propter aquam murmurat adversus Moysen, et propterea jubet ei Deus ut ostendat eis petram, de qua bibant, quid hoc significat, nisi quia si quis est qui legens Moysen murmurat adversus eum, et displicet ei lex quae secundum litteram est scripta, ostendit et Moyses petram, qui est Christus, et adducit eum ad ipsam, ut inde bibat, et reficiat sitim suam?

CAPUT XXV. De pugna Amalech. (0299C)1. Post haec Moyses ascendit in montem, Josue contra Amalech militat, tenet virgam Moyses, brachiaque sua in modum crucis extendit. Sicque hostis, id est, diabolus, vitam coelestis patriae intercludere molitus, signo crucis dominicae superatur. Dum levaret manus Moyses, vincebat Israel; rursus si inclinasset, superabat Amalech. 377 Elevantibus enim nobis actus nostros ad coelum, rectores tenebrarum subjiciuntur.

2. At contra remissis orantes manibus, hoc est, terrenam conversationem sectantes, hostis victor insequitur, sedet Moyses super lapidem, qui in Zacharia septem habebat oculos (Zach. III), et in Samuelis volumine appellatur Lapis adjutorii (I Reg. VII), et utramque manum ejus, Aaron et Hur, quasi (0299D)duo populi, aut duo Testamenta, sustentant.

CAPUT XXVI. De cognato Moysis. 1. Devicto autem Amalech, supervenit Jethro socer Moysis, adducit Sephoram, id est, Ecclesiam, utrumque filium ex utroque populo procreatum. Dat (0300A)Moysi consilium septuaginta seniorum. Audit eum Moyses, et facit quaecunque dicit. Ubi magnae admirationis est, ut Moyses propheta Deo plenus, qui cum Domino facie ad faciem loquebatur, ab homine gentili consilium acciperet, et faceret omnia quaecunque diceret illi, nisi ut formam humilitatis populorum principibus daret, et futuri sacramenti designaret imaginem.

2. Sciebat enim quandoque futurum quod per populum ex gentibus congregatum ea quae in lege deerant, eo suggerente, complerentur, bonumque et spiritualem intellectum afferret ad legem Dei, et sciebat quia audiret eumdem populum lex, et faceret omnia quaecunque diceret, legisque diminutio, suggerente Evangelio, compleretur.

CAPUT XXVII. De ascensione Moysis in montem. (0300B) 1. Successit itaque post haec populus quadragesima septima die egressionis 378 ex Aegypto ad montem Sina, ibique Moyses ascendit ad Dominum, et Dominus ad eum descendit. Mons quippe altitudo contemplationis nostrae est, in qua ascendimus, ut ad ea quae ultra infirmitatem nostram sunt intuenda sublevemur. Sed in hanc Dominus descendit, quia sanctis multum proficientibus parum de se aliquid eorum sensibus aperit.

CAPUT XXVIII. De tonitruis et fulguribus. 1. Jam deinde quinquagesima die post actum pascha data est lex Moysi. Ita et quinquagesima die (0300C)post passionem Domini, quam pascha illud praefigurabat, datus est Spiritus sanctus, promissus Paracletus, descendens super apostolos, et qui cum eis erant, in centum viginti Mosaicae aetatis numero constitutos; et divisis linguis credentium, totus evangelica praedicatione mundus impletus est.

2. Dicitur illic lex scripta digito Dei. Et Dominus dicit de Spiritu sancto: In digito Dei ejicio daemonia. Aspicit illuc cunctus populus voces, et lampades, montemque fumantem, tonitrua, et fulgura, clangoremque buccinae perstrepentem. In vocibus namque et tonitruis clamor praedicantium intelligitur, in lampadibus claritas miraculorum, in sonitu buccinae fortis praedicatio sanctorum.

3. Quae omnia in adventu Spiritus sancti completa (0300D)sunt, quando omnes discipuli Christi in varietate linguarum praeceptis et signis intonuerunt. Interpretatur autem Sinai rubus, quod significat Ecclesiam, in qua et Dominus loquitur Moysi. Quod autem legem daturus Dominus, in igne et fumo descendit, hoc significat, quia et fideles claritatis suae ostensione (0301A)illuminat, et infidelium oculos per fumum erroris obscurat.

4. Quod vero videtur in caligine, hoc significat, quia impii, qui terrena sapiunt, caligine malitiae eum descendentem, id est, 379 in humilitate nascentem, non cognoverunt. Alias in caligine visus legem dedit, quia veritatem suae legis non secuturis infidelibus quasi per caliginem dixit: Ut videntes non videant, et audientes non audiant.

CAPUT XXIX. De decem verbis. 1. Dat igitur inde Dominus Moysi legem innocentiae nostrae, et cognitionis suae. Eamdemque in decem verba constituit, et saxeis tabulis digito suo scripsit. Et haec quidem praecepta ita sunt distributa, (0301B)ut tria pertineant ad dilectionem divinae Trinitatis, septem vero ad amorem fraternum, quibus societas humana non laeditur.

2. Primum Decalogi mandatum ad Deum Patrem pertinet, dum dicit: Dominus Deus tuus Deus unus est. Utique ut haec audiens, unum Deum Patrem colas, et in multos fictos deos fornicationem tuam non effundas. In hoc praecepto prohibetur coli aliqua in figmentis hominum Dei similitudo, non quia non habet imaginem Deus, sed quia nulla imago ejus coli debet, nisi illa quae et hoc est quod ipse, nec ipsa pro illo, sed cum illo.

3. Secundum praeceptum ad Filium pertinet, dum dicit: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Creatura enim mutabilis est, ac propterea (0301C)dicitur: Omnis creatura vanitati subjecta est. Ergo, ne quisquam Filium Dei Verbum, per quod facta sunt omnia, putaret esse creaturam, ideo dicitur: Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui; id est, ne aestimes creaturam esse Filium Dei, quoniam omnis creatura vanitati subjecta est; sed credas eum esse aequalem Patri, Deum de Deo, verum Verbum, per quem omnia facta sunt. 380

4. Tertio praecepto legis insinuatur de observatione Sabbati, quod ad Spiritum sanctum pertinet, cujus dono requies nobis sempiterna promittitur. Nam quia Spiritus sanctus dicitur, in quo nobis requies aeterna promittitur, propterea et septimum diem sanctificavit Deus. In aliis enim diebus operum non est nominata sanctificatio, nisi in Sabbato, (0301D)ubi dicitur: Requievit Deus.

5. Proinde igitur hoc mandatum pertinet ad Spiritum (0302A)sanctum, tam propter nomen sanctificationis, quam etiam propter aeternam requiem ad donum Spiritus sancti pertinentem. Dicitur enim ibi: Memento ut diem Sabbati sanctifices: sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua; septimus autem dies Sabbatum est nomini Dei tui, non facies omne opus.

6. In sex dierum opere sex millium annorum operatio continetur. In septimo vero requies illius beati regni et tempus ostenditur, quod carnaliter Judaei sapientes et celebrantes peccant. Et hoc ne nos ad fidem mendacii fallentis aptemus, clamat per prophetam Deus: Neomenias et Sabbata vestra odivit anima mea (Isai. I).

7. Quomodo ergo sanctificata erunt Sabbata illa, quae odivit Deus? Illud ergo Sabbatum est sanctificatum (0302B)ubi post bona vitae hujus opera requies nobis aeterna promittitur. Ideoque quidquid agimus, si propter futuri saeculi requiem facimus, veraciter Sabbatum observamus, non ut jam in ista vita nos requiescere aestimemus, sed ut omnia quae bene operamur, non habeant intentionem, nisi in requiem sempiternam.

8. Post haec tria praecepta, quae ad Deum pertinent, septenarius succedit numerus mandatorum ad dilectionem proximi pertinens, et incipit ab honore parentum. Quod tamen in ordine quartum est: Honora patrem tuum et matrem tuam. A parentibus enim suis homo aperit oculos, et haec vita ab eorum dilectione sumit exordium. Inde hoc mandatum primum est in septem, sicut et Dominus in Evangelio (0302C)ait: Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum (Matth. XV). 381

9. Sed quomodo primum quod quartum, nisi quia, ut praedictum est, in septenario numero, qui pertinet ad dilectionem proximi, primum est in altera tabula? nam ideo duae tabulae legis datae sunt. Jubetur ergo in hoc praecepto filiis honorare parentes, neque contumeliosos illis existere, sed officio pietatis reverentiam debitam praestare. Nam qui parentibus honorem deferre non novit, quibus parcere poterit, aut quomodo alios diligere poterit, qui suos odit?

10. Quintum: Non occides. Etenim non solum opere perpetrans homicidium facit, sed etiam et qui incurrit in eum esurientem, vel nudum, qui mori possit, nisi indumentum cibumque porrigendo (0302D)subveniat, et idem homicida tenebitur.

11. Sextum: Non moechaberis, id est, ne quisquam (0303A)praeter matrimonii foedus aliid feminis misceatur ad explendam libidinem. Nam specialiter adulterium facit qui praeter suam conjugem ad alteram accedit.

12. Septimum: Non furtum facies, quod est vitium rapacitatis.

13. Octavum: Non falsum testimonium dices, quod est crimen mendacii et falsitatis.

14. Nonum: Non concupisces uxorem proximi tui. In hoc praecepto vetat intentionem adulterinae cogitationis. Nam aliud est facere aliquid tale praeter uxorem, aliud non appetere alienam uxorem. Ideo duo praecepta sunt, Non moechaberis, et, Non concupisces uxorem proximi tui.

15. Decimum: Non concupisces rem proximi tui. In quo praecepto damnat ambitionem saeculi, et refrenat (0303B)concupiscentiam rerum. Itaque horum primum prohibet superstitionem, secundum errorem, tertium interficit saeculi amorem, quartum impietatem, quintum crudelitatem, sextum allidit fornicationem, septimum rapacitatem, octavum perimit falsitatem, nonum adulterii cogitationem, decimum mundi cupiditatem.

16. Inter haec igitur omnia decem praecepta solum ibi quod de Sabbato positum est figurate observandum praecipitur. Quam 382 figuram nos intelligendam, non etiam per otium corporale celebrandam, suscepimus. Reliqua tamen ibi praecepta proprie praecepta sunt, quae sine ulla figurata significatione observantur. Nihil enim mystice significant, sed sic intelliguntur ut sonant. Et notandum quia sicut decem (0303C)plagis percutiuntur Aegyptii, sic decem praeceptis conscribuntur tabulae, quibus regantur populi Dei.

CAPUT XXX. De duabus tabulis. 1. Cur autem in duabus tabulis scripta est lex, nisi aut propter duo Testamenta significanda, aut propter illa duo praecepta dilectionis Dei, et dilectionis proximi, in quibus tota lex pendet et prophetae? Haec enim in tabulis singulis explicata sunt. In una enim tria praecepta ad Dei pertinentia charitatem; in altera vero septem pertinentia ad proximi societatem.

CAPUT XXXI. De lapideis tabulis. 1. Sed cur lapideae eaedem tabulae fuerint, nisi ad (0303D)significandum cor Judaeorum lapideum? Per lapidis insensibilitatem demonstravit duram eorum mentis stoliditatem, de qua propheta dicit: Auferam ab eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum (Ezech. XXXVI).

2. Unde Apostolus: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III). Neque enim (0304A)hoc tabulae carnales volunt, ut carnaliter sapiamus, sed quia in comparatione lapidis, qui sine sensu est, caro sentit, idcirco per lapidis duritiem significatum est cor non intelligens, et per carnalem sensibilitatem significatum est cor intelligens. 383

CAPUT XXXII. De altari de terra. 1. Quod autem additur ibi a Domino: Non facietis vobis deos argenteos et aureos, altare de terra facietis mihi. Altare enim de terra Deo facere est incarnationem Mediatoris sperare; tunc quippe a Deo nostrum munus accipitur, quando in hoc altari nostra humilitas, id est, super dominicae incarnationis fidem posuerit quidquid boni operatur; in altari ergo de terra oblationum munus offerimus, si actus nostros (0304B)dominicae incarnationis fide solidamus.

CAPUT XXXIII. De non sectis lapidibus faciendo. 1. Deinde adjecit: Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris super id cultrum, polluetur. Secti lapides hi sunt qui unitatem scindunt, ac dividunt semetipsos a societate fraterna per odium, vel schismata: tales in corpore suo non recipit Christus, cujus corporis figuram altaris illius constructio obumbrabat.

2. Isti vero non secti lapides, ex quibus altare construi jubetur, hi sunt qui fidei morumque unitate solidantur, de quibus dicit Apostolus: Vos estis lapides vivi, coaedificati in domus spirituales. His non est injectum ferrum, quia incorrupti sunt, et jacula (0304C)maligni ignita non receperunt; quique unum altare faciunt, quia unitatem fidei vel concordiam charitatis sequuntur. 384

CAPUT XXXIV. De non ascendendo ad id per gradus. 1. Non ascendes per gradus ad altare meum, id est, non gradatim unum alio praeferens, ad me pervenies, neque priorem, neque posteriorem tempore discernes, quia divisum et sequestratum unitatis Dominum propitium non habebis. Hoc enim Ariani faciunt, qui inseparabilem Patris, Filii, et Spiritus sancti substantiam dividunt. Jam deinde quamplura legis praecepta dantur, quibus omissis, quae opportuniora sunt dicenda sunt.

CAPUT XXXV. De Hebraeo sex annis serviente. (0304D) 1. Praecipitur enim post haec in lege ut Hebraeus puer, si forte in servitutem devenerit, sex annis serviat, septimo vero anno liber dimittatur. Quod si egredi a servitute noluerit propter uxorem et filios, (0305A)perforabitur auricula ejus subula, et erit servus in saeculum.

2. Hoc de praesenti non dicitur saeculo, sed de futuro, quia in sex aetatibus hujus saeculi servientes, in septimo die, id est, aeterno Sabbato liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi, dum adhuc in saeculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur nobis auricula in testimonium inobedientiae, et cum uxore et filiis nostris, quos praetulimus libertati, id est, cum carne et operibus ejus, jugiter peccati servi erimus in aeternum. 385

CAPUT XXXVI. De talione. 1. Illud vero quid significat, quod in hac lege oculum pro oculo dari jubetur? Oculus enim est (0305B)quisque doctor, tanquam vitae demonstrans iter. Idem autem si intentionem auditoris per aliquam perniciosam doctrinam conetur exstinguere, si oculum laedat animae, et intellectum ejus turbet, auferatur necesse est ab Ecclesiae praesulatu, et intellectus ejus turbulentus ac ferox, qui scandalum fidei generat, projiciatur.

2. Sed etsi quis dentem laesit auditoris, per quem Scripturarum cibos comminuebat, et dividens spiritualiter distinguebat, ut subtilem ex his ad interiora animae transmitteret sensum; quisquis ergo hujusmodi evellens dentem conatur a corpore Christi praecidere, auferatur dens illi.

3. De talibus enim dicitur: Dentes peccatorum contrivisti (Psalm. III), siquidem et manus pro manu, (0305C)et pes pro pede deposcitur. Manus est actio operantis, pes est per quem inceditur ad bona opera vel mala. Praecidatur ergo ille qui scandalum facit, non solum in fide, sed etiam in actibus, qui per manum significantur, aut offendiculum praebet, quo pedes intelliguntur.

4. Recipiat etiam combustionem qui combussit, et gehennae fraternam tradidit animam. Per quae signacula ostenditur ut iste percussor, omnibus detruncatus membris, a corpore excidatur Ecclesiae, ut caeteri videntes timorem habeant, et non faciant similiter.

CAPUT XXXVII. De decimis et primitiis offerendis. (0305D) 1. Jubetur quoque inter haec Israeliticus populus decimas frugum, cunctarumque primitias rerum offerre Domino. Spiritualiter 386 quippe primitiae frugum, vel primogenitorum, principia bonorum operum ostendunt, vel ipsam bonam voluntatem, quae prior est opere, quam Pelagiani sibi tribuendo offendunt. Deus autem, dum illa sibi a nobis jubet offerri, indicat ad ipsius gratiam pertinere.

2. In decimis porro Domino offerendis denarius numerus perfectionem significat, quia usque ad ipsum (0306A)numerus crescit; ideoque sicut in primitiis principia voluntatum, ita in decimis consummationes nostrorum operum ad Deum referre praecipimur, a quo et boni operis initium et perfectionis percipimus effectum.

3. Verum quod dixit: Primogenita asini mutabis ove, per asinum quippe hoc loco immunditia, per ovem vero innocentia designatur. Asini ergo primogenita ove mutare est immundae vitae primordia ad innocentiae simplicitatem convertere, ut postquam omnia illa peccator egit, quae ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat quae Dei sacrificio ut munda imponat. Quod vero sequitur: Si non redimes, occidetur, quia nimirum mens immunda, et delictis obnoxia, si non fuerit in melius commutata, (0306B)necabitur morte perpetua.

CAPUT XXXVIII. De vitulo combusto igni. 1. Descendens itaque Moyses de monte cum tabulis, dum audisset populum, quod fuerat ad idola consecratus, indignos eos judicans accipere legem, projecit de manibus suis tabulas, quibus confractis, incendit vitulum quem plasmaverant.

2. Sed quid sibi velit iste vitulus quem fecerunt sibi filii Israel in solitudine? Vel quid significet quod Moyses ipsum vitulum igne combussit, minutatimque concidit, et in aquam aspergens potum populo dedit? Si enim tabulas, quas digito Dei, hoc est, operatione Spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit quia indignos eos quibus eas legeret judicavit; si denique (0306C)ut ab eis 387 ille vitulus penitus aboleretur, incendit eum, et contrivit, et in aquam sparsit, atque submersit, ut quid et potum hunc populo dedit?

3. Quem non excitet factum hoc ad quaerendam et intelligendam propheticam significationem? Occurrat ergo jam intentis mentibus quia diaboli corpus significabatur in vitulo, id est, homines in omnibus gentibus, quibus ad haec sacrilegia caput, hoc est, auctor est diabolus.

4. Aureum praeterea, quia videntur idololatriae ritus velut a sapientibus instituti. De quibus dicit Apostolus: Quoniam cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens (0306D)cor eorum.

5. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum (Rom. I, 21, 22). Ex hac quasi sapientia iste vitulus aureus, qualia solebant Aegyptiorum etiam primates, et tanquam docti homines adorare figmenta.

6. Hoc ergo vitulo significatum est omne corpus, id est, omnis societas gentilium idololatriae deditorum. (0307A)Hanc sacrilegam societatem Dominus Christus illo igne comburit, de quo in Evangelio ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII), ut quoniam non est qui se abscondat a calore ejus, dum in eum credunt gentes, igne virtutis ejus diabolica eis forma solvatur.

7. Totum deinde corpus illud comminuitur, id est, ab illa malae conspirationis conflatione discissum verbo veritatis humiliatur, et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israelitae, id est, Evangelii praedicatores ex baptismo in sua membra, id est, in dominicum corpus transferant: quorum uni Israelitarum, id est, Petro de ipsis gentibus dictum est sic: Macta et manduca (Act. X). Si macta et manduca, quare non etiam, concide et bibe? ita iste vitulus per ignem zeli, (0307B)et aciem verbi, et aquam baptismi, ab eis potius quos absorbere conabatur absorptus est. 388

CAPUT XXXIX. De interfectis tribus millibus. 1. Nunc autem quid etiam propheticae significationis habuerit requirendum est, quod ex eis multos, qui sibi, absente ipso, idolum fabricaverant, sine ulla cujusque necessitudinis distinctione jussit interimi. Facile est autem ut intelligatur hominum illorum interemptione significari vitiorum talium insecutionem, qualibus ad eamdem idololatriam defluxerunt; in talia quippe vitia saevire nos jubet Apostolus, cum dicit: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, luxuriam, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus (0307C)(Coloss. III).

2. De porta vero usque ad portam ire est a vitio usque ad vitium, per quod ad mentem mors ingreditur, cum gladio increpationis discurrere. Sed ipse numerus trium millium interfectorum triplicem formam indicat peccatorum. Omne enim peccatum aut facto, aut verbo, aut cogitatione committitur.

CAPUT XL. De confractione tabularum. 1. Ascendit itaque Moyses denuo in montem. Iterumque dat ei Deus legem in aliis tabulis ad instar priorum praecisis. Sed quid significaverunt eaedem tabulae, quas primum a Domino Moyses accepit, et sine mora confregit?

2. Tabulae illae imaginem demonstrabant priscae (0307D)legis, non post longum intervallum pro populi peccato cessantis. Aliae vero, ad instar priorum iteratim incisae, Novi Testamenti habuere figuram. 389 Istae non franguntur, ut ostenderentur Novi Testamenti eloquia permansura.

(0308A) 3. Unde et merito decem verbis legenda signantur, ut per eumdem numerum figura crucis exprimeretur. Hujus enim formae in decem X littera est. Nam recto uno apice a summo usque ad imum ducitur. Rursum alio non dispari per transversa brachiorum componitur. Unde et ipse ait: Non veni legem solvere, sed implere (Matth. V), utique per passionem crucis, cujus imago fuit in tabulis.

CAPUT XLI. De quadraginta diebus quos jejunavit Moyses. 1. Quid autem sibi velit quod Moyses quadraginta diebus jejunaverit? Cujus actionis quaedam figura est in hujus numeri consideratione; quadragenario enim numero et Moyses, et Elias, et ipse (0308B)Dominus, jejunaverunt.

2. Praecipitur enim nobis ex lege et prophetis, et ex ipso Evangelio, quod testimonium habet a lege et prophetis (unde etiam in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit), ut a mundi illecebris aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiae refrenemus, quandiu perfectio Decalogi legis per quatuor ejusdem mundi partes, id est, toto orbe praedicatur, ut decem quater ducta quadragenarium numerum signent.

CAPUT XLII. Quod Dominus Deus dixit ad Moysem: Posteriora mea videbis. 1. Quod vero petivit Moyses ut claritatem Domini videret, dicens: Si inveni gratiam apud te, ostende (0308C)mihi te ipsum manifeste. Accepit enim in praesenti congruum responsum quod faciem Domini videre non posset, quam nemo videret, et viveret.

2. Quid est ergo Faciem meam videre non poteris, nisi quia quamvis usque ad parilitatem angelicam humana etiam post resurrectionem natura proficiat, et ad contemplandum Deum indefessa 390 consurgat, videre tamen ejus essentiam plene non praevalet? quam nec ipsa perfectio angelica in toto vel integre attingit scire, secundum Apostolum, qui ait: Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum (Philipp. IV), ut subaudias et angelorum.

3. Sola enim sibi integre nota est Trinitas, et humanitati susceptae, quae tertia est in Trinitate persona. (0308D)Jam deinde in sequentibus verbis Dei, futuri Christi Ecclesiaeque mysterium figuratum est. 391 Gestavit quippe Moyses typum populi Judaeorum in Christum postea credituri. Ideo illi dictum est: Cum transiero, posteriora mea videbis.

(0309A)4. Quidam hunc sensum in Evangelio dicunt fuisse completum, cum ascendisset Dominus in montem, quando apparuit Moyses colloquens cum Jesu, et ideo ibi completam aiunt istam promissionem, quam accepit in monte Sina, cum dictum est: Posteriora mea videbis. Vidit ergo posteriora ejus, id est, vidit quae in posterioribus et novissimis facta sunt.

5. Quod autem ait Dominus ad Moysen: Est locus apud me, stabis super petram; et paulo post: Tollam manum meam, et videbis posteriora mea; quia enim ex sola Ecclesia catholica Christus conspicitur, apud se esse locum Dominus perhibet de quo videatur. In petra Moyses ponitur, ut Dei speciem contempletur: quia nisi quis fidei soliditatem tenuerit, divinam praesentiam non agnoscit. De qua soliditate (0309B)Dominus: Super hanc petram, inquit, aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI).

CAPUT XLIII. De glorificatione Moysis. 1. Quod vero, descendente denuo Moyse cum tabulis, facies ejus glorificata videtur, sed tamen velamine tegitur, hoc significabat ut ostenderet eam legem mystico esse velamine coopertam, tectamque infidelibus et occultam. Sermo quippe legis habet scientiae gloriam, sed secretam: habet et cornua duorum Testamentorum, 392 quibus contra dogmata falsitatis incedit armata.

2. Cum enim Moyses legitur, velamen est positum super cor eorum. Et manifeste dum legis et prophetarum (0310A)scripturam per nimiam stoliditatem cordis carnaliter accipiunt infideles, illis tota facies Moysi quodam velamine tegitur, ita ut non possint loquentis legis gloriam sustinere.

3. Sed si conversi fuerint ad Deum, auferetur velamen, occidens littera morietur, vivificans spiritus suscitabitur. Dominus enim spiritus est, et lex spiritualis est. Unde et David orabat in psalmo: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psalm. CXVIII).

CAPUT XLIV. De aedificatione arcae. 1. Jam nunc arcam Testamenti Domini inspiciamus, in qua erant repositae tabulae legis. Per hanc arcam, quam de lignis imputribilibus Moyses fabricavit, (0310B)Ecclesia Christi significatur, aedificata ex omnibus sanctis, mente et corpore incorruptis, habentibus interius etiam duas tabulas Testamenti, id est, observantiam legis et Evangelii. Intus autem ac foris inauratur arca; sic et Ecclesia, quasi aurum radiare debet, tam interius vitae splendore quam exterius doctrinae et sapientiae claritate.

2. Corona autem aurea per circuitum et quatuor circuli aurei, 393 qui per quatuor angulos jubentur adjungi, id significant, quia in eo quod in Ecclesia per quatuor mundi partes dilatata tenditur, procul dubio quatuor sancti Evangelii libris accincta praedicatur: quae tamen intra unius coronae ambitum, id est, intra ejusdem fidei unitatem concluditur.

(0311A)3. Vectes quoque de lignis Sethim fiunt, qui eisdem ad portandum circulis inseruntur, quia fortes perseverantesque doctores, velut imputribilia ligna, quaerendi sunt, qui, instructioni sacrorum voluminum semper inhaerentes, sanctae Ecclesiae unitatem devinciant, et quasi intromissis circulis arcam portent. Qui auro quoque jubentur operiri, ut cum sermone aliis insonant, ipsi etiam vitae splendore fulgescant.

CAPUT XLV. De urna aurea, et tabulis, et virga. 1. In hac Testamenti arca fuit urna aurea, tabulae quoque, et virga Aaron. Haec arca, ut praedictum est, Ecclesia est, habens duas tabulas lapideas, id est, duplicis Testamenti perpetuam firmitatem. Urnam quoque auream intelligimus carnem Christi puram (0311B)atque sinceram, quae reconditum in se manna perpetuae divinitatis conservat, et angelici illius panis perennem coelestemque gerit dulcedinem; necnon etiam virgam Aaron, id est, ejusdem summi verique pontificis nostri Jesu Christi salutare vexillum immortalis memoriae semper viriditate frondens. 394

CAPUT XLVI. De propitiatorio et cherubim. 1. Jam porro per propitiatorium super arcam Testamenti positum idem ipse Christus insinuatur, qui inter Deum et hominem medius propitiator intervenit; de quo dicit Apostolus: Quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius (Rom. III, 25). Hoc propitiatorium arcae superponitur, sicut et Christus caput est Ecclesiae, cujus a dextris et a sinistris (0311C)duo cherubim assistunt. Cherubim autem plenitudo scientiae interpretatur, plenitudo scientiae est charitas, id est, dilectio Dei et proximi, qua Dominus ostenditur; nemo enim potest pervenire ad (0312A)Deum, nisi per charitatem; plenitudo enim legis dilectio est.

2. Alii eadem duo cherubim duo intelligunt Testamenta, quae multitudinis suae scientia propitiatorium Dei, id est, Christi sacramenta obumbrant, testante propheta: In medio duorum animalium cognosceris (Habacuc III, 2). Hi versis vultibus se respiciunt, dum in spiritualem sensum vertuntur; tunc enim alterutrum sibi melius concordant, et in omnibus rectius consonant. Siquidem ex utroque latere oraculum, vel propitiatorium, tegunt, quia Vetus et Novum Testamentum tam Christi sacramenta quam Ecclesiae mysteria sub aenigmatum figuris operiunt. 395

CAPUT XLVII. De altari. (0312B) 1. Altare autem illud corpus Christi significabat, sive omnes sanctos, in quibus ardet semper divinus ignis, et semper consumitur caro.

CAPUT XLVIII. De mensa. 1. Posita vero mensa pacis et fidei Ecclesiae gestabat typum, in qua pascimur alimentis Scripturarum. Ad cujus unitatem ex toto orbe vocibus apostolicis Dei populus congregatur, Salomone dicente: Sapientia aedificavit sibi domum, paravit mensam suam, miscuit vinum in cratere (Proverb. IX, 1), et reliqua; dicens rursus: Venite, edite de meis panibus.

CAPUT XLIX. De candelabro et oleo. 1. Candelabrum illud septem ramorum Spiritus sancti gestabat imaginem, qui septiformi gratia illustrat (0312C)omnem Ecclesiam in unitate fidei 396 consistentem. Alii idem candelabrum Christum intelligunt, gestantem septem Ecclesias, in quibus septiformis Spiritus sancti splendor emicat. Huic candelabro fiunt emunctoria, (0313A)quae in Isaia forcipes nuncupantur (Isai. VI, 6).

2. Et haec quidam duo Testamenta interpretati sunt, quibus peccata purgantur, quaeque inter se Spiritus sancti unione sociantur. Extra velum autem testimonii, quod oppansum est, candelabrum ardere praecipitur, quia sine ullo Veteris Testamenti velamine Spiritus sancti jam veritas fulget.

4. Oleum vero, quod de arboribus olivarum sumendum Dominus praecipit, eamdem gratiam Spiritus sancti ostendit, habentem in se pacem et misericordiam per Salvatoris adventum; unde in cordibus nostris lumen veritatis accenditur.

CAPUT L. De tabernaculo. 1. Sequitur nunc figura tabernaculi, quod, jubente (0313B)Domino, Moyses fabricare jubetur. Tabernaculum hoc per allegoriam Ecclesia est in hujus vitae eremo constituta, de qua Psalmista ait: Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum (Psalm. XXVI, 5).

2. Variis itaque speciebus tabernaculum instruitur, partim pretiosis, partim vilioribus; per quod monstratur alios sanctos, alios peccatores esse in Ecclesia. Fideles autem omnes intra corpus Ecclesiae constitutos, infideles vero extra sinum collocatos.

CAPUT LI. De columnis et earum basibus. 1. Ipsum autem tabernaculum cum in typo Ecclesiae fieret, columnas ei quatuor fundi argenteas Dominus jussit. Columnae istae quatuor Evangelistae sancti sunt, fidei firmitate fundati. Argenteae autem 397 (0313C)dicuntur propter divini eloquii claritatem.

2. Harum columnarum bases prophetae sunt, qui suo gestamine structuram portant Ecclesiae; supra fundamentum enim prophetarum evangelistae collocant Ecclesiam, eorumque auctoritate evangelicam fidem confirmant. Caput autem columnarum aureum ille est, de quo dicit Apostolus quia caput viri Christus.

CAPUT LII. De tabulis deauratis. 1. Interim et tabulas deauratas erigi praecipit, et fundi earum bases argenteas jubet. Quid enim per tabulas, nisi doctores et apostoli, extensa in mundum praedicatione dilatati? Quid per bases argenteas, nisi, ut praedictum est, prophetae signantur, qui superimpositas (0313D)tabulas ipsi firmi ac fusiles sustinent?

2. Quia apostolorum et doctorum vita, dum eorum (0314A)praedicatione instruitur, eorum auctoritate solidatur. Unde conjunctae bases binae singulis tabulis supponuntur, quia dum prophetae sancti in verbis suis de Mediatoris incarnatione concordant, subsequentes praedicatores Ecclesiae indubitanter aedificant. Et cum in semetipsis non discrepant, illos in se robustius firmant.

3. Quod autem argenteas ait bases, et tabulas deauratas, ostendit praecepta apostolorum longe clariora esse quam prophetarum. Tentoria autem, quae ansulis assuta, et circulis suspensa atque innexa funibus ad modum cortinarum viginti et octo in longum atque in latum quatuor cubitis distenduntur, reliqua credentium plebs intelligitur, quae haeret et pendet in funibus fidei. Funis autem triplex non rumpitur, (0314B)quae est Trinitatis fides, ex qua dependet et per quam sustinetur omnis Ecclesia.

4. Quod autem viginti et octo cubitorum in longum distenduntur, et in latum quatuor cortinae unius mensurae, inserta lex 398 Evangelio designatur. Septenarius namque numerus legem significare solet propter multa septenarii numeri sacramenta. Qui consociatus ad Evangelia quatuor, quater septem consequenter vigesimum octavum numerum faciunt.

CAPUT LIII. De decem cortinis. 1. Decem autem cortinae fiunt, ut integrum perfectionis numerum teneant, et legis decalogum significent; qui tamen quinquagenis aureis circulis sibimet connectuntur, quia omnes fideles per donum (0314C)Spiritus sancti fidei et charitatis vinculo sociantur. Quinquagenarius enim numerus ad Spiritum pertinet sanctum. Unde et quinquagesimo die post pascha descendit de coelo Spiritus sanctus.

CAPUT LIV. De undecim velis cilicinis. 1. Quod vero undecim vela cilicina fieri praecipiuntur, in cilicio peccatum ostenditur, propter haedos ad laevam positos. Quoniam ergo superius in decem cortinis sanctos perfectionem legis tenentes ostenderat, profecto undenarius ciliciorum numerus, quoniam transgreditur denarium, transgressores legis, hoc est, peccatores in Ecclesia futuros significat. Sed tamen et ipsa saga cilicina quinquagenis ansulis (0314D)copulantur propter poenitentiae signum et spem remissionis peccatorum per indulgentiam.

(0315A)2. Unde et quinquagesimus psalmus veniae et remissionis est. Possunt quidem et haec tentoria cilicina (quibus tabernaculum tegitur, et pluvias, et ventos, et turbines tolerant) grossae hominum mentes accipi, quae aliquando in Ecclesia occulto Dei judicio, quamvis durae sint, praeferuntur. 399

3. Unde et bene sequenter pelles arietum ibi subjecit, ut per arietes duces praepositosque Ecclesiarum ostenderet. Qui, quia deservire curis temporalibus non timent, oportet ut tentationum ventos et pluvias de hujus mundi contrarietatibus portent, ut qui intra Ecclesiam spiritualiter, quasi byssus, et hyacinthus, et purpura fulgent, securi interius resplendeant, dum praepositi et rectores eorum contra procellas et turbines saeculi foris laborant.

CAPUT LV. De oppanso velo in medio tabernaculi. (0315B) 1. Quod vero in medio tabernaculi velum extenditur, et exterior pars ab interiore separatur, illud significat, quod nunc populis Ecclesiae, quae promissa sunt, velut oppansa, quousque revelentur, videre non liceat. Sic enim et Apostolus ait: Nunc videmus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII). Quandiu igitur in hoc mundo sumus, tanquam per speculum veritatem videmus, positi quasi in sancta, nondum pervenientes ad sancta sanctorum.

2. Sancta enim possunt esse ea quae in praesenti saeculo habere sancta conversatio potest. Sancta vero sanctorum, in quae semel tantummodo intratur, ad (0315C)coelum est transitus, ubi est propitiatorium et cherubim, ubi et mundicordibus apparere poterit Deus. In qua tamen conversatione constituti non sine adjutorio Spiritus sancti consistimus. Habemus enim ex uno Spiritus sancti fonte septem lucernas, quae illuminent populum Ecclesiae, id est, septemplicem Domini gratiam missam in universum orbem terrarum, quae populos Ecclesiae fulgore Spiritus sancti diversa charismatum claritate illustrat.

3. Potest quidem hoc oppansum velum, quod partem tabernaculi interioris occultabat, ne prospicerentur illuc reposita, tempus illud significare quod fuit sub lege. Quia ea quae lex et prophetae cecinerunt occulta erant, et interjecto velamine videri non poterant.

(0315D)400 4. Sed posteaquam Christus adveniens tempore passionis velum illud a summo usque deorsum dirupit, omnia illa quae antea erant occulta, per Domini passionem ad nostram fidem sunt revelata, dicente Apostolo: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: quia Spiritus omnia scrutatur, et ea quae sunt alta Dei (I Cor. II, 10).

CAPUT LVI. De diversis donariis ad constructionem tabernaculi. (0316A) 1. Offeruntur autem uno studio et tamen diversa donaria ad constructionem tabernaculi, juxta quod scriptum est: Aurum, argentum, aes, lapides pretiosi. Tum praeterea byssum, coccum, hyacinthum, et purpuram, pelles arietum rubricatas, et pelles hyacinthinas, sed et ligna imputribilia, pilos quoque caprarum ad constructionem tabernaculi.

2. Sed et quidquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat viri cum mulieribus praebuerunt, armillas, et inaures, et annulos, et dextralia, omne vas aureum in donaria Domini separatum est. Si quis habuit hyacinthum, purpuram, coccum bis tinctum, byssum, et pilos caprarum.

(0316B) 3. Figura itaque prioris tabernaculi Ecclesiae typus est. Per haec itaque munera significantur meritorum dona, quibus ornatur Ecclesia: fides ejus auro comparatur, sermo praedicationis argento. Quod vero quae in ornamento, sive tabernaculo necessaria sunt, viri cum mulieribus praebent, hoc significat quia intra Ecclesiam virtutes fortium, quae per viros exprimuntur, et exigua opera infirmorum, quae per mulieres intimantur, omnia locum inveniunt, et ad usus sanctae aedificationis accipiuntur.

4. Collatio vero ipsa non fit necessitate, sed sponte, quia fides spontanea est. Nam per armillas, quae lacertos astringunt, praepositorum valde laborantium opera demonstrantur. Per inaures subditorum obedientia exprimitur. Per annulos signaculum (0316C)secretorum ostenditur. 401

5. Unde et quaedam minus intelligentibus occultantes, quasi sub signaculo recondunt doctores, ne indignis quibusque Dei sacramenta credantur. Unde et justus laetatur, et dicit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psalm. CXVIII, 11). Porro per dextralia opera bona et dextra commemorantur.

6. Per vas aureum in donaria Domini separatum divinitatis intelligentia accipitur, quae tanto ab inferiorum amore disjungitur quanto ad sola quae aeterna sunt amanda sublevatur. Porro per hyacinthum spes coelestium praemiorum ostenditur. Per purpuram cruor ac tolerantia passionum amore regni perpetui exhibita declaratur. Per bis tinctum coccum (0316D)charitas demonstratur, quae pro perfectione sui bis tingitur, quia Dei et proximi dilectione decoratur.

7. Per byssum immaculata carnis incorruptio, et splendidissimus sanctimoniae candor ostenditur; byssus enim linum est candidum. Per pilos autem caprarum, ex quibus ciliciorum asperitas texitur, (0317A)dura poenitentiae afflictio designatur. Dum igitur alii per armillas et annulos forte magisterium exercent, alii per inaures et dextralia devotam audiendi obedientiam rectamque operationem exhibent; alii per vas aureum praeclaram subtilioremque Dei intelligentiam tenent; alii per hyacinthum, purpuram et coccum audita coelestia sperare, credere, amare non desinunt, etiam quae adhuc subtiliori intellectu minime cognoscunt; alii per byssum incorruptionem carnis offerunt; alii per caprarum pilos deplorant aspere quod libenter admiserunt.

8. Simul ex tanta diversitate operum unum conficitur tabernaculum: sicut ex diverso pulvere unus compingitur globus terrae, infusione Spiritus sancti rigatus. Jam porro ligna Sethim imputribilia omnes (0317B)sancti intelliguntur mente et corpore incorrupti, neque cum saeculo pereuntes, sed permanentes aeterni. Lapides quoque pretiosi, confessores, apostoli, sacerdotes, omnesque justi.

9. Quos etiam lapides vivos beatus Petrus apostolus dicit: Ut sitis, inquit, lapides vivi, coaedificati in templo Dei (I Petr. II, 5). Haec igitur 402 offeruntur omnia in tabernaculo Dei, ut nullus desperet salutem. Offert super haec et alius aurum, id est, sensum, et alius argentum, id est, eloquium, alius vocem aeris. Sicque fiunt multa in tabernaculo, mensa scilicet, et candelabrum, altare, columnae, bases, tabulae, crateres, scyphi, thuribula, phialae, mortariola, emunctoria, paxilli, tentoria, quibus diversitatibus tota illa tabernaculi, id est, Ecclesiae pulchritudo (0317C)distinguitur.

10. Nam tabernaculum Ecclesia est, in qua est mensa, id est, unitas fidei, vel certe Scriptura sacra, qua universi fideles spirituali cibo pascuntur. Candelabrum quoque cum septem lucernis Christus est cum septem Ecclesiis. Emunctoria quoque ejus, hoc est, geminum Testamentum. Et columnae, doctores sancti, fidei firmitate solidati. Necnon et bases, id est, prophetae suo fundamine structuram gestantes Ecclesiae.

11. Ibi etiam et tabulae, apostoli praedicationis latitudine dilatati. Sive tentoria, praepositi, videlicet, et praedicatores, qui exterius laborant contra hujus saeculi turbines. Sunt ibi et crateres, id est, distributiones donorum. Sunt et paxilli, hoc est, principes (0317D)Ecclesiae, quibus pendent omnia genera populorum, quasi vasorum; scyphi quoque, doctrinae eloquia, sive sensus.

12. Necnon et thuribula, virtutes scilicet operum bonorum, vel orationes sanctorum, quibus odor suavitatis ascendit ad Dominum. Phialae quoque, apostoli et doctores pleni vitalibus aquis. Ibi lilia, virginitatis candor, sive mortariola, laborum passionumque (0318A)tolerantiae, quibus mortificantur membra poenitentium, et hae quidem species dispensationesque donorum sunt divisae per Spiritum sanctum fidelibus, ut in singulis distributionibus perfectum Christi tabernaculum construatur, in quibus habitet Deus in medio sanctorum.

CAPUT LVII. De unguento quo perungitur tabernaculum. 1. Porro unguentum quo perungitur tabernaculum chrisma est, quo ungitur populus fidelis in Ecclesia, in quibus divinitas 403 tanquam in tabernaculo habitat. Potest quidem intelligi hoc unguentum etiam virtutes sanctorum, sive odor justitiae longe lateque diffusus. De quo dicit Apostolus: Deo autem gratias, qui triumphat nos in Christo Jesu, (0318B)et odorem justitiae suae manifestat per nos in omni loco (II Cor. II, 14).

CAPUT LVIII. De incenco composito. 1. Incensum autem, quod ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est, stacte, onyche, galbano, et thure componitur (Prud., p. 129), haec in forma orationum fidelium constituta esse, beati Joannis Apocalypsis ostendit. Et illi quidem viginti quatuor seniores procidunt ante Agnum, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas incenso, quae sunt orationes sanctorum (Apoc. V).

2. Quanquam et speciem quatuor elementorum horum quatuor odorum naturae significare videantur, (0318C)ut thus, quod perlucidum est, aeri comparetur, stacte vero aquis, galbanus et onyx terrae atque igni, ut per haec omnium quae in coelo, et infra coelum, et in terra, et in aquis sunt, placitum Deo incensum sit hic creaturae laudis oratio.

3. Sanguis autem ille, quo Moyses populum aspergit ac purificat, et tabernaculum Testamenti, et omnia quae in eo erant, dicens: Sanguis hic, sanguis Testamenti, mirifice sanguinem Domini Jesu praedicare monstratur, quo omnium credentium corda purgantur, quo fides Ecclesiae signatur, quo omnis populus Ecclesiae, id est, corpus omne tabernaculi sanctificatur, dicente Domino discipulis: Hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur (Matth. XXVI), ad implendum in veritate id (0318D)quod per Moysem fuerat ostensum in imagine. 404

CAPUT LIX. De veste pontificis. 1. Jam nunc indumenta pontificis quae sint, quaeque potius significent, demonstrandum est. Sacerdos autem Aaron illum significat, ad quem dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psalm. CIX, 4). Vestis ejusdem sacerdotis Ecclesia (0319A)est, de qua dicit Apostolus: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27).

2. Quatuor colores, ex quibus vestis ejus contexitur, meritorum est diversitas, quae intra sanctam Ecclesiam in Christi corpore rutilat. Poderem autem illam, id est, sacerdotalem lineam, incarnationem Christi accipimus, quae de terra est, et significatur in pedibus. Linum enim de terra exoritur. Cidarim super caput ejus, et auream laminam, splendorem divinitatis intelligimus, ut unus atque idem secundum hominem podere, secundum Deum cidari ornatus esse videatur.

3. Feminalia vero illa quibus induitur castitatem corporis Christi et integritatem ostendunt. Cingulum (0319B)vero illud, quo sacerdotale pectus astringitur, chorus sanctorum vel concordia figuratur, qui in unitate fidei Christi amplectuntur. Tunica autem illa talaris, a capite usque ad plantas demissa, eadem est Ecclesia Christi, usque ad finem temporum permansura.

4. Haec vestis fit tota hyacinthina. Hyacinthus enim aereo colore resplendet: scilicet ut omnis Ecclesia quae sursum sunt sapiat, et tota ad amorem coelestium surgat. Mala autem Punica in inferioribus posita, ejusdem Ecclesiae unitatem declarant. Nam sicut in malo Punico sub unico exterius cortice multa interius grana muniuntur, sic innumeros sanctae Ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diversitas meritorum tenet.

(0319C)5. Tintinnabula autem inter mala granata consonantia intelliguntur 405 prophetae, et doctores sancti, in medio Ecclesiae collocati, quorum lingua, doctrinae scientia resonans, tangit utrasque acies tintinnabuli, id est, partes legis et Evangelii. Haec autem tintinnabula in extremo vestimento sunt posita, idcirco ut de fine mundi et de vita futura disputantes nunquam sileant. Superhumerale autem pallium Salvatoris insinuat potestatem et regnum, sicut scriptum est: Principatus ejus super humeros ejus (Isai. IX, 6).

6. Duo quoque lapides smaragdini, in superhumerali ad dextram et laevam positi, duo sunt populi: gentilis dexter; et Judaeus, qui fuit aliquando dexter, sinister; habentes in se sculpta nomina duodecim (0319D)patriarcharum, id est, ad imitanda vitae exempla sanctorum apostolorum.

7. Alii eosdem duos lapides duo Testamenta dixerunt, sive litteram et spiritum, in quibus tenentur legis universa mysteria: in dextra spiritus, in laeva littera. Rationale vero pectori superpositum, quaterno lapidum distinctum ordine, sermonem figurat (0320A)evangelicum, qui quadruplicato ordine veritatem fidei nobis et doctrinam Trinitatis exponit.

8. Cui convenit in gemmis apostolicus sermo, tam virtute quam numero. Hoc autem rationale duplex est, quia evangelicae doctrinae scientia aperta est et abscondita, simplex et mystica. Item idem sacerdos Christus non incongrue interpretatur in membris suis, et maxime in pontifice, qui moratur in sanctis, et offert victimam pro populo carnem immaculati Agni sacro ore conficiens.

9. Primo enim quod in Aaron pectore rationale judicii vittis ligantibus imprimitur, significat ut sacerdotale cor nequaquam cogitationes fluxae possideant, sed ratio sola constringat. In quo etiam rationali duodecim lapides vigilanter adjunguntur, (0320B)ut duodecim patriarcharum nomina describantur. Ascriptos etenim sanctos patres semper in pectore ferre debet, quorum exempla imitari non cesset.

10. Et quod in utroque humero sacerdos velamine superhumeralis astringitur, ut contra adversa ac prospera virtutum semper 406 ornamento muniatur. Et quod superhumerale ex auro, et hyacintho, et purpura, et bis tincto cocco, et torta fieri bysso praecipitur, quanta sacerdos clarescere virtutum diversitate debeat demonstratur. In sacerdotis quippe habitu aurum fulget, dum intellectu sapientiae emicat. Cui hyacinthus, quia aereo colore resplendet, adjungitur, scilicet, ut omne quod tractat ad amorem coelestium surgat.

11. Huic admiscetur regalis purpura, ut suggestiones (0320C)vitiorum, veluti ex potestate regia, comprimat. Coccus quoque bis tinctus ipsi superhumerali adjungitur, ut ante interni judicis oculos omnia virtutum bona ex charitate decorentur.

12. Quae charitas, quia in dilectione Dei et proximi pendet, quasi ex duplici tinctura refulget. Cui bis tincto cocco torta byssus adjungitur; de terra enim byssus nitenti specie oritur, per quod candens nitor et munditia corporalis castitatis designatur. Quae videlicet torta pulchritudini superhumeralis innectitur, quia tunc castimonia ad perfectum munditiae candorem ducitur, cum per abstinentiam caro affligitur.

13. Siquidem et balteo praecingitur, per quod renum incentiva et luxuriae libidinum restringantur. (0320D)Tabernaculum autem sacerdos ingrediens in tunica tintinnabulis ambitur, ut videlicet voces praedicationis habeat, ne superni inspectoris judicium ex silentio offendat. Mala quoque Punica tintinnabulis conjunguntur, ut per ejus doctrinam unitas fidei designetur.

14. Quod autem in primam partem tabernaculi (0321A)quotidie sacerdos ad immolandas hostias introibat, instantia nobis quotidiana praecipitur, ut ab hoc loco, ubi populus Dei coelestibus vocibus eruditur, nunquam abscedamus, sed quotidie confessionis et laudis spirituale sacrificium offeramus, id est, humilitatem animarum nostrarum, quae sunt verae hostiae, sicut scriptum est: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psalm. L).

15. Illud autem quod semel in anno pontifex, relicto populo, ingrediebatur in sancta sanctorum, ubi erat propitiatorium, significat Dominum nostrum Jesum (0322A)pontificem, qui in carne positus, 407 per totum annum erat cum populo, annum videlicet illum, de quo dicit ipse: Evangelizare pauperibus misit me, et vocare annum Domini acceptum, et diem propitiationis (Luc. IV).

16. Iste ergo semel in anno in die propitiationis intrat in sancta sanctorum, id est, completa dispensatione, penetravit coelos, intrans ad Patrem, ut eum propitium humano generi faciat, et exoret pro omnibus in se credentibus.

IN LEVITICUM. (0321)408 CAPUT PRIMUM. De figuris hostiarum. (0321B) 1. Sequens Leviticus liber hostiarum diversitates exsequitur, quarum typus imaginem passionis Christi praeferebat. Nam postquam ipse oblatus est, omnes illae hostiae cessaverunt, quae in typo, vel umbra ejusdem praecesserant, praefigurantes illud sacrificium quod unus et verus sacerdos obtulit, mediator Dei et hominum: cujus sacrificii promissivas figuras in victimis animalium celebrare ante oportebat propter emundationem futuram carnis et sanguinis; per quam unam victimam fieret remissio peccatorum, de carne et sanguine contractorum, quae regnum Dei non possidebunt, quia eadem substantia corporalis in coelestem commutabitur qualitatem.

(0321C)2. Ipse enim in vitulo propter virtutem crucis offerebatur; ipse in agno propter innocentiam, in ariete propter principatum, in hirco propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum; idem in turture et columba propter Deum et hominem, quia mediator Dei et hominum in duarum substantiarum conjunctione ostendebatur. Porro in similaginis conspersione credentium per aquam baptismatis collectam Ecclesiam, quae corpus est Christi, perspicue demonstrabat. 409

3. Nos autem moraliter munus Deo offerimus vitulum, cum carnis superbiam vincimus; agnum, cum irrationabiles motus et insipientes corrigimus; haedum, dum lasciviam superamus; columbam, (0321D)dum simplicitatem mentis retinemus; turturem, dum carnis servamus castitatem; panes azymos, dum non in fermento malitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis ambulamus (I Cor. V).

CAPUT II. De igne sacrificii. (0322B) 1. Ignis autem in sacrificio figuraliter id significabat, velut absorbens mortem in victoria. In eo autem populo haec rite celebrata sunt, cujus regnum et sacerdotium prophetia erat venturi regis et sacerdotis, ad regendos et sacrandos fideles in omnibus gentibus, et introducendos in regnum coelorum et angelorum sacrarium ad vitam aeternam.

2. Hujus itaque veri sacrificii sicut religiosa praedicamenta Hebraei celebraverunt, ita sacrilega imitamenta pagani, quia quae immolant gentes, ut ait Apostolus, daemoniis immolant, et non Deo. Antiqua enim res est praenuntiativa immolatio sanguinis, futuram passionem Mediatoris ab initio generis humani (0322C)testificans. Hanc enim primus Abel obtulisse in sacris litteris invenitur.

CAPUT III. Quod mel in Dei sacrificio non offertur. 1. Quod autem mel in Dei sacrificio non offertur, indicat apud Deum nihil voluptuosum, nihil suave hujus mundi placere, nihilque, 410 quod non habeat mordacis aliquid veritatis. Unde et pascha cum amaritudinibus manducatur (Exod. XII).

CAPUT IV. Quod sal in omnibus sacrificiis admiscetur. 1. E contrario admisceri in omnibus sacrificiis sal jubetur, scilicet, ut omnia quae in Christi honorem offerimus, sal rationis ac discretionis semper accipiant.

CAPUT V. Quod in sacrificium oleum offertur. (0322D) 1. Quod vero in sacrificio oleum offerebatur, significat ut quidquid ad cultum Christi et devotionem sanctorum impendimus, totum hilariter faciamus, (0323A)nihil, ut ait Apostolus, ex tristitia, aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX). Oleum enim hilaritatem significat, sicut scriptum est: Ut exhilaret faciem in oleo (Psalm. CIII).

CAPUT VI. De quatuor generibus principalium oblationum. 1. In exordio autem Levitici quatuor genera principalium oblationum describuntur, quae in odorem suavitatis Domino offerri jubentur, id est, primum vitulus de armentis sine macula; secundum agnus de ovibus; tertium turtur et columba; quartum similago conspersa, azyma oleo uncta, clibano cocta. Reliqua autem sacrificia pro qualitatibus causarum in persona populi offerebantur.

2. Primum itaque sacrificium, id est, vitulus ex (0323B)armentis, Christum demonstrat, ex patriarcharum progenie descendentem. Hic aratro crucis suae terram carnis nostrae perdomuit, atque Spiritus sancti semine virtutum frugem ditavit. Iste vitulus sine macula est, quia sine peccato ad passionem ducitur. Offertur autem non 411 in tabernaculo, sed ad ostium ejus, quia extra castra passus est Christus. Per filios autem Aaron sacerdotis offertur sanguis ejus.

3. Quod de Anna et Caipha intelligitur, qui, consilium facientes, effuderunt sanguinem Christi. Secunda hostia, de ovibus agnus oblatus, idem Christus propter innocentiam figuratur. Hic est enim agnus qui apud Isaiam in sacrificium adducitur (Isai. LIII), et a Joanne omnibus demonstratur, dicente: Ecce (0323C)Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Bene ergo in sacrificio agnus offertur, ut innocentiae et passionis Christi figura demonstraretur. Bene et haedus, quia per ejus mortem auctor peccati diabolus agnoscitur jugulatus.

4. Tertium sacrificium dicitur turtur et columba. Turturem carnem Christi esse manifestum est, Salomone dicente: Speciosae genae tuae, sicut turturis (Cant. I). Columbam Spiritus sancti figuram habere declarat Joannes Baptista dicens: Super quem videris Spiritum descendentem, sicut columbam, hic est Filius meus (Joan. I, 32, 33). Ac per hoc turturem et columbam, id est, carnem Christi Spiritui sancto sociatam per mysterium passionis sacrificium Deo in odorem suavitatis accipimus. Ista tria sacrificia offert (0323D)homo, id est, Christus Jesus.

5. Quartum autem anima offert, id est, Ecclesia offert sacrificium de simila. Simila Ecclesiae catholicae figuram praenuntiat, quae ex convenientibus membris, quasi simila, ex multis credentium granis collecta est, et legis et Evangeliorum mola in littera et spiritu separata, per aquam baptismatis adunata, chrismatis oleo peruncta, sancti Spiritus igne solidata, (0324A)et per humilitatem spiritus Deo hostia placens effecta. Hae sunt quatuor oblationes, quadriformem Christi et Ecclesiae habitum demonstrantes.

CAPUT VII. De sacrificio ejus qui sacramentum protulit, et oblivione transcendit. 1. De eo autem qui juramentum protulit, ut vel male, vel bene 412 quid faceret, atque hoc ipsum oblivione transcendit, dicitur: Offerat agnam de gregibus, sive capram, orabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus. Sin autem non poterit offerre pecus, offerat duos turtures, aut duos pullos columbarum: unum pro peccato, et alterum in holocaustum. Juramentum utique proferre est voto nos divinae servitutis alligare, et cum bona opera promittimus, bene (0324B)nos facere spondemus.

2. Cum vero abstinentiam cruciatumque carnis nostrae vovemus, male ad praesens nos nobis facere juramus. Sed quia nullus in hac vita ita perfectus est, ut quamlibet Deo devotus sit, inter ipsa quantulumcunque pia vota non peccet, pro peccato agna offerri de gregibus, sive capra praecipitur.

3. Quid enim per agnam, nisi activae vitae innocentia? quid per captam, quae in summis extremisque saepe pendens rupibus pascitur, nisi contemplativa vita significatur? Qui ergo se conspicit promissa haec, et proposita non implesse, in sacrificium Dei se studiosius debet, vel innocentia boni operis, vel sublimi pastu contemplationis accingere.

(0324C)4. Et bene agna de gregibus, capra vero offerri de gregibus non jubetur, quia activa vita multorum est, contemplativa paucorum. Et cum haec agimus quae multos agere et egisse conspicimus, quasi agnam de gregibus damus. Sed cum offerentis virtus ad agnam capramque non sufficit, in remedio poenitentis adjungitur, ut duo columbarum pulli, vel duo turtures offerantur.

5. Scimus quia columbarum pulli, vel turtures pro cantu gemitus habent. Quid ergo per duos columbarum pullos, vel duos turtures, nisi duplex poenitentiae nostrae gemitus designatur? ut cum ad offerenda bona opera non assurgimus, nosmetipsos dupliciter defleamus, quia et recta non fecimus, et prava operati sumus.

(0324D) 6. Unde et unus turtur pro peccato, alter vero offerri in holocaustum jubetur. Holocaustum namque totum incensum dicitur. Unum ergo turturem pro peccato offerimus, cum pro culpa gemitum 413 damus. De altero vero holocaustum facimus, cum pro eo quod bona negleximus, nosmetipsos funditus succendentes igne doloris ardemus.

CAPUT VIII. De filiis Aaron exstinctis. (0325A) 1. Filii autem Aaron, qui, imponentes altari ignem alienum, igne divino exusti sunt, illos significaverunt qui, Dei traditione contempta, alienas doctrinas appetunt, et magisteria humanae institutionis inducunt. Quos increpat Dominus et objurgat in Evangelio, dicens: Rejecistis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis.

2. Videtur et ignem alienum incendere, quisquis, corporeae vel saecularis alicujus cupiditatis ignem in sacrario sui cordis accendens, audet altaribus Domini appropinquare. Quae non recipiunt, nisi illius ignis accensionem de quo ait Dominus: Ignem veni mittere in terram. Hoc igne nos Dominus Jesus (0325B)semper incendat, ut illuminemur in sensibus, ne flagremus in vitiis.

CAPUT IX. De discretione ciborum. 1. Nunc autem de discretione ciborum subjiciendum est, ubi lex de mundis et immundis loquens, quaedam animalia ad esum, quasi munda, concessit; quaedam vero interdixit, quasi non munda. Primum enim sciendum est, quidquid a Deo creatum est, mundum esse, in ipsa institutionis auctoritate purgatum, et non esse culpandum, ne in Creatorem culpa revocetur.

2. Deinde ad hoc filiis Israel legem datam, ut per illam proficerent, et redirent ad mores quos, cum ante a patribus accepissent, in Aegypto propter (0325C)consuetudinem barbarae gentis perruperant. Ergo, ut homines emendarentur, pecora culpata sunt, 414 scilicet, ut homines qui eadem vitia habebant aequales pecoribus existimentur.

3. Nam in animalibus mores pinguntur humani, et actus, et voluntates, ex quibus ipsi fiunt mundi vel immundi. Haec itaque munda esse dicit. Omne, inquit, quod habet divisam ungulam, et ruminat, in pecoribus comedetis. Quod cum diceret, non pecora, sed mores hominum discernebat. Denique hi homines mundi sunt qui ruminant, qui in ore semper portant, quasi cibum, divina praecepta.

4. Hi et ungulam findunt, quia duo Testamenta legis et Evangeliorum credentes, firmo gressu innocentiae justitiaeque incedunt. Item Judaei ruminant (0325D)quidem verba legis, sed ungulam non findunt: hoc est, quod nec duo Testamenta recipiunt, nec in Patrem Filiumque fidei suae gressus statuunt. Propterea immundi habentur,

5. Haeretici quoque licet ungulam findant, in (0326A)Patrem, et Filium credentes, et duo Testamenta recipientes, sed quia doctrinam veritatis in ore non ruminant, nihilominus et ipsi immundi sunt. Nam quod adjecit Scriptura dicens: Ex omnibus quae gignuntur in aquis, et habent pinnulas et squamas, haec comedetis; quidquid autem pinnulas et squamas non habet, abominabile erit vobis.

6. Nam qui in piscibus squamosi et cum pinnulis, pro mundis habentur, hispidi, et hirti, et fortes in fide, ac graves mores designantur hominum habentes pinnas contemplationis. Quae autem sine his sunt, dicuntur immunda, in quibus leves, et lubrici, et infidi, et effeminati mores improbantur.

7. Quid autem sibi vult quod lex dicit: Camelum non manducabis, nisi quod de exemplo animalis vitam (0326B)damnat informem, et criminibus tortuosam? Cum autem in cibum suem prohibet, 415 reprehendit coenosam utique, et luteam, ac gaudentem vitiorum sordibus vitam. Et cum leporem accusat, deformatos utique in feminas viros damnat.

8. Quis autem corpus mustelae cibum faciat? Sed furtum reprehendit. Quis lacertam? Sed odit vitae incertam varietatem. Quis postremo stellione vesci possit, ut hoc lex magnopere prohiberet? Sed maculas mentium exsecratur. Quis accipitrem, aut milvum, aut aquilam? Sed odit raptores violento scelere viventes.

9. Quis vulturem? Sed exsecratur praedam de aliena morte quaerentes. Sic et cum corvum prohibet, voluptates vel magnitudinem vitiorum vetat. Passerem (0326C)quoque dum interdicit, intemperantiam coarguit. Quando noctuam, odit lucifugas vanitates. Quando charadrium et gersaulam, nimiae linguae intemperantiam. Quando cygnum prohibet, cervicis altae superbiam denotat. Quando vespertilionem, quaerentes tenebris noctis similes errores.

10. Haec ergo et his paria lex in animalibus exsecratur, quae in illis non sunt criminosa, quia in hoc nata; sed in homine culpantur, quia contra naturam non ex institutione, sed ex errore quaesita sunt. Sed fuit tempus aliquando antiquum quo istae umbrae vel figurae exercendae erant a populo, vel gerendae, ut abstinendum esset a cibis quos institutio quidem commendaverat, sed lex interdixerat.

11. Verum jam finis legis Christus advenit, aperiens (0326D)clausa legis, et obscura reserans, atque omnia sacramenta, quae nobis texerat antiquitas figuris, magister insignis, et doctor coelestis et institutor, reserata veritate patefecit. Sub quo dicitur: Jam omnia munda mundis, inquinatis autem et infidelibus, (0327A)nihil mundum, sed pollutae sunt eorum et mens, et conscientia.

12. Et alio loco: Quidquid vobis appositum fuerit, manducate; ex quibus constat, omnia ista jam suis benedictionibus reddita, quae carnali populo fuerant pro moribus interdicta. Cavendum est autem ne quis licentiam istam putet in tantum esse permissam, 416 ut et immolata simulacris possit manducare; quantum enim ad creaturam Dei pertinet, omnia munda sunt; sed cum daemonibus immolata fuerint, inquinata fiunt, unde et Apostolus ait: Si quis autem vobis dixerit: Hoc immolatum est idolis, nolite manducare (I Cor. VIII).

CAPUT X. De immunditia partuum. (0327B) 1. Sequitur quaestio de immunditia partus et contagione leprae. Ait enim: Mulierem quae concepit semen, et peperit masculum, septem diebus esse immundam, octavo purificari.

2. Quae autem feminam peperit, bis septem diebus in immunditia scribitur permanere. In talibus ergo quaedam mysteria latentis arcani non est dubium contineri. Septimana enim hujus praesentis vitae tempus videri potest, quia in septimana dierum consummatus est mundus. In quo donec sumus in carne positi, ad liquidum puri esse non possumus, nisi octava venerit dies, quod est futuri saeculi tempus.

3. In quo tamen purgandus est ille qui viriliter egit. Statim enim munda efficitur mater ejus, quae genuit eum. Purgatam namque vitiis carnem ex resurrectione (0327C)suscipiet. Qui nihil vero in se habuit virile adversus peccatum, sed remissus, et effeminatus permanserit in actibus suis, iste nec in praesentis saeculi hebdomada, nec in futura purgabitur ab immunditia sua.

CAPUT XI. De lepris. 1. Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Homo in cujus carne et cute ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quidpiam, id est, plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unumquemlibet filiorum ejus. Qui cum viderit 417 lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, plaga leprae est, et ad arbitrium ejus separabitur. Lepra doctrina est falsa.

(0327D) 2. Proinde leprosi non absurde intelliguntur haeretici, qui, unitatem verae fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris, veraque falsis admiscent, sicut et lepra veris falsisque locis humana corpora variando commaculat.

3. Hujus scilicet leprae invenimus legislatorem sex species in homine posuisse: primam capitis et barbae, secundam calvitii et recalvationis, tertiam carnis et cutis, quartam cutis et corporis, et cicatricis albae (0328A)cum rubore, quintam ulceris et cicatricis, sextam ustionis.

4. In capite lepram portat, qui in divinitatem Patris, vel in ipso capite, quod Christus est, peccat. Caput enim viri Christus est (I Cor. XI). Hanc lepram habent Judaei, Valentiniani, Marcionistae, Photiniani, Manichaei, Ariani, Sabelliani, Macedoniani, Anthropomorphitae, Priscillianistae, Donatistae, Nestoriani, Eutychiani, qui omnes in calvaria lepram gerunt, quia erroris sui perfidiam aperta pravitate defendunt.

5. In barba lepram gerunt, qui de apostolis et sanctis Christi perverse aliquid sentiunt, atque eos falsum quidlibet praedicasse confingunt. Sicuti enim barba ornamentum est viri, ita sancti apostoli et (0328B)doctores ornamentum praestant corpori Christi.

6. In calvitio lepram habent, qui Ecclesiae detrahunt, sicut Carpocratiani, qui negant carnis resurrectionem, sicut Novatiani, qui nuptias damnant, et peccantibus poenitentiam negant; sicut Hierachitae, qui inter alios errores regnum coelorum parvulos habere non credunt; sicut Aeriani, qui vetant pro defunctis offerri sacrificium.

7. In carne et cute gerunt lepram, qui carnalia vel exteriora suadere conantur, ut Cerinthiani, qui resurrectionem futuram in carnis voluptate existimant; sic Actiani, qui dicunt in fide manentibus, quamvis carnaliter vivant, non posse computari peccata.

8. In cicatrice sanati ulceris lepram portat, qui (0328C)post cognitionem Dei, et medicinam, et manifestationem fidei, quam a Christo 418 suscepit, rursum in ipsa cicatrice ascendit aliquod indicium erroris prioris, aut perfidia veteris dogmatis.

9. In carne viva lepram gestat, qui de anima, quae vita est carnis, aliquod falsum existimat, sicut Luciferiani, qui dicunt animam de carnis substantia propagatam; sicut Arabici, qui animam simul cum corpore mori putant.

10. In cicatrice ustionis lepram habent Manichaei, qui inani abstinentiae cruciatu corpora sua exurunt, et per infidelitatem non munditiem inde, sed lepram gignunt. De talibus praedicabat Apostolus: Discedent, inquit, quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, (0328D)et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, et abstinere a cibis. quos Deus creavit ad percipiendum (I Tim. IV, 1 seqq.).

11. Sed adhuc adjecit colores leprarum, id est, pallidam, rubentem, albam, lividam, nigram, florescentem. Itaque dum pallidam lepram dicit, imbecillem et fragilem fidem animae denotat, quae, perdito colore integrae sanitatis, erroris infirmitate languescit. Cum autem rubicundam lepram ostendit, (0329A)homicidii cruore mentem infectam denotat, et innuit.

12. Cum vero albam, illos haereticos qui se mundos appellant, sive reliquos, qui de falso merito gloriantur, sicut Pelagius et Novatus. Cum autem macram vel lividam lepram commemorat, invidiae et livoris notas exsecratur. Cum vero nigram insinuat, sacrificiorum fumo et busto idololatriae denigratam conscientiam detestatur. Cum autem florescentem toto corpore, et cooperientem omnem pelliculam corporis a capite usque ad pedes dicit, avaritiae crimen ostendit, quia nunc floridum et jucundum putatur hominem felicem ecce in hoc mundo et divitem videri in saeculo.

13. Haec enim pestis avaritiae omne hominum (0329B)genus, quasi totum corpus, crebro erroris contagio commaculat. Cum autem lepram quae habet ruborem cum pallore permistum, eum hominem denotat qui, cum sit imbecillis animo, et mendax, facile in furorem prorumpit, et levitate morum cito perjurat; pallor enim mentientem linguam significat. Rubor autem iracundiam manifestat.

14. Est itaque lepra peccati, quae sacrificiorum oblationibus emundatur, id est, contrito corde et humiliato: Sacrificium enim 419 Deo spiritus contribulatus (Psal. L). Est et idololatriae, quae aqua diluitur baptismi. Est et haereticorum, quae septem dierum purgatione extra castra habeatur, id est, per septiformis Spiritus agnitionem purificetur.

15. Est quae visu sacerdotis aufertur per doctrinam. (0329C)Genus autem leprae, quod mundari omnino non potest, eorum est qui in Spiritum sanctum peccant, nec dicunt poenitentes posse consequi veniam. De his ait Veritas: Qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, nec in hoc saeculo, nec in futuro (Matth. XII).

16. Quod vero jubetur leprosis ut exeant de castris, et sedeant foris, donec mundetur lepra eorum, intelligitur haereticos projici debere ab Ecclesia, donec a proprio errore purgentur, et sic revertantur ad Dominum. Ejusmodi vero dissutis tunicis, capite deoperto, et ore obvoluto, sedere jubentur, leprae mundationem exspectantes; dissutis tunicis, id est, omnibus secretis manifestatis. Capite deoperto, ut a cunctis ejus denudatio videatur. Ore clauso, ne (0329D)ulterius impia doceat, vel loquatur. Sed adhuc adjecit Scriptura lepram esse in vasis, in parietibus domus, in vestimento, in trama, in stamine.

17. Lepra in parietibus domus haereticorum congregatio denotatur, quae per sacerdotem purgari jubetur. Lepra in vasculis, unicuique homini proprii corporis delicta. Lepra in stamine, vel in vestimento, peccata quae extra corpus committuntur, vel quae in ipso corpore perpetrantur.

(0330A) 18. Stamen enim anima hominis intelligitur, et trama mollissimi corporis sensus. Quod vero leprosi in lege ad sacerdotem mittuntur, indicat pro emundatione haereticorum ante sacrificium Ecclesiam Domino offerre debere, et sic reconciliari unitati Ecclesiae.

CAPUT XII. De sacerdote magno, et cultu ejus. 1. Dixit Dominus ad Moysen: Pontifex, id est, sacerdos maximus 420 inter fratres suos, super cujus caput fusum est oleum unctionis, et cujus manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet, et ad omnem mortuum omnino non ingredietur.

2. Super patre suo quoque et matre non contaminabitur, (0330B)nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Dei, quia oleum sanctae unctionis Dei sui fusum est super eum. Ego Dominus: virginem ducat uxorem. Viduam, et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo, ne contaminet semen suum.

3. Sacerdos maximus inter fratres suos hic est, de quo scribitur, cum resurrexisset a mortuis; Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX, 17). Super cujus caput fusum est unctionis oleum, juxta quod propheta David ait: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae participibus tuis (Psalm. (0330C)XLIV).

4. Cujus consecratae sunt manus. Iste consecratas habet manus, dum eas in passione extendit pro expiatione totius saeculi. Vestimentum autem ejus non scinditur, id est, non patitur dividi in haereses et schismata Ecclesiam suam, quae illi inhaerendo vestis est propria, cujus indumenti figura fuit tunica illa Jesu inconsutilis, sed per totum textilis, quae in passione non scinditur, sed a possidente individua servatur.

5. Ad mortuum non accedat; quia peccatum non fecit, per peccatum enim mors intelligitur, sicut scriptum est: Anima quae peccavit, ipsa morietur. In patre et matre non contaminabitur. In matre Christus non est pollutus, cum ante saecula nasceretur de patre.

(0330D) 6. Similiter in patre non est commaculatus, cum in saeculum nasceretur ex matre. Solus enim in saeculo mundus ingressus est, procedens ex utero virginali sine contagione virili. Nam nos omnes, dum peccamus, contaminamur in patre de quo creati sumus, si in haeresim devolvamur. Item in matre contaminamur, si credentes Deo in aliquo Ecclesiam laedi sinimus, vel libertatem matris coelestis indigna peccati servitute foedamus.

(0331A)421 7. De sanctis non discedat, quia per susceptionem carnis Christus sic descendit in mundum, ut nunquam desereret coelum. Viduam repudiatam, aut meretricem non ducat uxorem, sed virginem. Vidua et repudiata est Synagoga; de qua loquitur Dominus per Isaiam dicens: Quis est hic liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam (Isai. L.)? Meretrix autem haeresis est, quae multorum errori vel libidini patet; tales non copulantur Christo, nisi sola Ecclesia virgo, quae non habet maculam, aut rugam; de qua Apostolus ait: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI).

8. Dicitur quidem et anima sponsa esse, sed illa quae fidei simplicitate et actuum puritate incorrupta probatur et virgo. Est et vidua anima quae, discedens (0331B)a jugo legis, Evangelii praecepta non servat. Est etiam repudiata quae peccando a Christi corpore separatur, etiam si non projiciatur ab Ecclesia. Est et meretrix quae ad se recipit amatores, id est, contrarias potestates, et daemones, qui desiderium capiunt pulchritudinis ejus.

9. Pulchra namque a Deo creata est anima, et satis decora, quae imaginem habet, et similitudinem Dei. Dehinc sequitur: De genere suo ducat uxorem, animam scilicet, quae ei fide conjungitur. Nec contaminabit semen suum, id est, verbum Dei, quod in Ecclesia praedicatur, sicut in Evangelio scriptum est: Ne dederitis sanctum canibus, neque mittatis margaritas ante porcos, ne conculcent eas pedibus suis (Matth. VII).

(0331C) 10. Hucusque quae de summo sacerdote praedicta sunt mystice ad Christum pertinuerunt. De hinc ea ipsa sic interpretantur in membris suis, et maxime in sacerdotibus, ad quos pertinent spiritualia sacramenta. Qui etiam quantis polleant privilegiis breviter percurrendum est.

11. Dicit enim de eo: Caput suum non discooperiet, id est, ut sacramenta Christi, qui caput ejus est, velamento mysteriorum honoret. Vestimenta sua non scindet, ne in haeresim vel schismata transeat. Super omnem animam quae mortua est non ingrediatur, ad omne peccatum quod ad mortem pertinet non accedat. Super patre suo et matre non inquinabitur, scilicet, ne tanta indulgeat pietate parentibus, ut Dominum suum offendat et creatorem, (0331D)422 neque ita misereatur propinquis, ut erga Deum videatur culpabilis.

12. Quanti enim episcopi, quanti monachi, dum curam gerunt parentum, suas animas perdiderunt! De sanctis non egrediatur, ut semper in opere et cogitatione sancta moretur. Qui enim loquitur quod otiosum et reprehensione dignum est, de sanctis egreditur, et polluit sanctificationem Dei, quia non (0332A)incedit ut servus Christi. Viduam, et repudiatam, et meretricem non ducat uxorem, sed virginem; id est, nihil de veteri homine et pristina voluptate amplectatur, sed vitam omni puritate florentem possideat. De genere suo ducat uxorem, utique vitam amplectatur sanctorum, quorum per fidem proximus est.

13. Inter haec praecipitur iisdem ut ministrantes in templo vinum et siceram non bibant, ne ebrietate, et crapula, et curis hujus vitae praegraventur corda eorum, nec partem habeant in terra, nisi solum Deum, ne, dum de terrenis cogitant, superna obliviscantur. Ab hujus quoque convivio jubentur vicinus, et mercenarius separari, et servis tantum ciborum dari reliquias.

(0332B)14. Vicinus haereticus est, qui proximum se titulo christiani nominis asserit; mercenarius Judaeum ostendit, qui fructum observantiae legis carnaliter quaerit. Cum istis ergo sacerdos Dei non participet Evangelii pabulum, quod est ad refectionem animarum, sed tantummodo cum servis Christi. Datur de his quae superferuntur altariis, sacerdoti pectus, et brachium dextrum: in pectore legis mundas cogitationes accipimus, doctrinaeque notitiam; in brachio dextro opera bona ad pugnam contra diabolum, et armatam manum, ut quod corde conceperit, operum exemplo perficiat. Datur ei et de privato maxilla, ut eloquentiam habeat. Datur et de victimis venter, cujus indicio discat luxuriam exstinguere, et contemnere gulam. 423

CAPUT XIII. De sacerdotibus qui non offerunt sacrificium. (0332C) 1. Inter haec jubetur ipsis sacerdotibus ut nulla debilitate insignes sint, ne caecus, ne claudus, vel parvo, aut grandi, vel torto naso, ne fracto pede aut manu, ne gibbosus, nec lippus, nec albuginem habens in oculo, nec jugem scabiem, ne impetiginem in corpore, ne ponderosus. Quae omnia referuntur ad animae vitium; mores enim in homine, non natura damnatur.

2. Nam caecus sacerdos est, quia Scripturae scientiam non intelligit, et quo gressum doctrinae vel operis porrigat per ignorantiam nescit. De talibus scriptum est per Isaiam: Speculatores ejus caeci omnes (Isai. LVI, 10). Claudus quidem est, qui intelligit (0332D)quid docere debeat, sed tamen praecepta quae docet non implet. Parvo autem naso est qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est.

3. Grandi et torto naso est furibundus, et minax cum superbiae arrogantia vel immoderata discretione. Fracto autem pede vel manu est qui viam Dei quam docet pergere non studet. Gibbosus quoque sacerdos est quem terrenae cupiditatis pondus deprimit, (0333A)et tardius ad superna intendit. Lippus vero est cujus ingenium ad cognitionem veritatis emicat, sed hoc carnaliter vivendo obscurat. Albuginem quoque habet in oculo qui arrogantia sapientiae seu justitiae caecatur.

4. Jugem vero scabiem habet cui carnis petulantia sine cessatione dominatur. Impetiginem quoque habet in corpore qui avaritia vastatur in mente. Quae, nisi in parvo compescitur, nimirum sine mensura dilatatur. Ponderosus vero est qui, etsi turpitudinem non exercet opere, sed ab hac cogitatione continua sine moderamine gravatur in mente. Talis nec sancta ingredi, nec nomen antistitis poterit possidere, quia et terrenis desideriis gravatur, et expers est scientiae veritatis. 424

CAPUT XIV. De ablutione Aaron et filiorum ejus. (0333B) 1. Praeterea quid sit illud quod juxta praecepta Dei lavisse Aaron et filios ejus legitur Moyses? Jam tunc purgationem mundi et rerum omnium sanctitatem baptismi sacramentum significabant.

2. Non accipiunt vestes, nisi prius lotis sordibus, nec ornantur ad sacra, nisi in Christo novi homines renascantur. Quod autem Moyses lavat, legis indicium est. Praeceptis enim Dei lavandi sumus; et cum, parati ad induendum Christum, recte tunicas pelliceas deposuerimus, tunc induemur veste linea, nihil in se mortis habente, sed tota candida, ut de baptismo consurgentes, cingamus lumbos in veritate, et tota peccatorum pristinorum turpitudo celetur. (0333C)Unde et David: Beati, inquit, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI).

CAPUT XV. De oblatione pro sacerdotis delicto. 1. Quid autem sibi velit lex imaginaria quae jubet vitulum pro peccato sacerdotis immolari, et sanguine ejus septies digito sacerdotis populum aspergi? Deinde duos hircos offerre debere: unum, in quo sors Domini venit, occidendum esse, et sanguine ejus, vel de sanguine vituli digito sacerdotis populum aspergendum; alterum vero, in quo omnia peccata et maledictiones totius populi imponendae essent, in locum desertum perducendum, ibique dimittendum?

2. Sed prius est necesse vituli sacrificium pandere, (0333D)et tunc etiam et hircorum causam mysteriaque eorum narrare. Vitulus itaque hic qui pro peccato sacerdotis et totius populi emundatione 425 occidi jubetur, figuram Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi in semetipso portabat, qui non solum pro peccatis sacerdotalis populi, verum et pro omni genere humano cunctisque nationibus, Deo Patre permittente, est immolatus, sicut Apostolus ait: Qui filio suo non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum (Rom. VIII).

(0334A) 3. Merito et hoc in loco de ejus vituli sanguine septies populus digito sacerdotis aspergi jubetur, ut redemptio et purificatio nostra in Christi sanguine collata per gratiam septemplicis spiritus demonstraretur. Duo autem hirci duorum populorum figuram aperta ratione demonstraverunt, propter originalem peccati praevaricationem, hircorum formam gerentes.

4. Quorum est similitudo in Evangelio, haedi, id est, peccatores ad sinistram futuri (Matth. XXV). Sed ex his qui in Christum credidissent, et poenitentiam delictorum suorum toto corde egissent, baptismi gratiam consecuti, hi in similitudinem unius hirci, qui in sortem Domini venit, figuram accipiunt. Cujus sanguis cum sanguine vituli permisceri jubetur, ut, (0334B)consortes passionis Christi effecti, participes gloriae ipsius efficiantur.

5. Sed quid est hircum in sortem Domini venire, nisi ut populus credentium, cujus ille figuram habebat, consors et cohaeres Domini haberetur in regno, sicut Apostolus ait: Haeredes Dei sumus, cohaeredes autem Christi? Alius vero hircus, qui in sortem Domini non venit, similitudinem tenet infidelium, qui nunquam in Christum credere voluerunt. Hi utique accipiunt maledictionem totius populi, et omnes iniquitates humani generis, et projiciuntur in desertum locum.

6. Sed quid est omnes iniquitates, et maledictiones accipere, nisi quia omnia peccata, quae ab Adam usque ad Christum humanum genus admisit, illi soli (0334C)sunt percepturi, qui nec credere in Christum, nec expiari Christi sanguine voluerunt? Et sic onusti et praegravati iniquitatibus et maledictionibus totius populi, id est, humani generis, in desertum locum projicientur, id est, in tenebras exteriores, ubi fletus et stridor dentium, et in stagnum ignis, quod est gehenna, ubi ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur. 426

CAPUT XVI. De pecoribus quae non offeruntur in sacrificio. 1. Diversitas victimarum, et quae vel offerri debeant, vel non offerri, in hoc libro Levitico dinumerantur. Sed per comparationem pecorum conversatio hominum demonstratur. Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel (0334D)sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus animal immaculatum offerat, ut acceptabile sit; omnis macula non erit in eo.

2. Si caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulam, si scabiem, vel impetiginem, non offeretis ea Domino, neque adolebitis ex his super altare Domini: bovem et ovem, auribus et caudis amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex his fieri non potest. Omne animal quod vel contritis, vel tonsis, vel sectis, ablatisque testiculis est, non (0335A)offeretis Domino, et hoc in terra vestra omnino non facietis.

3. De manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro, nec quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta et maculata sunt omnia, non suscipietis ea. Primum rejicitur a sacrificio maculosum animal, vel varium, id est, homines, in quibus diversitas est peccatorum, et nunc in libidine et cupiditate, nunc in diversis criminibus demutantur. Rejicitur quidem et caecum animal, id est, qui nec Deum videt, nec opera ejus facit.

4. Fractum quoque, id est, vitiis carnalibus vexatum ac collisum. Rejicitur et cicatricem habens, qui non digna satisfactione poenitentiae vulnera peccatorum deplorat, sed adhuc veteris morbi signum per (0335B)desideria voluptatis interius gestat. Reprobatur et lingua amputatum, qui Dominum non confitetur, neque divinam legem meditatur.

5. Rejicitur et papulam habens, qui pruritu libidinis et ardore concupiscentiarum exaestuat. Similiter et scabiosum, qui peccatum carnis perficit contagione operis. Jam vero impetiginem habens 427 haereticorum figurat collectionem, quae frequenter se in Ecclesiae corpus immergit, et, ut impetigo, livorem facit. Porro aure amputati sunt qui verbo Dei non obediunt, non faciendo quae jussa sunt.

6. Qui vero caudam habet amputatam, ille est qui bonum quod incipit perseveranti fine non perficit. Porro desectum, vel testiculis amputatum, indicat eos qui cum corpore viri sint, turpitudinis usu effeminantur. (0335C)His ergo criminibus involuti, a sacrificio Domini reprobantur, nec efficiuntur consortes passionis Christi, nec coelestis sanctificationis participes.

CAPUT XVII. De caeteris caeremoniis. 1. Sed neque panes alienigenae offeruntur Domino, et doctrinae haereticorum, vel studia superstitiosa (0336A)saecularium litterarum, quae, quia extra fidem sunt, et aliena putantur. Tales enim repudiantur hostiae a Domino, et rejicitur hujusmodi sacrificium ab Ecclesia catholica.

2. Nunc vero jam de quibusdam caeremoniis quid spiritualiter in 428 his habeatur dicendum est. De quibus etiam et Judaei scrupulosissime quaerunt, dicentes: Cur eas Christiani non student observare, cum Christus venerit non legem solvere, sed adimplere? Quaeritur ergo cur jam non circumcidatur carne Christianus, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere.

3. Respondetur: Ideo jam non circumciditur Christianus, quia id quod eadem circumcisione prophetabatur jam Christus implevit. Exspoliatio enim carnalis (0336B)generationis, quae in illo facto figurabatur, jam Christi resurrectione adimpleta est, et quod in nostra resurrectione futurum est, sacramento baptismi commendatur. Si enim Judaei resurrectione Domini justificarentur, cujus resurrectionis iterum, post diem tamen Sabbati, hoc est, post septimum, octavus fuit, profecto spoliarentur carnali velamento mortalium desideriorum, et cordis circumcisione gaudentes, adumbratam figuratamque non jam in carne exprimerent.

4. Cum quaeritur Sabbati otium cur non observet Christianus, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere, respondetur: Imo et id propterea non observat Christianus, quia quod ea figura prophetabatur jam Christus implevit; in illo quippe habemus Sabbatum, qui dixit: Venite ad me, omnes qui (0336C)laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28).

5. Cessationem ergo Sabbatorum jam quidem supervacue ducimus observare ex quo spes revelata est nostrae quietis aeternae. Cum quaeritur quare non observet (0337A)servet differentiam ciborum, quae in lege praecipitur, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere, 429 respondetur: Imo propterea non observat eam Christianus, quia quod in illius figuris prophetabatur Christus implevit, non admittens ad corpus suum (quod corpus in sanctis suis in vitam aeternam praedestinavit) quidquid per illa animalia in moribus hominum significatum est.

6. Cum quaeritur quare Christianus non, animalibus immolatis, carnis et sanguinis sacrificium offerat Deo, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere, respondetur: Imo propterea magis haec Christianus jam offerre non debet, quia ea quae talibus rerum figuris illi prophetabant immolatione carnis et sanguinis sui Christus implevit. Nam de sacrificiis (0337B)eorumdem animalium quis nostrum nesciat magis ea perverso populo congruenter imposita, quam Deo desideranter oblata?

7. Sed tamen in his figurae nostrae fuerunt, quia nostra emundatio et Dei propitiatio nobis in sanguine nulla. Secundum figuram illam veritas Christus est, cujus sanguine redempti sumus. Cum quaeritur cur azyma non observet Christianus, si non venit Christus legem solvere, sed adimplere, respondetur: Imo propterea magis non observat Christianus haec, quia quod illa figura prophetabatur, expurgato veteris vitae fermento, novam vitam demonstrans implevit Christus. Quapropter non manducare azyma per statutos septem dies tempore Veteris Testamenti (0337C)peccatum fuit; tempore autem Novi Testamenti non est peccatum.

8. Sed in spe futuri saeculi, quam habemus a Christo, qui et animam nostram induens justitia, et corpus nostrum induens immortalitate, totos nos innovat, credere aliquid ex veteris corruptionis 430 necessitate atque indigentia nos passuros, vel acturos, semper peccatum est, quandiu volvuntur isti septem dies quibus peragitur tempus. Sed hoc Veteris Testamenti temporibus in figura occultatum, a quibusdam sanctis intelligebatur; tempore autem Novi Testamenti in manifestatione revelatur, populis praedicatur. Unde Scriptura ipsa tunc erat pareceptum, nunc testimonium.

9. Cum quaeritur cur de carne agni Christianus (0338A)pascha non celebret, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere, respondetur: Imo Christianus jam sic pascha non celebrat, quia quod illa figura prophetabatur Agnus immaculatus sua passione Christus implevit. Cum quaeritur quam ob causam neomenias in lege mandatas non celebrat Christianus, si Christus non venit legem solvere, sed adimplere, respondetur: Imo jam propterea Christianus istas non celebrat, quia propter quod praenuntiandum celebrabantur Christus implevit. Celebratio enim novae lunae praenuntiabat novam creaturam, de qua dicit Apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, et facta sunt omnia nova.

10. Cum quaeritur cur illa singularum quarumque immunditiarum baptismata quae in lege praecipiuntur (0338B)non observet Christianus, si legem Christus non venit solvere, sed adimplere, respondetur: Inde potius haec non observat Christianus, quia futurorum figura erant, quam Christus implevit. Venit enim consepelire nos sibi per baptismum in mortem, ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus.

11. Cum quaeritur qua causa scenopegia non sit solemnitas Christianorum, si lex a Christo adimpleta est, non soluta, respondetur tabernaculum Dei fideles esse, in quibus charitate sociatis, et quodammodo compactis, habitare dignatur. Et ideo magis illud non observari a Christianis, quia jam Christus in Ecclesia sua quod illa figura prophetice promittebat implevit. Scenopegiam non celebrare aliquando (0338C)peccatum fuit, nunc non est peccatum; tabernaculum autem Dei, quod est Ecclesia, non compaginari, semper peccatum est; sed quod tunc agebatur sub praecepto figurato, 431 nunc legitur in testimonio revelato. Nam et illud, quod tunc factum est, non diceretur tabernaculum testimonii, nisi alicui veritati, quae suo tempore declaranda erat, quamdam congruentiam attestaretur.

12. Cum quaeritur quae causae essent septimum annum remissionis, sive jubilaeum non observari, in quo canebant tubae, et revertebantur omnes ad antiquam possessionem, respondetur jubilaei figuram aeternae beatitudinis requiem significare. Sicut enim dies septimus feriatus esse praecipitur, ut aeterna (0339A)per eum requies designetur, sic in jubilaeo, qui in annorum curriculo septenario numero septies replicato, et monade addita, in quinquagenarium ducitur, perpetuae beatitudinis secura requies intimatur.

13. Quando in voce archangeli, novissima clangente tuba resurgentibus cunctis, revertitur ad omnes (0340A)antiqua possessio carnis, tunc revertetur Adam ad antiquam terram carnis suae, in qua inhabitavit. Tunc Abel ad terram suam, de qua ejectus est per Cain. Tunc Noe, Abraham, Isaac, et Jacob, sed et omnes animae mortalium tunc recipient corpora sua, a quibus exierunt, ut possideant ea in aeternum.

432 IN NUMEROS. PRAEFATIO. (0339B) 1. Ideo hic liber unus ex quinque libris Moysi Numeri appellatus est, eo quod egressae multitudinis Israeliticae ex Aegypto in eodem perfectorumque virorum computatio et numerus teneatur insertus.

2. In quo etiam profectiones eorum et mansiones a finibus Aegypti usque ad locum et tempus in quo Moyses defunctus est numerantur. In quo et dies dedicationis tabernaculi, et oblationum modus, non sine mystici numeri sacramento et ratione dinumeratus est.

3. Catalogus autem mansionum filiorum Israel a prima usque ad ultimam numerantur simul quadraginta et duae. De quibus Matthaeus loquitur: Ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim, et a transmigratione Babylonis (0339C)usque ad Christum generationes quatuordecim (Matth. I), id est, generationes simul quadraginta et duae.

4. Per has currit verus Hebraeus, qui de terra festinat transire ad coelum, et Aegypto saeculi derelicta, terram repromissionis ingreditur; nec mirum si illo numeri sacramento perveniamus ad regnum coelorum, sub quo Dominus atque Salvator a primo patriarcha pervenit ad Virginem, quasi ad Jordanem, quae, pleno gurgite fluens, Spiritus sancti gratiis redundavit. 433

CAPUT I. 1. Prima mansio est Ramesses urbs, quae in extremis finibus Aegypti erat, in qua populus congregatus exiit in desertum altera die post pascha in conspectu Aegyptiorum. Ramesse interpretari quidam commotionem, vel tonitruum, putaverunt, quia cum commoti fuerimus ad evangelicam tubam, et excitati (0339D)tonitruo gaudii, eximus in mense primo, quando hiems praeteriit, quando veris exordium est, quando cuncta renovantur.

(0340B)2. Eximus quinta decima die mensis primi, in crastinum paschae, pleno mensis lumine, post esum agni immaculati, calceatos pedes habentes de Evangelio, vel Apostolo, et accinctos lumbos de pudicitia, et baculos in manibus praeparatos (Ephes. VI).

CAPUT II. 1. Secunda mansio est Socoth, in qua coquunt panes azymos, et primum tendunt tabernacula. Unde et locus nomen accepit. Socoth quippe interpretatur tabernacula, sive tentoria. Cum ergo exierimus de Aegypto, id est, a saeculo, primum tabernacula figamus, scientes nobis ad ulteriora pergendum, et ad sanctam terram coelestem iter accelerandum.

CAPUT III. 1. Tertia mansio est Ethan, quae est in extremo solitudinis, in qua primum videtur Dominus praecedens populum in columna ignis. Ethan sonat fortitudo, (0340C)sive perfectio. Praeparemus ergo nobis fortitudinem assumentes perfectum robur, ut inter errorum 434 tenebras et confusionem noctis scientiae Christi lumen appareat. Dies quoque noster nubem habeat protegentem, ut his ducibus ad terram sanctae promissionis pervenire valeamus.

CAPUT IV. 1. Quarta mansio est Phihahiroth, quod est contra Beelsephon. Phihahiroth interpretatur os nobilium. Proinde assumpta fortitudine, nobilitemur in Domino, contemnentes et Beelsephon, qui interpretatur dominus aquilonis, ejusque superbiam declinemus.

2. Ab hac mansione profecti filii Israel transierunt per medium mare in desertum, videruntque Pharaonem cum suo exercitu submersum, praeeunte Maria praecinente in tympanis.

(0340D)1. Quinta mansio est Marah, ad quam venerunt filii Israel, transito Rubro mari post triduum. Marah autem interpretatur amaritudo; post praedicationem (0341A)enim Evangelii et tabernacula transmigrantium, post assumptam fortitudinem fidei, et post baptismum atque victoriam rursus venitur ad amaritudinem, ut voluptas atque luxuria vitae amaritudine terminetur, et per crucis lignum, quasi per cruciatum, iterum suavitas compensetur.

CAPUT VI. 1. Sexta mansio est Helim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae, in figura duodecim apostolorum, et septuaginta discipulorum secundi ordinis: de quorum fontibus doctrinae potum haurimus, et dulces fructus victoriae carpimus. Unde et bene Helim vertitur in arietes fortes; ipsi enim sunt robusti principes gregis, duces ovium, doctores gentium. 435

CAPUT VII. (0341B) 1. Septima mansio est iterum ad mare Rubrum, quod est baptismi typus, cruore Domini consecratus. Quaeritur hic quomodo post transitum Rubri maris, et fontes amaros, et Helim, rursus ad mare Rubrum venerint? nisi forte in itinere pergentibus sinus quidam maris occurrit, juxta quem castrametati sunt.

2. Aliud est enim transire mare, aliud in proximo figere tabernacula. Ex quibus monemur post evangelicam disciplinam, et cibos dulcissimos triumphorum, apparere nobis interdum mare, et praeterita discrimina poni ante oculos.

CAPUT VIII. 1. Octava mansio est in solitudine Sin, qua tenditur usque ad montem Sinai. Interpretatur autem (0341C)Sine rubus, vel odium, quia postea quam venerimus in locum Ecclesiae, de qua Dominus nobis sit locuturus, grande odium meremur inimici.

CAPUT IX. 1. Nona mansio est in Depheca, quae dicitur pulsatio, juxta quod Dominus ait: Pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII). Sensusque est manifestus, quia postquam venerimus ad locum Ecclesiae, incipimus sacramenta pulsare.

CAPUT X. 1. Decima mansio est in Alus, quod interpretatur fermentum, quod tollens mulier commiscuit farinae satis tribus, donec fermentaretur totum (Matth. XIII). In hac solitudine murmurat populus propter famem, accepitque vespere coturnicem, et mane alterius diei (0341D)manna. Et nota, in decima mansione manna tribui, (0342A)id est, post Decalogi perfectionem angelorum panem manducari. 436

CAPUT XI. 1. Undecima mansio est in Raphidin, quae interpretatur dissolutio fortium, vel remissio manuum. In hac sitienti populo fons de petra Oreb in similitudinem Christi aquam erupit. Ibi Jesus in typo Salvatoris contra Amalech militat, et in signo crucis daemonum adversum nos tentamenta surgentia devincuntur.

2. Ubi venit Jethro cognatus ad Moysen, dans consilium septuaginta seniorum, et in typum Ecclesiae ex gentibus congregatae, legis imminutio evangelio suggerente completur. Pulchrae autem dissolutio ac sanitas fortium Raphidin dicitur, vel propter dissipatum Amalech, vel propter sanatum Israel.

CAPUT XII. (0342B) 1. Duodecima mansio est in solitudine Sinai: statim tibi veniat in mentem apostolicus numerus. Sinai quippe interpretatur rubus, quo significatur Ecclesia, in qua nobis apostoli praedicant. In hac mansione Moyses ascendit ad Dominum, ibique descendit Dominus in montem Sinai, dans legem populo suo. Ibi fabricatur tabernaculum, ibi praecipitur varietas hostiarum, vasorum diversitas, indumenta pontificis, sacerdotum ac levitarum caeremoniae.

2. Ibi numerus populorum et Levitarum, et per singulas tribus populi distributio. Oblationes quoque principum in hac mansione 437 descriptae sunt. Duae quoque argenteae tubae ad promovenda castra ibidem fieri jubentur.

(0342C)3. Ibique praecipitur immundis, et iis qui primo mense paschae interesse non potuerint, ut secundo mense conveniant. Sed quid sibi velit quod hi qui longius habitabant, vel immundi in anima fuerant, in secundo mense pascha jussi sunt facere? Quo nimirum in typo intelliguntur populi gentium, qui cum, omnibus daemonibus fornicati, immundi videbantur in anima, salubri vero confessione mundati, ad secundam nativitatem, quasi ad secundum mensem, transire praecipiuntur.

4. Jubetur quoque in hac mansione Nazaraeis, ut vinum, et siceram, et omne, quod de uvis est, non bibant, nec comedant, nec uvam quidem passam, vel acetum, quod est ex vino. Sed in Proverbiis praecipitur (0342D)potentes, qui iracundi sunt, ut vinum non bibant, (0343A)ne cum biberint, obliviscantur sapientiae (Proverb. XXXI).

5. Quid ergo Nazaraeorum nomine, nisi abstinentium continentiumque vita designatur? His in vino luxuria prohibetur, in sicera omnis voluptas terrena. Sicera enim ex diverso conficitur genere, sicut voluptas ex diversa vitiorum oritur colluvie; illi enim vinum non bibunt, et siceram bibunt, qui ad decipiendos homines umbras quasdam et imagines se simulant habere virtutum.

6. Uva passa illi vescuntur, qui propter humanos oculos abstinentiae pallore inficiuntur, ut gloriam captent ab hominibus. Acetum autem hi bibunt qui post vitae sanctitatem in vetustatem praeteritorum vitiorum labuntur, et corruptione veteris nequitiae (0343B)delectantur. Praecepit itaque Deus ut qui sanctitatis induerint titulum cunctis his careant vitiis, nullamque hujusmodi perturbationem appetant, quae statum mentis evertat.

7. In hac mansione projiciuntur de castris leprosi, fluxi et immundi. Leprosi haeretici, fluxi cogitatione, immundi opere, ut tanquam coinquinati et morbidi a castris Ecclesiae separentur, ne contagione morum suorum vitam polluant innocentium. 438

8. Ibi ab anno vicesimo annumerantur populi, qui ad praelium eliguntur. Sed cur ab anno vicesimo, nisi quia ab hac aetate contra unumquemque vitiorum bella nascuntur? Ideoque ad pugnam eliguntur, ut habeant contra libidinem conflictum, ne luxuriis superentur.

(0343C)9. Ibi etiam ab anno vicesimo et quinto Levitae tabernaculo servire mandantur, et a quinquagenario custodes vasorum fiunt. Quid enim per annum quintum, ac vicesimum, in quos flos juventutis oboritur, nisi ipsi contra unumquemque vitiorum bella signantur? Et quid per quinquagenarium, in quo et jubilaei requies continetur, nisi interna quies edomito bello mentis exprimitur? Quid vero per vasa tabernaculi, nisi fidelium animae designantur?

10. Levitae ergo ab anno vicesimo et quinto tabernaculo serviunt, et quinquagenario vasorum custodes fiunt, ut videlicet qui adhuc impugnantium vitiorum certamina per consensum delectationis tolerant aliorum curam suscipere non praesumant. Cum vero tentationum bella subegerint, cum apud se jam (0343D)de intima tranquillitate securi sunt, animarum sortiantur custodiam.

(0344A)11. Sed quis haec praelia sibi perfecte subigat, cum Paulus dicat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati (Rom. VII, 23)? Sed aliud est bella fortiter perpeti, aliud bellis enerviter expugnari: in istis exercetur virtus, ne quis extolli debeat; in illis omnimodo exstinguitur, ne subsistat.

12. Praecepit dehinc ibi lex levitis, omnes pilos carnis radere, quia hi qui obsequiis assumuntur divinis debent ante Dei oculos a cunctis carnis cogitationibus mundi apparere, ne illicitas cogitationes mens proferat, et pulchram animae speciem, quasi pilis fruticantibus, deformem reddat.

13. Post haec jubentur etiam fieri duae tubae, quarum clangore populi moverentur ad praelium. Sic enim (0344B)scriptum est de 439 his ad Moysen: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles. Et paulo post: Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra. Per duas enim tubas exercitus ducitur, quia per duo Testamenta, sive per duo praecepta charitatis, ad procinctum fidei populus evocatur.

14. Quae idcirco argenteae fieri jubentur, ut praedicatorum verba eloquii nitore refulgeant, et auditorum mentem nulla sui obscuritate confundant. Idcirco ductiles, quia necesse est ut hi qui venturam vitam praedicant, tribulationum praesentium tunsionibus crescant.

15. Bene autem dicitur: Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra, quia nimirum, cum (0344C)subtilior ac minutior praedicationis sermo tractatur, auditorum mentes contra tentationum certamina ardentius excitantur. Jam abhinc promoventur filii Israel de monte Sina, et transeunt in sepulcra concupiscentiae.

CAPUT XIII. 1. Tertia decima mansio est in sepulcris concupiscentiae, ubi populus, fastidiens coelestem panem, carnes Aegyptias desideravit. Multosque subitum devoravit incendium. E quibus edocemur, qui conversationem reliquimus saeculi, et Aegyptias ollas (id est, carnalium desideriorum fervores contempsimus), non debere murmurare contra coelestem panem, nec virulentias Aegyptiorum, qui sunt magnarum (0344D)carnium, sed simplicem mannae cibum, id est, puram coelestemque vitam quaerere.

(0345A)2. Alioquin si post perceptum angelicum manna, quae est coelestis vita, sive doctrina, rursus carnes Aegyptias (quae sunt carnales hujus saeculi voluptates) et concupiscentias pristinorum morum voluerimus appetere, vorabimus nauseam, et statim Domini igne torquebimur, desideriumque nostrum vertetu, in tumulos, ut simus sepulcra dealbata, quae foris apparent hominibus 440 speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.

3. In hac mansione descendit spiritus super septuaginta viros electos, et tunc Dominus descendit in nube, et retraxit de spiritu qui erat super Moysen, et imposuit super septuaginta viros. Descendente enim in nube carnis Christo, diffusa est per fidem Spiritus sancti gratia super populos, ex septuaginta (0345B)gentium linguis electos, venitque super omnes donum illud virtutis coelestis, quod quondam fuerat in Moyse atque prophetis.

CAPUT XIV. 1. Quarta decima mansio in solitudine Aseroth. In hac Aaron sacerdos locum incidens offensionis cum sorore sua Maria, fratri uterque obtrectant, quod alienigenam accepisset uxorem. Unde illico Maria contagio leprae effloruit.

2. Quo loco evidens fuit figura mysterii, quod sacerdotalis illa plebs patrum Christo Salvatori adversus Ecclesiam congregatam ex gentibus derogaret: ideoque leprae sorde perfunditur; nec redit ad Dei tabernaculum, donec statutum plenitudinis gentium tempus adimpleatur. Tunc enim eadem plebs pristinam (0345C)poterit recipere sanitatem, dum eis septiformis spiritualis agnitio ad veniam fuerit suffragata.

CAPUT XV. 1. Quinta decima est in Rethma, quae transfertur sonitus, sive juniperus. Fertur autem hoc lignum ignem multo tempore conservare, ita ut si prunae ex ejus cinere fuerint adopertae, usque ad annum perveniant. Ex quibus discimus post sepulcra concupiscentiae, 441 sive atria, transire nos ad lignum multo tempore calens, ut simus ferventes spiritu, et claro sonitu, atque in altum exaltata voce Evangelium Domini praedicemus.

2. Ab hac mansione usque ad tricesimam secundam hae continentur historiae quae, quia non sunt per mansiones singulas distributae, a nobis quoque in (0345D)commune dicentur.

3. Duodecim exploratores mittuntur ad terram sanctam. (0346A)Botrus refertur in ligno, et Christi passio demonstratur. Murmurat populus Judaeorum, gigantum impetum reformidans. Pugnat contra Amalech et Chananaeum, nolente Deo; victus intelligit quae debeat in terra sancta exercere sacrificia. Dathan, et Abiron, et filii Core, consurgunt contra Moysen et Aaron, et terrae voragine glutiuntur.

4. Inter mortuos et viventes pontifex medius thuribulo armatus ingreditur, et currens ira Dei sacerdotis voce prohibetur. Virga Aaron florem profert, et folia, et in aeternam memoriam virens siccitas conservatur. Vitula rufa concrematur in holocaustum, et cinis ejus piacularis aspersio est.

5. Quorum quidem figuras breviter annotantes, ex duodecim exploratoribus incipiemus. Duodecim (0346B)exploratores missi ad explorandam terram uberem, qui terruerunt populum, ne crederent posse accipere terram a Domino repromissam, Scribarum et Pharisaeorum praetulerunt indicium.

6. Sicut enim illi per Moysen missi sunt, ut soli fecunditatem sollicita consideratione tractarent, ita et isti per legem et prophetas jussi sunt, ut per Scripturarum investigationem dominicum specularentur adventum, in quo erat terra, id est, caro sancta, in qua regnum Dei, et ubertatem fructuum spiritualium, et vitam aeternam consequi possent. 442

7. Sed sicut illi desperatione terruerunt populum, ne de Dei promissione confideret, ita et isti Scribae et Pharisaei suaserunt populo Judaeorum ne crederent in Christum, ad Aegyptum saeculi hujus (0346C)redire cupientes, repudiantes manna fidei, quaerentes ollas peccatorum nigras, et cepas blasphemiarum putidas, et pepones vitiorum ac libidinum corruptione marcentes.

8. Ille autem botrus uvae quem in ligno pensilem medio de terra repromissionis duo advexere vectores, quid significat? Botrus iste pendens e ligno utique Christus ex ligno crucis, promissus gentibus salutaris de terra genitricis Mariae, secundum carnem terrenae stirpis visceribus effusus.

9. Duo bajuli qui sub onere botri illius incedebant populus est uterque. Cujus prior Judaicus, caecus, et aversus, ignarus pendentis gratiae, et pressus onere suspensi, cui subjicietur judicanti; de quibus dicitur: Obscurentur oculi eorum, ne videant, et (0346D)dorsum eorum semper incurva (Psalm. LXVIII). Qui vero posterior veniebat, populi gentium gerebat figuram, (0347A)qui credens, et Christum ante oculos habens, semper eum portans videt, et quasi servus dominum, et discipulus magistrum sequitur, sicut Dominus in Evangelio ait: Si quis vult venire post me, tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI).

10. Hic est autem botrus qui effusus in salutem nostram, vinum sanguinis sui crucis contritione profudit, atque expressum passionis suae calicem Ecclesiae propinavit. Hic est botrus quem malogranatum socia muneris gratia secuta est, nostra scilicet Ecclesia mater, habens intra se per granorum numerum multitudinem populorum; per ruborem, sanguinis Christi signaculo coruscantem, habentem etiam intus distincta grana, sicut Apostolus ait: Divisa charismata, et dona Spiritus sancti gratia distributa (I Cor. (0347B)XII); quibus omnibus indignos se increduli judicantes, terram carnis Christi fluentem lacte et melle accipere non meruerunt, quam per fidem servi ejus, id est, populi Christiani, consecuti sunt.

11. De cujus doctrina quotidie dicit Ecclesia: Quam dulcia 443 faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo (Psal. CXVIII). Ficum autem quam cum botro de terra repromissionis attulerant imaginem legis habuisse evangelicis edocemur exemplis; sicut et botrum constat figuram Salvatoris ostendere, quemadmodum in Canticis canticorum Ecclesia de Christo dicit: Frater meus ut botrus Cypri, quia nec est Christus sine lege, nec lex sine Christo esse poterit.

12. Post haec quidam homo, die Sabbati colligens ligna, necatur a populo. Quid autem insinuat quod (0347C)tam atrociter jussu Dei fuerit idem ab omni populo trucidatus? Quod facile ab infidelibus proponitur. Intelligant ergo quia haec omnia in typo acciderunt illis. Scripta sunt autem ad correctionem nostram.

13. Ille enim pristinus carnalisque homo qui diem Sabbati violare ausus est, dum ligna colligeret, propter quod est punitus, formam significabat ejus qui hodie, in Christo signatus, invenitur agere carnale opus, id est, contrahere ligna, fenum, stipulam ad escam ignis aeterni convenientem. Quae dum colligit in suam perniciem, si fuerit deprehensus, pellitur ab omnibus, et statim occiditur, dum judicatur a spiritualibus. Sic ergo omnia quae illis Judaeis per legem acciderunt formaliter intelligenda sunt.

14. Sequitur jam excidium Core, Dathan et Abiron, (0347D)qui sibi contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam vindicantes, poenas pro suis conatibus expenderunt. Per eos itaque significantur hi qui haereses et schismata facere conantur, et multos secum trahendo decipiunt, contemnentes sacerdotes Christi, et se a clero ejus plebisque societate segregantes, (0348A)constituere audent Ecclesias, et aliud altare, precemque alteram illicitis vocibus faciunt, dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia profanantes.

15. Hi, quia contra Dei ordinationem nituntur, ob temeritatis audaciam terrae compagibus ruptis, viventes profundo hiatu merguntur; nec tantum hi qui duces errorum sunt, sed et illi qui consentiendo participes eorumdem effecti sunt, in ignem aeterni judicii praeparata ultione peribunt.

16. Deinde Aaron sanctus in ruinam mortis populum trahi 444 spectans, thuribulum accipiens, cucurrit obviam quassationi, stansque in medio superstitum ac peremptorum, lethalem plagam objectu sui, quasi quidam murus, exclusit. Iste sacerdos Dominus Jesus Christus est, princeps principum sacerdotum; (0348B)sacerdos iste ruinam mortis in mundo aspiciens, occurrit a summo coelo, venitque obviam, quasi gigas ad currendam viam.

17. Stetitque inter vivos et mortuos, quia natus est et mortuus. Sicque thuribulum passionis suae accipiens, et in odorem suavitatis praetendens, suspendit ignis aeterni perniciem, et inimicam perculit mortem.

18. Virga autem Aaron, quae post siccitatem floruit, caro insinuatur Christi, quae postquam de Jesse radice succisa est, vivacius mortificata reviviscit. Itaque virga post ariditatem virescens Christus est post mortem resurgens. Ipsum enim virgam, ipsum florem intelligimus, ut in virga regnantis potentia, et in flore pulchritudo ejus monstretur. Unde et in (0348C)Canticis canticorum idem dicit: Ego sum flos campi, et lilium convallium (Cant. II).

19. Alii virgam hanc, quae sine humore florem protulit, Mariam virginem putant, quae sine coitu edidit Verbum Dei, de qua scriptum est: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isai. XI), id est, Christus, qui futurae typum praeferens passionis, candido fidei lumine et passionis sanguine purpurabat flos virginum, corona martyrum, gratia continentium.

20. Restat interea vitula rufa in holocaustum concremata, cujus cinis expiatio populi erat. Sic enim dicitur de illa ad Moysen et Aaron: Praecipe filiis Israel ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum; tradetisque (0348D)eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium, et intinget digitum Eleazar in sanguine ejus, et asperget contra fores tabernaculi septies, comburetque eam cunctis videntibus; tam pellem et carnes ejus quam sanguinem et fimum flammae tradetis.

(0349A) 21. Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum 445 sacerdos mittat in flammam, quae vaccam vorat, et tunc demum lotis vestibus et corpore ingredietur in castra, et commaculatus erit usque ad vesperum. Sed et ille qui combusserit lavabit vestimenta sua, et corpus, et immundus erit usque ad vesperum.

22. Colliget autem vir mundus cineres vaccae, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam, et in aquam aspersionis, quia pro peccato vacca combusta est. Cumque laverit, qui vaccae portaverat cineres, vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Et habebunt hoc filii Israel, et advenae sanctum jure perpetuo. Et qui tetigerit mortuum, et propter hoc septem (0349B)diebus fuerit immundus, aspergetur ex hac aqua die tertio, et die septimo emundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, vel septimo, non poterit emundari.

23. Vitula rufa caro est Salvatoris nostri, rosea sanguine passionis, aetatis integrae, qui perfecta aetate passionem suscepit. Quod autem non est impositum super illam jugum, hoc ostendit, quia caro Christi non est subjugata delicto, neque victa ab ullo peccato. Quod autem apprehensam ejecerunt filii Israel extra castra, astante Eleazaro sacerdote, populum Judaeorum significat, et consensum sacerdotum in necem Domini, quem ejectum extra Jerusalem crucifixerunt.

24. Sicut ergo qui offerunt vitulam immundi sunt, sic et qui apprehenderunt Dominum, et occiderunt, (0349C)peccatores habentur. Et sicut is qui colligit cinerem aspersionis mundus est, sic et omnes mundi sunt qui passionem Christi praedicaverunt gentibus, et in toto orbe terrarum doctrinam ejus asperserunt, populosque Domino collegerunt. Lignum autem et hyssopum crucem putamus et baptismum.

25. Per hyssopi enim fasciculum aspergebantur agni sanguine, qui mundari solebant, typice figurantes lavacrum baptismatis, et ablutionem aeterni fontis. Coccum autem bis tinctum figuram sacri sanguinis significare, quo peccatores abluuntur. Bis tinctum autem, quia per eum et corpore et corde mundantur. Haec enim tria ad purgationem peccatorum pertinent. Primo per cedrum fides ligni crucis 446, secundo per hyssopum baptismus, tertio per (0349D)coccum sanguinis dominici sacramentum.

26. Sicut autem die tertia illi purgari jubentur, ita et omnis anima purgatur ab omnibus delictorum sordibus, quaecunque credit Christum Dominum die tertia a mortuis resuscitatum. Hujusmodi etiam homo mundus erit in die septima, id est, in regno sanctorum, adveniente Domino, et beatus, ac laetus parte coelestis illius regni potietur.

(0350A)27. Qui autem non fuerit aspersus, id est, hujus gratiae fide munitus, peribit anima illa de coetu sanctorum, et de populo fidelium. Ex sanguine autem hujus vitulae ideo septies tabernaculum jubet aspergi, quia septem sunt Spiritus sancti charismata, quae per Christi sanguinem super Ecclesiae populos distribuuntur, per quem ab omni delicto purgantur, sicut Apostolus ait: Jam abluti estis in sanguine Christi et passione ejus (I Cor. VI).

28. Quod vero vitula cum pelle et ossibus suis comburitur, et agnus ille paschalis pari modo concrematur, ne ossa ejus confringantur, hoc ostendit quod Domini Jesu Christi corporis crura in passione non essent confringenda, sicut Evangelista testatur (Joan. XIX). Moraliter autem vaccam rufam, cujus (0350B)cinis expiatio populi est, non alter immolare et offerre ad altare Domini poterit, nisi qui terrena opera non fecerit, jugumque delicti non contraxerit, nec vinculis peccatorum fuerit alligatus.

29. Jam dehinc post exploratores, et botrum, post excidium superborum et sacerdotale thuribulum, postque virgam florentem, et vitulae combustae aspersionem, revertamur ad mansiones.

CAPUT XVI. 1. Sexta decima mansio est in Ramoth, quod Latine dicitur mali Punici divisio, quae significabat Ecclesiam. Quae quasi multa grana uno cortice contegit, dum omnem turbam credentium in fidei unitate concludit. 447

CAPUT XVII. (0350C) 1. Septima decima mansio est in Lebna, quae Latine transfertur in laterem. Legimus Aegyptios lateres, quos populus faciens ingemuit, ex quibus discimus in itinere istius vitae de alio in aliud transitu nunc nos crescere, nunc decrescere, et post ordinem ecclesiasticum saepe ad lateres, id est, ad carnalia opera transmigrare.

CAPUT XVIII. 1. Octava decima mansio est in Ressa, quae in frenos vertitur. Si enim post profectum rursum ad lutulenta opera descendimus, infrenandi sumus, et cursus vagi, atque praecipites Scripturarum retinaculis dirigendi.

CAPUT XIX. 1. Nona decima mansio est in Caalatha, quae interpretatur (0350D)Ecclesia, scilicet ut vagi currentium gressus frenis ad Ecclesiam retrahantur, ut fores quas antea reliquerant rursus festinent intrare.

CAPUT XX. 1. Vicesima mansio est in monte Sepher, quae interpretatur pulchritudo, id est, Christus. Et vide quid prosint frena. Si a vitiis nos retrahunt, introducunt ad virtutum choros, et in Christo monte pulcherrimo (0351A)habitare faciunt; de quo scriptum est: Venite, ascendamus ad montem Domini (Isai. II).

CAPUT XXI. 1. Vicesima prima mansio est in Harada, quae vertitur in miraculum. Et vide quam pulcher est ordo virtutum. Post frenos 448 in Ecclesiam intromittimur, post habitationem ad montem Christi ascendimus; in quo positi miramur in eis quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt.

CAPUT XXII. 1. Vicesima secunda mansio est in Maceloth, quae in coetus vertitur, id est, in ecclesia. In hac enim consistit multitudo credentium, juxta quod scriptum est: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare (0351B)fratres in unum (Psalm. CXXXII)!

CAPUT XXIII. 1. Vicesima tertia mansio est in Tahath, quae interpretatur pavor, quia dum quisque venit ad Ecclesiam, atque ascendit in montem pulcherrimum Christum, et stupore et miraculo Christi magnitudinem confitetur; adjungat deinde timorem, qui custos est beatitudinis, ut altum non sapiat, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V, 5).

CAPUT XXIV. 1. Vicesima quarta mansio est in Thare, quam nonnulli vertunt in malitiam sive pasturam *.

2. Quod vel ad praepositos Ecclesiarum, vel ad custodiam animae refertur, ut sollicitus sit quisque, (0351C)habeatque pavorem, ne leo diabolus in caulas ovium, id est, in Ecclesias per diversa vitiorum foramina introire nitatur. 449

CAPUT XXV. 1. Vicesima quinta mansio est in Methca, quae vertitur in dulcedinem. Ascendisti enim in excelsum, admiratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abegisti insidiatores, dulcis te fructus protinus laboris insequitur, ut merito dicas: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo (Psalm. CXVIII).

CAPUT XXVI. 1. Vicesima sexta mansio est in Hesmona, quae Latine festinationem sonat. Scilicet, ut postquam dulces fructus laboris sumpserimus, non simus (0352A)quiete contenti et otio, sed rursum ad ulteriora properantes, obliviscamur praeteritorum, et in futura nos extendamus.

CAPUT XXVII. 1. Vicesima septima mansio est in Moseroth, quod interpretatur vincula, sive disciplina, scilicet, ut festino gradu pergamus ad magistros, eorumque teramus limina, et praecepta virtutum ac mysteria Scripturarum vincula putemus esse aeterna.

2. Haec sunt Christi vincula, de quibus in Isaia legitur: Viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt servi, post te ambulabunt colligati vinculis (Isai. XLV, 14). Sunt et alia diaboli vincula, quibus disruptis, vicit hostes Samson. De quibus Propheta dicit: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psalm. CXV). 450

CAPUT XXVIII. (0352B) 1. Vicesima octava mansio est Baneiacam, quae per interpretationem transfertur in filios necessitatis, seu stridoris. Qui sint isti filii necessitatis ipse psalmus nos docet: Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum (Psalm. XXVIII). Quae est tanta necessitas, quae nolentibus imponatur? cum divinis Scripturis fueris eruditus; et leges earum, ac testimonia, vincula scies veritatis, contendens cum adversariis, ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem, et de hostibus quondam atque captivis liberos Dei efficies, ut repente dicas cum Sion: Ego sterilis, et non pariens, transmigrata, et captiva; et istos quis enutrivit? Ego destituta, et sola; et isti ubi erant (Isai. XLIX, 21)?

(0352C) 2. Porro quod interpretatum est filios stridoris, ad illum sensum refertur, quod timore supplicii, et ejus loci ubi est fletus et stridor dentium, deserentes diaboli vincula, Christo Domino credentium turbae colla submittant.

CAPUT XXIX. 1. Vicesima nona mansio est in monte Gadgad, quod interpretatur nuntius, sive accinctio, vel certe concisio. Non enim aliter possumus magistri discipulorum atque credentium eos facere filios necessitatis, nisi praeceptores eorum interfecerimus. Crudeles simus in occisione eorum, non parcat manus nostra armum, aut extremum auriculae de ore leonis extrahere.

(0353A) 2. At vero de nuntio et accinctione, hoc breviter dici potest, quod filiis necessitatis grandes ad virtutes stimulos suggeremus, cum eis nuntiaverimus praemia futurorum, et accinctos inire bella docuerimus. Horum trium quidquid magister fecerit, in monte consistit. 451

CAPUT XXX. 1. Tricesima mansio est in Ietebatha, quae interpretatur bonitas, quae est Christus.

CAPUT XXXI. 1. Tricesima prima mansio est in Hebrona, quae interpretatur transitus, id est, mundus, de quo Apostolus ait: Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII). In hunc venientes sancti Dei cupiunt ad meliora transire. De quibus Psalmista canit: Et non dixerunt (0353B)qui praeteribant: Benedictio Domini super vos (Psalm. CXXVIII, 8).

CAPUT XXXII. 1. Tricesima secunda mansio est in Asiongaber, quae transfertur in ligna viri. Possunt haec ligna viri saltuum et arborum omnium genera multitudinem gentium figurare. Usque huc solitudo Pharan decem, et octo continet mansiones, quae descriptae in catalogo in superiore itinere non ponuntur.

CAPUT XXXIII. 1. Tricesima tertia mansio est in deserto Sin. Haec est Cades. Cades autem sancta interpretatur per antiphrasin, sicut lucus, cum minime luceat, vel bellum, quod tamen sit horridum. In hac mansione moritur Maria, et sepelitur.

(0353C)2. Videtur in Maria prophetia mortua, in Moyse, et Aaron legi, et sacerdotio Judaeorum finis impositus: quod nec ipsi ad terram repromissionis transcendere valeant, nec credentem populum de solitudinibus hujus mundi educere, nisi solus Jesus, id est, Salvator verus Dei Filius.

3. In hac mansione propter aquas contradictionis Moyses offendit Deum, 452 et prohibetur transire Jordanem. Turbatur enim murmure populi, dubitanter petram virga percussit, quasi illud Deus non posset facere ut aqua de petra flueret, quod ante jam fecerat. Quid ergo hic fides Moysi insinuat, quod ad aquam de petra ejiciendam titubaverit? hanc prophetiam recte intelligamus fuisse de Christo.

4. Dum enim Moyses in Scripturis sanctis aliam (0353D)atque aliam pro re aliqua significanda personam gerat, nunc tamen populi Judaeorum sub lege positi personam gerebat, eumque in prophetica praenuntiatione figurabat. Nam sicut Moyses, petram virga percutiens, de Dei virtute dubitavit, ita ille populus, qui sub lege per Moysen data tenebatur, Christum ligno crucis affigens, eum virtutem Dei esse non credidit, sed sicut percussa petra manavit aqua sitientibus, (0354A)sic plaga dominicae passionis effecta est vita credentibus.

5. Habemus enim de hac re praeclarissimam et fidelissimam vocem apostolicam, cum inde loqueretur, dicens: Petra autem erat Christus (I Cor. X). Hanc ergo carnalem de Christi divinitate desperationem in ipsius Christi altitudine Deus mori jubet, cum mortem carnis Moysi in monte imperat fieri. Sicut enim petra Christus, ita et mons Christus. Petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo. Quia sicut Apostolus ait: Petra erat Christus, ita ipse Dominus: Non potest civitas abscondi supra montem posita (Matth. V); se scilicet montem, fideles autem suos in sui nominis gloria fundatos asserens civitatem.

(0354B) 6. Prudentia enim carnis vivit, cum tanquam petra percussa Christi humilitas in cruce contemnitur. Christus enim crucifixus Judaeis scandalum est, gentibus autem stultitia; et prudentia carnis moritur, cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur. Ipsis enim vocatis Judaeis et Graecis Christus Dei virtus et Dei sapientia est.

CAPUT XXXIV. 1. Tricesima quarta mansio in monte Hor, in extremis finibus Edon. 453 In quem ascendit Aaron juxta praeceptum Domini, et mortuus est anno quadragesimo egressionis ex Aegypto, eo scilicet anno quo novus populus repromissionis terram intraturus erat. Et quanquam in monte sacerdotium Eleazaro filio dereliquerit, lexque eos qui eam impleverint (0354C)perducat ad summum, tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Jordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus. Et planxit eum populus triginta diebus. Aaron plangitur, Jesus non plangitur. In lege descensus ad inferos, in evangelio ad paradisum transmigratio.

2. Audit quoque Chananaeus quod venisset Israel, et in locum exploratorum, ubi quondam populum offendisse noverant, ineunt praelium, et captivum ducunt Israel. Rursusque in eodem loco pugnatur ex voto, victor vincitur, victi superant, per quod intelligimus ut cum nos Dei auxilio destitutos hostes invaserint, duxerintque captivos, non desperemus salutem, sed iterum armemur ad praelium. Potest fieri ut vincamus ubi victi sumus, et in eodem loco triumphemus (0354D)in quo fuimus ante captivi.

CAPUT XXXV. 1. Tricesima quinta mansio est in Selmona.

CAPUT XXXVI. 1. Tricesima sexta mansio est in Phunon. Hae duae mansiones in ordine historiae non inveniuntur: in his, mortuo Aaron, murmurant Israelitici populi contra (0355A)Deum et Moysen, manna fastidiunt, et a serpentibus vulnerantur.

2. Sed quid illud significat quod morsus mortiferi serpentum, exaltato et respecto aeneo serpente, sanabantur, nisi quod nunc in typo Salvatoris, qui ferum antiquumque serpentem in patibulo triumphavit, diaboli venena superantur? ita ut qui vere expresseque imaginem Filii Dei passionemque ejus conspexerit servetur. Hoc enim significant et verba ipsius Domini dicentis: Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, sic oportet exaltari Filium hominis, 454 ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam.

3. Quod vero aeneus est serpens, ipse Christus intimatur, qui ligno suspensus est; aes quippe metallis caeteris durabilius esse solet. Et apte aeneus serpens (0355B)ligno suspensus est, ut Dominus et in serpente mortalis, et in aere significaretur aeternus; videlicet, ut indicaretur mortuus per humilitatem, et tamen esset quasi aeneus per divinitatem. Pulchre autem prima mansio Selmona interpretatur imaguncula, quia nimirum ibi imago expressa est Salvatoris per serpentem aeneum, qui ibi, ut imago, in ligno pependit.

4. Pulchre etiam et secunda Phunon interpretatur os, quia postea quam passionem filii Dei cognoscimus, quod corde credimus ore pronuntiamus, legentes illud Apostoli: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X).

CAPUT XXXVII. 1. Tricesima septima mansio est in Oboth, quae vertitur in Magos, sive Pythones; unde demonstratur (0355C)quia post imaginem Dei, quae in cordis ratione monstratur, et confessionem fidei, quae ore profertur, consurgunt serpentes, et artes maleficae ad bella nos provocant. Sed nos custodia circumdantes cor nostrum, obturemus aures nostras, ne audiamus voces incantantium, et sirenarum carmina negligamus.

CAPUT XXXVIII. 1. Tricesima octava mansio est in Jeabarim in finibus Moab, quae significat acervos lapidum transeuntium, id est, sanctos, per istum saeculum ad alias mansiones transire festinantes. 455

CAPUT XXXIX. 1. Tricesima nona mansio est in Dibongad. In hac geritur bellum contra Sehon regem Amorrhaeorum, (0355D)et Og regem Basan. In his regibus licet res gesta cognoscatur, tamen per conditiones virtutesque nominum spiritualis significatio est subjecta. Sehon namque interpretatur tentatio oculorum. Per quem figuratur diabolus, qui transfigurat se velut angelum (0356A)lucis, et per haeresim vel schisma verisimilia mentitur, ut fallat incautos.

2. Hunc Amorrhaei, id est, amaricantes, habent regem. Nisi enim quaedam simulatio veritatis praecedat, non sunt haereses amaricantes, non schismata exacerbantium in Ecclesia. Iste ergo rex occiditur in unoquoque homine, quando quisque damnat simulationem, et diligit veritatem. Og vero rex interpretatur conclusio, Basan autem confusio; id enim agit diabolus semper, ut concludat viam ad Dominum, opponendo idola sua, ne credatur in Christum. Conclusio enim praecedit, ut rex; sequitur confusio, ut plebs: quia quos modo concludit, ne credant in Christum, quando apparuerit Christus, omnes confundentur.

(0356B) 3. Mansio autem ista Dibongad interpretatur fortiter intellecta tentatio, quia nimirum si superetur simulatio, quae per schisma vel haeresim exercebat Ecclesiam, et conclusio, quae per sacrilegium claudit fidei viam, nihilominus tentatio intelligitur, ac deinde intellecta fortiter superatur.

CAPUT XL. 1. Quadragesima mansio est de Dibongad in Helmon Deblathaim, quae vertitur in contemptum palatarum, sive opprobriorum. Et per hoc dicimus omnia dulcia ac illecebras voluptatum praetereuntium 456 in saeculo contemnendas, et opprobria diligenda. Quae si falso objiciantur, beatitudinem pariunt, Salvatore plenissime docente, qui ait: Cum exprobraverint vobis homines, beati eritis (Luc. VI).

CAPUT XLI. (0356C) 1. Quadragesima prima mansio est in montibus Abarim, contra faciem Nabo, quae vertitur in montes transeuntium, et est contra faciem montis Nabo, ubi moritur et sepelitur Moyses, terra promissionis ante conspecta (Deut. XXXIV). Nabo interpretatur conclusio, in qua finitur lex, et non invenitur ejus memoria. Porro gratia Evangelii absque ullo fine tenditur: Et in omnem terram exivit sonus ejus, et in fines orbis terrae verba ipsius (Psalm. XVIII).

2. Simulque considerandum quod habitatio transeuntium in montibus sita sit, et adhuc profectu indigeat. Post montes enim plurimos ad campestria Moab et Jordanis fluenta descendimus, quae interpretatur descensio. Nihil enim tam periculosum est (0356D)quam gloriae cupiditas, et jactantia, et animus conscientia virtutum tumescens.

CAPUT XLII. 1. Quadragesima secunda mansio est in campestribus Moab, super Jordanem, juxta Jericho, ubi (0357A)fixerunt tentoria a domo solitudinis usque ad Abelsatim in planitie Moab. In quadragesima secunda, quae extrema mansio est, quaedam quae sunt gesta narremus.

2. Sedens in ea populus a divino Balaam, quem mercede conduxerat Balac, jussu Dei benedicitur, et maledictio mutatur in laudes. Sed quid est quod iste Balaam, dum pervenire ad propositum tenderet, asina cui praesidebat, dum vidisset angelum loquitur?

3. Quae est enim haec asina nisi bruta gentilitas? Quam 457 quondam Balaam, id est, seductor idololatriae, quasi brutum animal, et nulla ratione renitens, quo voluit errore substravit. Sed ista angelum Dei vidit, quem homo videre non potuit; et vidit, et (0357B)detulit, et locuta est, ut agnosceremus, posterioribus temporibus, sub adventu magni Angeli Dei gentilem illam plebem, mutata duritiae stoliditatisque natura, solutis Deo linguis, locuturam; ita ut quae erat subjecta perfidiae in vocem fidei et confessionis erumperet, licet et caro nostra animalis est.

4. Plerumque enim caro per molestias tacta flagello suae menti Deum indicat, quem mens ipsa carni praesidens non videbat; ita ut anxietatem spiritus proficere in hoc mundo cupientis, velut iter tendentis, impediat, donec ei invisibilem, qui sibi obviat, innotescat. Unde et bene per Petrum dicitur: Correptionem habuit suae vesaniae subjugale mutum, quod in hominis voce loquens, prophetae insipientiam prohibuit (II Petr. II).

(0357C)5. Insanus quippe homo a subjugali muto corripitur, quando elata mens humilitatis bonum, quod tenere debeat, ab afflicta carne memoratur. Sed hujus correptionis donum idcirco Balaam non obtinuit, quia ad maledicendum pergens, vocem, non mentem, mutavit. Consilium quippe dedit regi Balac ut mulieres in meritorio poneret, et ante januas earum aras, ut venientes filii Israel prius sacrificarent idolis, et sic ingrederentur ad mulieres, ut inde fornicentur filii Israel cum filiabus Madian.

6. Sed quid est quod iste Balaam populum Dei posse decipi certa ratione collegit, dans consilium ut ex illa parte, qua infirmari noverat filios Israel, perniciosi eis laquei tenderentur, non dubitans eos, (0358A)oblata copia feminarum, fornicationis ruina protinus collapsuros, quia concupiscibiles animae eorum partes sciebat esse corruptas?

7. Ita ergo unumquemque nostrum nequitiae spirituales versuta 458 malignitate in figura Balaam pertentant, illis praecipue affectibus animae insidiosos laqueos praestruentes, quibus nos senserint aegrotare, ut, verbi gratia, cum viderint rationabiles animae nostrae partes esse vitiatas, illo nos ordine decipere moliantur.

8. Sed Phinees sacerdos zelatus, ut Domini furorem placaret, Zambri et scortum Madianitidem pugione transfigit, significans per crucem Christi non solum idololatriam, sed etiam omnem carnis affectum vel concupiscentiam perimi saeculi, et tunc placari (0358B)Deum, dum carnis exstinguitur desiderium. Post haec numeratur rursum populus, numerantur et Levitae, ut, interfectis primo carnalibus, novus Dei populus censeatur, qui per baptisma Jordanis transeat, et coelestis haereditatis repromissionem percipiat.

9. Porro quod sexcenta millia armatorum de Aegypto numerantur egressa, et ex ipsis non sunt amplius quam duo terram repromissionis ingressi, haec figura demonstrat multos per baptismum ad fidem transire; sed ad patriam coelestem paucissimos pervenire secundum figuram illam in Evangelio, in qua multi vocati, pauci vero inveniuntur electi (Matth. XX, 22).

10. Quod vero duo tantum ingrediuntur, aut propter eos qui ex utroque populo regni coelestis promissionem adipiscuntur, aut propter illos qui per duas (0358C)vitas, actionis et contemplationis, ad aeternam beatitudinem praedestinantur.

11. Interpellant dehinc filiae Salphaad quinque, et ex judicio Dei haereditatem accipiunt inter fratres suos. Nec legis plebs ab Evangelii possessione excluditur.

12. Deinde Jesus in monte succedit Moysi, et discit quae specialiter debeant offerri in Ecclesia. Legi etenim succedit Evangelium, ibique lex facienda praecepta admonet, et gratia complet.

13. Primum quidem quid offerri debeat per singulos dies; dehinc quid in Sabbato propter spem quietis aeternae; quid in kalendis 459 pro invocatione vitae; quid in pascha, quando consepelimur cum Christo (0359A)per baptismum, quasi a mortuis transeuntes ad vitae nativitatem; quid in Pentecoste propter gratiam Spiritus sancti et indulgentiam remissionis peccatorum; quid in neomenia mensis septimi; quid in jejunio ejusdem mensis decimo die; quid in scenopegia, quando figuntur tabernacula quinto decimo die supradicti mensis.

14. Dehinc texitur bellum contra Madianitas, et mors divini Balaam, in cujus nece error perfidiae ligno crucis interficitur, fitque deinde Amalech praedae divisio, et oblatio ex ea animarum tabernaculo Dei.

(0360A)15. Post haec filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manassae, jumenta plurima habentes, citra Jordanem possessionem accipiunt, et in repromissionis terra haereditatem habere nolunt, figurantes quia quos mundi implicamenta occupant, habitationem coelestis patriae nequaquam desiderant.

16. Dehinc populus admonetur, ut in terra sancta idola destruant, et nullus de prioribus habitatoribus servetur, ad significandum, ut dum in terram sanctae repromissionis per fidem ingredimur, simul cum idololatria omnia etiam vitia exstinguamus.

IN DEUTERONOMIUM. (0359)460 CAPUT I. Cur Deuteronomium undecim diebus scriptum. (0359B) 1. Liber Deuteronomii repetitio est praecedentium quatuor librorum legis. Nam dum illi in se proprias contineant causas, iste tamen replicat omnium. Habet autem et ipse propria innumera sacramenta, e quibus pauca pro exercitio lectoris studui memoranda.

2. Deuteronomium autem secunda legis latio dicitur, quod significat Evangelium. In cujus principio notandum est quid indicet quod undecim diebus idem Deuteronomium a Moyse scribitur; significat vero Judaicae plebis lapsum in Evangelio per transgressionem Decalogi mandatorum.

CAPUT II. De quadraginta annis deserti, et vestibus non attritis. (0359C) 1. Quid autem significaverunt illi quadraginta anni, quibus laboriose peractis, filii Israel ad repromissionis terram transierunt? Per hos quadraginta annos totum saeculi tempus significatur, in quo vivit Ecclesia sub laboribus et periculosis tentationibus, sperando quod non vidit per patientiam, quousque ad promissam aeternae felicitatis perveniat patriam (Matth. IV). 461

2. Ideo et Dominus quadraginta diebus jejunavit et quadraginta noctibus, et tentatus est in eremo. Corpus enim ejus, quod est Ecclesia, necesse est tentationes laboresque patiatur in hoc saeculo, quoad usque veniat illud tempus ubi post tentationes accipiat consolationes.

(0359D)3. Porro quod vestis Israel per tot annos in eremo (0360B)nulla vetustate corrupta est, et morticina pellis calceamentorum tandiu sine labe duravit, potest figurare futuram incorruptibilitatem corporum, ubi ea quae corruptibilia sunt sine corruptione ulla permanebunt.

CAPUT III. De non plantando ligno juxta altare. 1. Non plantabis omne lignum juxta altare Dei, nec facies nemus in terra. Interdicitur quippe ne nemus complantetur in templo. Nemus frondentes arbores et infructuosae sunt, solum ad delectationem visus plantatae. Tales sunt et gentiles, qui rationem suam verborum decore componunt, ut non convertant a vitiis, sed delectent, atque istiusmodi seductione persuadeant.

(0360C) 2. Nos autem secundum praeceptum juxta altare Dei nemus non plantamus, si circa dominicam fidem nihil in verbis infructuosum, nihil audientiae saeculari illecebrosum componimus, sed sola puritate veritatis scientiam paerdicationis tenemus. Hoc nemus in praedicatione sapientiae plantare vitabat Apostolus, cum dicebat: Loquimur non in doctis humanae sapientiae Verbis, sed in doctrina spiritus, et virtute (I Cor. II). 462

CAPUT IV. De auferendo praeputio ligni pomiferi. 1. Quando ingressi fueritis in terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum, pomorumque germina immunda erunt vobis, nec edetis ex eis (Levit. XIX, 23). Ligna quippe pomifera sunt (0360D)opera virtutibus fecunda. Praeputia lignorum auferimus, (0361A)cum de ipsa inchoationis infirmitate suspecti primordia operum nostrorum non approbamus.

2. Poma autem quae germinant immunda existimamus, nostrisque cibis non aptamus, quia cum primordia boni laudantur operis, dignum est ut hoc animum non pascat operantis, ne, dum accepta laus suaviter carpitur, fructus operis intempestive comedatur.

CAPUT V. De non operando in bovis primogenito. 1. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium. In primogenito quippe bovis operari est bonae conversationis primordia in exercitio publicae actionis ostendere. Ovium quoque primogenita tondere est ab occultationis suae tegmine (0361B)humanis oculis inchoantia bona nostra denudare.

2. In primogenito ergo bovis operari prohibemur, atque a primogenitis ovium detondendis compescimur, quia etsi quid robustum incipimus exercere, hoc in aperto citius non debemus ostendere. Sed cum vita nostra simplex quid atque innocuum inchoat, dignum est ut secreti sui velamina non relinquat, nec hoc humanis oculis, quasi subducto vellere, ostendat.

3. Ad sola ergo divina sacrificia boum primogenita, oviumque proficiant, ut si quid forte innocuum incipimus, hoc ad honorem intimi Judicis in ara cordis immolemus. Quod ab illo procul dubio 463 tanto libentius accipitur, quanto et ab hominibus occultatum nullo laudis appetitu maculatur.

(0361C) 4. Saepe autem novae conversationis primordia adhuc carnali vitae sunt commista. Et idcirco innotescere citius non debent, ne cum laudantur bona quae placent, deceptus laude sua animus deprehendere in eis nequeat mala quae latent.

CAPUT VI. De non arando in bove et asino. 1. Non arabis in bove simul et asino. In bovis nomine populus ex circumcisione positus sub jugo legis accipitur; in asino autem populus gentium pertinens ad Evangelium: in bove quippe et asino simul arat qui sic recipit Evangelium, ut Judaicarum superstitionum, quae in umbra et imagine praecesserant, caeremonias non relinquat.

(0361D) 2. Item nonnunquam in bove bene operantium vita, in asino stultorum vecordia figuratur. Quid est ergo: Non arabis in bove simul et asino? ac si diceret: Fatuum sapienti in praedicatione non socies, ne per eum qui rem implere non valet et illi qui praevalet obsistas.

3. Bovem quippe et asinum, si necesse sit, unusquisque (0362A)sine detrimento operis jungit. Sapientem vero et stultum (non ut unus praecipiat, et alter obtemperet, sed ut pariter aequali potestate annuntient verbum Dei) non sine scandalo quisque comites facit.

CAPUT VII. De non alligando ore bovis triturantis. 1. Non alligabis os bovi trituranti (I Cor. IX, 9; I Tim. V, 18). Dictum est quod in bovis 464 nomine vita uniuscujusque operantis exprimitur. Dicit quodam in loco Apostolus Paulus, reprehendens et dolens, quod nemo illi communicaverit in ratione dati et accepti (Philip. IV). Quid est in ratione dati et accepti, nisi quod alio in loco aperte exposuit, dicens: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est ut carnalia vestra metamus (I Tim. IX, 11)? Hoc significat: (0362B)Non alligabis os bovi trituranti.

2. Unde et idem Apostolus alio loco dicit: Dignus est operarius mercede sua (I Tim. VI). Vult ergo Scriptura doctoribus praestare carnalia, a quibus spiritualia consequuntur, quia praedicatores occupati in doctrina necessaria sibi providere non possunt.

CAPUT VIII. De non coquendo haedo in lacte matris. 1. Non coques haedum in lacte matris suae. Haedus hic sub peccatoris figura introducitur. Proinde peccans graviter non est coquendus in lacte matris suae, id est, non est purgandus mediocribus tenerrimisque Ecclesiae disciplinis, sed austerioribus praeceptis ejus sunt excoquenda peccata, cujus magna sunt crimina, ut qui per lasciviae blandimentum se perdidit, (0362C)fortiori disciplina se redimat.

CAPUT IX. De non induenda veste ex lana et lino. 1. Non indues vestem ex lana linoque contextam. Per lanam quippe simplicitas, per linum vero subtilitas designatur. Et nimirum vestis quae ex lino lanaque conficitur linum interius celat, in superficie lanam demonstrat. Vestem ergo ex lana linoque contextam induit, qui sub locutione innocentiae intus subtilitatem celat malitiae. Hoc secundum moralem sensum.

2. Caeterum secundum allegoriam lineis vestibus misceri lanam, 465 vel purpuram, et linostima veste indui, est inordinate vivere, et diversi generis professiones (0362D)velle miscere, ut vel sanctimonialis habeat ornamenta nuptarum, aut ea quae se non continens nupsit speciem virginis gerat: omnimodo hoc peccatum est, et si quid inconvenienter ex diverso genere vel religione in vita cujusque contexitur. Verum illud tunc figurabatur in vestibus quod nunc declaratur in moribus.

CAPUT X. De non accipienda loco pignoris superiore et inferiore mola. (0363A) 1. Non accipies loco pignoris superiorem aut inferiorem molam; accipere namque aliquando dicimus auferre. Unde et aves illae quae rapiendi sunt avidae accipitres vocantur. Unde et apostolus Paulus dicit: Sustinetis enim, si quis devorat, si quis accipit (II Cor. XI). Ac si diceret si quis rapit. Pignus vero debitoris est confessio peccatoris. A debitore enim pignus accipitur, cum a peccatore jam confessio peccati tenetur. Superior autem et inferior mola est spes et timor.

2. Spes quippe ad alta subvehit, timor autem cor inferius premit. Sed mola superior et inferior ita sibi (0363B)necessario junguntur, ut una sine altera inutiliter habeatur. In peccatoris pectore itaque incessanter debet spes et formido conjungi, quia poenitentia incassum misericordiam sperat, si non etiam justitiam pertimescat.

3. Incassum justitiam metuit, si non etiam in misericordia confidit. Loco igitur pignoris mola superior aut inferior tolli prohibetur, quia qui praedicat peccatori, tanta dispensatione componere praedicationem debet, ut nec derelicta spe timorem subtrahat, nec subtracta spe in solo eum timore derelinquat.

4. Tollit enim superiorem, si flenti peccatori dicat: Non habebis 466 veniam de commissis. Tollit inferiorem, si peccantem deceptione palpet. Ac si dicat: (0363C)Age mala in quantum vis absque metu; nam Deus pius est et ad indulgendum paratus. Sed utiliter tunc mola utraque habetur, si et spes sit cum emendante formidine, et emendans formido fuerit cum spe.

CAPUT XI. De non abominando Aegyptio. 1. Non abominaberis Aegyptium, eo quod fuisti incola in terra ejus; quamvis enim mundo renuntiantes Aegyptiam terram, id est, pristinam saeculi conversationem, vel concupiscentiam declinemus, tamen, dum praesentis saeculi necessitatibus subdimur, quasi Aegyptiam nationem nequaquam exstinguimus, licet ab ipsa quadam discretione separemur, non de superfluis cogitantes, sed, secundum Apostolum, victu quotidiano indumentoque contenti. Hoc enim singulariter (0363D)mandabatur in lege: Non abominaberis Aegyptium.

CAPUT XII. De non habendis diversis ponderibus. (0364A) 1. Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus; nec erit in domo tua modius major et minor. Pondus habebis justum, et verum, et modius aequalis erit tibi, et verus, ut multo vivas tempore super terram. Hoc et idem legislator etiam in Levitico interdicit (Levit. XIX), Salomone quoque parem super hoc sententiam proferente: Pondus magnum, et pusillum, et mensurae duplices, immunda sunt utraque ante Dominum, et qui facit ea, in adinventionibus suis compedietur (Prov. XX). 467

2. Proinde non sollum illo corporali, sed etiam spirituali modo studendum est nobis, ut nec diversa pondera in cordibus nostris, nec in domo (0364B)conscientiae nostrae mensuras duplices habeamus, id est, ne ipsi ea quae districtionis regulam molliunt remissiore indulgentia praesumentes, eos quibus verbum Dei praedicamus, districtioribus praeceptis et gravioribus quam ipsi perferre possumus obruamus ponderibus.

3. Quod cum facimus, quid nisi diverso pondere atque mensura praeceptorum Domini mercedem frugemque vel appendimus, vel metimur? Si enim aliter ea nobis, aliter fratribus nostris dispensemus, recte increpamur a Domino, eo quod stateras diversas aut mensuras duplices habeamus, secundum illam sententiam Salomonis qua dicitur: Abominatio est Domino pondus duplex, et statera dolosa non est bonum (0364C)in conspectu ejus (Proverb. XX).

CAPUT XIII. De testibus. 1. Non stabit adversus alterum unus testis, sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Licet historialiter haec sit divina servanda sententia, tamen et cum contra quoslibet impios vel haereticos agimus, necesse nobis est Scripturas sanctas in testimonium vocare.

2. Sensus quippe nostri et attestatio sine his testibus non habent fidem. Unde magis convenit ad probationem et firmitatem verbi intellectus mei ut adhibeam duos testes, Novum scilicet et Vetus Testamentum: adhibeam etiam tres, Evangelium, (0364D)Prophetam, et Apostolum, sicque stabit omne verbum. 468

CAPUT XIV. De uxore fratris accipienda. (0365A) 1. Illud vero, quod uxorem fratris ad hoc frater jussus est ducere, ut non sibi, sed illi sobolem suscitaret, ejusque vocaret nomine, quod inde eidem nasceretur, quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque Evangelii praedicator ita debet in Ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est, Christo suscitet semen, qui pro nobis mortuus est, et quod suscitatum fuerit ejus nomen accipiat?

2. Denique hoc implens Apostolus, non carnaliter in praemissa significatione, sed spiritualiter in completa veritate, quos in Christo Jesu se per Evangelium commemorat genuisse, succensens eis et increpans, corrigit volentes esse Pauli. Nunquid Paulus, (0365B)inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I)? tanquam diceret: Defuncto fratri vos genui: Christiani vocamini, non Pauliani.

3. At vero qui electus ab Ecclesia ministerium evangelizandi renuerit, ab Ecclesia merito digneque contemnitur. Hoc est enim quod in ejus faciem jubetur expuere, non sane sine signo hujus opprobrii, ut calceamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte quibus ipse Apostolus ait: Et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis (Ephes. VI). Et de quibus commemorat Propheta: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. LII; Nah. I; Rom. X)!

4. Qui autem sic evangelicam fidem tenet, ut et (0365C)sibi prosit, et Ecclesiae prodesse non renuat, bene intelligitur utroque pede calceatus. Qui autem sibi putat quia credidit satis esse consultum, curam vero lucrandorum aliorum refugit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit.

CAPUT XV. De formidoloso et pavido. 1. Homo formidolosus et corde pavido non egredietur ad bellum. 469 Vadat et revertatur ad domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut et ipse timore perterritus est. Quibus verbis edocet non posse eos professionem contemplationis vel spiritualis militiae arripere exercitium, qui adhuc nudari terrenis operibus pertimescunt.

2. Ne rursus infirmitate mentis revertantur, suoque (0365D)exemplo alios a perfectione evangelica revocent, et infideli terrore infirment; jubentur itaque tales, ut, discedentes a pugna, revertantur in domum suam, quia non possunt duplici corde bella Domini praeliari.

(0366A) 3. Vir enim duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis. Tales quippe oportet ut ne initium quidem renuntiationis arripiant. Quibus melius est, ut in activa vita consistant, quam trepidi contemplationem exsequentes, majori discrimine semetipsos involvant. Melius est enim non vovere, quam vovere et non reddere.

4. Similiter et ille a tali militia prohibetur, qui uxorem duxerit, qui plantaverit vineam, velut propaginem filiorum, non enim potest servire divinae militiae servus uxoris, secundum illud Apostoli: Qui cum uxore est, sollicitus est quomodo placeat uxori, et divisus est (I Cor. VII).

5. Nec potest inesse quis studio contemplationis, qui adhuc in delectatione defigitur carnis. Nemo, (0366B)inquit Apostolus, militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim. II).

CAPUT XVI. De septem gentium interemptione. 1. Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingrederis, et deleverit gentes multas coram te, Hethaeum, 470 Gergezaeum, et Amorrhaeum, et Chananaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te, tradideritque eos Dominus tibi, percuties eos usque ad internecionem.

2. Septem istae gentes septem sunt principalia vitia quae per gratiam Dei unusquisque spiritualis miles exsuperans exterminare penitus admonetur. Quod vero majoris numeri esse dicuntur, haec ratio (0366C)est, quia plura sunt vitia quam virtutes. Sed ideo in catalogo quidem dinumerantur septem nationes, in expugnatione vero earum sine numeri ascriptione ponuntur; ita enim dicitur: Et deleverit gentes multas coram te.

3. Numerosior est enim quam Israel carnalium passionum populus, qui de hoc septenario fomite vitiorum ac radice procedit. De gastrimargia namque nascuntur comessationes, ebrietates. De fornicatione turpiloquia, scurrilitas, ludicra, atque stultiloquia. De philargyria mendacium, fraudatio, furta, perjuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentiae, inhumanitas atque rapacitas. De ira homicidia, clamor et indignatio. De tristitia rancor, pussillanimitas, amaritudo, desperatio.

(0366D)4. De accidia otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo, pervagatio, instabilitas mentis et corporis, verbositas et curiositas. De cenodoxia contentiones, haereses, jactantia, ac praesumptio novitatum. De superbia contemptus, invidia, inobedientia, (0367A)blasphemia, murmuratio, detractio, aliaque complura similia, quae cum sint multo majoris numeri quam virtutes, devictis tamen illis septem principalibus vitiis, ex quorum natura ista procedunt, omnes protinus conquiescunt, ac perpetua pariter cum his internecione delentur.

5. Quod autem hae pestes robustiores sint, manifesta naturae ipsius impugnatione sentimus. Fortius enim militat in membris nostris oblectatio carnalium passionum, quam studia virtutum, quae nonnisi summa contritione cordis et corporis acquiruntur. Quod vero 471 istarum perniciosarum gentium regiones salubriter possidere praecipimur, ita intelligitur.

6. Habet enim unumquodque vitium in corde nostro (0367B)propriam stationem; sed si cum spiritualibus populis, id est, virtutibus contra se dimicantibus fuerint vitia superata, locum quem sibi in corde nostro concupiscentiae vel fornicationis spiritus retinebat, deinceps castitas obtinebit. Quem furor ceperat, patientia vindicabit.

7. Quem tristitia, mortem operans, occupaverat, salutaris et plena gaudio laetitia possidebit. Quem accidia vastabat incipiet excolere fortitudo. Quem superbia conculcabat humilitas honestabit, et ita singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est, affectus contrarios possidebunt filii Israel, id est, animae videntes Deum.

CAPUT XVII. Cur Abrahae loquens decem gentes, non septem, dinumeraverit Deus. (0367C) 1. Illud vero, quod cum ad Abraham de futuris Dominus loqueretur, non septem gentes legitur dinumerasse, sed decem, quarum terra semini ejus danda promittitur. Qui numerus, adjecta idololatria gentium, blasphemia Judaeorum, errore haereticorum, evidentissime adimpletur.

2. Quibus ante notitiam Dei et gratiam baptismi vel impia gentium, vel blasphema Judaeorum multitudo subjecta est, donec in intellectuali Aegypto commorantur. Si autem abrenuntians quis, et egressus exinde per gratiam Dei ad eremum pervenerit spiritualem, de impugnatione trium gentium liberatus, contra septem tantum, quae per Moysem dinumerantur, bella suscipiet. 472

CAPUT XVIII. De muliere decora capta in bello. (0367D) 1. Si, inquit, exieris ad bellum contra inimicos tuos, et videris mulierem decora specie, et concupieris (0368A)eam, rades omnes pilos capitis ejus, et ungulas ejus, et indues eam vestimentis lugubribus, et sedebit in domo, lugens patrem suum, et matrem suam, et domum paternam, et post triginta dies erit tibi uxor.

2. Dicant ergo Judaei quomodo apud eos ista serventur, quid causae, quid rationis est decalvare mulierem, et ungulas ejus abscindi? verbi causa, ponamus quod ita invenerit eam is qui dicitur invenisse, ut neque capillos, neque ungulas habeat, quid habuit, quod secundum legem demere videretur?

3. Nos vero, quibus militia spiritualis est, et arma non carnalia, sed potentia Deo, si decoram mulierem, id est, animam, quae a Deo pulchra creata est, in gentili conversatione invenerimus, et sociare voluerimus eam corpori Christi, deposito (0368B)idololatriae cultu, induitur lugubribus poenitentiae indumentis, et deplorat patrem, et matrem, hoc est, omnem memoriam mundi, ejusque illecebras.

4. Deinde verbi Dei novacula et doctrina omne peccatum infidelitatis ejus, quod mortuum est et inane, abraditur; hoc enim sunt capilli capitis et ungulae mulieris. Atque ita demum salutaris lavacri unda purificata conjungitur sanctis Dei, scilicet, cum jam nihil in capite mortuum, nihil in manibus ex illis quae per infidelitatem mortua dicuntur habuerit, ut neque sensibus, neque actibus immundum aliquid aut mortuum gerat.

5. Quod vero post triginta dies jubet eam duci uxorem, feminae quippe sanguinis purgationem post (0368C)mensem habere solent. Post purgationem ergo peccatorum, anima jam effecta munda et purgata ab immunditia sua sociatur viro Israelitae, corpori scilicet Christi. 473

6. Ternario namque ac denario numero fides opusque significatur. Per fidem ergo Trinitatis atque opus legis recte sociatur quaecunque anima viro Israelitae, corpori scilicet Christi, adhaerens illi sine macula, sinceritate fidei et actuum puritate. Alii putaverunt hanc mulierem captivam, decoram specie, rationabilem aliquam disciplinam significare, quae sapienter dicta invenitur apud gentiles.

7. Haec ergo a nobis reperta, oportet primum de ea auferre et resecare omnem superstitionis ejus immunditiam, et sic eam in studio veritatis assumere. (0368D)Nihil enim mundum habent disciplinae gentilium, quia nulla apud infideles sapientia est cui immunditia aliqua vel superstitio non sit admixta.

CAPUT XIX. De securi manum fugienti. (0369A) 1. Illud autem quid significet quod Dominus per Moysen praecepit, dicens: Si quis abierit cum amico suo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et lignum securis fugerit manum, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit, et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium fugiet, et vivet, ne forte proximus ejus, cujus effusus est sanguis, doloris stimulo persequatur, et apprehendat eum, et percutiat animam ejus? Ad silvam quippe cum amico imus, quoties ad intuenda delicta subditorum convertimur, et simpliciter ligna succidimus cum delinquentium vitia pia intentione resecamus.

2. Sed securis manum fugit, cum sese increpatio (0369B)plusquam necesse est in asperitatem pertrahit; ferrumque de manubrio prosilit, cum de correptione sermo durior excedit. Et amicum percutit, et occidit, qui auditorem suum prolata contumelia a spiritu dilectionis interficit.

3. Correpti namque mens repente ad odium proruit, si 474 hanc immoderata correptio plusquam debuit addicit. Sed is qui incaute ligna percutit, et proximum exstinguit, ad tres necesse est urbes fugiat, ut una earum defensus vivat, quasi ad poenitentiae lamenta conversus, in unitate sacramenti sub spe, fide et charitate absconditur, reus perpetrati homicidii non tenetur. Quem exstincti proximus cum invenerit, non occidit, quia cum districtus judex venerit, qui se nobis per naturae consortium junxit, ab eo procul (0369C)dubio culpae reatum non expetit, quem sub ejus tuitionis venia spes, fides et charitas abscondit.

CAPUT XX. De pollutione somnii nocturni. 1. Si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus somnio sit, egredietur extra castra, et non revertetur prius quam ad vesperam lavetur aqua. Et post solis occasum regredietur in castra. Nocturnum quippe somnium est tentatio occulta, per quam tenebrosa cogitatione turpe aliquid corde concipitur, quod tamen corporis opere non expletur.

2. Sed somnio nocturno pollutus egredi extra castra praecipitur, quia videlicet dignum est ut qui immunda cogitatione polluitur indignum se cunctorum fidelium societatibus arbitretur. Culpae suae meritum ante oculos (0369D)ponat, et ex bonorum se aestimatione despiciat.

(0370A)475 3. Pollutum ergo extra castra exire, est turpi impugnatione laborantem sese ex continentium comparatione despicere. Qui ad vesperam aqua lavatur, cum defectum suum conspiciens, ad poenitentiae lamenta convertitur, ut fletibus diluat omne quod animum occulta inquinatione accusat.

4. Sed post occasum solis ad castra redeat, quia, defervescente tentationis ardore, necesse est ut iterum fiduciam erga societatem bonorum sumat. Post aquae quippe lavationem, occumbente sole, ad castra revertitur, qui post lamenta poenitentiae frigescente flamma cogitationis illicitae ad fidelium merita praesumenda reparatur, ut jam se a caeteris longe e se non aestimet, qui mundum se per obitum intimi ardoris gaudet.

CAPUT XXI. De paxillo egredientis ad requisita. (0370B) 1. Jubetur praeterea Israelitico populo per Moysen ut cum egreditur ad requisita naturae, mittat paxillum in balteo, et, fossa humo, abscondat quae egesta fuerint. Naturae enim corruptibilis pondere gravata mens nostra, quaedam cogitationum superflua, quasi ventris gravamina, erumpit.

2. Sed portare sub balteo paxillum debemus, ut videlicet ad reprehendendos nosmetipsos semper accincti, acutum circa nos stimulum compunctione habeamus, qui incessanter mentis nostrae terram poenitentiae dolore confodiat, et hoc, quod a nobis fetidum erumpit, abscondat.

CAPUT XXII. De quadraginta flagellis. (0370C) 1. Quod autem pro mensura peccati quadraginta flagellis delinquentes 476 argui jussit, jam praedictum est, quod per quadragenarium numerum figura significetur hujus temporis, in quo Ecclesia per quatuor mundi partes diffusa, sub Decalogo legis vivit. Quadragenario ergo numero delinquentes caedimur, si in hoc tempore poenitentiae verberibus flagellemur.

2. Debet ergo quisque peccator temporalibus flagellis atteri, quatenus in judicio purgatus valeat inveniri. Beatus enim homo qui corripitur a Deo. Nulla enim in aeternum animadversio affligere poterit quos hic poenitentiae disciplina percusserit. Si enim hic pro peccatis caedimur, illic sine peccato inveniemur.

IN JOSUE. (0371)477 CAPUT PRIMUM. De morte Moysi et principatu Jesu Nave. (0371A) 1. Post mortem Moysi loquitur Dominus ad Josue, dicens: Moyses servus meus mortuus est, surge, et transi Jordanem, tu et omnis populus, in terram quam ego dabo filiis Israel.

2. Defunctus est ergo Moyses, defuncta est lex, legalia praecepta jam cessant, et obtinet Jesus, id est Salvator Christus Filius Dei, principatum: introducit populum in terram de qua dicit Dominus: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V).

CAPUT II. De duobus exploratoribus et Raab meretrice. 1. Iste Jesus filius Nun mittit duos exploratores ad Jericho urbem, qui suscipiuntur a meretrice Raab. (0371B)Jesus iste dux populi in semetipso Dominum Jesum Christum et vocabulo ostendit et facto. Jericho autem civitas mundus iste est, ad quem Dominus Jesus Christus ad perscrutandos mores hominum duo Testamenta direxit.

2. Nam in eum, ut credentium fidem, aut rebellium pervicaciam plenius comprobaret, ante adventum judicii sui, quasi exploratores duos, 478 legem et Evangelium destinavit. Raab vero typum tenet Ecclesiae, quae de extraneis atque alienis gentibus congregata est, quae antea vivens in desideriis carnis, fornicabatur in idolis. De talibus ait Dominus quod praecedent vos in regno coelorum. (Matth. XXI).

3. Haec igitur Testamenta Domini sola suscepit, et eadem fideliter conservat, inimicis omnino non tradidit, (0371C)ipsa potius periclitari optans, dummodo illaesa ac salva servaret. Haec casurum mundum, sicut illam civitatem, firmiter credidit. Haec pro se ac suorum omnium salute pactum cum Testamentis Domini fecit. Haec in domo sua coccum, id est, sanguinis signum posuit. Extra hanc si quis inventus fuerit, ruinam saeculi atque incendium mundi nulla ratione vitabit.

CAPUT III. De transitu Arcae et divisione Jordanis. 1. Transit deinde populus cum arca Testamenti trans Jordanem. Sed quid sibi vult quod Jordanem eadem arca transeunte, per sacerdotes et Levitas deducitur turba, sicque, stante aqua fluminis in cumulum, Dei populus iter incedit innoxium? Haec omnia (0371D)implentur in Ecclesiae populis mystica operatione.

2. Dum enim quis ad baptismi venerit fontem, et consistente sacerdotali et levitico ordine initiatus (0372A)fuerit mysticis sacramentis, tunc sacerdotum ministeriis per baptismum, quasi per Jordanis fluenta ingreditur, et terram coelestis repromissionis adipiscitur.

3. Quod vero pars aquarum fluminis retro resilivit perseverans in dulcedine, pars vero in amarum maris gurgitem defluit, haec figura baptizatorum varietatem designat, quia omnes qui baptizantur, partim quidem ex ipsis acceptam gratiae coelestis dulcedinem custodiunt, partim vero in peccatorum amaritudinem convertuntur.

4. Quod vero sacerdotalis ordo et leviticus iter ostendit populo Dei, magisterium sacerdotale monstratur. Ipsi enim et docent populum exire de Aegypto, id est, de erroribus mundi, et 479 transire per eremum vastam, id est, per saeculi tentationes. Quod (0372B)vero sacerdotalis et Leviticus ordo assistit arcae Testamenti, in qua lex portatur, sine dubio, ut ipsi illuminent populum.

CAPUT IV. De duabus semis tribubus praecedentibus. 1. Duae semis tribus, quae trans Jordanem a Moyse acceperant terram, relictis mulieribus et infantibus, cum fratribus transeuntes, praebebant illis pugnandi auxilium, usquequo et ipsi consequerentur haereditatem. Isti, qui per Moysen accipiunt haereditatem trans Jordanem, et cum fratribus suis armati et praecincti incedunt, illi hoc loco intelliguntur, qui primum per Moysen haereditate legis potiti sunt, unde et primogeniti omnes esse memorantur.

2. Ruben quippe primogenitus Jacob est ex Lia, (0372C)Gad primogenitus ejusdem de Zelpha, Manasses primogenitus est Joseph, de Aegyptia filia sacerdotis Putipharis. In his ergo primogenitis figuraliter illi ex priori populo designantur, qui per legem placuerunt Deo, quique non requiescunt, sed expediti ad auxilium fratrum suorum consurgunt. Laborantibus enim nobis in agone hujus vitae atque habentibus certamen adversus contrarias potestates, veniunt in auxilium nobis illi qui ante adventum Christi per legem justificati sunt.

3. Videmus enim Isaiam, Jeremiam, accinctos expeditosque ad auxilium nostrum, de voluminum suorum jaculis cordis nostri acerrimos hostes vulnerantes. Accingitur et Daniel ad auxilium nostrum, cum (0372D)nos de regno Christi et de Antichristi futura fraude instruit atque praemonet.

4. Adest et Ezechiel, sacramenta nobis coelestia in quadriformibus rotarum circulis signans. Ducit et (0373A)Osee bissenas agminis turmas, et praecedunt nos succinctis lumbis in veritate, quam praedicant ad auxilium nostrum. Isti ergo viri fortes pugnant nobiscum, quousque coelestis repromissionis patriam consequamur. 480

CAPUT V. De duodecim lapidibus. 1. Transeuntes itaque filii Israel Jordanem, sustulerunt de medio fluminis duodecim lapides, quos pro testimonio posuerunt in loco secundae circumcisionis, ad significandum nobis ut, dum de lavacro consurgimus, apostolicae vitae exempla firmissima nobiscum gestare debeamus, quorum semper testimonium ad imitamenta virtutum contueamur.

CAPUT VI. De circumcisione secunda (0373B) 1. Post Jordanis autem transitum venit Jesus in Galgala, ibique jubetur facere sibi cultros lapideos, et circumcidere secundo filios Israel. Percunctemur de Judaeis, quomodo potest secundo quis circumcidi circumcisione carnali? Semel enim circumcisus ultra non habet quod secundo possit auferri.

2. A nobis autem, quibus lex Christi spiritualis est, convenienter ista solvuntur. Dicimus enim circumcisionem primam fuisse per legem in Aegypto. Sed si a lege transeat quis per baptisma Jordanis ad Evangelium, tunc accipit secundam circumcisionem spiritualem per petram, qui est Christus. Sicque tali circumcisione purgatus caret Aegypti opprobrio, id est, illecebra corporalium vitiorum.

(0373C) 3. Nomen autem loci Galgala, quod interpretatur revelatio, ostendit, dum in praeputio infidelitatis ambulaverit quisque per hujus vitae desertum, oculos ei esse caecatos. Videamus et consequentia. Post Evangelii enim circumcisionem statim in loco revelationis pascha celebratur, immolaturque Agnus ille pro mundi salute 481 occisus, ac deficiente manna typicae legis, primum comedit populus panem corporis Christi, quem incorrupta repromissionis terra, id est, mater Domini virgo Maria protulit, cujus granum in terra cadens fructum plurimum attulit. Et vide ordinem.

4. Postquam enim sub Jesu Christo duce positi per lavacri fluenta transimus, ac per fidem spirituali circumcisione signamur, tunc his gradibus pervenientes, celebramus pascha, id est, immolatum (0373D)Christum pro mundi salute credimus, ac deinde credentes, statim illo pane dominici corporis pascimur.

5. Occurrit deinde nobis princeps militiae virtutum coelestium Christus, tenens gladium Evangelii ad resecandam carnis nostrae pollutionem. Percunctatio (0374A)autem Josue dicentis ad angelum: Noster es, an adversariorum? discretionem sanctorum insinuat, qui inter bonum et malum per discretionem dijudicant, ne eos adversarius per speciem boni fallat, unde et Jeremiae dicitur: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jerem. XV, 19).

CAPUT VII. De exciaio Jericho et Raab salvatione. 1. Circumdatur post haec Jericho, expugnaturque, adversus quam gladius non educitur, aries non dirigitur, nec tela vibrantur. Tubae solummodo sacerdotales septem diebus continuis adhibentur, sicque circumacta arca, muri Jericho subruuntur. Jericho autem per interpretationem luna dicitur.

2. Luna vero mundi hujus speciem tenet, quia (0374B)sicut luna menstruis completionibus deficit, ita hic mundus ad completionem temporum currens, quotidianis defectibus cadit; in arca vero Ecclesia figuratur, in tubis autem aereis praedicatores fortes accipiuntur.

3. Hanc ergo urbem Jericho diebus septem ferentes arcam Israelitae aeneis tubis clangentibus circumeunt, et muri ejus per arcae praesentiam atque ad aerearum tubarum sonitum cadunt, quia in hoc tempore, quod septem dierum vicissitudine volvitur, 482 dum fertur arca, id est, dum orbem terrarum circumiens movetur Ecclesia ad praedicantium voces, quasi ad tubarum sonitum muri Jericho, id est, elatio mundi, ac superba infidelitatis obstacula corruunt, donec in fine temporum mors novissima inimica (0374C)destruatur, et ex impiorum perditione unica domus Raab, tanquam unica Ecclesia, liberetur, munda a turpitudine fornicationis per fenestram confessionis, in sanguine remissionis; ista enim meretrix in Jericho, tanquam in hoc saeculo, moratur.

4. Quae, ut salvari possit, per fenestram domus suae, tanquam per os corporis sui, coccum mittit, quod est sanguinis Christi signum pro remissione peccatorum confiteri ad saltuem. Qui inventi sunt in domo illius, salvi facti sunt ab interitu urbis, et quicunque intra Ecclesiam reperiuntur, ipsi tantum salvantur. Extra hanc autem domum, id est, extra Ecclesiam, nemo salvatur.

CAPUT VIII. De furto Achan. (0374D)1. Furatur interea de anathemate urbis Jericho Achan pallium, et linguam auream, pro quo, irascente Deo, perierunt quidam manu hostili ex populo. Jericho itaque, ut dictum est, mundi gerit figuram. De anathemate ergo ejus fraudans in tabernaculo suo (0375A)abscondit, qui saeculares mores in secretis Ecclesiae inserit; qui, sub cultu Dei manens, solemnitates saeculi vel spectacula diligit; qui sortilegos, haruspices et augures inquirit, vel qui caeteros ritus persuadet; qui prius in Jericho, id est, in hoc saeculo habebantur; ipse ergo, quia post fidei indumentum conversationis saecularis cultum inducit, quasi pallium de anathemate tollit.

2. Sed et ille de anathemate Jericho fraudat, qui in Ecclesia haereticorum infert dogmata, vel superstitiosa saecularium litterarum studia. 483 Haec est enim lingua aurea luculento sermone aptata. Hanc furati sunt Arius, Marcion et Basilides.

3. Furati sunt enim isti regulas aureas de Jericho, qui philosophorum sectam conati sunt in Ecclesiam (0375B)introducere et maculare omnem Ecclesiam Domini, ita ut disperderentur multi per eos; ideoque abjecti sunt per anathema, et quasi acervo lapidum, ita multitudine peccatorum suorum oppressi atque exstincti sunt. Quorum errore perempto, rex Hai, hoc est, diabolus, qui per illorum impietatem fidelium quosdam evicerat, rursum superatus evincitur, atque a populo Dei suspensus, ligni crucis virtute necatur.

CAPUT IX. De constructione altaris. 1. Superatis ergo hostibus, aedificavit Jesus altare Deo excelso ex lapidibus integris, in quibus non erat injectum ferrum, sicut praeceperat Moyses; et immolavit sacrificium, et scripsit in lapidibus Deuteronomium legis Moysi. Videamus itaque qui sunt (0375C)isti lapides ex quibus aedificatur altare. Omnes igitur qui in Jesum Christum credunt, lapides vivi dicuntur, de quibus dicit Apostolus: Vos estis lapides vivi, aedificati in domos spirituales (I Petr. II, 5).

2. His non est injectum ferrum, quia incorrupti et immaculati carne et spiritu sunt, et jacula maligni ignita non receperunt. Hi unum altare faciunt in unitate fidei concordiaque charitatis. In his quoque Deuteronomium, id est, secundam Evangelii legem Jesus Dominus noster scribit.

3. Audiamus itaque eum dicentem: Dictum est antiquis (Exod. XX): Non occides, ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo homicida est; et iterum: Non moechaberis: Ego autem dico vobis: Si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam (0375D)moechatus est eam 484 in corde suo (Matth. V). Hanc igitur Jesus notat legem in cordibus credentium, hanc scribit in eorum mentibus qui altaris constructione digni sunt.

CAPUT X. De benedictionibus et maledictionibus (0376A) 1. Post haec omnis populus, et majores natu, duces ac judices praecedebant hinc et inde arcam, steteruntque, sicut praeceperat Moyses in Deuteronomio, sex tribus in monte Garizim, ut benedicerent populum, et ipsae tribus quae nobiliores sunt, id est, Simeon, Levi, Juda, Issachar, Joseph et Benjamin.

2. Aliae vero sex ignobiliores steterunt e regione in monte Hebal, ut maledicerent, inter quos et Ruben, qui maculaverat torum parentis, et Zabulon, ultimus filius Liae, et ancillarum filii. Et haec quidem veteris historiae referunt gesta. Sed inspiciendum est quid in enarratione mysticae intelligentiae referatur.

3. Qui sunt ergo isti qui incedunt juxta montem (0376B)Garizim? et qui sunt qui incedunt juxta montem Hebal? Illi namque qui in hoc loco juxta montem Garizim incedunt, electi ad benedictionem, eos figuraliter indicant qui non metu poenae, sed coelestis promissionis amore succensi, veniunt ad salutem, illi vero dimidii, qui juxta montem Hebal incedunt, in quo maledictiones prolatae sunt, illos indicant qui non amore benedictionum, vel promissionum, sed futurorum suppliciorum timore complent quae in lege scripta sunt, ut perveniant ad salutem.

4. Omnes autem circa arcam incedunt, quia de Ecclesiae sinu non recedunt, sed nobiliores esse illos dicimus, qui desiderio boni ipsius, aeternae benedictionis amore, quod bonum est agunt, quam qui mali metu bonum sectantur. Solus ergo Jesus potest ex omnibus (0376C)populis hujusmodi mentes animosque condiscere. 485

5. Et alios quidem statuerunt in monte Garizim ad benedicendum; alios vero statuerunt in monte Hebal ad maledicendum, non ut maledictiones accipiant, sed ut intuentes perscriptas maledictiones, et poenas peccatoribus constitutas, incurrere caveant, ac semetipsos timoris supplicio corrigant.

CAPUT XI. De Gabaonitis. 1. Interea Gabaonitae, perditionis metu perterriti, cum fraude et calliditate venerunt ad Jesum, pannis calceamentisque veteribus induti, deprecantes ut salvarentur, statimque a Jesu salutem accipiunt. Quorum tamen dolum ut cognovit, ligni caesores, vel aquae gestatores, eos constituit; in quorum figura (0376D)illi ostenduntur qui, de mundo ad Ecclesiam venientes, habent fidem in Deo, et inclinant caput suum sacerdotibus, sanctis quoque ministrant Ecclesiae, vel ad ministerium prompti sunt; in moribus (0377A)vero suis et conversatione pristina detinentur, induentes veterem hominem cum actibus suis, involuti vetustis vitiis, sicut et isti pannis et calceamentis veteribus obtecti.

2. Et praeter hoc, quod in Deum credunt, et erga servos Dei vel Ecclesiae cultus videntur esse devoti, nihil habent emendationis vel innovationis in moribus. Tales igitur tantummodo quasi quoddam salutis signum intra Ecclesiam temporaliter praeferunt; inter Israelitas autem, id est, inter sanctos Dei regnum aeternum vel libertatem minime consequuntur.

CAPUT XII. De praelio in Gabaon. 1. Quod autem in Gabaon, pugnante Jesu Nave, stetisse perhibetur sol et luna, donec Israelis inimici delerentur, dicente 486 Scriptura: Stetit sol super (0377B)Gabaon, et luna super vallem Ajalon; et adjecit Scriptura, et dicit: Quia nunquam sic audivit Deus hominem.

2. Jesus igitur noster solem stare fecit, non tunc solum, sed multo magis modo in adventu suo, dum nos bellum gerimus adversus vitiorum gentes, et colluctamur adversus principes et potestates, et rectores harum tenebrarum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus. Sol nobis justitiae indesinenter assistit, nec deserit unquam nos, nec festinat occumbere, quia ipse dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

3. Quinque autem reges quinque sensus corporeos indicant, qui Gabaonitas, id est, carnales homines expugnant. Hi ad speluncam confugiunt, cum se terrenis in corpore positi actibus mergunt. Qui tamen, (0377C)pugnante Jesu, id est, praedicatione evangelica superantur, at, ingrediente verbo Dei in nobis, id est, intra speluncam corporis nostri, omnes pariter interficiuntur.

CAPUT XIII. De exstinctis gentibus et terrae divisione. 1. Exstinctis deinde, vel ejectis gentibus, Josue sorte dividit populis terram repromissionis. Ejecit ergo et Christus a facie fidelium suorum quodammodo gentes, gentilium errorum malignos spiritus, et sorte divisit terram in nobis: omnia operans unus atque idem Spiritus, ac dividens dona propria unicuique, prout vult.

CAPUT XIV. De divisione terrae. (0377D)1. Refertur autem in his divinis eloquiis prima et secunda haereditatis facta divisio (Num. XXXIV). Prima quidem per Moysen; secunda vero, quae fortior est, per Jesum. Sed Moyses trans Jordanem duabus tantum et semis tribubus, Ruben, scilicet, et Gad, et dimidiae tribui Manasse, possessionem decrevit; caeteri vero omnes per Jesum suscipiunt.

(0378A)487 2. Per quod indicatur quod plures per fidem Jesu Christi promissa coelestia essent percepturi quam qui per legem adepti sunt. Nam illae duae semis tribus procul dubio priorem populum adumbrabant; sed ideo duae semis dicuntur, quia hi qui in lege agebant contigerunt agnitionem Trinitatis, sed perfectam ejus scientiam non habuerunt, sicut et Ecclesiasticus liber loquitur, dicens: Qui non perfecit primo scire sapientiam, et infirmior non investigavit illam (Eccli. XXIV).

3. Hic autem novem semis tribus quae per Jesum repromissionem terrae sanctae suscipiunt, ut praedictum est, figuram novi populi tenuerunt, qui a Jesu Domino nostro per fidem et gratiam aeternae repromissionis haereditatem post lavacrum, quasi post (0378B)Jordanis transitum, suscepit. Sed proinde et ipsae novem semis tribus dicuntur, quae sub Jesu haereditate potiuntur, et non integrae decem, qui numerus consummatus dicitur et perfectus, quia nec in ipso adventu Domini, vel incarnatione ejus, cuncta nobis per semetipsum perfecte annuntiata sunt.

4. Unde et ipse dixit discipulis: Multa adhuc habeo quae vobis loquar, sed non potestis illa audire modo, Veniet autem Spiritus veritatis, qui a Patre procedit, ille de meo accipiet, et annuntiabit vobis omnia (Joan. XVI). Perfectio itaque ac summa cunctorum bonorum in Spiritu sancto consistit, alioquin nihil in eo perfectum putabitur cui Spiritus sanctus deest.

CAPUT XV. Quod Levitae non acceperint haereditatem. (0378C)1. Cur vero Levitae non acceperunt haereditatem terrae? Utique quia Dominus noster Jesus Christus ipse est haereditas eorum, sicut scriptum est: Ego haereditas eorum, et possessio non dabitur eis in Israel. Ego enim sum possessio eorum. Clericorum enim haereditas 488 et possessio ob hoc se dici voluit Deus, quia ministri altaris ipsius effecti sunt, et sors, propter quod et clerus sors interpretatur.

2. Ergo Domini haereditatem merito possidet, qui, ut absque impedimento deservire Deo valeat, pauper spiritu esse contendit, ut congrue illud Psalmistae dicere possit: Dominus pars haereditatis meae et calicis mei (Psalm. XV.)

CAPUT XVI. Quod habitacula Levitarum per omnes tribus decernuntur. (0378D) 1. Quod vero habitacula Levitis a Jesu per omnes tribus decernuntur, significatur ut hi qui in Ecclesia Dei, scientiae operam dantes, doctrinae gratiam administrant, rursum ab omnibus quibus dispensant divina terrena subsidia, quae non habent, recipiant, ut impleatur illud quod Apostolus praecepit, dicens: (0379A)Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est ut carnalia vestra metamus (I Cor. 9)? Et merito isti in cunctis tribubus divisi dicuntur, quia dispensatione cunctorum vivunt.

CAPUT XVII. Quod quadraginta duas urbes accipiunt Levitae. 1. Quod autem quadraginta duas urbes accipiunt, indubitanter ipsa praedicatio sanctorum signatur; ipsi enim possident doctrinam, quae legis Decalogo constat, et quadrifido Evangelii numero, quasi quaterdenas urbes habentes. Quibus etiam duae adjiciuntur, quia nimirum cuncta quae praedicant, morali ac mystico sensu annuntiant. 489

CAPUT XVIII. De Chananaeo populo non exstincto. (0379B)1. Illud autem, quod cum Israelitico populo percepta repromissionis terra partiretur, Ephraim tamen tribui Chananaeus gentilis populus non occisus, sed factus tributarius dicitur, sicut scriptum est in libro Judicum: Habitavit Chananaeus in medio Ephraim tributarius (Judic. I). Quid enim tributarius, quid (0380A)Chananaeus, gentilis videlicet populus, nisi vitium signat? Saepe enim in magnis virtutibus terram repromissionis ingredimur, quia spe intima de aeternitate roboramur. Sed dum post interempta vitia sublimia, quaedam tamen parva retinemus, quasi Chananaeum in terra nostra vivere concedimus.

2. Qui tamen tributarius efficitur, quia hoc ipsum vitium quod subjugare non possumus, ad usum nostrae utilitatis humiliter retorquemus, ut eo de se mens et in summis vilia sentiat, quod suis viribus etiam parva quae appetit non expugnat. Unde bene rursum scriptum est: Hae sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem (Judic. III, 1).

3. Ad hoc namque quaedam minima vitia nostra retinentur, ut se nostra intentio sollicitam in certamine (0380B)semper exerceat, et eo de victoria non superbiat, quo vivere in se hostes conspicit a quibus adhuc vinci formidat. Israel ergo reservatis gentilibus eruditur, quando in quibusdam minimis vitiis elatio virtutis nostrae comprimitur, et in parvis sibi resistentibus discit quod ex se majora non subigit

IN LIBRUM JUDICUM. (0379)490 CAPUT PRIMUM. De servitute populi et liberatione. (0379C) 1. Historia Judicum non parva mysteriorum indicat sacramenta. Primum, quod post Josue succedunt Judices, sicut et post Christum succedunt apostoli, et Ecclesiarum rectores ad gubernandos et regendos fideles, quos ipse ad spem aeternae repromissionis perducit. Per omnia autem in hoc volumine delicta Judaici populi, et servitutes, clamor quoque eorum, et miserationes Dei describuntur.

2. Nam multis annis pro suis offensis multis regibus servierunt, et iterum conversi liberati sunt. Sed quid est, quod saepe peccantes in manu hostili traduntur, nisi quod nostra peccata, quando delinquimus, vires hostibus praebent, et quando nos facimus malum in (0379D)conspectu Domini, tunc confortantur adversarii nostri, id est, daemones, spiritualium nequitiarum virtutes?

3. Sed iterum, quando convertimur, suscitat Dominus salvatores et judices, hoc est principes et doctores, quos ad subsidium Deus mittit eorum qui ad se toto corde clamaverunt, sicut misit Othoniel, qui expugnavit Chusan Rasathaim regem Mesopotamiae; sicut misit Aod, qui occidit Eglon regem (0380C)Moab; sicut misit Jahel et Debboram, qui interfecerunt Sisaram; quorum historia pro suis mysteriis breviter memoranda est. 491

CAPUT II. De Debbora et Jahel. 1. Debbora enim prophetis, uxor Lapidoth, judicabat populum in illo tempore, et sedebat sub palma inter Rama et Bethel in monte Ephraim, ascendebantque ad eam filii Israel in omne judicium. Debbora, quae interpretatur apis, sive loquela, in prophetia et forma accipienda est de qua scribitur: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua (Psalm. CXVIII)! Consideremus ubi locus prophetiae esse describitur.

2. Sub palma, inquit, sub palma sedem habet prophetia, quia quos suis institutionibus erudit, ad (0380D)palmam supernae vocationis adducit. Inter medium autem Rama et inter medium Bethel sedere prophetia dicitur, quia Rama interpretatur excelsa, Bethel autem domus Dei, utique quia nos in domo Dei positos, non quae in terra sunt quaerere docet, sed quae in coelis sunt.

3. Haec misit et vocavit ad se Barac: Barac interpretatur coruscatio. Coruscatio est quae habet quidem lucem, sed non permanentem; ad modicum enim (0381A)temporis resplendet et desinit. Hic ergo Barac formam gerit prioris populi, qui primo omnium per prophetiam vocatus, et invitatus ad audienda eloquia Dei, refulsit quidem in legis splendore, et brevi tempore coruscavit, sed non diu permansit.

4. Cum ergo dixisset Debbora ad Barac, id est, prophetia ad priorem populum: Tibi praecepit Dominus, et tu ascendes in montem Thabor, et accipe decem millia virorum, respondit Barac ex persona prioris populi ad prophetissam: Non ascendam, nisi et tu ascenderis mecum. Dicit ad eum Debbora: Ibo tecum, sed non erit primatus tuus in via qua incedis, sed in manu mulieris tradet Dominus Sisaram, evidenter ostendens, quia non est apud illum populum primatus, nec permanet apud eum victoriae palma, sed (0381B)apud Jahel mulierem, id est, Ecclesiam; nam Jahel ista alienigena, in cujus manu victoria facta est, figuram tenet Ecclesiae ex gentibus congregatae. 492

5. Jahel enim interpretatur ascensio, quia per Ecclesiam ascenditur ad coelum. Ista palo Sisaram hostem interficit, id est, ligni crucis virtute diabolum interimit, quod Barac, id est, prior populus per legis praecepta facere non potuit; sola enim ista per lignum, in quo spiritualibus sacramentis credentium salus est, fidei hostem affigit; quem deinde mortuum pellibus obtegit, id est, inclusum in carnalium cordibus derelinquit. Non enim latent mortifera ipsius, nisi in corruptibilitate vitae viventibus, et peccata mortalia perpetrantibus, qui, dum, prave viventes, segregantur a corpore Christi, efficiuntur membra diaboli.

CAPUT III. De Gedeon et ejus sacrificio. (0381C) 1. Traditur deinde populus Israel in manu Madian, pro cujus liberatione loquitur angelus Domini ad Gedeon; cujus gesta quid mystice significent demonstrandum est. Gedeon namque, cum sub quercu tritici messem virga caederet, et paleis frumenta excuteret, angelum vidit, accipiens ab eo oraculum, ut a potestate hostium populum Dei in libertatem deduceret. Iste Gedeon figuram gestabat Christi, qui sub umbra sanctae crucis praedestinato incarnationis futurae mysterio constitutus, rectitudine judicii, quasi per virgam, electionem sanctorum a vitiorum paleis sequestrabat.

2. Hic ergo Gedeon, cum audisset ab angelo quod, (0381D)deficientibus populorum millibus, in uno viro Dominus plebem suam ab hostibus liberaret, protinus haedum coxit, cujus carnes secundum praeceptum angeli simul cum azymis super petram posuit, et jus carnium desuper effudit. Quae dum angelus virgae cacumine tetigit, statim de petra ignis erupit, atque (0382A)ita sacrificium quod offerebatur absumptum est.

3. Quo indicio declaratum videtur quod petra illa typum habuerit corporis Christi, Paulo attestante: Petra autem erat Christus (I Cor. X). Jam tunc igitur in mysterio declaratum est quia Dominus Jesus in carne sua totius mundi peccata crucifixus aboleret, nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates purgaret animorum. Caro enim 493 haedi ad culpam facti refertur, jus ad illecebras cupiditatum, sicut scriptum est: Quia concupivit populus cupiditatem pessimam, et dixerunt: Quis nos cibabit carne? Quod igitur extendit angelus virgam, et tetigit petram, de qua ignis exivit, ostendit quod caro Domini, spiritu repleta divino, peccata omnia conditionis humanae exureret.

(0382B)4. Unde et Dominus ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII). Advertit igitur vir doctus et praesagus futurorum superna mysteria. Et ideo secundum oracula occidit vitulum a patre suo idolis deputatum, et ipse septennem alium vitulum immolavit Deo. Quo facto manifestissime revelavit post adventum Domini omnia gentilitatis abolenda esse sacrificia, solumque sacrificium Deo dominicae passionis pro redemptionis nostrae religione a populis deferendum. Etenim vitulus ille erat in typo Christi, in quo septiformis spiritualium plenitudo virtutum, sicut Isaias dicit, inhabitat.

CAPUT IV. De vellere et area. 1. Praevidit ergo mysterium victoriae Gedeon, et (0382C)tamen licet fortis et fidus pleniora adhuc de Domino futurae victoriae documenta quaerebat, ut una nocte lanae vellus in area poneretur, et esset super illud tantummodo ros, et super omnem terram siccitas. Et rursus similiter poneretur vellus, et super totam terram ros plueret, et siccitas esset in vellere.

2. Quaeret fortasse aliquis utrum quasi incredulus esse videatur, qui frequentibus jam fuerat indiciis informatus. Absit. Non enim ille ambiguus erat, sed nimirum futura mysteria praevidebat. Quae etiam providus diligentissime explorabat, ut amplius crederet et mysterium, dum intellexisset oraculum.

3. Quid ergo vellus complutum, et area sicca, et postea compluta 494 area sicco vellere significat, nisi quod primo una gens Hebraeorum habebat gratiae (0382D)mysterium, totus orbis vacuus erat, nunc autem in manifestatione Christi totus habet hoc orbis, illa vacua est? Area enim illa totum orbem terrarum significat.

4. Denique quando totus orbis infructuoso cultu gentilis superstitionis arebat, tunc erat ros ille coelestis (0383A)visitationis in vellere, id est, in Judaea. Postea vero quam oves, quae perierunt domus Israel, quae sub figura velleris demonstrabantur, fontem aquae vivae negaverunt, ros fidei exaruit in pectoribus Judaeorum, gratiamque suam imber ille divinus in corda gentium derivavit; inde est, quod nunc fidei rore totus orbis humescit, Judaei vero prophetis et omnibus charismatibus caruerunt.

5. Nec mirum si perfidiae subeunt siccitatem, quos Dominus prophetici imbris ubertate privavit, dicens: Mandabo nubibus desuper, ne pluant super eam imbrem (Isai. V). Idcirco autem illam gentem velleris nomine significavit, vel quia spolianda esset doctrinae auctoritate, sicut ovis vellere, vel quia inobauditam eamdem pluviam detinebat, quam nolebat praeputio (0383B)praedicari, id est, incircumcisis gentibus revelari.

CAPUT V. De praelio Gedeon cum trecentis. 1. Post hanc diligentissimam mysterii explanationem, cum jam contra Madianitas Gedeon dimicare contenderet, et exercitus multitudinem ad bella produceret, divina illa admonitione praeceptum est ut ad fluvium veniens, omnes quos flexis genibus aquas haurire conspiceret a bellorum conflictu removeret. Actumque est, 495 ut trecenti viri tantummodo, qui stantes aquas manibus hauserant, remanerent.

2. Cum his Gedeon ad praelium pergit, eosque non armis, sed tubis, lampadibus et lagenis armavit. Nam, sicut illic scriptum est, accensas lampades (0383C)miserunt intra lagunculas, et tubas in dextera, lagenas autem in sinistra tenuerunt, et ad hostes suos cominus venientes cecinerunt tubis, confregerunt lagunculas, lampades apparuerunt, et hinc tubarum sonitu, illinc lampadarum coruscatione territi hostes in fugam versi sunt.

3. Quid hoc est, quod tale bellum per prophetam ad medium adducitur (Isai. IX)? An indicare nobis propheta studuit quod adventum Redemptoris nostri contra diabolum illa sub Gedeone duce pugnae victoria designavit? Talia illic nimirum acta sunt, quae quanto magis usum pugnandi transeunt, tanto amplius a prophetandi mysterio non recedunt.

4. Quis enim unquam cum lagenis et lampadibus ad praelium venit? Quis contra arma veniens, arma (0383D)deseruit? Ridicula nobis haec profecto fuerant, si (0384A)terribilia hostibus non fuissent. Sed victoria ista attestante, didicimus ne parva haec quae acta sunt perpendamus. Gedeon itaque ad praelium veniens Redemptoris nostri signat adventum, de quo scriptum est: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psalm. XXIII).

5. Hunc Redemptorem nostrum non solum opere, sed etiam nomine prophetavit. Gedeon namque interpretatur circuiens in utero. Dominus enim noster per majestatis potentiam omnia circumplectitur, et tamen per dispensationis gratiam intra uterum Virginis venit. 496 Quid est ergo circuiens in utero, nisi quia omnipotens Deus Christus intra uterum fuit (0384B)per infirmitatis substantiam, et extra mundum per potentiam majestatis? Madian vero interpretatur de judicio.

6. Ut enim hostes ejus repellendi destruendique essent, non de vitio repellentis, sed de judicio juste judicantis fuit. Et idcirco de judicio vocantur qui alieni a gratia Redemptoris justae damnationis meritum etiam in vocabulum nominis trahunt. Contra hos Gedeon cum trecentis pergit ad praelium.

7. Solet in centenario numero plenitudo perfectionis intelligi. Quid ergo per ter ductum centenarium numerum designatur, nisi perfecta cognitio Trinitatis? Cum his quippe Dominus noster adversarios fidei destruit, cum his ad praedicationis bella descendit, qui possunt divina cognoscere, qui sciunt de (0384C)Trinitate, quae Deus est, perfecte sentire.

8. Notandum vero est quia iste trecentorum numerus in T littera continetur, quae crucis speciem tenet. Cui si super transversam lineam id, quod in cruce eminet, adderetur, non jam crucis species, sed ipsa crux esset. Quia ergo iste trecentorum numerus in tau T littera continetur, et per tau litteram, sicut diximus, species crucis ostenditur, non immerito in his trecentis Gedeonem sequentibus illi designati sunt quibus dictum est: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI; Marc. VIII).

9. Qui sequentes Dominum tanto verius crucem tollunt, quanto acrius sese edomant, et erga proximos suos charitatis compassione cruciantur. Unde per (0384D)Ezechielem prophetam dicitur: Signa tau super (0385A)frontes virorum gementium et dolentium (Ezech. IX). Vel certe in his trecentis qui in tau littera continentur hoc exprimitur, quod ferrum hostium crucis ligno superetur. Ducti itaque sunt ad fluvium, ut aquas biberent, et qui aquas flexis genibus hauserunt, a bellica intentione remoti sunt.

10. Aquis namque doctrina sapientiae, stante autem genu, recta operatio 497 designatur. Qui ergo, dum aquas bibunt, genuflexisse perhibentur, ab illorum certamine prohibiti recesserunt. Hi sunt qui doctrinam cum operibus rectis non hauriunt. Qui vero doctrinae fluenta ita hauriunt, ut nequaquam in pravis operibus carnaliter inflectantur, hi Christo duce contra hostes fidei ad praelium pergunt.

11. Vadunt ergo cum tubis, cum lampadibus, (0385B)cum lagenis; atque iste fuit, ut diximus, ordo praeliandi. Cecinerunt tubis, intra lagenas autem sunt missae lampades; confractis vero lagenis, lampades ostensae sunt; quarum coruscante luce hostes territi, in fugam vertuntur. Designatur itaque in tubis clamor, in lampadibus claritas miraculorum, in lagenis fragilitas corporum.

12. Tales quippe secum dux noster ad praedicationis praelium duxit, qui, despecta salute corporum, hostes suos moriendo prosternunt, eorumque gladios non armis, sed patientia superant. Armati enim venerunt sub duce suo ad praelium martyres nostri, sed tubis, sed lagenis, sed lampadibus. Qui sonuerunt tubis, dum praedicant; confregerunt lagenas, (0385C)dum solvenda in passione sua corpora hostium gladiis opponunt.

13. Resplenduerunt lampadibus, dum post solutionem corporum miraculis coruscarunt. Moxque hostes in fugam versi sunt, quia dum mortuorum martyrum corpora miraculis coruscare conspiciunt, luce veritatis fracti, quod impugnaverunt, crediderunt. Cecinerunt ergo tubis, ut lagenae frangerentur. Lagenae fractae sunt, ut lampades apparerent. Apparuerunt lampades, ut hostes in fugam verterentur.

14. Id est, praedicaverunt martyres, donec eorum corpora in morte solverentur; corpora eorum in morte soluta sunt, ut miraculis coruscarent. Coruscaverunt miraculis, ut hostes suos ex divina luce 498 prosternerent. Et notandum quod steterunt (0385D)hostes ante lagenas; fugerunt ante lampades, quia (0386A)nimirum persecutores sanctae fidei praedicatoribus adhuc in corpore positis restiterunt.

15. Post solutionem vero corporum apparentibus miraculis in fugam versi sunt, quia pavore conterriti, a persecutione cessaverunt. Intuendum est etiam id quod illic scriptum est, quia in dextera tubas, lagenas autem in sinistra tenuerunt. Pro dextro enim habere dicimus quidquid pro magno pensamus; pro sinistro vero, quod pro nihilo ducimus.

16. Bene ergo illic scriptum est quod in dextera tubas et in sinistra lagenas tenuerunt, quia Christi martyres pro magno habent praedicationis gratiam; corporum vero utilitatem pro minimo; quisquis enim corporis utilitatem plus facit quam gratiam praedicationis, in sinistra tubam atque in dextera lagenam (0386B)tenet. Si enim priori loco gratia praedicationis attenditur, et posteriori utilitas corporis, certum est quia in dextris tubae, et in sinistris lagenae tenentur.

CAPUT VI. De Abimelech. 1. Moritur Gedeon, et reliquit septuaginta filios, et unum nomine Abimelech, natum ex concubina, qui conduxit sibi viros vagos, et abierunt post illum, et intravit in domum patris sui, et occidit fratres suos septuaginta viros super lapidem unum, et remansit Joathan minor, quoniam absconsus erat, etc. Hoc factum, si nihil propheticum indicaret, quid opus erat, ut magnopere praescriberetur utrum Gedeon septuaginta filios et multas uxores habuisset, sed et concubinam, de qua unum et malum suscepisset?

(0386C)499 2. Quod cum turpe factum sit, tunc etiam turpius esset si haec posteris ad exemplum in divinis libris scripta viderentur, nisi magnae alicujus rei imaginem earum rerum gesta per typos et figuras ostenderent. Gedeon igitur, ut superius dictum est, typum Domini tenebat, plurimae uxores ejus multae sunt nationes, quae per fidem Christo adhaeserunt. Septuaginta vero filii ejus septuaginta linguae sunt in hoc mundo diffusae, in quibus sibi per fidem Dominus filios generaturus erat.

3. Concubinam hoc in loco Synagogam vocat. Quae in novissimis temporibus Antichristo est creditura, de qua Joannes apostolus in Apocalypsi ait: Qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed sunt Synagoga (0386D)Satanae (Apoc. II, 9). De qua ultimis temporibus (0387A)nequissimus filius, id est, Antichristus est generandus. Eritque filius ancillae, id est, Synagogae illius peccatricis, quia qui peccatum, inquit, facit, servus est peccati.

4. Hic, inquam, congregatis sibi impiis, sicut Abimelech fecit, regnum improbe usurpavit; interfectisque nobilibus filiis, id est, his qui, ex diversis nationibus et linguis, in Christum credentes, a Deo sunt generati, inducturus est persecutionem, ut pene sanctos omnes interficiat. Sed super septuaginta, inquit, fuit junior filius ex nobili matrimonio, qui se absconderat. Hic, inquit, ascendit in verticem montis Garizim, et exclamavit voce magna ad populum Sichimorum, componens eis parabolam.

5. Hic ergo junior filius, qui fugit, ut gladium (0387B)inimici evaderet, figura est residui populi Israel, praedicante Elia, extremis temporibus credituri, et Antichristi gladium evasuri. Ascendit, inquit, iste in verticem montis Garizim. Sed cur montem ascendit? Quia nec prophetare, nec persecutionem Antichristi quisquam evadere potest, nisi quis prius in montem benedictionis, id est, in sublimitatem fidei ac virtutum ascenderit. Hic est enim mons Garizim, qui a Moyse in benedictionem deputatur (Deut. XXIX).

6. Itaque cum ascendisset, elevata voce clamavit et dixit: Audite me, viri Sichem. lerunt ligna, ut ungerent super se regem, dixeruntque olivae: Impera nobis. Quae respondit: Nunquid possum amittere pinguedinem meam, qua dii utuntur et homines, et venire, ut inter ligna promovear? Dixeruntque ligna (0387C)500 ad arborem ficum: Veni, et super nos accipe regnum. Quae respondit eis: Nunquid possum relinquere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire, ut inter caetera ligna promovear? Locuta sunt quoque ligna ad vitem: Veni et impera nobis. Quae respondit: Nunquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines, et inter caetera ligna promoveri?

7. Cum ergo repudiata fuissent ligna silvae ab oliva, et ficu, et vite, venerunt ad rhamnum, ut eum sibi facerent regem. Sed prius videamus, cur oliva, ficus et vitis super ligna regnare noluerunt. Ligna quippe silvae intelligimus homines esse vagos, et vanos, aeterno incendio praeparatos. His ergo merito noluit nec oliva, nec ficus regnare, nec vitis, (0387D)quia non merebantur. Oliva enim gratiam Spiritus (0388A)sancti, et unctionem pacis significat. Fieus autem sacrae legis imaginem tenet, sicut in Evangelio scriptum est: Quidam paterfamilias plantavit vineam, et in vinea sua plantavit ficum.

8. Quis paterfamilias, nisi Deus, qui familiae suae, id est, omnium credentium pater est? Plantavit ergo vineam, id est, populum, quia vineam ex Aegypto transtulit. Et utique populum, non vineam ex Aegypto transtulerat. In hac vinea plantavit ficum, hoc est, in populo suo posuit legem. Quae lex primitivum populum, sicut ficus grossos aridos et inutiles dejecit in terram, et postea alios fructus generavit, id est, populum Christianum, quem ad debitam evangelicae disciplinae maturitatem et suavissimam pinguedinem Christi cum gloria et honore (0388B)perduxit.

9. Sed vitis noluit regnare eis. Vitem autem Salvatoris nostri typum habere manifestum est, sicut ipse in Evangelio ait: Ego sum vitis vera (Joan. XV). Igitur qui jam in reprobum sensum, sicut Apostolus dixit (Rom. I), futurus erat populus ille, qui Antichristo est serviturus, quem ligna silvae appellat, et necesse est ut credat mendacio, id est, Antichristo, qui veritati Christo noluit credere, ideo et a regno vitis, id est, Christi, et ab oliva, id est, Spiritus sancti gratia, et a ficu, id est, divinae legis dulcedine reprobatus, venit ad rhamnum. 501

10. Rhamnus enim genus rubi est, quam vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis et spinosum, per quod merito typus Antichristi significatur, (0388C)qui omni asperitate et feritate humanum genus est vastaturus. Sed exiet, inquit, ignis de rhamno, id est, iniquitas de Antichristo, et omnes qui in eo confident cum ipso pariter devorabit.

CAPUT VII. De Jephte et filia. 1. Adjecerunt deinde filii Israel deservire Baalim et diis alienis, tradunturque in manus filiorum Ammon. Tunc Jephte Galaadites, fugiens a facie fratrum suorum, constituitur in principem ob pugnam filiorum Ammon; qui rediens post triumphum, immolavit filiam, quae sibi post victoriam prima occurrerat; sic enim votum spoponderat, ut quidquid sibi revertenti primum occurreret, Domino immolaret.

2. Quis ergo in Jephte praenuntiabitur, nisi Dominus (0388D)Jesus Christus, et Salvator noster, qui a facie (0389A)fratrum suorum, id est, Judaeorum abscedens, in gentibus principatum accepit? Qui omnia humanae salutis sacramenta, tanquam juratus, explevit, et quasi filiam, ita carnem propriam pro salute Israelis Domino obtulit. 502

3. Jurasse enim Patrem, ac vovisse Unigenitum legimus, Psalmista dicente: Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob (Psalm. CXXXI), scilicet ut sacramentum religionis in carnis suae passione pro salute generis humani expleret. Haec ergo secundum historiam gestorum ita per Christum acta sunt, ut videantur pro religione, quam juraverat, esse completa. Post mortem Jephte, traditur Israel in manus Allophylorum, nasciturque Samson, qui liberat Israel.

CAPUT VIII. De Samson. (0389B) 1. Samson autem, quondam Domini Nazaraeus, habet quiddam in typo gestum Christi. Primum quod ab angelo nativitas ejus annuntiatur; deinde quoniam Nazaraeus dicitur, et ipse liberat Israel de hostibus; postremo quod templum illorum subvertit, et perierunt multa millia hominum qui illum illuserant.

2. Nativitas ista Samson, quae per angelum annuntiatur, similitudinem habet primum prophetarum, qui nativitatem Domini secundum carnem annuntiaverunt; deinceps angeli etiam qui ad Mariam loquitur, dicens: Maria, invenisti gratiam ante conspectum Domini, et accipies in utero, et paries filium, (0389C)et vocabitur nomen ejus Jesus; hic enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Luc. I, 30).

3. Samson autem interpretatur sol ipsorum, eorum scilicet quibus lucet, non omnium, sicuti est oriens super bonos et malos sol, sed quorumdam. Sed quia et Redemptor noster sol appellatur, audi ipsum Dominum Jesum per prophetam eo nomine vocitari: Orietur vobis sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV, 2). Vere enim hic sol justitiae est, qui omnium credentium mentes coelesti lumine clarificat.

4. Hic vere Nazaraeus, et sanctus Dei, in cujus similitudinem ille Nazaraeus est nuncupatus. Iste ergo cum tenderet ad ministerium nuptiarum, leo rugiens occurrit ei. Sed quis primus erat 503 in (0389D)Samson obvium leonem necans, cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet, nisi Christus, qui Ecclesiam vocaturus ex gentibus, vincens diabolum, dicit: Gaudete, quia ego vici mundum?

5. Quid sibi vult ex ore leonis occisi favus extractus, nisi quia, ut conspicimus, reges ipsi regni terreni, (0390A)qui adversus Christum ante fremuerunt, nunc jam, perempta feritate, dulcedini evangelicae praedicandae etiam munimenta praebent? Illud etiam, quod in semetipso Samson expressit, quod paucos quidem, dum viveret, interimit; destructo autem templo, hostes innumeros, cum moreretur, occidit.

6. Quia nimirum Dominus ab elatione infidelitatis paucos, cum viveret, plures vero, cum templum sui corporis solveretur, exstinxit, atque elatos ex gentibus, quos vivendo sustinuit, simul omnes moriendo prostravit. Jam vero reliqua ejus, quod ei mulier subdola caput raserit, et Allophylis illudendum tradiderit, quod captivatus, quod caecatus, quod ad molam deputatus est; in his non Christus, sed illi figurantur, qui solo tantummodo in Ecclesia Christi nomine (0390B)gloriantur, et malis actibus jugiter implicantur.

7. Vir enim in nobis sensus rationalis intelligitur. Caro autem quasi in typo mulieris accipitur. Si enim mulieri, id est, carni nostrae, blandiente libidine, vel aliis operibus, consenserimus, gratia spiritus, quae Nazaraei crine significatur, nudati spoliamur atque decipimur.

8. Ita enim superbis et peccatoribus, violata Christi gratia, sicut Samson incisa coma, diabolus illudit. Sed quid est quod Samson ille ab Allophylis captus, postquam oculos perdidit, ad molam deputatus est? Quia nimirum maligni spiritus, postquam tentationum stimulis intus aciem contemplationis offodiunt, foris hominem in circuitum laborum mittunt.

(0390C) 9. Quod si aliquando idem homo agendo poenitentiam redeat, illi velut coma reducitur, id est, gratia reflorescente, reparatur ad virtutem; deinde cupiditatis ac luxuriae subversis columnis, victores hostes 504 dejicit, et reparato certamine in finem fortissime de daemonibus triumphabit.

CAPUT IX. De Ruth. 1. Videamus nunc et Ruth. Habet enim ista typum Ecclesiae. Primum, quod alienigena est ex populo gentili, quae, relicta patria, et omnibus quae illic erant, vadit in terram Israel. Et, cum prohiberet eam socrus sua pergere secum, perseverabat, dicens: Quocunque perrexeris, pergam; populus tuus, populus meus, et Deus tuus, Deus meus; quae te morientem (0390D)terra susceperit, in ea moriar.

2. Quae vox sine dubio typum in illa fuisse Ecclesiae manifestat. Sic enim Ecclesia ex gentibus ad Dominum convocata, relicta patria sua, quod est idololatria, et omissa universa conversatione terrena, profitetur Dominum Deum suum esse, in quem sancti (0391A)crediderunt, et illuc se ituram, ubi caro Christi post passionem ascendit, et ob ejus nomen in hoc saeculo pati usque ad mortem, et cum sanctorum populo, patriarchis scilicet, et prophetis consociandam; de quorum societate, quod sanctis ex stirpe Abrahae venientibus consociaretur, Moyses in Cantico ostendit, dicens: Laetamini, gentes, cum plebe ejus, id est, qui ex gentibus istis credituri, cum illis qui primi electi sunt aeterna laetitia exsultate.

3. Ingressa autem Ruth cum socru sua in terram Israel, ob merita obsequiorum suorum providetur, ut homini conjungeretur ex Abrahae stirpe venienti. Et primum quidem huic quem ipsa propinquum magis esse credebat, qui negat se posse illi nubere. Et, recedente illo, per testimonium decem majorum (0391B)Booz illi conjungitur, et ab ipsis decem senioribus viris benedicitur.

4. Sed quod prius ille cognatus confitetur se eidem nubere non posse, hoc loco Joannis Baptistae figuram ostendi aestimamus, qui cum ipse a populo Israel Christus putaretur et interrogaretur quis esset, non negavit, sed confessus est, dicens Christum se non esse. Et perseverantibus his qui missi erant, et inquirentibus quis esset, respondit: Ego sum vox clamantis in deserto (Isai XL; Matth. III; Luc. III; Joan. I; III), et novissime confitetur ipse de Domino, dicens: Qui habet sponsam, 505 sponsus est. Se autem amicum sponsi manifestat, cum adjecit: Amicus autem sponsi est, qui stat, et audit eum, et laetatur propter vocem sponsi.

(0391C) 5. Hunc ergo Christum existimabant, quia Christum (0392A)in die visitationis suae venisse non intelligebant esse Ecclesiae sponsum, qui propheticis esset vocibus ante promissus. Sed sicut ille propinquus negavit, et postea Ruth jungitur Booz, ita Christus, qui vere sponsus Ecclesiae est, quem omnium prophetarum oracula cecinerant, dignatus est Ecclesiam assumere, et ex omnibus gentibus per totum orbem terrarum Deo Patri innumeros populos offerre.

6. Quod vero excalceat se cognatus ille, veterum consuetudo erat ut si sponsa sponsum repudiare vellet, discalcearetur ille, ut hoc esset signum repudii. Proinde excalceari jubetur, ne ad Ecclesiam quasi sponsus calceatus accederet; hoc enim Christo servabatur, qui sponsus erat verus. Decem autem majorum natu benedictio hoc ostendit, in nomine Domini (0392B)Jesu omnes esse gentes salvandas ac benedicendas.

7. Iota enim apud Graecos decem significat, quae prima littera nomen Domini Jesu summam perscribit. Quae res, ut diximus, omnes gentes per ipsum salvandas esse ac benedicendas demonstrat. Ne dubitet ergo quisquam haec, ut dicta sunt, credere, cum videat universa et ab initio figuris antecedentibus praecucurrisse, et per adventum Domini manifeste adimpleta sic esse; et quae supersunt, hoc modo perficienda in veritate, consonantibus omnibus et vocibus et figuris sanctarum Scripturarum, quae adimplebit is qui pollicitus est per Filium suum Jesum Christum Dominum regem et Salvatorem nostrum, cum quo est illi honor et gloria in saecula saeculorum. (0392C)Amen.

IN REGUM PRIMUM. (0391)506 CAPUT PRIMUM. De nativitate Samuelis. (0391C) 1. Post librum Judicum sequitur Regum. Et aspice tempora, primo Judicum, postea Regum, sicut erit primo judicium, postea regnum; in his autem Regum libris multis et variis modis sacramenta Christi et Ecclesiae revelantur.

(0391D)2. Nam ab ipso exordio regum commutatum sacerdotium in Samuelem, reprobato Heli, et commutatum regnum in David, reprobato Saule, exclamat praenuntiari novum sacerdotium, novumque regnum, reprobato veteri, quod umbra erat futuri, in Domino Jesu Christo venturi.

3. Nonne ipse David, cum panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus, in una persona utrumque futurum, id est, in uno Jesu Christo regnum et sacerdotium figuravit? (0392C)Itaque ipsa Samuelis sacerdotis successio novum, ut praedictum est, sempiternumque sacerdotium praefigurabat, qui est Jesus Christus, Heli sacerdote reprobato, id est, Judaico sacerdotio abjecto.

4. Mater quoque ipsa Samuelis, quae prius fuit sterilis, et posteriori fecunditate laetata est, cujus (0392D)etiam nomen, id est, Anna, 507 gratia ejus interpretatur, ipsam religionem Christianam, ipsam postremo Dei gratiam significat, quia nobis Christus oritur; ipsam quoque Ecclesiam, quae olim sterilis, nunc fecunda in Dei laude laetatur.

5. Quae nihil aliud in cantico suo prophetare videtur, nisi mutationem Veteris Testamenti, vel sacerdotii in Novum Testamentum, vel sacerdotium, qui est Christus; nisi forte quis dicat nihil Annam prophetasse, sed Deum tantummodo propter filium impetratum exsultante praedicatione laudasse.

(0393A)6. Quid ergo sibi vult quod ait: Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi accincti sunt virtute, pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram, quia sterilis peperit septem, et fetosa in filiis infirmata est? Numquid ipsa septem pepererat, quamvis sterilis fuerit? Unicum habebat, quando ista dicebat. Sed nec postea septem peperit, sive sex, quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares, et duas feminas.

7. Deinde in illo populo, cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit, dat virtutem regibus nostris, et exaltavit cornu Christi sui, unde dicebat, si non prophetabat? Dicat ergo Ecclesia Christi, civitas regis magni, gratia plena, prole fecunda Dei, quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piae matris (0393B)agnoscit: Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo salutari meo. Interea Samuel erat ministrans in templo Dei, accinctus ephod.

8. Porro filii Heli, divina sacrificia temerantes, peccabant coram Domino, et deridebant per eos multi sacrificium Dei. Unde et Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est, quod eos peccantes minus severa animadversione plectebat. Miserum me! et quidem coercuit, et quidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine patris, non auctoritate et severitate pontificis.

9. Qua sententia discant sacerdotes quomodo ipsi propter peccata filiorum, id est, propter scelera populi puniantur. Et quamvis sancti sint, culpa tamen (0393C)subditorum eisdem, si non coerceant, reputatur. 508

CAPUT II. De propheta ad Heli destinato. 1. Venit autem propheta Dei quidam ad Heli sacerdotem, et dixit ei: Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto, in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me, et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel?

2. Quare calce abjecisti victimam meam, et munera mea, quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea ait Dominus (0393D)Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum.

3. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me; sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem (0394A)contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel. Quae prophetia de mutatione sacerdotii non est in Samuele completa, sed adumbrata.

4. Nam post Samuelem prophetam postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicut Sadoch, et Abiathar, regnante David, et alii deinceps, antequam tempus veniret ex quo ista de sacrificio mutando per Christum effici oportebat.

5. Nam cum diceret: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me, sed quicunque glorificaverit me, (0394B)glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles; ecce isti sunt dies qui praenuntiati sunt, jam enim venerunt; nullus enim sacerdos est secundum ordinem Aaron. 509 Nam et illud quod ibi sequitur: Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, de Christo, Novi Testamenti vero sacerdote, dicitur.

6. Quod vero adjungitur: Et erit qui remanserit in domo tua, veniet, ut oretur pro eo, non proprie dicitur de domo hujus Heli, sed illius Aaron, de quo usque ad adventum Jesu Christi homines remanserunt. De quo genere etiam hucusque non desunt qui veniant et convertantur. De quibus alius propheta dixit: Reliquiae salvae fient (Isai. X). Unde et Apostolus: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae sunt (Rom. IX); de talibus (0394C)enim residuis bene intelligitur esse quod dictum est: Qui remanserit in domo tua veniet, ut oretur pro eo. Profecto qui crediderit in Christo, sicut temporibus apostolorum ex ipsa gente plurimi venerunt, et crediderunt.

7. Neque nunc desunt qui, licet rarissimi, tamen credant, ut impleatur in his quod hic homo Dei locutus est. Quod vero continuo secutus adjungit: Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fit credentibus ad salutem? Argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmista testante, ubi canitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psalm. XI).

(0394D) 8. Sed quod dicit iste qui venit: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis; sacerdotalem partem corpus Christi, id est, Ecclesiam dicit. Cujus plebis ille sacerdos est, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. (0395A)Cui plebi dicit apostolus Petrus: Plebs sancta, regale sacerdotium (I Petr. II); in hac parte sacerdotali postulat comedere buccellam panis.

9. Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est, de quo dicit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita; ipsum quippe sacrificium non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech. 510

CAPUT III. De arcae captivitate. 1. Igitur posteaquam haec in figura mutationis Veteris Testamenti a propheta illo pronuntiata sunt ad Heli, offendente Dominum Israel, instruxerunt aciem Philistaei contra eos. Tollunt Israelitae arcam ad tuitionem suam. Capta est ab hostibus arca, nec solum (0395B)ipsi victi sunt, et in fugam versi, imo etiam magna strages facta est occisorum.

2. Nonnihil tamen futurorum significat res gesta haec. Prophetice enim arca illa ab alienigenis capta indicabat Testamentum Dei transiturum ad gentes. Quando enim nuntiatum est Heli sacerdoti captam fuisse arcam Domini, cecidit de sella, et mortuus est. Transeunte arca Domini ad gentes, periit, atque interiit sacerdotium Judaeorum; duoque filii Heli corruerunt, quorum unius uxor viduata, et mox in partu mortua est propter eamdem perturbationem.

3. Quo evidenti signo praefiguratum est post exstinctum sacerdotium Judaeorum carnalem interiisse Synagogam, illi carnaliter adhaerentem, prostratoque Heli de sella pontificis Judaeorum, sedem habere (0395C)vacuam, et gloriam sacerdotii regnique exstinctam. Sed quid est quod dum posuissent Philistini arcam Domini in templo Dagonis dei sui, intraverunt templum, et invenerunt deum suum prostratum, atque confractum caput ejus, duasque manus abscisas?

4. Statim enim ut Testamentum Domini pervenit in gentibus, confestim idola, quae deceptum possidebant orbem, destructa sunt, omnisque error simulacrorum periit, praesentiam Dei forte non sustinens. Nam in manibus Dagon praecisis, opus idololatriae amputatum, et in capite ejus superbia diaboli abscisa significabatur, a quo initium peccati fuit.

5. Quod vero in limine: ut certum scilicet praefinitumque suae idololatriae finem agnosceret; limes enim finem itineris significat. Etiam et illud ad (0395D)magnam pertinet aedificationem, et significationem 511 in ipsa ruina Dagon dei sui, atque fractura, quod dorsum illius solum invenerunt, fractis ejus omnibus membris; dorsum quippe fugam significat; quicunque enim fugiunt, persequentibus dorsum dant.

6. Unde et scriptum est de hostibus: Quoniam pones eos dorsum (Psalm. XX). Ubi sunt enim idola? Perierunt; et si aliqua remanentia ab aliquibus absconduntur, fugerunt. Quod autem percussi sunt in posteriora hi qui arcam captivaverunt, haec poena signum videtur, quia si qui susceperunt Testamentum Dei, et posteriora vitae dilexerint, ex ipsis justissime (0396A)cruciabuntur, quae, sicut Apostolus ait, existimare debent sicut stercora.

7. Qui enim sic assumunt Testamentum divinum, ut, in posteriora respicientes, veteri se vanitate non exuant, similes sunt hostibus illis qui arcam Testamenti captivam juxta idola sua posuerunt, et illa quidem vetera etiam nolentibus cadunt, quia omnis caro fenum, claritas hominis ut flos feni; aruit fenum, flos cecidit (Isai XL, 6; I Petr. I); arca autem Domini manet in aeternum, secretum scilicet Testamentum, regnum coelorum, ubi est aeternum Dei verbum.

8. Vaccae autem illae Allophylorum arcam Dei gestantes fugam sanctorum renuntiantium saeculo designaverunt, qui nullum delicti jugum traxerunt. Nam (0396B)sicut illae pignorum affectibus a recto itinere minime digressae sunt, ita sancti mundo renuntiantes, parentelae obtentu non debent a bono proposito praepediri.

9. Sicut enim nostra nobis non odienda est anima, sed ejus carnales affectus odio debemus habere, ita nec proximi odio a nobis habendi sunt, sed eorum impedimenta, quibus a recto itinere nos impediunt, sicut et Moyses ait: Qui dicunt patri suo et matri: Nescio vos; et fratribus suis: Ignoro illos, et nescierunt filios suos, hi Testamentum Dei et praecepta ejus servaverunt. Judicia tua, Jacob, et legem tuam, o Israel (Deut. XXXIII). Ille enim scire Deum famularius appetit, qui pro amore pietatis ejus nescire desiderat quodcunque carnaliter scivit. 512

CAPUT IV. De sacrificio Samuelis, et lapide adjutorii. (0396C) 1. Samuel autem post mortem Heli regebat Israel. Congregato autem omni populo, exclamavit ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum. Et cum offerret holocaustum, accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei, intonuit super eos Dominus, et confusi sunt, et offenderunt coram Israel, atque superati sunt.

2. Tunc assumpsit Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et Siceleg; et, ut interpretes Septuaginta transtulerunt, inter Masphath novam et veterem, et vocavit nomen ejus Lapis adjutorii, et dixit: Usque ad hunc auxiliatus est nobis Deus. Masphath interpretatur intentio. Lapis ille adjutorii medietas est Salvatoris, per quem transeundum est a (0396D)Masphath vetere ad novam, id est, ab intentione quae exspectabatur in carnali regno, quo erat beatitudo falsa carnalis, ad intentionem quae per Novum Testamentum exspectatur in regno coelorum, ubi est beatitudo verissima spiritualis, qua quoniam nihil est melius, hucusque auxiliatur Deus.

3. Iste Samuel, invocato nomine Domini, exauditus est, et in tempore messis pluviam impetravit. Pluvia enim in sanctis Scripturis verba sunt Evangelii, sive legis, sicut et Moyses dicit: Exspectetur, sicut pluvia, eloquium meum, et descendant, sicut ros, verba mea (Deut. XXXIII). Hanc igitur pluviam dedit mundo Christus in tempore messis, id est, quando gentes (0397A)colligi oportebat, ut sicut frumentum horreis, sic intra Ecclesiae sinum gentes congregarentur.

CAPUT V. De unctione Saul. 1. Judicavit autem Samuel Israel omnibus diebus vitae suae, fueruntque usque ad eum judices et principes super Israel. Porro filii Samuel declinaverunt post avaritiam, et accipiebant munera, et tam iniqui judices exstiterunt, ut populus, nequaquam ferens, regem sibi in similitudinem caeterarum gentium postularent. 513

2. Quibus dedit Saul regem, ungiturque, jubente Domino, prior a propheta in regnum, qui et ipse quidem in id quod unctus est, imaginem Christi portavit. Unde et beatus David et ipse Christus (0397B)nuncupatus ait ad eum qui se finxerat Saul occidisse: Quomodo non timuisti manum tuam injicere in Christum Domini?

3. Hinc est quod ab humero sursum Saul supereminebat omnibus, quia caput nostrum sursum est supra nos, quod est Christus; in id autem quod reprobatus postea et rejectus est, succedente in regno David, populi, ut praedictum est, Israel personam gestavit. Qui populus regnum adeptum fuerat amissurus, Christo Domino nostro per Novum Testamentum non carnaliter, sed spiritualiter regnaturo.

CAPUT VI. De jejunio indicto a Saule. 1. Iste autem Saul, dum pergeret dimicaturus adversus Philisthaeum, indixit toto exercitui jejunium, (0397C)quousque reverterentur a praelio. Sed Jonatham filius ejus videns super faciem agri mel, extendit summitatem virgae, et intinxit in favum mellis, et gustavit, et illuminati sunt oculi ejus, non utique ad videndum illuminati, qui antea videbat, sed ad discernendum quia vetita tetigerat. Tunc enim casus ille, sicut et Adam, fecit illum attentum, reddiditque confusum.

2. Quo facto admonemur omnes illecebras voluptatum in saeculo debere contemnere, qui Deo nitimur militare. Non enim potest contra Allophylos spirituales, id est, adversus principes tenebrarum, viribus animi concurrere, qui adhuc hujus mundi negligit dulcedinem declinare; mel enim distillant labia meretricis, quod est delectatio voluptatis carnalis, de (0397D)quo putatur juxta mysticos intellectus hunc gustasse Jonatham, et sorte deprehensum, vix precibus populi liberatum. 514

CAPUT VII. De Agag rege servato. 1. Iniit iterum Saul praelium adversus Amalech, interfectisque cunctis hostibus, pepercit Agag regi, nec voluit disperdere omnia juxta praeceptum Domini, (0398A)irasciturque ei Dominus. Veniens autem Samuel sumpsit gladium, et in frustra concidit Agag. Quando legunt quidam in Scripturis quod sancti nulli hostium parcunt, efficiunturque crudeles, et humanum sanguinem sitientes, dicunt quia et justi ita percusserunt hostes, ut non relinqueretur ab his qui salvus fieret; et non intelligunt in his verbis adumbrari mysteria, et hoc magis nobis indicari, ut pugnantes adversus vitia, nullum penitus ex his relinquere debeamus, sed omnia interimere.

2. Nam si pepercerimus, reputabitur nobis in culpam, sicut reputatum est Saul, qui vivum servavit regem Agag. Quomodo enim quisque justos manebit, si adhuc aliquid peccati in semetipso servaverit, sicut Saul? At vero sancti in figura Samuelis ita saeviunt (0398B)super hostes suos, id est, super vitia peccatorum, ut non permittant relinqui aliquod peccatum impunitum.

CAPUT VIII. De abreptione Saulis a spiritu nequam. 1. Igitur recedente a Saul Domino propter inobedientiam, arreptus est maligno spiritu a Domino, irruebatque in eo spiritus Domini malignus. Si Domini, cur malus? si malus, cur Domini? Sed duobus verbis comprehensa est haec sententia, et in Deo potestas justa, et in diabolo voluntas injusta.

2. Nam idem spiritus malus per nequissimam voluntatem, et idem spiritus Domini per acceptam justissimam potestatem; inde ergo 515 spiritus Domini appellatus est diabolus propter ministerium, (0398C)quia omnibus etiam spiritibus malis bene utitur Deus, vel ad damnationem quorumdam, vel ad emendationem, vel ad probationem.

3. Et quamvis malignitas a Domino non sit, potestas tamen nisi a Deo non est, sicut et alibi dictum est. Etiam sopor Domini, qui occupaverat milites ejusdem Saul, cum David hastam et scyphum abstulisset a capite dormientis; non quia sopor tunc in Domino erat, ut ipse dormiret, sed quia ille sopor qui tunc homines apprehenderat nutu Dei erat infusus, ne David servi ejus in eo loco praesentia sentiretur.

4. Dicitur ergo spiritus Domini malus, hoc est, minister Dei ad faciendum in Saul, quod eum pati judex omnipotentissimus judicabat. Quoniam spiritus ille voluntate qua malus erat non erat Dei; creatura (0398D)vero qua conditus erat, et potestas quam non sua sed Domini omnium aequitate acceperat, Dei erat.

CAPUT IX. De unctione David. 1. Itaque Saule propter inobedientiam reprobato, mittit Dominus Samuel ad Isai, et sumpto cornu olei, unxit in regem David. Sed videamus eumdem David, quomodo prophetice Christum significaverit; (0399A)David enim interpretatur manu fortis, sive desiderabilis. Et quid fortius leone illo de tribu Juda, qui vicit mundum? Et quid desiderabilius illo de quo dicitur: Veniet desideratus cunctis gentibus (Agg. II)?

2. Ungitur iste David in regem, futurum denuntians per unctionem illam Christum: Christus enim a chrismate appellatur. David ab officio pastorali pecorum ad hominum regnum transfertur: nunc autem David ipse Jesus ab ovibus Judaicae plebis ablatus, in regnum gentium translatus est; in Judaica enim plebe non est modo Christus, ablatus est inde; nunc gentium greges pascit.

3. Erat autem David in canticis musicis eruditus. Diversorum enim 516 sonorum rationabilis moderatusque concentus concordi varietate compactam (0399B)ordinate Ecclesiae insinuat unitatem. Quae variis modis quotidie resonat, et suavitate mystica modulatur.

4. Iste adhuc puer in cithara suaviter, imo fortiter canens, malignum spiritum, qui operabatur in Saule, compescuit, non quod citharae illius tanta virtus erat, sed quod figura crucis Christi, quae de ligno et extensione nervorum mystice gerebatur, ipsaque passio, quae cantabatur, jam tunc spiritus daemonis opprimebat. Leonem quoque et ursum idem David necavit, ursum videlicet diabolum, leonem Antichristum; alterum hominibus latenter insidiantem, alterum in posterum manifestissime saevientem.

CAPUT X. De certamine David cum Goliath. (0399C) 1. Iste David in praelio gigantem superavit, cum adversus populum Dei alienigenae dimicarent. Provocavit unus unum, Goliath David; provocavit superbia humilitatem, provocavit diabolus Christum. Accepit arma bellica sanctus David, ut adversus Goliam procederet; haec arma per aetatem et parvam staturam corporis portare non potuit, abjecit onerantia, accepit quinque lapides de flumine, et posuit in vase pastorali.

2. His armatus processit, et vicit. Hoc quidem ille David. Sed si mysteria perscrutemur, in David Christus intelligitur. Qui, tempus revelationis Novi Testamenti insinuandae et commendandae gratiae praevidens, arma deposuit, quinque lapides tulit. Deposuit ergo corporalia sacramenta legis, quae non (0399D)sunt imposita gentibus; deposuit quae non observamus, sed tamen ad aliquam significationem praemissa et posita intelligimus.

3. Denique haec arma deposuit, tanquam onera sacramentorum veteris legis, et ipsam legem accepit. Quinque enim lapides quinque libros Moysi significant. Tulit ergo quinque illos lapides de flumine, id est, de saeculo. Labitur enim mortale saeculum 517 et (0400A)praeterfluit quidquid venit in mundum. Erant enim in flumine tanquam in populo illo primo lapides, erant illic inutiles, et vacabant, nihil proderant, transibant super fluvios. Sed quid fecit David, ut lex ipsa utilis esset? Accepit gratiam. Lex enim sine gratia impleri non potest: Plenitudo enim legis charitas (Rom. XIII; Eph. IV).

4. Quia ergo gratia facit impleri legem, significatur gratia lacte. Hoc enim est in carne gratuitum, ubi mater non queritur accipere, sed satagit dare; hoc mater gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat. Quomodo ergo ostendit David legem sine gratia operari non posse, nisi cum illos lapides quinque, quibus significabatur lex, in libros quinque, quos conjungere voluit gratiae, posuit vase pastorali, (0400B)quo lac mulgere consueverat?

5. His armatus, processit adversus Goliam superbum, se jactantem, de se praesumentem. Tulit unum lapidem, et dejecit diabolum, in fronte percussit, et cecidit ex eo loco corporis ubi signum Christi non habuit. Hoc quoque licet attendas, quinque lapides posuit, unum misit.

6. Quinque libri lecti sunt, sed unitas vicit; plenitudo enim legis charitas, ut ait Apostolus. Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Deinde illo percusso atque dejecto, gladium ejus abstulit, et deinde caput illi abscidit.

7. Et hoc facit noster David. Dejicit diabolum de suis, quando credunt maligni ejus, quos ille in manu (0400C)habebat, et de quibus caeteras animas trucidabat, convertunt linguas suas contra diabolum, et sic Goliae de gladio suo caput inciditur.

CAPUT XI. De connubio Michol filiae Saul. 1. Interea victoria David animum Saul regis offendit, indignantis quod sibi in mille, et David in decem millia conclamantium publice gratulationis ora insonarent; hinc invidia Saulis, et semen odiorum adversus David. Quem dissimulator callidus, ut sine insidiis suis posset offerre discrimini, statuit eum Michol filiae suae 518 nuptiis alligari, si centum sibi Allophylorum praeputia victor offerret.

2. Pro quibus centum, ducenta dedit, et unde creditus est regio perire voto, inde auctus est gloriosiori (0400D)trophaeo. Ita et Judaei, dum contra voluntatem Dei Christum interficere nituntur, per id salutem gentium egerunt per quod crediderunt exstinguere. Quod vero David alienigenarum praeputia attulit, et ic denuo filiae Saul nuptiis haesit, significabat quod Christus non prius Synagogam connubio suo sponderet, nisi antea gloriosus in gentibus fieret.

3. Prius enim in nationibus resecavit carnis pollutionem, (0401A)et postea copulatus est Synagogae. Postquam enim, sicut scriptum est, introierit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). Dupla autem, id est, ducenta praeputia attulit, sive pro Judaeis et gentibus acquisitis, sive quia major est numerus acquisitionis populi gentium quam credentium Judaeorum.

CAPUT XII. De David repellente cithara spiritum. 1. Auxit deinde odium Saul adversus David in tantum, ut rex ad medelam sui spiritus David de more psallentem jaculo conaretur configere. Sed quid est, quod dum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, ejus vesaniam mitigabat?

(0401B) 2. Per Saulem enim Judaeorum elatio, per David autem humilitas Christi significatur. Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente, ejus vesania temperatur, quia cum sensus Judaeorum per blasphemiam in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentes eorum quasi dulcedine citharae, locutionis evangelicae tranquillitate revocentur.

CAPUT XIII. De insidiis Saul contra David. 1. Mittit Saul custodes ad domum David, ut custodirent eum, 519 et interficeretur. Abscessit autem David nocte, et fugit, atque salvatus est. Cumque venissent nuntii Saul, invenerunt statuam in lecto David positam, et pellem pilosam caprarum ad caput ejus. Audiamus ergo quid hoc significet, quod miserit (0401C)Saul ad custodiendam domum David, ut eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem ejus pertinet.

2. Crucifixus enim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tanquam domus ad quam custodiendam misit regnum Judaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi. Quomodo ergo custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus interficeretur, dum non in sepultura Christus, sed in cruce sit interfectus?

3. Refertur ergo hoc ad corpus Christi, quia interficere Christum erat tollere nomen Christi. Neque enim crederetur in Christum, si mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt ut dicerent quia dormientibus nobis venerunt discipuli ejus, et abstulerunt (0401D)eum (Matth. XXVIII); hoc est itaque velle Christum interficere, nomen resurrectionis ejus exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur.

4. Sed sicut illud non valuit Saul ut interficeret David, sic nec hoc potuit regnum Judaeorum efficere, ut memoriam Christi deleret. Isti autem qui de Saul virtute, id est, de regno Judaeorum in Christum praesumere voluerunt, offenderunt in lapidem offensionis, tanquam in statuam, et haedus eis visus erat agnus, quia in quo peccatum non invenerunt, quasi peccatorem persecuti sunt.

(0402A) 5. Igitur David regiae manus ictum evitans, ejusque persecutionem declinans, fugit, venitque ad Samuelem. Et misit Saul nuntios, qui apprehenderent David. Samuel autem erat inter prophetas, et coetus prophetarum qui illo tempore prophetabant.

6. Nuntii autem, qui missi sunt, accepto ejusdem spiritu, prophetarunt, missisque aliis hoc contigit, et tertiis nihilominus. Postea vero cum et ipse Saul venisset, factus est super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens, et prophetabat. 520

CAPUT XIV. De insidiatoribus prophetantibus. 1. Quaeritur autem quomodo et illi, cum missi essent ad tenendum hominem, et ad necem ducendum, tales spiritu effici meruerunt; et Saul ipse, (0402B)qui miserat, veniens et ipse sanguinem innocentem quaerens effundere, accipere meruit spiritum illum, et prophetare.

2. Quantum enim ad litteram attinet, non est mirum hominem reprobum ad momentum transitorie prophetasse, dum etiam multi similes prophetiae donum legantur habuisse (II Petr. II), sicut Balaam ille reprobus, quem non tacet Scriptura judicio divino esse damnatum, sed prophetiam habebat.

3. Nec illa verba parum attestantur huic sententiae, quae in Evangelio scripta sunt, multos dicturos in illa die: Domine, Domine, in tuo nomine manducavimus, et bibimus, et in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus; quibus (0402C)tamen dicturus est: Non novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. VII).

4. Mystice autem exemplum hujus Saul nuntiorumque ejus in hac sententia figurat nonnullos haereticos, qui aliquid boni de muneribus sancti Spiritus habent, sicut Testamenta legis et Evangelii, sicut baptismi sacramentum. Qui cum ad Ecclesiam catholicam veniunt, non est in eis ullo modo violandum, aut, quasi non habeant, tradendum; sed tamen eos non ideo debere saluti confidere, quia non improbamus quod illos accepisse credimus.

5. Sed oportet eos cognoscere unitatem, et societatem vinculi charitatis, sine qua omnino quidquid habere potuerunt, quamvis sanctum sit atque venerandum, ipsi tamen nihil sunt, tanto indigniores (0402D)effecti praemio vitae aeternae, quanto illis donis non bene usi sunt, quae in hac vita, quae transitoria est, acceperunt.

6. Item exemplum, atque imago hujus Saul nuntiorumque ejus in hoc loco Judaeorum non incongrue gestat personam, qui dum adversari cupiunt Christo, habent in ore sacramenta legis et prophetarum ad testimonium Christi, et cum Ecclesia, quasi cum 521 prophetis, de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis vaticinabantur.

CAPUT XV. De David et Abimelech. (0403A) 1. Surrexit itaque David iterum, et fugit in illa die a facie Saul, venitque ad sacerdotem Abimelech, a quo et gladium Goliae sustulit, et panes propositionis accepit. Quae res et sacerdoti mortem attulit, et animadversionem religiosae intulit civitati. Haec itaque gestorum fides est.

2. Sed quantum ad sacramentum prophetiae pertinet, in Christo Domino nostro impletum est, qui positus in carne, dum insectationem declinaret Judaicam, ad apostolos transiit, cum quibus et desideratum sibi cibum sumpsit; desiderio enim desideravit manducare pascha.

3. Ex quibus Goliae, id est diaboli, arma sustulit. (0403B)Fortis enim spolia ipse diripuit. His ergo, a quibus receptus est Christus, tribulationes induxit diabolus, et mortem. Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo volunt pie vivere, persecutionem patiuntur (II Tim. III). Et Dominus ait: Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV).

4. In Doech autem Idumaeo Judae proditoris persona consistit, per quam ista operatus est diabolus, ut ejus proditione, facta in Christo, postea persecutionem Ecclesia pateretur, et occiderentur quamplurimi discipuli Christi, et sacerdotes, et pro nomine ejus persecutiones gravissimas perferrent.

CAPUT XVI. De David et rege Achis. 1. Interea David, cum fugeret Saul, latere voluit (0403C)apud regem quemdam Geth, nomine Achis. Sed cum gloria ejus fuisset commemorata, 522 ne per livorem rex, ad quem confugerat, aliquid in eum machinaretur, finxit insaniam, et quasi furore correptus, mutavit os suum, defluebantque salivae in barbam ejus, collabebaturque in manibus eorum, et procidebat ad ostia portae.

2. Et dixit Achis rex: Quid huc mihi adduxistis istum? numquid deerant nobis furiosi? et sic eum dimisit. Achis interpretatur, quomodo est? per quod significatur ignorantia, et verbum mirantis, et non agnoscentis. Quod in gente Judaeorum impletum est, qui dum viderunt Christum, non agnoverunt, coram quibus mutavit os suum, et abiit. Erant enim ibi (0404A)praecepta legis carnalia, erat sacrificium secundum ordinem Aaron, et postea ipse de corpore et sanguine suo instituit sacrificium secundum ordinem Melchisedech.

3. Mutavit ergo os suum in sacerdotio, mutavit in praeceptis, dans aliud Testamentum, evacuata carnali operatione, atque inde collapsus est in manibus eorum, quando eum comprehendentes crucifixerunt. Et procidebat ad ostium portae, hoc est, humiliabat se, hoc est enim procidere usque ad ostium fidei nostrae, ostium enim portae, initium fidei; inde incipit Ecclesia, et pervenit usque ad speciem, ut cum credit ea quae non videt, mereatur perfrui, cum eum facie ad faciem videre coeperit.

4. Quod vero in illo quasi furore salivae decurrebant (0404B)super barbam ejus, Apostolus haec aperit dicens: Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt; nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Judaeis, et Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam, 523 quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei fortius est hominibus.

5. Non tantum salivae attendantur, sed attende quia super barbam decurrunt. Quomodo enim in salivis infirmitas, sic in barba virtus ostenditur. Texit ergo virtutem suam corpore infirmitatis suae, et quod forinsecus infirmabatur tanquam in saliva apparebat; intus autem divina virtus tanquam barba tegebatur.

CAPUT XVII. De chlamyde Saulis praecisa a David. (0404C) 1. Dehinc in eremo Engaddi, cum persequendum David Saul appeteret, ingressus est David in speluncam, et ibi latebat. Sed rex improvisis exceptus insidiis, quod innocuo moliebatur, inciderat. Scriptum est enim: Qui fodit foveam proximo suo, ipse incidit in eam (Proverb. XXVI). David autem, bona pro malis retribuens, inimicum non occidit, sed pro testimonio facti oram chlamydis regiae abstulit, cum facilius esset exceptum insidiis adversarium perdere magis quam fallere.

2. Quid ergo est quod iste fugiens a facie Saul in spelunca latuit? Quare autem latuit, nisi ut occultaretur, (0405A)et non inveniretur? Quid est contegi spelunca, nisi contegi terra? qui enim fugit in speluncam, terra tegitur, ne videatur. Portabat autem terram Jesus, carnem, quam acceperat de terra, et in ea se occultabat, ne a Judaeis inveniretur Deus. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II).

3. Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? Quia spelunca se texerat, id est, carnis infirmitatem oculis objiciebat, et 524 majestatem divinitatis corporis tegmine, tanquam speluncae abdito occultabat. Illi ergo, non cognoscentes Deum, persecuti sunt hominem; nec mori potuit, nisi in homine, quia nec teneri potuit, nisi in homine. Opposuit ergo male quaerentibus terram, servavit bene quaerentibus (0405B)vitam.

4. Fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saul, quia passus est usque adeo se occultans Judaeis, ut moreretur. Sed quare usque ad mortem voluit esse patiens, ut fugeret a facie Saul in speluncam? Etenim spelunca inferior terrae pars potest accipi. Et certe (quod manifestum est, et notum est omnibus), corpus ejus in monumento positum est, quod erat excisum in petra. Hoc ergo monumentum spelunca erat, illuc fugit noster David a facie Saul.

5. Tamdiu enim persecuti sunt illum Judaei, quoad usque poneretur in spelunca. Sed quid est quod persecutor ad purgandum ventrem speluncam ingreditur, nisi quod Judaei in Christum conceptam mentis (0405C)malitiam, quasi odorem fetidum emiserunt, et cogitata apud se noxia, factis deterioribus, dum Christum perimunt, ostenderunt.

6. Sed tamen David Saulem occidere noluit, et cum eum in abdito occultatum antro haberet in potestate, reservare potius quam occidere maluit; ita et Christus, dum esset in spelunca carnis, persecutorem populum in potestate habuit, et non occidit. Scriptum enim erat de eis per prophetam: Ne occideris eos. Tantum denique David summitatem chlamydis ejus silenter abscidit, ut ostenderet prophetia Christum Judaeos non occidisse, sed eis tantum regni gloriam abstulisse, sicque eos persecutione sua vacuos sede vel imperio reliquisse.

7. Chlamydis enim abscisio regni est amputatio: (0405D)hoc etiam alio loco idem Saul, cum per inobedientiam peccasset, ostendit. Nam cum veniam precaretur, rogaretque Samuelem ut reverteretur cum illo ad placandum Deum, et noluisset, atque, convertens faciem suam, abiisset, tenuit Saul pinnulam vestimenti ejus, et disrupit eam.

8. Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel 525 de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo, et dividetur Israel in duo. Populi ergo (0406A)Israel personam figurate gerebat rex iste, qui populus amissurus erat regnum, dum persequitur Christum.

CAPUT XVIII. De hasta ablata Sauli a David. 1. Quod et sequenter iterum demonstratum est, quando idem David fugiens a facie Saul ingressus est in castra regis, et cum dormientem invenisset, non percussit, non occidit, sed solam lanceam, quae erat ad caput ejus, et lenticulam sustulit, dormientibusque cunctis, egressus de castris, transivit in cacumine montis.

2. Quid est hoc? persequebantur namque Judaei Christum, sed persequendo dormiebant, quia non vigilabant corde. Duritia enim cordis obdormitio est. (0406B)Dormiunt in vitam veterem, non evigilant in novam.

3. Venit Christus, non eos occidit, sed tulit ab eis scyphum aquae, id est, gratiam legis; tulit et sceptrum regale, regni scilicet potestatem, quam pro maximo habebant, et unde se protegebant temporaliter, et quam adversus Deum per incredulitatem gerebant. Et deinde victor David noster, de castris eorum regressus, transcendit in altitudinem montis coelorum.

CAPUT XIX. De pugna David cum Amalechitis. 1. Interea fugiens David, dum pergeret cum Achis rege Philistinorum in praelium adversus Israel, insurgentes Amalechitae irruerunt in Siceleg, et succendentes eam, captivarunt omnia quae erant David et puerorum ejus. Reversus ergo David ad persequendos (0406C)Amalechitas, invenit Aegyptium puerum Iassescentem, quem Amalechitae aegrotum in itinere reliquerant.

2. Hunc autem David inventum cibo refecit, ducemque sui 526 itineris fecit. Sicque Amalechitas persequitur, epulantesque reperit, et funditus exstinguit. Quid est enim, quod Aegyptius Amalechitae puer in itinere lassatur, nisi quod amator praesentis saeculi peccati sui nigredine opertus, saepe ab eodem saeculo infirmus despectusque relinquitur, ut cum eo nequaquam currere valeat, sed fractus adversitate torpescat?

3. Sed hunc David invenit, quia Redemptor noster veraciter manu fortis nonnunquam quos despectos a mundi gloria reperit, suo amore convertit, cibo pascit, quia verbi scientia reficit. Ducem itineris fecit, (0406D)quia suum etiam praedicatorem facit.

4. Et qui Amalechitam sequi non valuit, dux David efficitur, quia is quem indignum mundus deseruit, non solum conversus in suam mentem Deum recipit, sed praedicando hunc etiam usque ad aliena corda perducit. Quo videlicet duce, David Amalechitam convivantem invenit, et exstinguit, quia Christus, ipsis praedicantibus, mundi laetitiam destruit, quos mundus comites habere despexit.

CAPUT XX. De Saule pythonissam consulente. (0407A) 1. Post mortem autem Samuelis congregati sunt Philistini contra Israel. Consuluitque Saul Dominum, et non respondit ei. Quaesivit autem Saul pythonissam, quae suscitaret illi Samuelem. Statimque suscitatus ait ad eum: Quare inquietasti me ut suscitarer? Et quaeritur secundum historiam utrum pythonissa ipsum prophetam de inferno evocaverit, an aliquam imaginariam illusionem fallacia daemonum factam.

2. De qua quaestione beatae memoriae Augustinus episcopus Simpliciano Mediolanensi episcopo ita scripsit: Inquiris, inquam, utrum potuerit malignus spiritus excitare animam justi, et tanquam de abditis mortuorum repagulis, vel receptaculis evocare, et ut videretur, (0407B)et loqueretur cum Saul. 527

3. Nonne majus mirandum sit quod Satanas ipsum Dominum assumpsit, et constituit super pinnam templi? Quolibet enim modo fecerit, factum est. Ita et modus quo Samueli factum est ut excitaretur, similiter latet, nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum unde voluit assumendum, et ubi voluit constituendum, quam ad Samuelis spiritum defuncti a suis sedibus excitandum.

4. Quod si illud in Evangelio nos ideo non conturbat, quia Dominus voluit, atque permisit, nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri, sicut ab ipsis Judaeis, quanquam perversis atque immundis, et facta diaboli facientibus, et teneri se et vinciri, et illudi, et crucifigi, atque interfici passus est; non est absurdum (0407C)credere, ex aliqua dispensatione divinae voluntatis, permissum fuisse ut non invitus, et dominante magica potentia, sed volens atque obtemperans occultae dispensationi Dei, quae pythonissam illam et Saulem latebat, spiritus prophetae sancti se ostenderet aspectibus regis, divina eum sententia percussurus.

5. Quanquam in hoc facto potest esse alius facilior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma, et imaginariam illusionem diabolicis machinationibus factam; quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari quarum imagines sunt. Sicut omnia quae pinguntur atque (0408A)finguntur earum rerum quarum imagines sunt nominibus appellantur, sic hominis pictura, cum pingitur, proprium quodque nomine incunctanter adhibetur, et dicitur: Ille Cicero, ille Sallustius, ille Achilles, ille Hector, hoc flumen Simois, illa Roma, cum aliud nihil sint quam pictae imagines.

6. Unde et cherubim, cum sint coelestes virtutes, fictae tamen 528 ex metallo, quod imperavit Deus super arcam Testamenti magnae rei significandae gratia, non aliud quam cherubim illa quoque figmenta vocabantur. Item dum quisque videt somnium, non dicit: Vidi imaginem Augustini, sed: Vidi Augustinum, cum eo tempore quo aliquod tale aliquis vidit ignoraret hoc Augustinus.

7. Usque adeo manifestum est non ipsos homines, sed imagines eorum videri. Et Pharao spicas se dixit vidisse (0408B)in somniis, et boves, non spicarum, aut boum imagines. Si igitur liquido constat nominibus earum rerum quarum imagines sunt easdem imagines appellari, non mirum est quod Scriptura dicit Samuelem visum, etiam si forte Samuelis imago apparuit ficto machinamento ejus qui transfigurat se in angelum lucis, et ministros suos ornat velut ministros justitiae.

8. Jam vero si illud, inquit, movet, quomodo a maligno spiritu Sauli vera praedicta sunt, potest et illud mirum videri, quomodo daemones agnoverunt Christum, quem Judaei non agnoscebant. Cum enim vult Deus, etiam per infimos supremosque spiritus aliquem vera cognoscere, temporalia duntaxat ad istam mortalitatem pertinentia, facile est, et non incongruum, ut omnipotens et justus ad eorum poenam quibus ista praedicantur (ut (0408C)malum quod eis imminet antequam veniat praenoscendo patiantur), occulto apparatu mysteriorum suorum, etiam spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat, et quod audiunt ab angelis praenuntient hominibus.

9. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator vel jubet, vel sinit. Unde etiam spiritus pythonis in Actibus apostolorum attestatur Paulo apostolo, et evangelista esse conatur (Act. XVI, 16). Miscent isti tamen fallacias, et verum, quod nosse potuerunt, non docendi magis quam decipiendi fine pronuntiant. Et forte hoc est quod cum illa imago Samuelis Saulem praediceret moriturum, 529 dixit etiam secum futurum, quod utique falsum est.

(0409A) 10. Magno quippe intervallo post mortem separari bonos a malis in Evangelio legimus, cum inter superbum illum divitem, cum jam apud inferos tormenta pateretur, et illum, qui ad ejus januam ulcerosus jacebat, jam in requie constitutum, magnum chaos interjectum esse testetur (Luc. XVI, 26).

11. Aut si propterea Samuel ei dixit: Mecum eris, ut non ad aequalitatem felicitatis, sed ad parem conditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, et uterque mori potuerit, jamque mortuus vivo mortem praenuntiabat, secundum utrumque igitur intellectum habere exitum hanc lectionem, qui non sit contra fidem, perspicit, opinor, prudentia tua; nisi forte profundiori inquisitione inveniatur ad liquidum, vel posse, vel non posse animam humanam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus (0409B)evocari, et vivorum apparere conspectibus, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solum videri valeat, sed et agnosci. Et si potest, utrum etiam justi anima non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi, occultioribus mysteriis summae legis obtemperans, ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in hujus scripturae tractatione admittatur; sed, illo excluso, imaginaria similitudo Samuelis diabolico ritu facta intelligatur.

(0410A)12. Sed, quoniam sive illud fieri possit, sive non possit, tamen fallacia Satanae atque imaginum simulandarum callida operatio decipiendis sensibus humanis multiformis invigilat, pedetentim quidem, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed tamen potius existimemus, tale aliquid factum maligno spiritu pythonissae illius ministerio, quandiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur. Haec sunt quae tunc de pythonissa et Samuele scripsit beatissimus Augustinus. 530

CAPUT XXI. De morte Saulis et Jonathae. 1. Igitur exorto praelio, percusserunt Philisthaei Israel plaga magna, corrueruntque in praelio Saul (0410B)et Jonathas. Quos denique pius propheta figuraliter deflet. Qui cum potentes essent, et semper hostibus praevalerent, sauciati illico ac vulnerati, in medio praelio corruerunt.

2. Quomodo, inquit, ceciderunt potentes in medio pugnae? Hoc etiam modo pium Christianorum genus deflet eos qui, non repugnantes daemonibus, labuntur in saeculo, quod est lubricum; Gelboe enim montes interpretantur lubrici montes.

IN REGUM SECUNDUM. (0409)531 CAPUT PRIMUM. Ne David templum aedificet. (0409D) 1. Post mortem itaque Saul ungitur David, et regnat, transfertque arcam Testamenti in civitatem suam; qui cum vellet templum Domini aedificare, admonetur per prophetam a Domino ita: Non tu aedificabis mihi domum, quia vir sanguinum es.

(0410D)2. Quid est igitur, quod erga exteriora bella laboranti David interdicitur ne domus Dei ab eo aedificaretur? Templum quippe Dei nos sumus, qui ad veram vitam in ejus inhabitatione construimur, Paulo attestante, qui ait: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III).

(0411A)3. Sed vir sanguinum templum Deo aedificare prohibetur, quia qui adhuc actibus carnalibus incubat, necesse est, ut instruere spiritualiter Ecclesiam non praesumat, quia nequaquam pure maculam in membro considerat oculus quem pulvis gravat, et superjectas sordes tergere non valet manus quae lutum tenet.

CAPUT II. De peccato David in Bethsabee. 1. Nunc et peccatum David, quid in prophetia signaverit, quanta possumus brevitate, perstringamus. Nomina quippe interpretata 532 satis ostendunt quid etiam hoc factum praefiguraverit. David, ut diximus, interpretatur manu fortis, sive desiderabilis. Bethsabee interpretatur puteus satietatis, sive (0411B)puteus septimus.

2. Quamlibet autem harum nominis ejus interpretationem in id quod dicere intendimus assumamus, satis congruit. Nam in Cantico canticorum sponsa, quae illi Ecclesia est, vocatur puteus aquae vivae (Cant. IV). Et huic puteo septenarii numeri nomen in Spiritus sancti significatione conjungitur, propter rationem Pentecostes, quo die de coelo missus Spiritus sanctus venit.

3. Ad quadraginta novem autem, quod est septies septem, unum additur, quo unitas commendatur. In hac ratione vivit apostolica illa sententia: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV). Dono itaque spirituali, hoc est, septenario, facta est Ecclesia puteus (0411C)satietatis, quia factus est in ea fons aquae salientis in vitam aeternam, quam qui biberit, non sitiet in aeternum (Joan. IV).

4. Urias vero, qui fuerit maritus ejus, quid aliud quam diabolum nominis ejus interpretatione significat? Hujus erant pessimo conjugio deligati omnes, quos gratia Dei liberat, ut Ecclesia sine macula et ruga Salvatori proprio copuletur.

5. Urias namque interpretatur lux mea Dei, Hethaeus autem abscisus, sive quod in veritate non stetit, sed a luce sua superna, quam de Deo habebat, superbiae merito abscisus est; sive quod cadendo, veris viribus perditis, transfigurat se in angelum lucis, audens adhuc dicere: lux mea Dei est. Ergo iste quidem David graviter scelerateque peccavit; (0411D)quod scelus ejus etiam per prophetam Deus arguit increpando, et ipse abluit poenitendo.

6. Verumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus, quasi in solario deambulans, quia in sole posuit tabernaculum suum, adamavit Ecclesiam super (0412A)tectum se lavantem, id est, mundantem se a sordibus saeculi, et domum luteam spirituali contemplatione transcendentem, atque calcantem.

7. Et inchoata cum illa primae conventionis notitia, postea 533 ab eo penitus separatum diabolum occidit, eamque sibi perpetuo connubio copulavit. Oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non exstinguamus. Amemus ipsum David, quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberavit.

8. Amemus istum David, qui tam grave in se vulnus iniquitatis poenitentiae et humanitatis confessione sanavit. Sed fortasse quis dicat: Si David imaginem Christi gerebat, quomodo multas uxores et concubinas habuisse scribitur, cum has res Christus et horrescat et damnet? Hoc enim pro figura fiebat; (0412B)multae enim uxores David multarum gentium et nationum imaginem indicabant, quae per fidem Christi consortio jungentur.

9. Concubinae vero ejus significant haereticorum ecclesias, quae sub Christi nominis titulo manere se gloriantur. Sed quia propter carnalia lucra sectantur Christum, non conjuges, sed concubinae vocantur. Denique nunc reges, si plures habeant uxores, et concubinas, crimen est, quia jam transierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia concedebatur; et nunc, quia figurae transierunt, venia nulla datur.

CAPUT III. De Absalom. 1. Illud vero quid significet, quod parricida filius (0412C)Absalom patrem insequens, primo pater ejus declinans fugit ante faciem ejus securus de victoria; qui aspiciebat imperium perire, quem etiam flevit magno luctu, et deploravit exitum parricidae. Scribitur etiam fugisse David a facie bellantis adversus se filii.

2. Et quoniam scriptum est de populo Jerusalem: Filios enutrivi, et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isai. I); filius ergo ejus impius significatur tropice, id est, populus Judaicus, qui eum tradidit. Absalom autem, sicut quidam interpretatur, intelligitur patris pax. Quod mirum videtur in historia, quemadmodum patris pax possit intelligi, qui patrem bello persecutus est. 534

3. Sed qui diligenter ad allegoriam intendunt, (0412D)inspiciunt Absalom esse Jerusalem, quae etiam et ipsa pax interpretatur, a cujus facie Christus fugit, quando, eam patiendo deserens, in gentibus per fidem successit. Alii Absalom Judam traditorem intelligunt, quem tanta et tam admiranda patientia (0413A)Christus pertulit, tanquam bonum, cum ejus cogitationes non ignoraret, cum adhibuit convivio in quo corporis et sanguinis sui figuram discipulis commendavit et tradidit.

4. Quod denique et in ipsa traditione osculum accepit, bene intelligitur pacem Christum exhibuisse traditori suo, quamvis ille tam sceleratae cogitationis interno bello vastaretur. Et ideo Absalom patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille non habuit.

CAPUT IV. Quod David sitiens noluit bibere de aqua cisternae Bethlehem. 1. Item ipse David in praelio Philisthinorum, cum sitiens conversaretur in bello, et aquam quaereret: Quis mihi, inquit, potum dabit de lacu, qui (0413B)est in Bethlehem? Et ad portas erat inter lacum et David interfusus hostis, et media hostilium cinxerant septa castrorum. Praeciderunt tres viri multitudinem adversariorum, et hauserunt aquam de lacu, qui erat in Bethlehem, et obtulerunt regi bibendam.

2. Sed rex noluit bibere, sed profudit illam Domino, dixitque: Non contingat mihi hoc facere, ut sanguinem virorum, qui abierunt in animis illorum bibam. Vicit ergo naturam, ut sitiens 535 non biberet, et exemplum de se praebuit, quo omnis exercitus tolerare sitim disceret. Quod si altius velis spectare, et introspicere mysterium, sitiebat David, non aquam quae est in Bethlehem, sed oriundum in eadem Bethlehem ex Virgine Christum in spiritu praevidebat.

3. Ergo volebat bibere non aquam fluminis, sed (0413C)lavacrum ex latere Christi fluens, hoc est, non aquarum sitiebat elementum, sed sanguinem Christi. (0414A)Unde non bibit oblatam aquam, sed Domino fudit, significans sitire se Christi sacrificium, non naturae fluentum, sed illud sacrificium, in quo esset remissio peccatorum, illum sitire fontem aeternum, non qui periculis quaereretur alienis, sed pericula aliena deleret.

CAPUT V. De psalmo XVII. 1. Quaeritur autem cur solus septimus decimus psalmus in libris Regum reperiatur conscriptus. Nec immerito psalmus iste in Regnorum libris solus invenitur, quia regnum illud significatur ubi adversarium non habebimus. Titulus enim ejus est: In die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul.

2. Quis enim figuratur in David, nisi ille qui venit (0414B)secundum carnem ex semine David, qui utique in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos? Unde illi persecutori, quem voce mactavit, et, in suum corpus trajiciens, quodammodo manducavit, insonuit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? Quando autem eruetur hoc corpus de manu omnium inimicorum ejus, nisi cum illa novissima inimica destruetur mors, ut perveniatur ad regnum Dei? 536

CAPUT VI. De catalogo virorum fortium. 1. Dehinc texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum; qui licet virtutum sublimitate proficiant, tamen usque ad excellentiam divinae Trinitatis nequaquam attingunt. Inde est quod ibi scriptum est: Usque ad tres non pervenit. Quis enim aequabitur (0414C)Domino, aut quis similis erit Deo inter filios De (Psalm. LXXXVIII) ?

IN REGUM TERTIUM. CAPUT PRIMUM. 537 De Salomone. (0413D) 1. Succedit deinde Salomon, in quo quidem nonnulla imago rei futurae facta est in eo quod templum aedificavit, et pacem habuit secundum nomen suum. Salomon quippe interpretatur pacificus. Ac per hoc illud vocabulum illi verissime congruit, per quem mediatorem ex inimicis, accepta remissione peccatorum, reconciliamur Deo. Etenim cum inimici (0414D)essemus, reconciliati sumus Deo per mortem ejus.

2. Idem ipse est ille pacificus qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua, legemque mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem his qui longe, et pacem his qui prope. Ipse in Evangelio dicit: Pacem meam relinquo vobis. (Joan., XIV). His et multis aliis testimoniis Dominus Christus pacificus esse monstratur.

CAPUT II. De templi aedificatione. (0415A) 1. Nam id, quod aedificavit templum excellentissimum Domino, et ibi Christum significat, qui aedificavit domum Deo in coelestibus. 538 Non de lignis et lapidibus, sed de hominibus sanctis, hoc est, fidelibus, quibus dicit Apostolus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III).

2. Quod vero eadem domus lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est, et malleus, et securis, et omne ferramentum non est auditum in templo Dei, cum aedificaretur; quid enim domus illa, ut praedictum est, nisi sanctam Ecclesiam, quam in coelestibus Dominus inhabitat, figurabat? Ad cujus aedificationem electorum animae, quasi quidam expoliti (0415B)lapides, deferuntur.

3. Quae cum aedificatur in coelis, nullus illic disciplinae malleus resonat, quia dolati atque perfecti illuc lapides ducimur, ut locis juxta meritum congruis disponamur. Hic enim foris tundimur, ut illuc sine reprehensione veniamus. Altitudo autem templi hujus dominici ad fidem refertur, longitudo ad spem, latitudo ad charitatem. His enim tribus virtutibus, quasi lineamentis, sanctae Ecclesiae coelestis instructura consurgit.

4. Porro quod parietes templi interius ligno teguntur, hoc ob mysterium dominicae crucis imaginatum est, sub cujus tutela proteguntur omnes sancti, qui indisruptae pacis perseverantia, tanquam lapides vivi in structura Ecclesiae, unitate fidei solidantur. Et bene (0415C)interius vestitur ligno templum, quia corde creditur ad justitiam. Quod vero tempore dedicationis gloria Domini implevit domum, gloria Domini intelligitur Christus, cujus fide repletus est universus mundus.

5. De qua gloria cum pro adorato vitulo Dominum precaretur Moyses, ut parceret populo peccatori, respondit Dominus: Propitius ero illis; verumtamen vivo ego, et vivit nomen meum, quia implebitur gloria mea omnis terra. Et septuagesimus primus Psalmus canit: Implebitur gloria ejus omnis terra. (Psalm. LXXI). Unde et angeli clamabant pastoribus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II).

6. Quod autem nebula implevit domum Dei, et non (0415D)poterant sacerdotes ministrare propter nebulam, haec sententia superbos Judaeorum pontifices ac doctores insinuat, qui dum nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suae 539 ministerium per erroris nebulam perdiderunt. Ita enim eorum mentes infidelitatis caligo replevit, ut exigentibus propriis meritis non agnoscant cultum credulitatis.

7. Quod vero Salomon idem in eodem templo duodecim boves aereos fecit, quos in aereo labro constituit, (0416A)qui facie quidem per diversas partes attendunt, sed in uno loco per posteriora colliguntur; quid enim aliud in duodecim bubus quam duodecim apostolos credimus designari, qui facie quidem per diversa respiciunt, sed ita in labro sunt positi, ut posterioribus adunentur? Qui in hac praesenti vita ad praedicationis officium in diversis mundi partibus sunt divisi; in illa vero vita, quae huic vitae posterior est, quia post hanc videbitur, in aeterna gloriae unitate conveniunt.

8. Per diversum ergo mundum praedicando respiciunt, sed in unum perveniendo consistunt. Ideo autem aerei, quia clamor praedicationis eorum in toto mundo insonuit, sicut scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum (Psalm. XVIII). Labrum autem (0416B)orbem terrae intelligimus, cujus ambitum lustraverunt apostoli, docentes gentes, ut baptizarentur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

CAPUT III. De sapientia Salomonis. 1. Locutus est autem Salomon tria millia parabolas, et fuerunt carmina ejus quinque millia; quid enim per tria millia parabolas, nisi plenitudo fidei in lege et in Evangeliis a Christo tradita designatur? Quae dum tota multipliciter per allegoriarum sensus sub mysterio Trinitatis disseritur, quasi tria millia parabolae nuncupantur.

2. Carmina autem ejus quinque millia pro quinque sensibus corporis intelliguntur: quos qui in diversis virtutibus bene regit, beatus est, et per eos (0416C)quasi quinque millia carmina Domino canit. Disputavit autem Salomon a cedro usque ad hyssopum. Cedri nomine celsitudo gloriae in electis accipitur, sicut et Propheta testatur, dicens: Justus, ut palma, florebit, et sicut cedrus, quae est in Libano, multiplicabitur (Psalm. XCI). Hyssopus autem herba humilis est saxo haerens, qua signatur humilitas Christi.

3. Redemptor quippe noster a cedro usque ad hyssopum disputavit, 540 quia ab altera excellentia coelestis gloriae usque ad carnis humilitatem descendendo pervenit, siquidem et cedri nomine pravorum superba elatio designatur, sicut per David dicitur: Vox Domini confringentis cedros (Psal. XXVIII).

4. A cedro itaque Christus usque ad hyssopum disputavit, quia ipse pravorum corda et humilium judicat. (0416D)Super ligna autem disputavit, dum in cruce pependit. Tunc enim in cedro saeculi arrogantiam inclinavit, quam etiam ad hyssopi humilitatem, id est, usque ad crucis stultitiam ac contemptibilem fidem deduxit.

CAPUT IV. De judicio Salomonis. 1. Legitur quoque idem sapientissimus primum habuisse judicium inter duas mulieres de pietate certantes; quarum in una dilectio ardebat, in altera simulatio subripiebat. In illo ergo judicio Salomonis (0417A)Christi figura fuit, ubi mulier illa improba, plebs scilicet Synagogae, vel haereticorum, verae matris, hoc est, Ecclesiae, filium appetebat, quem non ut reservaret, sed revera, ut interimeret, cupiebat.

2. Sed sicut, gladio Salomonis dirimente, propriae matris gemitu teste verus repertus est partus, ita et spiritu Jesu Christi docente, plerumque hi qui a matre seducti et capti sunt errore haereticorum, nonnunquam merentur pro semetipsis gementem recognoscere Ecclesiam matrem. Unde satis convenienterque apparet hanc mulierem haereticorum, vel Synagogae figurasse impietatem, qui et suos nequiter nutriendo interimunt, et alienos quousque perdant, illiciendo persuadent.

CAPUT V. De regina Austri. (0417B) 1. Regina autem Austri, quae ab intervallis ultimis excitata veniens, Salomonis audire sapientiam concupivit, jam tunc per illam 541 ventura de gentibus regina desiderans Christum figurabatur, quae juxta Prophetam est circumamicta varietate in vestitu deaurato (Psal. XLIV), et populi sui et paternae domus oblita, currebat cum barbara gente, non animo; quae in aperto peregrina, sed in occulto sanctorum fieri civis optabat.

2. Unde non solum praemio coelesti resurrectionis beata, sed etiam potestate apostolica de Judaeis adulteris judicandis ipsius ore judicis digna censetur, quia Christum in Salomone mirata, verum reginae (0417C)coelestis affectum in imagine mystica Ecclesiam praevidentis impleverat.

CAPUT VI. De caeteris operibus Salomonis. 1. Jam porro de caeteris operibus Salomonis quid dicam, quem vehementer arguit sancta Scriptura atque condemnat, et nihil de poenitentia ejus vel in eum indulgentia Dei omnino commemorat? Nec prorsus occurrit quid saltem in allegoria boni significet haec ejus flenda submersio. Nisi forte quis dicat mulieres alienigenas, quarum amore exarserat, significare Ecclesias electas de gentibus.

2. Posset hoc fortasse non absurde intelligi, si illae propter Salomonem desererent deos suos, et colerent Deum ejus. Cum vero ipse propter illas offendit (0417D)Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni conjectari possit.

3. Nec tamen nihil arbitror significare, sed malum, sicut de uxore filiabusque Lot diximus. Apparet enim in persona hujus Salomonis mira excellentia, et mira submersio. Quod igitur in illo diversis (0418A)temporibus exstitit prius bonum, et posterius malum, hoc in Ecclesia in isto saeculo adhuc simul et uno tempore ostenditur.

4. Nam bono illius bonos Ecclesiae, malo autem illius malos Ecclesiae significatos puto: tanquam in unitate illius areae, sic in uno illo homine, bonos in granis, malos in paleis, aut certe in unitate unius segetis, bonos in tritico, malos in zizaniis. 542

CAPUT VII. De divisione decem tribuum. 1. Illud vero, quod post mortem Salomonis decem tribus a templo separatae sunt, et duae relictae, satis indicat quod de tota illa gente Apostolus ait: Reliquae per electionem gratiae salvae factae sunt.

CAPUT VIII. De Elia et virtutibus ejus. (0418B) 1. Quid autem significaverunt magni illi ac insignes prophetae, qui etiam mirabilia multa fecerunt, Elias, et Eliseus discipulus ejus? Pascitur enim Elias tempore famis a corvis mane afferentibus panem, et ad vesperum carnes, ut intelligas illic Christum.

2. Cui quodammodo salutem nostram esurienti confitentur peccatores, fidem primitias spiritus nunc habentes; in fine autem velut ad vesperam saeculi carnis resurrectionem. Mittitur Elias pascendus ad alienigenam viduam, quae volebat duo ligna colligere priusquam moreretur. Non hic solo ligni nomine, sed etiam numero lignorum signum crucis exprimitur.

(0418C)3. Benedicitur farina ejus et oleum, fructus et hilaritas charitatis, quae cum impenditur, non defecisse dicitur: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX). Vidua autem ista, ut opinor, Ecclesia significatur, quam Christus non frumenti, sed verbi pane pascebat. De qua dicit David: Viduam ejus benedicens benedicam (Psal. CXXXI). Illam scilicet viduam quam Apostolus ait, mortuo viro, quibus velit nuptiis liberam esse (Rom. VII), quia, desinente lege, cui finis est Christus, ad gratiae libertatem transitum faciens Ecclesia, Christo, quasi vidua legis, nupsit. Hujus nunc in vasis oleum gratiae et benedictionis farina non deficit, in omnibus foris gentibus famae manente. 543

4. Quarum cibi vitae esuriem et fidei Trinitatis (0418D)inediam congrue praefiguravit illa quodam triennio fames. Quod vero per Eliam in tempore siccitatis nubes illa apparuit, et postea futurae pluviae signum in vestigio hominis ostensum est, significabat quod, nascente Christo in vestigio hominis, ad terras imber de coelo descenderet, qui nos a peccato mundaret.

IN REGUM QUARTUM. (0419)544 CAPUT PRIMUM. De duobus quinquagenariis combustis. (0419A) 1. Mittit rex impius duos quinquagenarios cum subditis suis militibus, ut exhibeant Eliam, qui divino igne consumpti sunt; tertius autem missus salvatur.

2. Quinquagenarius namque numerus poenitentiae confessio est, quo declaratur remissio peccatorum. Judaei ergo nolentes Christum Deum esse perfectum, nec principem poenitentiae, dicunt ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham nosti (Joan. VIII)? Hi futuro divini ignis incendio exstinguuntur. Tertius autem quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis poenitentiae sacramenta cognovit, indulgentiam meruit.

(0419B)3. Quaeritur autem cur Elias vir sanctus super quinquagenarios maledictionis sententiam sic intulit, ut perirent, dum scriptum sit: Benedicite, et nolite maledicere. Sanctus ergo Elias nequaquam illos se instigante maledixit, sed quod in divina praedestinatione cognoverat, prophetando praedixit; in Dei enim dispositione erat ita perire et quinquagenarios ad Eliae vocem, et Simonem ad Petri sententiam. Unde non ultionis voto sancti maledicunt, sed loquuntur quod in Dei voluntate esse noverunt. 545

CAPUT II. De Eliseo, et aquis sanatis. 1. Postulatur Eliseus a populo, ut aquas Jericho steriles, et malignas sanaret. Accepit vas rude fictile, et adjecit in eo salem, et demersit illud in flumine, (0419C)et statim sanatae sunt.

2. Quo facto praenuntiabat propheta quod Verbum caro fieret, et habitaret in nobis: inde in similitudinem Verbi salem, id est, sapientiam dedit; in vas fictile, in corpus scilicet humanum, immittens in aquam demersit, quod quidem significabat quia omnes populi, qui sub figura aquarum in toto mundo steriles erant, per Christi incarnationem fecunditatem et benedictionem accepturi essent.

CAPUT III. De parvulis maledictis. 1. Ipse quoque Eliseus figuram Christi gessit. Denique vocabulum ipsum salus Dei interpretatur. Salus autem Dei quis est alius, nisi Filius ejus, qui et Salvator utique vocatur? Parvuli vero illi illudentes (0420A)saluti Dei, id est, Eliseo, Judaeorum habuere personam, quia crucem Domini Salvatoris subsannabant. Quod dicunt: Ascende, calve, ascende, calve, quia in Calvariae loco Christus ascensurus erat in crucem.

2. Quod vero conversus maledixit eos Eliseus, et venerunt duo ursi de silva, et interfecerunt quadraginta duos pueros blasphemantes; ita et Christus post passionem suam, et resurrectionem ex mortuis, postea quam ascendit in coelos, sicut Eliseus ascendit Bethel, id est, domum Dei, conversus maledixit Judaeis. Et quadragesimo secundo anno ascensionis suae immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet, et Titum, eosque crudeli strage dejecerunt. 546

CAPUT IV. De mortuo resuscitato. (0420B) 1. Mittit Eliseus per servum baculum super mortuum, et non reviviscit: venit ipse, conjungit, et coaptat se mortuo, et reviviscit. Misit sermo Dei legem per servum suum, et non profuit in peccatis mortuo generi humano.

2. Venit ipse descendens de coelorum sublimitate, quasi de montis altitudine, humiliavit se ipsum, conformavit se nobis, mortuisque membris sua membra composuit, nostraeque mortalitati de suo corpore medicinam aptavit. Denique super mortuum septies oscitat, et septiformem Spiritum humano dat generi, per quod vivificatum a morte peccatum resurgat.

CAPUT V. De ferro exsiliente e flumine. (0420C)1. Cum securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exsiliens, in profundum fluminis mersum est, atque in lignum, desuper ab Eliseo projectum, reversum est. Ita cum impios Judaeos per corpus operata praesentia Christi, tanquam infructuosas arbores, caederet, quia de illo Joannes dixerat: Ecce securis ad radicem arborum posita est (Luc. III), eis interveniente passione corpus ipsum deseruit, atque ad inferni profunda descendit, quo in sepultura deposito, tanquam ad manubrium spiritu redeunte surrexit.

CAPUT VI. De additione XV annorum Ezechiae. 1. Decumbentem in lectulo Ezechiam, gravique aegritudine laborantem, 547 ex persona Domini Isaias propheta adorsus est, et praedicans illi quod (0421A)moreretur; illo autem exorante Dominum in ipso praestituto termino mortis, confestim Dominus vocem ejus audivit, et quindecim annos vitae deprecantis [ Forte deprecanti] extendit. Qui numerus quindecim annorum quid sacramenti contineat mysteriique cognoscimus.

2. Nam, ut Apostolus ait: Secundum quod quis operatus fuerit, ita recipiet (Rom. II). Ideoque iste rex, quia Decalogum legis cum quinque libris Moysi integra conservatione compleverat, ideo quindecim annos secundum legis numerum, quam custodierat, ad vitam auctos accepit: per quod figuraliter sciremus quia quicunque per numeri istius mysterium totius legis plenitudinem custodiunt, aeternae salutis praemium consequuntur, ac per legis consummationem (0421B)ad vitae aeternae plenitudinem transeunt.

3. Cujus quidem regis pro signo conferendae salutis decem gradus domus suae, in quibus umbra descendere consueverat, sol retrorsum ad ortum, unde descenderat, regressus scribitur. Qui numerus quid mysterii habeat videamus.

4. Nam gradus isti temporum ordines sunt, per quos umbra figurarum Christi descenderat, et per quos iterum sol justitiae Christus post resurrectionem ascendit.

5. Primus itaque gradus descensionis de Deo in angelo fuit, quia magni consilii angelus erat (Isai. IX, 6). Denique et Jacob sic loquitur: Et dixit, inquit, angelus Dei: Ego sum Deus, cui unxisti titulum, et vovisti votum (Genes. XXXI), ut et angelum et Deum (0421C)ostenderet. Secundus gradus descensionis de angelo in patriarchis fuit, quia in omnibus, ut ait Apostolus, ipse est operatus (I Cor. XII).

6. Tertius in legis datione, quia et in lege ipse locutus est. Quartus gradus in Jesu Nave, ut populum in terram repromissionis induceret. Quintus in judicibus, quia eumdem populum per eos ipse regebat. Sextus in regibus Judaeorum, quia in eis ipse regnabat. Septimus in prophetis, quia per eos est nuntiatus. 548 Octavus in pontificibus, quia ipse summus sacerdos est Patris. Nonus in homine. Decimus in passione.

7. Per hos enim decem gradus, quos ipse per umbram (0422A)legis priscae Christus descendit, ac rursus post resurrectionem suam sol justitiae Christus per eosdem gradus sursum ascendit in coelum, et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit, obscura revelans, clausa reserans, et omnia tecta denudans.

CAPUT VII. De divitiis Chaldaeis ostensis. 1. Quod Ezechias divitias suas Chaldaeis jactantia ostentationis prodidit, et propterea perituras per prophetam audivit, significat Dei servum, qui dum virtutes vanae gloriae studio manifestaverit et prodiderit, mox eas perdere, et daemones operum suorum dominos facere, sicut ille per ostentationis appetitum thesauros suos esse sub dominio Chaldaeorum fecit.

CAPUT VIII. De transmigratione Israel in Babyloniam. (0422B) 1. Jam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam spiritus Dei per Jeremiam prophetam jubet ut pergant, et orent pro eis ipsis in quorum regno peregrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos, et novellarent vineas, et plantarent hortos, quis non agnoscat quid praefiguraverit, qui attenderit veros Israelitas, in quibus dolus non est, per apostolicam dispensationem cum evangelico sacramento ad regnum gentium transmigrasse?

2. Unde nobis Apostolus tanquam Jeremias replicans dicit: 549 Volo ergo primo omnium fieri deprecationes, adorationes, interpellationes, gratiarum actiones (0422C)pro omnibus hominibus, pro regibus, et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et charitate. Hoc enim bonum et acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II).

3. Ex hoc quippe etiam illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae Christianarum congregationum, et novellatae vineae populi fidelium, et plantati horti. Ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat, sub cujus umbraculis longe lateque porrectis etiam altipeta superbia gentium, tanquam in coeli volatilibus, confugiendo requiescit.

IN ESDRAM. (0421)550 CAPUT PRIMUM. De LXX annis captivitatis. (0421D) 1. Jam quod post LXX annos secundum Jeremiae (0422D)prophetiam reditur ex captivitate, et templum renovatur, quis fidelis Christi non intelligat post evoluta tempora quae septenarii dierum numeri repetitione (0423A)transcurrunt, etiam nobis, id est, Ecclesiae Dei ad illam coelestem Jerusalem ex hujus saeculi peregrinatione redeundum?

2. Per quem, nisi per Jesum Christum vere sacerdotem magnum, cujus figuram gerebat ille Jesus sacerdos magnus illius temporis, a quo templum aedificatum est post captivitatem? Quem propheta Zacharias vidit in sordido habitu, devictoque diabolo, qui ad ejus accusationem stabat, ablatam ei sordidam vestem, et datum indumentum honoris et gloriae; sicut corpus Jesu Christi, quod est Ecclesia, adversario in fine temporum per judicium superato, a luctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis assumitur.

3. Quod etiam in psalmo dedicationis domus apertissime (0423B)canitur: Convertisti luctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia, ut cantet tibi gloria mea, et non compungar (Psal. XXIX).

CAPUT II. De vasis Domini in Babyloniam deportatis. 1. Quod autem vasa Domini sacrificiis, vel sacramentis mysticis deputata, rex quondam Babylonius de Jerusalem abstulisse, 551 pariterque cum captivis abduxisse, et suis usibus deputasse legitur, miserante autem Deo, post solutam captivitatem vasa illa relata sunt non confracta, et divino rursum (0424A)cultui mancipata, rex Babylonius diabolus est, qui fidelium populum errorum captivitate vinctum de Jerusalem, id est, Ecclesiam, in Babyloniam, id est, confusionem haereticae pravitatis, abduxit.

2. Sed et partem vasorum, id est, sacramentorum simul cum captivis asportavit. Nam vasa sacramentorum ipsa sacramenta significant, per quae divini cultus perfectio adimpletur. Detulerunt namque ex eis nonnulla secum haeretici. In primo nomen ipsum Christi, quo se Christianos utique dicunt, asportaverunt legem, Evangelium, Apostolum, psalterium, baptismum, amen, alleluia.

CAPUT III. De reditu populi in Jerusalem. 1. Cum autem respectu Dei, ignorantiae confusione (0424B)relicta, populus ad Jerusalem, id est, visionem pacis, quae est Ecclesia Dei vivi, duce Domino, redire festinat, haec vasa, id est, sacramenta, secum deferens, non immutat, sed reportat utique integra; nec confringit, quasi in melius renovanda; sed ea templo restituit, usibusque divinis accommodat.

2. Ita ut ea secum non perdita, sed etiam apud impios servata fuisse, plebs restituta congaudeat. Nec delemus Evangelium, nec oblitteramus Apostolum, amen quoque et alleluia non commutamus, baptisma non iteramus.

DE MACHABAEIS. (0423) (0423D)552 1. De Machabaeis autem quid fratribus loquar, qui sub Antiocho rege pro sacris legibus dira tormenta perpessi sunt? Mater pia cum diversis suppliciis urgeretur, non solum non flevit, sed et gaudens hortabatur ad gloriam passionis.

2. Sic et mater Ecclesia gaudet, atque in martyribus suis collaetatur, majoremque gloriam per martyria filiorum consequitur, dum eos per septiformem Spiritum superasse diabolum gratulatur. Quis poterit omnia quae illis veteribus legis et prophetarum libris figurate annuntiantur, quantalibet brevitate perstringere? Nisi quis forte putat ingenio fieri, ut ea (0424D)quae rerum ordine per sua tempora cucurrerunt ad mysticas significationes interpretando vertantur. Hoc forte Judaei possunt dicere, sive Pagani.

3. Eis autem qui se Christianos esse volunt premit cervicem apostolica auctoritas, dicens: Omnia haec in figura contingebant illis (I. Cor. X); et haec omnia figurae nostrae fuerunt, in quos finis saeculorum omnium venit, suntque universa mysteriis consummata per Dominum nostrum Jesum Christum, cui laus est, et honor, et gloria, regnum et potestas cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.