Jump to content

Quaestiones super Physicorum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quaestiones super Physicorum
saeculo XIII

editio: ed.toronto
fons: utoronto.ca


IOHANNIS BURIDANUS: QUAESTIONES IN ARISTOTELIS PHYSICA

LIBER I, QUAESTIO 7

[7vb] Quaeritur septimo utrum uniuersalia sunt nobis notiora singularibus.

[ RATIONES PRINCIPALES ]

Arguitur quod non per Aristotelem primo Posteriorum, dicentem quod nobis notiora sunt quae sunt proxima sensui; et illa dicit esse singularia. Uniuersalia autem dicit esse a sensu remotiora, et ideo habetur in prohemio Metaphysicae, ubi dicitur quod maxime uniuersalia sunt nobis difficillima ad cognoscendum, quia sunt a sensu remotissima.

Iterum quae sensui notiora sunt nobis notiora, sicut iam statim allegabatur ex primo Posteriorum et prohemio Metaphysicae. Et hoc est rationabile, quia cognitio nostra intellectiua dependet ex sensitiua, sicut in principio huius dicit Aristoteles expresse: uniuersale quidem notum est secundum rationem, singulare autem secundum sensum: ratio quidem uniuersalis est, sensus autem particularis.

Item in isto prohemio uidetur esse intentio Aristotelis quod definitum est nobis notius partibus definientibus, quod ipse sic probat: totum est nobis notius suis partibus; definitum autem totum est {/quo} ad partes definitionis, iuxta dictum Porphyrii quod species componitur ex genera et differentia sicut statua ex aere et figura; ergo definitum est notius. Et hoc etiam uidetur per experientiam manifestam. Rustici enim statim habent conceptum rerum definibilium, ut hominis uel equi, sed non habent conceptus definitiuos huiusmodi specierum; ergo definitum est nobis notius. [8ra] Et tamen partes definitionis, scilicet genus et differentia, sunt uniuersaliores specie definita; ergo non est uerum quod uniuersalius sit nobis notius.

Iterum uniuersalia uel sunt in anima uel sunt ideae separatae, sicut posuit Plato; talia autem non sunt nobis notiora singularibus extra animam existentibus et sensibus apparentibus.

Iterum solet dici quod uniuersalia sunt nobis nota per abstrationem a singularibus; sed oportet prius singularia esse nota intellectui quam ipse possit ab eis aliquam aliam notitiam abstrahere; ergo etc.

Iterum genus assimilatur materiae, differentia formae, et species composito; materia autem omnino minus nota est et forma et composito; ergo genus, quod est uniuersalius, est etiam minus notum et differentia et specie.

Iterum quae sunt sensui propinquiora sunt nobis notiora, ut dicebatur primo Posteriorum; sed species est propinquior singularibus sensibilibus quam genus; ergo species est nobis notior genere, licet genus sit uniuersalius.

Item si uniuersalia essent nobis notiora singularibus, sequeretur quod metaphysica esset prior aliis scientiis uia doctrinae, cum ipsa sit de uniuersalissimis quae essent notissima et specialissima -- et talia, scilicet faciliora, sunt priora uia doctrinae, ut habetur quinto Metaphysicae. Modo illud consequens est falsum, scilicet quod metaphysica sit prior uia doctrinae, quia ipsa solet ultimo addisci.

[ AD OPPOSITUM ]

Oppositum determinat Aristoteles in isto prohemio. Dicit enim quod oportet nos procedere ex nobis notioribus in ea quae sunt nobis minus nota; ideo concludit dicens unde ex uniuersalibus in singularia oportet procedere, scilicet quia uniuersalia sunt nobis notiora. Et hoc persuadet Aristoteles, quia sicut totum compositum naturale est notius secundum sensum quam suae partes, scilicet quam materia et forma, ita totum intellectuale est notius apud intellectum quam suae partes. Sed uniuersale est totum intellectuale respectu suorum inferiorum, quia uniuersale multa comprehendit tamquam partes, ut dicit Aristoteles; igitur etc.

Item hoc probatur per signum Aristotelis quod pueri primo appellant omnes uiros patres et feminas matres, posterius autem determinant horum unumquodque tamquam cognoscentes -- primo confuse uiros et mulieres, et postea magis determinate et singulariter. Et Auicenna super hoc ponit signum manifestius, quod tu, uidens a longe Socratem uenientem, primo percipis et iudicas hoc esse corpus, ignorans adhuc utrum sit animal uel lapis; postea appropinquas et iudicas quod est animal, nesciens utrum equus uel asinus; postea iterum scis quod est homo, sed nescis adhuc utrum Socrates uel Plato; et ultimo iudicas determinate et simpliciter quod est Socrates et non Plato nec Iohannes; ergo prius tu cognoscis illud sub conceptibus uniuersalioribus quam specialioribus uel singularibus.

[ 'UNIVERSALE' ET 'SINGULARE' ]

In ista quaestione latent multae difficultates.

Prima est quid debeamus intelligere per 'uniuersale' et 'singulare'.

Et de hoc distinguendum est quod quaedam dicuntur uniuersalia in causalitate -- sic enim quid est causa plurium dicitur uniuersalius in causalitate, et eodem modo singulare in causalitate dicitur quid est causa unius solius. Sic enim Deus est uniuersalissimus, quia est causa omnium aliorum; et consequenter Intelligentiae post Deum sunt uniuersalissimae; et consequenter corpora caelestia -- et de tali modo uniuersalium dicit bene Aristoteles in prohemio Metaphysicae quod maxime uniuersalia (scilicet Deus et Intelligentiae) sunt difficillima ad cognoscendum, quia sunt a sensu remotissima.

Alia dicuntur [8rb] uniuersalia in praedicatione, significatione, uel suppositione termini aliqui significatiui, sicut istum terminum 'animal' diceremus uniuersaliorem isto termino 'homo', quia praedicatur de pluribus et significat plura; omnis enim homo est animal et non econuerso. Et isto modo singulare dicitur terminus significatiuus supponens pro uno solo, et uniuersale terminus supponens pro pluribus -- prout hoc debet specificari in logica -- et tanto est uniuersalior quanto supponit pro pluribus. Et ex huiusmodi terminis componuntur propositiones categoricae tamquam ex subiectis et praedicatis; et horum terminorum aliqui uocantur mentales, aliqui scripti, et aliqui uocales, sicut est de propositionibus. Sed primi et principales sunt mentales, nam scripti uel uocales non dicantur termini nec uniuersales uel singulares nisi ea ratione qua exterius repraesentant nobis terminos mentales uniuersales uel singulares; ideo solum hic curamus de mentalibus.

[ Platonis Ideae ]

Sed iterum secundum Platonem alio modo dicuntur uniuersalia in essendo extra animam -- uidelicet illud quod ad extra significatur immediate per terminum singularem est res singularis, ut Socrates uel Plato, hic homo uel ille, et id quod ad extra immediate significatur per terminum uniuersalem est res uniuersalis extra animam distincta a singulari et a rebus singularibus -- ita quod iste ponebat praeter conceptum animae naturam hominem uniuersalem per se existentem, quem uocabat Ideam hominum singularium et quidditatem eorum, et dicebat terminum supponentem pro illa Idea esse uere et affirmatiue praedicabilem de unoquoque termino supponente pro aliquo hominum singularium: et tunc esset quaestio praesens utrum talia uniuersalia essent nobis notiora singularibus.

Sed in septimo Metaphysicae reprobata sunt huiusmodi uniuersalia. Immo omnis res singulariter existit ita ut sit diuersa ab unaquaque aliarum rerum -- quia nunquam possibile est terminum supponentem praecise pro una re affirmari uere pro termino supponente pro alia praecise; immo si Socrates est homo, eadem res penitus est Socrates et homo. Ideo sic non sunt ponenda uniuersalia praeter animam a singularibus distincta; ideo bene dicit Aristoteles in prohemio De anima quod uniuersale nihil est aut posterius rebus singulariter extra animam existentibus. Nihil enim est uniuersale secundum istum modum quem ponebat Plato.

Sed bene est uniuersale terminus siue conceptus in mente quo simul indifferenter concipimus plures res singulariter extra animam existentes. Et iste conceptus bene est posterior illis rebus singularibus, quia est ab eis obiectiue causatus. Et satis manifestum est quod istae res singulariter existentes extra animam sunt nobis notiores quam huiusmodi uniuersalia seu uniuersales conceptus in anima existentes.

[ DIVISIO QUAESTIONIS ]

Hoc enim suppono ad praesens, quamquam alii aliter dicant. Si autem 'uniuersale' aut 'singulare' dicantur in aliis modis, non curamus ad praesens, sed solum de uniuersalibus et singularibus prout sunt termini mentales, scilicet conceptus, quibus anima concipit plures res simul indifferenter uel unamquamque earum diuisim et simpliciter.

Et potest tunc quaestio formari dupliciter.

Uno modo utrum conceptus uniuersalis sit prius notus nobis quam conceptus singularis. Et de isto modo quaerendi non intendit Aristoteles. Posset tamen breuiter de hoc dici quod, cum eaedem res possint concipi uniuersaliter et singulariter (scilicet conceptibus uniuersalibus et conceptibus singularibus), si illae res prius concipiantur uniuersaliter quam singulariter, uerisimile est -- quia enim illi conceptus uniuersales [8va] possunt cognosci prius a nobis quam cognoscamus conceptus singulares; et si econuerso, et econuerso. Et ideo non restat nobis quaestio utrum uniuersalia sunt nobis notiora singularibus, nisi ad istum sensum: utrum res ignotae sunt prius cognoscibiles a nobis uniuersaliter quam singulariter. Et hoc est dictum: utrum prius cognoscamus res secundum conceptus uniuersales quam conceptus singulares, uel econuerso. Et de hoc ponitur prima conclusio communiter concessa, scilicet quod necesse est hominem cognoscere prius esse singulariter quam uniuersaliter, quia necesse est hominem prius cognoscere aliquid cognitione sensitiua quam intellectiua; et tamen nos supponimus quod cognitione sensitiua nihil cognoscatur nisi singulariter; ergo etc.

Sed tunc restat quaestio de cognitione intellectiua, scilicet utrum prius intelligimus rem uniuersaliter quam singulariter -- quod est terminus discretus, ut 'Socrates' uel 'hic homo', et singulare in respectu, id est uniuersale: sic enim species diceretur singulare respectu generis. Et isto modo capiebat Aristoteles singularia in isto prohemio, cum dicit quod ex uniuersalibus in singularia oportet procedere, id est ex magis uniuersalibus ad minus uniuersalia. Non enim loquitur de singularibus simpliciter, quia de hiis non est scientia. Sed tamen de singularibus simpliciter est ista quaestio ualde difficilis, et etiam de singularibus in respectu.

Ideo prius tractemus quaestionem de singularibus simpliciter, scilicet utrum prius intelligimus res conceptu uniuersali quam conceptu singulari simpliciter.


[ ARTICULUS 1: PRIMUS MODUS QUAERENDI ]

[ TRES DUBITATIONES ]

Ista quaestio continet dubitationes ualde difficiles.

Una est cum non sint uniuersalia praeter animam distincta a singularibus, sed, quia omnis res existit singulariter, unde prouenit quod res aliquando intelliguntur uniuersaliter?

Et iuxta haec est secunda dubitatio: unde prouenit quod intellectus potest intelligere uniuersaliter et sensus non potest sentire nisi singulariter?

Et tertia dubitatio est quaestio principalis.

[ OPINIO ALIORUM ]

Ad primam et secundam dubitationem dixerunt multi et quasi omnes expositores antiqui quod ex eo intellectus apprehendit uniuersaliter, quia ipse est separatus et immaterialis sic quod non est eductus de potentia materiae, nec extensus extensione materiae; ideo non recipit modo singulari -- cum ex extensione et diuisione materiae proueniat diuisio et multiplicatio indiuiduorum in rebus materialibus.

[ RESPONSIO AD OPINIONEM ALIORUM ]

Ista opinio non uidetur mihi sufficiens.

Primo quia Deus est summa separatus et immaterialis sic quod non est eductus de potentia materiae, et tamen non intelligit modo uniuersali sicut nos: quia, sicut dicit Commentator XII Metaphysicae, hoc (scilicet intelligere uniuersaliter) est intelligere res confuse et imperfecte, non intelligendo distinctionem singularium; Deus autem omnia perfectissime et distincte intelligit, licet unica simplicissima intellectione. Sed de hoc est uidendum XII Metaphysicae.

Secundo non est uerum quod singularitas proueniat ex extensione uel materialitate, quia ita singulariter et distincte ab aliis existit Deus et intellectus noster, sicut aliquod {aliquod/aliud} extensum. Immo etiam terminus uniuersalis ita simpliciter et distincte ab aliis existit in intellectu tuo uel meo, sicut albedo in parietate.

Tertio quia appetitus sensitiuus ita est extensus et materialis sicut sensus, et tamen equus et canis per famem et sitim appetunt modo uniuersali, non enim hanc aquam uel auenam magis quam illam sed quamlibet indifferenter; ideo quodcumque eis portetur, bibunt ipsum uel comedunt. Et est intentio posita uel appetitus ignis ad calefaciendum est modo uniuersali, non determinate ad hoc lignum sed ad quodlibet [8vb] calefactibile indifferenter, licet actus calefaciendi determinetur ad certum singulare. Et ita potentia uisiua est modo uniuersali ad uidendum.

[ PROPRIA RESPONSIO AD DUBITATIONES ]

Dico ergo, sicut mihi uidetur, quod una causa est in hoc quod intellectus intelligit uniuersaliter -- licet existat singulariter, et res intellecta singulariter, et intentio etiam singulariter.

Et ratio huius est quia res intelliguntur non per hoc quod sunt apud intellectum, sed per suam similitudinem exsistentem apud intellectum. Res autem extra ex natura et ex essentia sua habent inter se conuenientiam et similitudinem, ut suppono et postea declarabo. Modo si sit ita quod sint multa inuicem similia, omne illud quod est simile uni eorum, quantum ad hoc in quo sunt similia, est simile unicuique aliorum. Ideo si omnes asini ex natura rei habent adinuicem conuenientiam et similitudinem, oportet quod quando species intelligibilis in intellectu repraesentabit per modum similitudinis aliquem asinum, ipsa simul indifferenter repraesentabit quemlibet asinum, nisi aliud obstet (de quo postea dicetur). Ideo sic fit uniuersalis intentio.

Et propter hoc etiam appetitus equi quae est ratione carentiae cibi et potus est modi uniuersali, quia non est magis carens huius quam illius sed omnis indifferenter. Et ignis etiam per suam naturam intendit et appetit generare non sibi idem sed sibi simile, quod non fiet magis in hoc ligno quam in illo; ideo intendit et appetit modo uniuersali.

[ FORTISSIMA DUBITATIO ]

Sed tunc est fortissima dubitatio. Cum intellectus nunquam intelligat lapidem nisi per eius similitudinem, quare ergo non semper intelligit uniuersaliter lapides sed aliquando singulariter? Et etiam sensus nunquam sentit obiectum suum ut colorem uel saporem nisi per suam similitudinem -- quare non sentit uniuersaliter?

[ Similitudo et conuenientia ]

Et antequam hoc soluatur, uidendum est de eo quod fuit praemissum, scilicet quod res eiusdem speciei habent ex natura rei similitudinem et conuenientiam inter se, etiam quantum ad suas substantias.

Quod ergo ita sit, patet, quia propter earum conuenientiam tu nullam uiam potes habere ad percipiendum distinctionem rerum eiusdem speciei, nisi propter diuersitatem extraneorum, aut quia simul uidentur extra inuicem situaliter. Verbi gratia, sint duo lapides omnino consimiles in magnitudine et figura et aliis accidentibus, et unus hodie tibi praesentetur et cras alius; tu non poteris scire de illo posteriori utrum sit ille idem quae tibi prius praesentabatur uel alius. Et similiter etiam est de accidentibus, quia si illi lapides sint albi secundum aequalem gradum intentionis et aequaliter magni et ambo sphaerici, et sint etiam similes quantum ad omnia alia accidentia, tu non poteris scire an sit eadem uel alia albedo aut nigredo, aut figura quae posterius ostenditur cum illa quae prius tibi ostensa fuit.

[ Opinio aliorum de natura intellectus et sensus ]

Nunc igitur de illa fortissima dubitatione quidam dicunt quod haec est natura intellectus, quod nunquam intelligit nisi uniuersaliter; et etiam haec est natura sensus, quod nunquam sentit nisi singulariter.

[ Responsio ad opinionem aliorum ]

Sed hoc est male dictum. Quia intellectus format propositionem ex termino singulari et termino communi, ut quod Socrates est albus, uel quod nullus lapis est Socrates; et non posset hoc facere nisi haberet in se tam conceptum communem quam conceptum singularem. Et ideo sicut propter ponere differentiam inter sensibilia propria diuersorum sensuum exteriorum ponitur aliqua uirtus (scilicet sensus communis quae utraque cognoscit), sic etiam cum ponamus differentiam inter uniuersaliter et singulariter concipere: oportet esse unam uirtutem utroque modo cognoscentem -- et illa non est sensus ea ratione qua dicitur sensus; ergo illa est intellectus.

[ Propria responsio ]

Dicam ergo, sicut magis uideri debet septimo Metaphysicae, quod ex eo aliquid {aliquid/aliud} percipitur singulariter quod percipitur per modum existentis in prospectu cognoscentis. [9ra] (Ideo enim Deus omnia percipit distinctissime ac si perciperet ea singulariter: omnia clara sunt quia in prospectu eius.) Sensus autem exterior obiectum suum apprehendit confuse, cum magnitudine et situ ad ipsum tamquam apparens in prospectu eius, aut longe aut prope, aut ad dexteram aut ad sinistram; ideo percipit obiectum suum singulariter tanquam demonstratum hic uel ibi. Sensus autem interior non potest speciem obiecti ut colorum uel soni ab huiusmodi confusione absoluere et abstrahere; ideo in somno per phantasiam et sensum communem apparet totum ita esse in prospectu sensus secundum determinatum situm sicut in uigilia -- ideo etiam sensus interior non percipit nisi singulariter. Immo etiam in memorando, memoramur rem cum situ tamquam fuerit in prospecto nostro praesentata sensui secundum determinatum situm.

[ Obiectio ]

Sed tu diceres: Quomodo ergo possum concipere Aristotelem singulariter, cum numquam fuerit in prospecto meo?

[ Responsio ]

Ego dico quod non est tibi possibile, loquendo proprie, quia tu non concipis eum differenter ab aliis hominibus nisi secundum quandam circumlocutionem, ut quod summus philosophus, magister Alexandri, discipulus Platonis, qui composuit libros philosophiae quos uel quales legimus, etc. Modo licet haec descriptio secundum ueritatem non conueniret nisi sibi, tamen ipsa non est proprie terminus singularis, sicut nec iste terminus 'Deus' est terminus singularis -- licet non conueniat nisi sibi soli, non enim repugnat ex modo significationis uel impositionis quod conueniat pluribus et supponat pro pluribus, si enim esset alter Deus consimilis, hoc nomen 'deus' conueniret sibi et pro eo supponeret sine noua impositione uocabuli -- ita si fuisset alius qui fuisset supremus philosophus et magister Alexandri et discipulus Platonis etc. illi conuenisset dicta descriptio et pro eo supposuisset. Sic autem non est de termino simpliciter et proprie singulari. Quia si hunc in prospecto meo demonstratum uoco 'Socratem' nomine proprio, non quod talis uel talis sed quia isti nunquam alii quantumcumque simili conueniret hoc nomen 'Socrates' -- nisi ex alia impositione esset impositum ad significandum illum alium, et sic aequiuoce.

Sed forte alio simili demonstrato mihi crederem quod esset Socrates, et non esset Socrates, et essem deceptus; hoc enim non est impossibile. Et ista profundius perscrutanda sunt in septimo Metaphysicae, ubi propter hoc Aristoteles bene ostendit quod singulare non est definibile, quia definitio conueniret aliis. Vide ibi bene quia profunda est ibi determinatio Aristotelis si bene consideretur.

Sed iterum considerandum est quod intellectus -- qui supra sensum est uirtus multo potentior et nobilior -- potest distinguere huius confusionem, cum enim perceperimus quod iste lapis modo est hic, modo illic; modo albus, modo niger; sciemus quod hic lapis non determinat sibi quod sit hic uel illic, albus aut niger. Ideo intellectus poterit abstrahere speciem uel notitiam lapidis a specie uel notitia huius situs uel alterius: et sic intelligitur lapis: uel quantum ad hoc intelligendo de esse hic uel illic, et tunc indifferenter omnis lapis intelligitur conceptu communi non magis hic quam ille.

[ DETERMINATIO PRINCIPALIS QUAESTIONIS ]

Et ex his apparet mihi quod determinari potest quaestio principalis dicendo quod prius intellectus cognoscit res singulariter quam uniuersaliter propter hoc quod sensus non cognoscit eas nisi singulariter, siue sit sensus exterior uel interior, scilicet cum illa confusione situs et per modum existentis in prospectu cognoscentis; ideo etc. Sic sensus [9rb] cum huiusmodi confusione repraesentat intellectui obiectum sensibile. Et sicut obiectum primo repraesentat intellectui, sic intellectus primo intelligit rem. Ergo cum huiusmodi confusione intellectus potest cognoscere rem, et sic singulariter. Et hoc etiam apparet ex dictis, scilicet quod abstrahendo etc. intellectus intelligit uniuersaliter.

Et iterum, cum repraesentatio ex parte sensus sit modo singulari, si intellectus ex huiusmodi repraesentatione non intelligat singulariter, non poterit postea dici quomodo possit intelligere singulariter.

[ DE PHANTASMATA ]

Aliqui enim fingunt quod intellectus propter suam immaterialitatem est primo ignarus cognoscere nisi {nisi/sic} uniuersaliter, sed postea reflectitur super sensum, et reflectendo cognoscit singulariter.

Et huiusmodi reflectionem dicunt dixisse Aristotelem in tertio De anima, ubi dicit quod ratio carnem et carnem esse aut alia aut aliter se habente discernit. Dicunt quod per 'carnem discernere' intendebat Aristoteles singulariter cognoscere rem, et per 'carnem esse discernere' intendebat uniuersaliter cognoscere; postea uidetur Aristoteles dicere quod sensitiue carnem cognoscit, id est singulariter; alio autem separato, id est intellectu carni esse, scilicet uniuersaliter cognoscit. Et tunc uult dicere quod, cum intellectus utroque modo cognoscat, cognoscit alio modo: et illos alios modos intendit cum dicit 'aut' sicut circumflexa se habet ad seipsam quae cum extensa sit carni esse discernit. Et hoc glossant sic quod idem cognoscit intellectus extense, id est directe, et hoc est uniuersaliter; postea circumflexe, id est reflectendo super sensum, et hoc est singulariter. Et ad idem trahunt auctoritatem Commentatoris in eodem tertio De anima, quia intellectus intelligit uniuersale per se et singulare mediante sensu -- et glossant 'uniuersale per se' enim primo et directe, et 'singulare mediante sensu', id est secundario per reflectionem super sensum.

[ RESPONSIO ]

Sed ista opinio et uerba eius sunt ualde extranea.

Mirabile enim est quae res sit illa reflectio, cum reflectio proprie non habeat locum nisi in corporibus uel corporaliter extensis, et intellectus non est talis -- et maxime cum a principio intellectus a phantasmatibus est eis sufficienter et immediate applicatus sicut applicari potest uel debet; quare ergo oportet quod amplius reflectatur ad ea? Nam a principio sufficienter eis applicatus poterat recipere quicquid illa phantasmata poterant ei repraesentare.

Nec illi bene exponunt Aristotelem, quia licet concederetur eis quod per carnem discernere intendit singulariter cognoscere etc., tamen diceremus quod intellectus carnem uel singulariter cognoscit circumflexe, id est per speciem circumuolutam cum repraesentatione situs et aliorum accidentium. Sed <esse> carnem siue uniuersaliter cognoscit per modum extense lineae et liberate et circumuolutione, scilicet per abstractionem speciei carnis a specie situs etc. sicut praedictum fuit.

Nec illi bene exponunt Commentatorem: cum enim dicit Commentator intellectus intelligit uniuersale per se intendit 'per se' id est solitarie, scilicet quia ipse solus et non sensus cognoscit uniuersaliter. Sed cum dicit quod intelligit singulare mediante sensu, intendit quod res primo cognoscitur sensu singulariter, et hac cognitione mediante cognoscitur ab intellectu singulariter.


[ ARTICULUS 2: SECUNDUS MODUS QUAERENDI ]

Nunc igitur ueniendum est ad secundum modum quaerendi, de quo magis intendit Aristoteles in isto prohemio, videlicet utrum res cognoscuntur prius magis uniuersaliter quam minus uniuersaliter.

[ OPINIO MODERNI ]

Quidam enim moderni dicunt quod prius cognoscuntur minus uniuersaliter, quod uolunt probare multis rationibus.

Primo enim credendum est quod animal, quod est genus commune [9va] omnibus animalibus, non est genus propinquum equo et asino. Sed est aliud genus quod est inferius ad animal et superius ad equum et asinum sed quasi omnes cognoscunt equos secundum conceptum generalem illius propinqui, licet illud genus sit uniuersalius; ergo etc.

Item minus uniuersalia sunt propinquiora singularibus simpliciter quae sunt primo cognita siue a sensu siue ab intellectu ut dictum est.

Et aeque propinquiora primo intellectui debent prius intelligi; et aliter metaphysica esset prior aliis scientiis uia doctrinae sicut prius arguebatur.

Et si oporteret equum prius cognoscere secundum conceptus generales ipsius quam secundum conceptum specificum, sequeretur quod uiso equo oportet multum tempus apponere antequam homo conciperet ipsum conceptum specifico: quod quilibet experitur falsum.

Et quia haec opinio uidetur esse manifeste contra Aristotelem, ideo illi ponunt quandam distinctionem ad saluandum quodammodo dicta Aristotelis. Quidam enim distinguunt inter notitiam confusam et notitiam determinatam, et dicunt quod notitia confusa sunt bene notiora magis uniuersalia, sicut dicit Aristoteles, sed notitia determinata minus uniuersalia sunt notiora.

Sed hoc non ualet. Primo, quia Aristoteles loquebatur non solum de notitia confusa, immo etiam de determinata, si determinatam uolumus uocare definitiuam et demonstratiuam. Ipse enim dat ordinem in scientiis demonstratiuis, scilicet quod prius determinandum est de uniuersalibus propter hoc quod sunt notiora et facilius demonstrabilia et etiam cum magis uniuersalia ponantur in definitionibus minus uniuersalium oportet quod sint notiora secundum notitiam definitiuam.

Si autem aliquis uellet uocare notitiam confusam illam notitiam rerum quae est secundum conceptus communiores et notitiam determinatam illam waue est secundum conceptus specialiores, tunc ista est quaestio nostra principalior, scilicet utrum prius cognoscimus res confuse quam determinate, id est prius magis uniuersaliter quam minus uniuersaliter.

Alii inuenerunt quandam fugam dicentes quod unicuique sunt notiores species eorum quae consueuerunt esse apud se quam genera, sed non toti generi; immo sic sunt genera notiora. Verbi gratia quia apud nos sunt porci lepores et cuniculi ideo illi sunt nobis notiores secundum suas species quam secundum sua genera: sed non elephantes et onagri, quia apud nos non inueniuntur; aliis autem notiores sunt elephantes et onagri: quia ergo species non inueniuntur eaedem apud omnes. Sed eaedem apud nos: aliae apud alios: ideo species non sunt nobis omnibus notiores sed uniuersalia quae apud omnes inueniuntur.

Sed ista dicta non ualent, quia per experientiam quam ponit Auicenna manifestum est quod etiam animalia quae consueuerunt esse apud nos et etiam plantas citius et facilius cognoscimus secundum conceptus generales quam secundum specificos. Si enim equum uideas a longe, scies quod est corpus et nescies utrum est animal; postea scies quod est animal et nescies quod est eqwuus bos uel asinus; tandem postea percipies quod est equus. Similiter de plantis a longe scies quod est arbor et nescies quae arbor; et propinquans scies iam quod non est quercus uel nux, sed dubitabis utrum pomus uel pirus; et tandem scies quod est pirus.

[ PROPRIA RESPONSIO ]

Dico ergo cum Aristotele quod prius et facilius cognoscimus res secundum conceptus earum communiores quam secundum magis speciales.

Et ad hoc probandum, experimentum praedictum facit fidem quantum ad sciendum quod ita est. Sed expedit uidere causam propter quam ita est. De qua ego dico quod cognitio nostra intellectiua dependet [9vb] ex sensitiua. Sensus autem, qui non cognoscit nisi singulariter, apprehendit rem dupliciter: uno modo secundum singulare uagum; alio modo secundum singularem determinatum. Voco autem singulare "uagum" ut 'hic homo' 'hoc ueniens', et uoco singulare "determinatum" sicut Socrates uel Plato. Nam si Socratem uideo a longe, ego bene sensu iudicabo quod hoc est ille homo, illud animal, uel illud ueniens, sed nondum potero iudicare an sit Socrates uel Plato. Et in iudicando quod est hic homo, non habeo alium modum cognoscendi et iudicandi si sit Socrates quam si esset Plato uel Robertus; ideo talis conceptus sensualis et singularis uocatur uagus et confusus.

Modo ultimo considerandum est quod unicuique uniuersali correspondet unum singulare uagum, et alteri uniuersali alterum singulare -- ut homini hic homo, animali hoc animal, corpori hoc corpus, et sic de aliis. Et illa indiuidua uaga habent ordinem apud sensum in notioritate, quia naturaliter sensus prius iudicat quod est hoc corpus quam quod est hoc animal -- et prius quod est hoc animal quam quod est hic homo, et prius quod est hic homo quam quod est Socrates uel Plato. Unde postremo inter huiusmodi indiuidua difficillime cognoscitur a sensu: res secundum singulare determinatum.

Cum ergo dictum sit quod cognitio intellectiua dependet ex sensitiua, debet dici quod illud uniuersale est prius apud intellectum cui correspondet singulare uagum prius apud sensum; sed indiuiduum uagum uniuersalioris est prius apud sensum quam indiuiduum uagum minus uniuersalioris; ergo etc.

[ RESPONSIO AD RATIONEM ]

Et per hoc soluta est illa ratio apparens quod minus uniuersale est propinquius singulari sensato, ergo est intellectui notius. Dico enim quod si minus uniuersale sit propinquius singulari determinato secundum praedicationem et descensum de supremis ad illa singularia, tamen hoc non facit ad propositum, quia illud singulare determinatum est difficilis notitia apud sensum. Sed unumquodque uniuersale est propinquissimum et immediatum suo indiuiduo uago: statim enim et immediate ex notitia sensus secundum aliud singulare uagum consurgit notitia intellectiua secundum uniuersale correspondens per abstractionem notae rei a notitia situs, sicut ante dictum fuit.

Sed iterum tu quaereres causam quare sensus facilius cognoscit secundum singulare uagum correspondens uniuersali quam secundum correspondens minus uniuersali.

Et ego dico quod hoc est quia difficile est distinguere: facilius est cognoscere confuse quam concipere differentias specialiter, si sint paruae. Qui ergo a longe iudicat uisum quod est corpus, et ignorat utrum est animal -- hoc est quia non potest percipere distincte differentias quibus animalia differunt ab aliis corporibus. Sed cum uidet quod mouetur ex se, iudicat quod est animal, sed nescit utrum homo equus uel asinus, quia nondum potest distinguere figuras et alia etc. Sed postea percipiens quod est erectae figurae et bruis uultus iudicat quod est homo, et nondum potest scire an Socrates uel Plato, quia nondum potest distinguere omnes minores differentias quibus homines dicuntur differre ab inuicem. Et propter hoc etiam bene dicebat Aristoteles quod totum est notius quam suae partes. Facilius enim est distinguere totum non distinguendo inter partes quam distincte cognoscere partes.

[ AD RATIONES ALTERIUS OPINIONIS ]

Et non est difficile soluere rationes alterius opinionis.

Ad primam enim dico quod tu prius concipis equum secundum conceptum generis propinqui quam eius specificum. Quod patet, quia cum a satis longe uides eum, scis quod est animal et non quod non est canis nec lupus: dubitas tamen adhuc cuius speciei sit, nondum percipiens distincte differentias quibus equi apparent differre [10ra] a mulis et asinus. Et sic tu habes de illo equo conceptum minus communem quam sit conceptum animalis. Sed nondum determinate conceptum equi, sed conceptum medium qui est generis propinqui, sed tu non attendis quod talem habeas, quia non est ei nomen impositum; ideo nescis nominare quid animal tu uides. Sed si esset illi generi propinquo nomen impositum, puta b, et peteretur quid animal est, hoc statim diceres est b, si esset de genere propinquo inter animal et equi.

Alia ratio soluta fuit, quia uniuersalius est propinquius singulari uago priori apud sensum.

Ad aliam dictum fuit quod metaphysica est ualde difficilis, et sic posterior est uia doctrinae: non quod considerat res uniuersalissime sed quia non sistit in huiusmodi consideratione, sed descendit ad specialissima quidditatiue consideranda -- et etiam quia considerat specialiter et quidditatiue de Deo et de Intelligentiis et de aliis etiam secundum reductionem earum in ipsum Deum, et illa consideratio est summe difficilis!

Ad aliam dicitur quod intellectus tuus est ita habituatus de conceptibus specialiibus equi hominis et asini etc. quia statim poni in illos conceptos uenire obiecto praesente: sed homo ab infantia habet primo conceptus confusiores, scilicet secundum indiuidua uaga confusiora, et magnum tempus apponit antequam habet specialiores. Non enim distingueret inter canem et catem. Et haec uocauit Aristoteles dicens quod pueri primo appelant ommnes uiros patres et matres feminas, posterius autem determinant unumquodque.


[ AD RATIONES PRINCIPALES ]

Tunc etiam dicendum est ad rationes quae in principio quaestionis fuerunt adductae, quarum plures bene probant quod sensu prius cognoscimus res singulariter quam percipiamus eas uniuersaliter. Unde ex dictis manifestum est quomodo debet dici ad primam rationem ad secundam et ad tertiam.

Ad quartam dicendum est quod res non est notior secundum conceptum definibilem, scilicet secundum conceptum specificum, quam secundum generalem; immo econuerso. Sed tamen facilius est concipere rem secundum conceptum specificum quam concipere ipsam definitiue, quia, in conceptu definitiuo, oportet non solum concipere rem conceptu generis et conceptu differentiae, sed oportet distinguere inter illos conceptus, et scire quod unus est determinatiuus alterius, et quod supponunt pro eodem. Et hoc est ualde difficile, et etiam non forte est difficile habere conceptus correspondentes partibus definitionis, sed difficile est illos abstrahere a conceptibus accidentalibus: et eos congregare et ordinare ad hoc quod omnino correspondens sit definitio; ideo est difficile definire, et hoc modo dicitur definitum notius.

Ex dictis manifestum est quid debeat dici ad quintam rationem et ad sextam.

Ad septimam dicitur quod non est simile quantum ad omnia de materia et de genere, sed simile est quod utrumque est potentiale et determinabile, hoc per formas, illud per differentias, et quod naturaliter determinabile praecedit determinationem; ideo sicut materia est prior materiae forma et composito, sic apud intellectum genus debet esse prius differentia et specie.

De duabus ultimis rationibus dictum est satis in positione.

Et sic est finis quaestionis.