Jump to content

Quaestiones super Leviticum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quaestiones super Leviticum
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 92


Quaestiones super Leviticum (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

CAPUT PRIMUM. De quatuor generibus principalium oblationum.

(0387B) In exordio Levitici quatuor genera principalium oblationum describuntur, quae in odorem suavitatis Domino offerri jubentur, id est, primum, vitulus de armentis sine macula; secundum, agnus de ovibus; tertium, turtur et columba; quartum, similago conspersa azyma, oleo uncta, et clibano cocta. Reliqua autem sacrificia pro qualitatum causarum persona populi offerebantur. Primum itaque sacrificium vitulum ex armentis Christum demonstrat, ex patriarcharum progenie descendentem; hic aratro crucis suae terram carnis nostrae edomuit, atque Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit. Iste vitulus sine macula est, quia sine peccato ad passionem ducitur. Offertur autem non in tabernaculo, sed ad ostium ejus, quia extra castra passus est Christus. Per filios autem Aaron sacerdotis offertur sanguis ejus, quod (0387C)de Anna et Caipha intelligitur, quia consilium facientes effuderunt sanguinem Christi. Secunda hostia de ovibus, agnus oblatus idem Christus propter innocentiam figuratur. Hic est agnus qui apud Isaiam in sacrificium adducitur, et a Joanne omnibus demonstratur: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I). Bene ergo in sacrificio agnus offertur, ut innocentiae et passionis Christi figura demonstraretur. Bene et haedus quia per ejus mortem auctor peccati diabolus agnoscitur jugulatus. Tertium sacrificium dicitur turtur et columba; turturem carnem Christi manifestum est esse, Salomone dicente: Speciosae genae tuae sicut turtur (Cant. I). Columba Spiritus sancti figuram habere Joannes Baptista declarat, dicens: Super quem videris Spiritum sanctum descendentem sicut columbam, hic est Filius meus (Matth. III), ac per hoc turturem et columbam, id est, carnem Christi Spiritu sancto sociatum per mysterium passionis, sacrificium Deo in odorem suavitatis. (0387D)Ista tria sacrificia offert homo, id est, Christus Jesus. Quartum autem anima offert, id est, Ecclesia offert sacrificium de simila, Ecclesiae catholicae figuram pronuntians, quae ex convenientibus membris quasi simila ex multis credentium granis collecta est, et legis et Evangeliorum mola inter litteram et Spiritum separat, per aquam baptismatis adunatam, chrismatis oleo perunctam, sancti Spiritus igne solidatam, per humilitatem Spiritus Deo placens effecta. Hae sunt quatuor oblationes, quadriformem Christi et Ecclesiae habitum demonstrantes.

CAPUT II. De figuris hostiarum.

Hostiarum diversitates exsequitur, quarum typus (0388B)imaginem passionis Christi praeferebat. Nam postquam ipse oblatus est, omnes hostiae cessaverunt, quae in typo vel umbra ejusdem praecesserant, figurantes illud sacrificium, quod unus et verus Sacerdos obtulit Mediator Dei et hominum, cui sacrificii promissas figuras in victimis animalium celebrare ante oportebat, propter mundationem futuram carnis et sanguinis, per quam unam victimam fieret remissio peccatorum, de carne et sanguine contractorum, quae regnum Dei non possederunt (I Cor. XV), quia eadem substantia corporalis in coelestem commutabitur qualitatem. Ipse enim in vitulo propter virtutem crucis offerebatur; ipse in agno, propter innocentiam; in ariete propter principatum; in hirco, propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum (Rom. VIII); in turture, et columba, propter Deum hominem, quia Mediator Dei et hominis in duarum substantiarum conjunctione ostendebatur. Porro in similaginis conspersione credentium, (0388C)per aquam baptismatis collectam Ecclesiam, quae corpus est Christi, perspicue demonstrabat. Nos autem moraliter munus Deo vitulum offerimus, cum carnis superbiam vincimus; agnum, cum irrationabiles motus et insipientes corrigimus; et haedum, dum lasciviam superamus; columbam, dum simplicitatem mentis ostendimus; turtutem, dum carnis servamus castitatem; panes azymos, dum non in fermento malitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis ambulamus (I Cor. V).

CAPUT III. De igne sacrificii.

Ignis in sacrificio id significabat, velut absorbens mortem victoria (I Cor. XV). In eo autem populo haec rite celebrata sunt, cujus regnum et sacerdotium prophetia erat venturi regis et sacerdotis, ad regendos et congregandos fideles in omnibus gentibus, et introducendos in regnum coelorum, ad sacrarium angelorum, et ad vitam aeternam. Hujus itaque veri (0388D)sacrificii sicut religiosa sacramenta Hebraei celebraverunt, ita sacrilega imitamenta pagani, quae immolant gentes, ut ait Apostolus: Daemonibus immolant, et non Deo. Antiqua enim res est, et praenuntiativa immolatio sanguinis, futuram passionem Mediatoris ab initio generis humani testificans. Hanc enim primus Abel obtulisse, in sacris litteris invenitur.

CAPUT IV. Quod mel in Dei sacrificio non offeratur. Quod mel in Dei sacrificium non offertur, indicat apud Deum nihil voluptuosum, nihil suave hujus mundi placere, nihil quod non habeat mordacitatis aliquid veritati fore acceptum. Unde et Pascha cum amaritudinibus manducatur.

CAPUT V. Quod sal in omnibus sacrificiis admisceatur. (0389A) E contrario admisceri in omnibus sacrificiis sal jubetur, scilicet ut omnia quae ad Christi honorem offerimus sal rationis ac discretionis semper accipiant.

CAPUT VI. Quod in sacrificiis oleum offeratur.

Quod vero in sacrificio oleum offerebatur, significat, ut quidquid ad cultum Christi, et devotionem sanctorum impendimus, totum cum hilaritate faciamus: Nihil, ut ait Apostolus, ex tristitia aut necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX). Oleum vero hilaritatem significat, sicut scriptum est: Ut exhilaret faciem ejus in oleo (Psal. CIII).

CAPUT VII. De sacrificio ejus qui sacramentum protulit, et ablutionem.

(0389B) De eo autem qui juramentum obtulit, ut vel male vel bene quid faceret, atque hoc ipsum oblivione transcendit, dicitur: Offerat agnum de gregibus, sive capram, orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus. Sin autem non poterit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum: unum pro peccato, et alterum in holocausto (Levit. V). Juramentum namque proferre, est voto nos divinae servitutis alligare; et cum bona opera promittimus, bene nos facere spondemus. Cum vero abstinentiam cruciatumque carnis nostrae vovemus, male ad praesens nobis facere juramus. Sed quia nullus in hac vita perfectus est, quamlibet Deo devotus sit, qui inter ipsa quantulumcunque pia vota pro peccato agnus offerri de gregibus sive capra praecipitur. Quid enim per agnum, nisi activae vitae innocentiam. Quid per capram, quae in summis saepe extremisque pendens rupibus, pascitur, nisi contemplativa vita signatur. Qui ergo se (0389C)conspicit promissa haec et proposita non implesse, in sacrificium Dei se studiosius debet, vel innocentia boni operis vel in sublimi pastu contemplationis accingere. Et bene agna de gregibus, capra vero offerri de gregibus non jubetur, quia activa vita multorum est, contemplativa paucorum. Et cum haec agimus, quae multos agere et egisse conspicimus, quasi agnum de gregibus damus; sed cum offerentis virtus ad agnam capramque non sufficit in remedio poenitentis, adjungitur ut duo columbarum pulli vel turtures offerantur. Scimus quia columbarum pulli vel turtures pro cantu gemitus habent. Quid ergo per duos columbarum pullos, vel turtures duos, nisi duplex poenitentiae nostrae gemitus designatur, ut cum ad offerenda bona opera non assurgimus, nosmetipsos dupliciter defleamus, quia et recta non fecimus, et prava operati sumus. Unde et unus turtur pro peccato, alter vero offerri in holocaustum jubetur. Holocaustum namque totum incensum dicitur. Unum (0389D)ergo turturem pro peccato offerimus, cum pro culpa gemitum damus; de altero vero holocaustum facimus, cum pro eo quod bona negleximus, nosmetipsos funditus succendentes igne doloris ardemus.

CAPUT VIII. De filiis Aaron exstinctis.

Filii autem Aaron, qui, imponentes altari ignem alienum, igne divino exusti sunt, illos significaverunt, qui, Dei traditione contempta, alienas doctrinas appetunt, et magisteria humanae actionis inducunt, quos increpat Dominus et objurgat in Evangelio, dicens: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis (Matth. XV). Videtur et ignem alienum incendere, quisquis, corporeae vel saecularis alicujus cupiditatis ignem in sacrario suo cordis accendens, audet altaris Domini appropinquare, quae non accipiunt, nisi illius ignis accensionem. De quo ait Dominus: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII). Hoc (0390A)igne nos Dominus Jesus semper incendet, ut illuminemur in sensibus, ne flagremur in vitiis.

CAPUT IX. De discretione ciborum.

Nunc autem de discretione ciborum, ubi lex de mundis et immundis quaedam animalia ad esum quasi munda concessit, quaedam vero interdixit quasi non munda. Primum enim sciendum est quidquid a Deo institutum est mundum esse, et in ipsa institutionis auctoritate purgatum. Quid ergo est in animalibus? Igitur mores pinguntur humani, et actus et voluntates, ex quibus ipsi fiunt mundi et immundi. Haec itaque munda esse dicit: Omne, inquit, quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis (Levit. XI). Quod cum diceret, non pecora, sed mores hominum discernebat. Denique hi homines mundi sunt, qui ruminant, qui in ore semper portant quasi cibum divina praecepta. Hi et ungulam findunt, quia (0390B)duo testamenta Legis et Evangeliorum credentes, se firmo passu innocentiae justitiaeque vitam conficiunt. Item Judaei rummant quidem verba Legis, sed ungulam non findunt, hoc est, quod nec duo testamenta recipiunt, nec in Patrem et Filium fidei suae gressus statuunt, propterea immundi habentur. Haeretici quoque licet ungulam findunt, in Patrem et Filium credentes, et duo testamenta recipientes, sed quia doctrinam veritatis in ore non ruminant, nihilominus et ipsi immundi sunt. Nam quod adjecit Scriptura, dicens: Ex omnibus quae gignuntur in aquis, et habent pinnulas et squamas, haec comedetis; quidquid autem pinnulas et squamas non habet, abominabile vobis erit (Ibid.). Quod ergo in piscibus squamosa et aspera pro mundis habentur, hispidi et hirsuti, et firmi ac graves mores hominum approbantur; quae autem sine his sunt, immunda dicuntur, quibus leves et lubrici et infidi, et effeminati mores dicuntur. Quid autem sibi vult quod lex dicit: Camelum non (0390C)manducabis, nisi quod de exemplo animalis vitam damnat informem et criminibus tortuosam. Cum autem in cibum suem prohibet, reprehendit utique coenosam, et luteam, et gaudentem vitiorum sordibus, vitam; et cum leporem accusat, reformatos utique in feminis viros damnat. Quis autem mustelae corpus cibum faciat, sed furtum reprehendit. Quis lacertam, sed odit vitae incertam varietatem. Quis postremo stellione vesci possit, ut haec lex magnopere prohiberet, sed maculas mentium exsecratur. Quis accipitrem, aut milvum, aut aquilam, sed odit raptores violento scelere viventes. Quis vulturem, sed exsecratur praedam de aliena morte quaerentes, sic et cum corvum prohibet, voluntates nigras. Passerem quoque dum interdicit, intemperantiam coarguit quando noctuam, odit lucifugas vanitates; quando caradrium, nimiae linguae intemperantiam. Quando cignum prohibet, cervicis altae superbiam denotat; quando vespertilionem, quaerentes tenebras noctis similes errores. Haec ergo paria et lex in animalibus (0390D)exsecratur, quae in illis quidem non sunt criminosa, quia in hoc nata sunt, sed quia contra naturam non ex institutione, sed ex errore quaesita sunt. Sed fuit tempus aliquando antiquum, quo istae umbrae vel figurae exercendae erant a populo vel gerendae, ut abstinendum esset a cibis quos institutio quidem commendaverat, sed lex interdixerat. Verum jam finis legis Christus advenit (Rom. X), aperiens cuncta legis, et obscura reserans, atque omnia sacramenta, quae nobis antiquitas texerat, magister insignis et doctor coelestis et institutor reserata veritate patefecit, sub quo dicitur: Jam omnia munda mundis, inquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed pollutae sunt eorum mens et conscientia (Tit. I).

CAPUT X. De immunditia parientium.

Sequitur quaestio de immunditia partus et contagione leprae. Ait enim Mulierem quae concepit semen. (0391A)et peperit masculum, septem diebus esse immundam, octavo purificari. Quae autem feminam peperit, bis septem diebus in immunditia scribitur permanere (Levit. XII). In tabulis ergo quaedam mysteria latentis arcani non est dubium continere. Septimana enim hujus praesentis vitae tempus videri potest, quia in septimana dierum consummatus est mundus; in quo donec sumus in carne positi, ad liquidum puri esse non possumus, nisi octava venerit dies, quod est futuri saeculi tempus, in quo tamen die purgandus ille est qui viriliter egit. Statim enim munda efficitur mater ejus quae genuit eum. Purgatam namque vitiis carnem ex resurrectione suscipiet, qui vero nihil in se habuit virile adversus peccatum, sed remissus atque effeminatus permanserit in actibus suis, iste neque in praesentis saeculi hebdomada, neque in futura purgabitur ab immunditia sua.

CAPUT XI. De lepris.

(0391B) Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Homo in cujus carne et cute ortus fuerit diversus color, sive pastula, aut quasi lucens quidpiam, id est, plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus. Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album colorem mutatos, plaga leprae est, et arbitrio ejus separabitur (Levit. XIII). Lepra doctrina est falsa, proinde leprosi non absurde intelliguntur haeretici, qui, unitatem verae fidei non habentes, varias doctrinas profitentur erroris, veraque falsis admiscent, sicut et lepra veris falsisque locis humana corpora variando commaculat. Hujus scilicet leprae invenimus legislatorem sex species in hominem posuisse: prima capitis et barbae; secunda, calvitii et recalvationis; tertia, carnis et cutis; quarta, cutis corporis et cicatrices albae cum rubore; quinta, ulceris et cicatricis; sexta ustionis. In capite lepram portat, qui in divinitate Patris vel in ipso (0391C)capite, quod Christus est, peccat. Caput enim viri Christus est (I Cor. XI). Hanc lepram habent Judaei, Valentiniani, Marcionitae, Photiniani, Manichaei, Ariani, Sabelliani, Macedoniani, Anthropomorphitae, Priscilliani, Donatistae, Nestoriani, Eutychiani, quique omnes in calvaria lepram gerunt, quia erroris sui perfidiam aperta pravitate defendunt. In barba lepram gerunt, qui de apostolis et sanctis Christi perverse aliquid sentiunt, atque eos falsum quodlibet praedicasse confingunt. Sicut enim barba ornamentum est viri, ita sancti apostoli et doctores ornamenta sunt corporis Christi. In corpore lepram habent, qui Ecclesiae detrahunt, sicut Carpocratiani, qui negant carnis resurrectionem: sicut Novatiani, qui nuptias damnant, et peccantibus poenitentiam negant; sicut Heraclitae, qui inter alios errores regnum coelorum parvulos habere non credunt; sicut Ariani, qui vetant pro defunctis offerri sacrificium. In carne et cute lepram gerunt, qui carnalia vel (0391D)exteriora suadere conantur, ut Corinthiani, qui resurrectionem futuram in carnis voluntate existimant; vel sicut Ariani, qui dicunt in fide manentibus quamvis carnaliter vivant, non posse computari peccata. In cicatrice sanati ulceris lepram portant, qui post cognitionem et medicinam Dei, et manifestationem fidei, quam a Christo suscepit. Rursum in ipsa cicatrice ascendit aliquot indicium erroris, aut perfidia dogmatis veteris. In carne viva lepram gestat, qui de anima, quae vita est carnis, aliquid falsum existimat, sicut Luciferiani, qui dicunt animam de carnis substantia propagatam; sicut Arabici, qui animam simul cum corpore mori putant. In cicatrice unctionis lepram habent Manichaei, qui inani abstinentiae cruciatu corpora sua exurunt, et per infidelitatem non munditiam inde, sed lepram gignunt. De talibus enim praedicabat Apostolus: Discedunt, inquit, quidam a fide attendentes variis spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium (0392A)mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus (I Tim. IV). Sed adhuc adjecit colores leprarum, id est, pallidam, rubentem, albam, lividam, nigram, florescentem. Itaque dum pallidam lepram dicit, imbecillem et fragilem fidem animae denotat, quae, perdito colore integrae sanitatis, erroris infirmitate languescit. Cum autem rubicundam lepram ostendit, homicidii cruore mentem infectam denotat, et injurii; cum vero albam, illos haereticos qui se mundos appellant, sive reliquos, qui de falso merito gloriantur, sicut Pelagius et Novatus. Cum autem nigram vel lividam lepram commemorat, invidiae et livoris notas exsecratur; cum vero nigram insinuat, sacrificiorum fumo et busto idololatriae denigratam conscientiam detestatur. Cum autem florescentem toto corpore, et cooperientem omnem pelliculam corporis a capite usque ad pedes dicit, (0392B)avaritiae crimen ostendit, quia nunc floridum et jucundum putatur hominem felicem esse in hoc mundo, et divitem videri in saeculo. Haec enim pestis avaritiae omne genus hominum quasi totum corpus crebro erroris istius contagione commaculat. Cum autem lepram, quae habet ruborem, cum pallore permistum, eum hominem denotat, qui, cum sit imbecillis animo et mendax, facile in furorem prorumpit, et levitate morum cito perjurat. Pallor enim mentientem linguam significat, rubor iracundiam manifestat . Est itaque lepra peccati, quae sacrificiorum oblationibus emundatur, id est, corde contrito et humiliato. Sacrificium enim Deo spiritus contribulatus est (Psal. L). Aqua qua lepra diluitur baptismus est, quae etiam septem dierum purgatione extra castra habetur, id est, per septiformis Spiritus agnitionem purificetur. Est quae jussu sacerdotis aufertur, scilicet per doctrinam. Genus autem leprae quod mundari omnino non potest eorum est qui in Spiritu sancto peccant, nec dicunt poenitentes posse consequi (0392C)veniam. De his ait Veritas: Qui peccaverit in Spiritu sancto, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII). Quod vero jubetur leprosis ut exeant de castris, et sedeant foris donec mundetur lepra eorum, intelligitur haereticos projici debere ab Ecclesia, donec proprio errore purgentur, et sic revertantur ad Dominum. Ejusmodi vero, dissutis tunicis, capite deoperto et ore obvoluto, sordere jubetur, leprae emundationem exspectans. Tali modo debet sordere impoenitentia, dissutis tunicis, id est, omnibus secretis manifestatis; capite deoperto, ut a cunctis ejus denuntiatio videatur; ore clauso, ne ulterius impia doceat vel loquatur. Sed adhuc adjecit Scriptura, lepram esse in vasis, in parietibus domus, in vestimento, in trama, in stamine. Lepra in parietibus domus haereticorum congregatio denotatur, quae per sacerdotem purgari debet; lepra in vasculis, unicuique homini proprii corporis delicta; lepra in stamine, vel in vestimento, (0392D)peccata quae extra corpus committuntur, vel quae in ipso corpore perpetrantur. Stamen enim anima hominis intelligitur, et trama mollissimi corporis sensus.

CAPUT XII. De sacerdote magno, et cultu ejus.

Dixit Dominus ad Moysen: Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum discooperiet, vestimentum non scindet, et ad omnem mortuum non ingredietur omnino. Super patre quoque suo et matre non contaminabitur, nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Dei, quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus. Virginem ducat uxorem, viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiat, sed puellam de populo suo, ne contaminet semen suum (Levit. XXI). Sacerdos (0393A)magnus inter fratres suos, hic est de quo scriptum est: Vade ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum, ad Deum meum, et ad Deum vestrum (Joan. XX). Super cujus caput fusum est unctionis oleum, juxta quod propheta David dicit: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis (Psal. XLIV). Cujus consecratae sunt manus: iste consecratas habet manus, dum eas in passione extendit pro expiatione totius saeculi. Vestimentum ejus non scinditur, id est, non patitur dividi in haereses et schismata Ecclesiam suam, quae illi inhaerendo vestis est propria, cujus indumenti figura fuit tunica illa Jesu inconsutilis, sed per totum textilis quae in passione ejus non scinditur, sed individua a possidente servatur. Ad mortem non accedat, quia peccatum non fecit (I Petr. II). Per peccatum enim mors intelligitur, sicut scriptum est: Anima quae peccaverit, ipsa morietur. In patre et matre (0393B)non contaminabitur; in matre quidem Christus non est pollutus, cum ante saecula nasceretur de Patre; similiter in patre non est commaculatus, cum in saeculo nasceretur ex matre. Solus enim ipse in saeculo mundus ingressus est, procedens ex utero virginali sine contagione virili. Nam omnes nos dum peccamus, contaminamur in patre, de quo creati sumus, si in haeresim devolvamur. Item in matre contaminamur, si credentes Deo, Ecclesiam in aliquid laedimus, vel libertatem matris coelestis indigna peccati servitute foedamus. De sanctis non discedat, quia Christus per susceptionem carnis sic descendit in mundum, ut nunquam desereret coelum. Et viduam repudiatam ac meretricem non ducat uxorem, sed virginem. Vidua et repudiata est Synagoga, de qua Dominus loquitur per Isaiam, dicens: Quis est liber repudii matris vestrae, quo ego dimisi eam (Isai. L). Meretrix autem haeresis est, quae multorum errore vel libidini patet. Tales non copulantur Christo, nisi sola Ecclesia virgo, quae non habet maculam aut (0393C)rugam: de qua Apostolus: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Dicitur quidem et anima sponsa esse, sed illa quae fidei simplicitate et actuum puritate incorrupta probatur. Et virgo est et vidua anima quae discedens a jugo Legis, Evangelii praecepta non servat. Est et repudiata, quia peccando a Christi corpore separatur, etiamsi non projiciatur ab episcopo. Est et meretrix, quae ad se recipit amatores, id est, contrarias potestates et daemones, qui desiderium capiunt pulchritudinis. Pulchra namque a Deo creata est anima, et satis decora, quae imaginem et similitudinem Dei habet. Sequitur dehinc: De genere suo ducet uxorem, animam scilicet, quae ei fide conjungitur; nec contaminabit semen suum, id est, verbum Dei, quod in Ecclesia praedicatur. Sicut in Evangelio scriptum est: Ne dederitis sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne conculcent eas pedibus suis (Matth. VII, 6). Hucusque quae de summo (0393D)sacerdote praedicata sunt, mystice ad Christum pertinuerunt. Dehinc ea ipsa sic interpretantur in membris suis, et maxime in sacerdotibus ad quos pertinent spiritalia sacramenta, qui etiam quantis polleant privilegiis, breviter percurrendum est. Dicit enim de eo: Caput, inquit, suum non discooperiat, id est, ut sacramenta Christi, qui caput est, velamento mysteriorum honoret; et vestimenta sua non scindet, ne in haeresim et schismata transeat. Super omnem animam quae mortua est, non ingredietur; id est ad omne peccatum, quod ad mortem pertinet, non accedet. Super patre suo et matre non inquinabitur: scilicet ne tanta indulgeat pietate parentum amorem, ut Dominum suum offendat et creatorem; neque ita misereatur propinquis, ut erga Deum videatur culpabilis. Quanti enim episcopi, quanti monachi, dum curam gerunt parentum, suas animas perdiderunt. De sanctis non egredietur, ut semper in opere et cogitatione sancta moretur. Qui enim loquitur, quod (0394A)otiosum et reprehensione dignum est, de sanctis egreditur, et polluit sanctificationem Dei: quia non incedit ut servus Christi. Viduam et repudiatam et meretricem non ducat uxorem, sed virginem, id est, nihil de vetere homine, et pristina voluntate amplectatur, sed vitam omni puritate florentem possideat. De genere suo ducet uxorem: utique si vitam amplectatur sanctorum, quorum per fidem proximus est. Inter haec praecipitur iisdem, ut ministrantes in templo vinum et siceram non bibant, ne ebrietate et crapula et curis hujus vitae praegraventur corda eorum; nec partem habeant in terra nisi solum Deum, ne dum de terrenis cogitant, superna obliviscantur. Ab hoc quoque convivio jubentur vicinos et mercenarios separari, et servis tantum ciborum dari reliquias; et vicinus haereticus est, qui proximum se titulo Christiani nominis asserit. Mercenarius Judaeum ostendit, qui fructum observantiae Legis carnaliter quaerit. Cum istis ergo sacerdos Dei non (0394B)participat Evangelii pabulum, quod est ad refectionem animarum, sed tantummodo cum Christi servis datur, de hisque superferuntur altari, sacerdoti pectus et brachium dextrum; in pectore legis mundas cogitationes, doctrinaeque notitiam; in brachio dextero opera bona ad pugnam contra diabolum, ut armata manu, quod corde conceperit, operum exemplo perficiat. Datur ei et de privato maxilla, ut eloquentiam habeat. Datur et de victimis venter, cujus indicio discat luxuriam extinguere, et contemnere gulam.

CAPUT XIII. De sacerdotibus, qui non offerant sacrificium.

Inter haec etiam jubetur ipsis sacerdotibus ut nulla debilitate insignes sint, ne caecus, ne claudus, vel parvo aut grandi, vel torto naso, ne fracto pede aut manu, nec gibbosus, ne lippus, ne albuginem habens in oculo, ne jugem scabiem, ne impetiginem in corpore, ne ponderosus: quae omnia referuntur ad animae (0394C)vitium. Mores enim animae, non natura damnatur. Nam caecus sacerdos est, qui Scripturam scientiae non intelligit, et quo gressum doctrinae vel operis porrigat, per ignorantiam nescit. De talibus scriptum est: Speculatores ejus caeci omnes. Claudus est, qui quidem intelligit quod docere debet, sed tamen praecepta quae docet, non implet. Parvo autem naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est. Grandi et torto naso est, furibundus et minax, cum superbiae arrogantia, vel immoderata discretione. Fracto autem pede vel manu est, qui viam Dei quam docet, pergere non studet. Gibbosus quoque sacerdos est, qui terrenae cupiditatis pondus deprimit, et tardius ad superna intendit. Lippus vero est, cujus ingenium ad cognitionem veritatis emicat; sed hoc carnaliter vivendo obscurat. Albuginem quoque habet in oculo, qui arrogantia sapientiae seu justitiae caecatur. Jugem vero habet scabiem, cui carnis petulantia sine cessatione (0394D)dominatur. Impetiginem quoque habet in corpore, qui avaritia vastatur in mente: quae nisi in parvo compescatur, nimirum sine mensura dilatatur. Ponderosus vero est, qui si turpitudinem non exercet opere, sed ab hac cogitatione sine moderamine gravatur in mente. Talis nec sancta ingredi, nec nomen antistitis poterit possidere: quia et terrenis gravatur desideriis, et exspers est scientiae veritatis.

CAPUT XIV. De ablutione Aaron et filiorum ejus.

Praeterea quid sit illud, quod juxta praeceptum Dei Moyses lavisse Aaron, et filios ejus legitur: jam tunc purgationem mundi et rerum omnium sanctitatem baptismi sacramento significabant. Non accipiunt vestes, nisi prius lotis sordibus; nec ordinantur ad sacra, nisi in Christo novi homines renascantur. Quod autem Moyses lavat, legis indicium est: praeceptis enim Dei lavandi sumus, et cum parati (0395A)ad indumentum Christi tunicas pelliceas deposuerimus, tunc induemur veste linea, nihil in se mortis habente; sed tota candida, ut de baptismo surgentes cingamus lumbos in veritate, et tota pristinorum peccatorum turpitudo celetur. Unde et David ait: Beati, inquit, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1).

CAPUT XV. De oblatione pro sacerdotis delicto.

Quid autem sibi velit lex imaginaria, quae jubet vitulum pro peccato sacerdotis immolari, et sanguine ejus septies digito populum aspergi. Deinde duos hircos offerri deberi: unum in quo sors Domini venisset occidendum esse, et sanguine ejus, similiter ut de sanguine vituli digito sacerdotis populum aspergendum. Alterum vero, in quo omnia peccata et maledictiones totius populi imponendae essent, in locum desertum perducendum, ibique (0395B)dimittendum; sed prius necesse est vituli sacrificium pandere, et tum etiam hircorum causas mysteriaque eorum narrare. Vitulus itaque hic, qui pro peccato sacerdotis et totius populi emundatione occidi jubetur, figuram Domini et Salvatoris nostri in semetipso portabat, qui non solum pro peccatis sacerdotalis populi, verum et pro omni humano genere, cunctis nationibus Deo Patre permittente est immolatus. Sicut Apostolus ait: Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32). Merito et hoc loco de hujus vituli sanguine septies populum digito sacerdotis aspergi jubetur, ut redemptio nostra et purificatio in Christi sanguine lata per gratiam septemplicis Spiritus demonstretur. Duo autem hirci, duorum populorum figuram perspicua ratione demonstraverunt, propter originalem peccati praevaricationem, hireorum formam gerentes, quorum est similitudo in Evangelio. Haedi, id est, peccatores ad sinistram futuri, sed ex eis qui in Christo credidissent, et poenitentiam delictorum (0395C)suorum toto corde egissent, baptismi gratiam consecuti. Hi in similitudinem hujus hirci, qui in sorte Domini venit, figuram accipiunt, cujus sanguis cum sanguine vituli permisceri jubetur: ut consortes passionis Christi effecti, participes gloriae ipsius efficiantur. Sed quid est hircum in sortem Domini venire, nisi ut populus credentium, cujus ille figuram habebat, consors et cohaeres Domini haberetur in regno. Sicut Apostolus ait: Haeredes quidem Dei sumus, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17). Alius vero hircus, qui in sortem Domini non venit, similitudinem tenet infidelium, qui nunquam in Christo credere voluerunt. Hi utique accipiunt maledictionem totius populi, et omnes iniquitates humani generis, et projiciuntur in desertum locum. Sed quid est, omnes iniquitates et maledictiones accipere, nisi quia omnia peccata quae ab Adam usque ad Christum humanum genus admisit, illi soli sunt percepturi qui nec credere in Christo, nec expiari (0395D)Christi sanguine voluerunt; et sic onusti et praegravati iniquitatibus et maledictionibus totius humani generis, in desertum locum projicientur, id est, in (0396A)tenebras exteriores? ibi est fletus et stridor dentium; et in stagno ignis, quod est gehenna, ibi ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur.

CAPUT XVI. Quae de pecoribus non offerantur in sacrificio.

Diversitas victimarum, et quae vel offerri debeant, vel non offerri, in hoc libro Leviticorum dinumerantur, sed per comparationem pecorum conversatio hominum demonstratur. Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offerat: ut acceptabile sit, omnis macula non erit in eo. Si caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulam aut scabiem, vel impetiginem, non offeretis ea Domino; neque adolebitis ex eis super altare Domini. Bovem et ovem aure aut cauda amputatis voluntarie offerri potest: votum autem ex his fieri non (0396B)potest. Omne animal quod vel contritis vel tonsis vel sectis, ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino non facietis. De manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro; quidquid aliud dare voluerint, quia corrupta et maculata sunt omnia, non suscipietis ea. Primo rejicitur a sacrificio maculosum animal, vel varium, id est, in quibus est diversitas peccatorum, et nunc in libidine et cupiditate, nunc in diversis criminibus commutantur. Rejicitur quidem et caecum animal, id est, qui nec Deum videt, nec opera ejus facit. Fractum quoque, id est, vitiis carnalibus vexatum atque collisum. Rejicitur et cicatricem habens, qui non digna satisfactione poenitentiae vulnera peccatorum deplorat; sed adhuc veteris morbi signum per desideria voluntatis interius gestat. Reprobatur et lingua amputatum, quae Deum non confitetur, neque divinam legem meditatur. Rejicitur et papulam habens, qui pruritu libidinis et ardore concupiscentiarum exaestuat. (0396C)Similiter et scabiosum, qui peccatum carnis perficit cogitatione operis. Jam vero impetiginem habens, haereticorum figurat collectionem, quae frequenter se in Ecclesiae corpus immergit, et impetigo livorem facit. Porro aure amputata sunt, qui verbo Dei non obediunt, non faciendo quae jussa sunt. Qui vero caudam habet amputatam, ille est qui bonum quod incipit, perseverantiae fine non perficit. Porro desectum, vel testiculis amputatum, indicat eos, qui cum corpore viri sunt, turpitudinis usu effeminantur. His ergo criminibus involuti a sacrificio Domini reprobantur, nec efficiuntur consortes passionis Christi, nec coelestis participes sanctificationis.

CAPUT XVII. De caeteris caeremoniis.

Sed neque panes alienigenae offeruntur Domino, id est, superstitiosa doctrina haereticorum, vel studia superstitiosa saecularium litterarum, quae extra fidem (0396D)sunt, et aliena putantur. Tales enim repudiantur hostiae a Domino, et rejicitur hujusmodi sacrificium ab Ecclesia catholica.

(no apparatus)