Jump to content

Quaestiones super librum Judicum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quaestiones super librum Judicum
Auctor incertus
Saeculo VII

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum


Quaestiones super librum Judicum (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

CAPUT PRIMUM. De servitute populi, et liberatione.

(0423A) Historia Judicum non parva mysteriorum indicat sacramenta. Primum quod post Josue succedunt Judices sicut et post Christum successerunt Apostoli, et Ecclesiarum rectores, ad gubernandos et regendos fideles, quos ipse ad spem aeternae repromissionis perducit. Per omnia autem in hoc volumine delicta Judaici populi, et servitutis, clamor quoque eorum et miserationes Dei scribuntur. Nam multis annis pro suis offensis multorum regum servi erant, et iterum conversi liberati sunt. Sed quid est quod saepe peccantes in manu hostili traduntur, nisi quod nostra peccata, quando delinquimus, vires hostibus praebent? et quando nos facimus malum in conspectu Domini, tunc confortantur adversarii nostri, id est, daemones spiritualium nequitiarum virtutes; sed iterum, quando convertimur, suscitat Dominus salvatores et judices, hoc est, principes et doctores, quos ad subsidium (0423B)Deus mittit eorum, qui ad se toto corde clamaverint, sicut misit Othoniel, qui expugnavit Chusan Rasathaim regem Mesopotamiae, sicut misit Aod, qui occidit Eglon regem Moab, sicut misit Jahel et Debboram, quae interfecerunt Sisaram. Quarum historia pro suis mysteriis breviter memoranda est.

CAPUT II. De Debbora et Jahel. Debbora prophetes, uxor Lapidoth judicabat populum in illo tempore, et sedebat sub palma inter Rama et Bethel in monte Ephraim, ascendebantque ad eam filii Israel in omne judicium (Judic. IV). Debbora quae interpretatur apis, sine loquela, in prophetiae forma accipienda est, de qua dicitur: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua (Psal. CXVIII). Consideremus ubi locus prophetiae describitur. Sub palma, inquit. Sub palma sedem habet prophetia, quia quos suis institutionibus erudit, ad palmam supernae vocationis (0423C)adducit. Inter medium autem Roma et inter medium Bethel sedere dicitur prophetia. Rama interpretatur excelsum, Bethel domus Dei, utique quia nos intra domum Dei positos, non quae in terra sunt quaerere docet, sed quae in coelis sunt (Coloss. III). Haec misit et vocavit ad se Barac (Judic. IV). Barac interpretatur coruscatio. Coruscatio est, quae habet quidem lucem, sed non permanentem. Ad modicum enim temporis resplendet, et desinit. Hic ergo Barac formam gerit prioris populi, qui primo omnium per prophetiam vocatus et invitatus ad audienda eloquia Dei, refulsit quidem in legis splendore et brevi tempore coruscavit, sed non diu permansit. Cum ergo dixisset Debbora ad Barac, id est, prophetia ad priorem populum: Tibi praecepit Dominus Deus Israel, et tu ascende montem Thabor, et accipe decem millia virorum (Ibid.); respondit Barac ex persona prioris populi ad prophetiam: Non ascendam, nisi et tu ascenderis mecum. Dixit ad eum Debbora: Ibo tecum, sed non erit primatus tuus in via qua incedis, sed (0423D)in manu mulieris tradetur Sisara (Ibid.). Et videtur ostendere quia non est apud illum populum primatus, nec permanet apud Eum victoriae palma, sed apud Jahel mulierem, id est, Ecclesiam. Nam Jahel ista alienigena, in cujus manu victoria est facta, figuram tenet Ecclesiae ex gentibus congregatae. Jahel enim interpretatur ascensio, quia per Ecclesiam ascenditur ad coelum. « Ista palo Sisaram hostem interfecit, » id est, ligni crucis acumine et virtute diabolum interemit; quod Barach, id est, prior populus per legis praecepta facere non potuit. Sola enim ista per lignum in quo spiritualibus sacramentis credentium salus et fidei hostem affligit; quem deinde mortuum pellibus obtegit, id est, (0424A)inclusum in carnalium cordibus derelinquit. Non enim latent mortifera ipsius nisi in corruptibilitate vitae viventibus, et peccata mortalia perpetrantibus; qui dum prave viventes segregantur a corpore Christi, efficiuntur membra diaboli.

CAPUT III. De oraculo angeli ad Gedeon. Traditur deinde populus Israel in manu Madian, pro cujus liberatione loquitur angelus Domini ad Gedeon. Cujus gesta quid significent mystice, demonstrandum est. « Gedeon namque cum sub arbore quercu tritici messem virga caederet et a paleis frumenta excuteret, angelum vidit, et accepit ab eo oraculum, ut a potestate hostium populum Domini in paupertatem reduceret. » Iste Gedeon nimirum figuram praestabat Christi, qui, sub umbra sacrae crucis, praedestinato Incarnationis futurae mysterio constitutus, rectitudine judicii quasi per virgam electionem sanctorum a vitiorum paleis sequestrabat. « Hic ergo Gedeon cum (0424B)audisset ab angelo quod deficientibus populorum millibus, in uno viro Dominus plebem suam ab hostibus liberaret, protinus haedum coxit, cujus carnes secundum praeceptum angeli simul cum azyma supra petram posuit, et jus carnium desuper effudit. Quae dum angelus virgae cacumine contigit, statim de petra ignis erupit, atque ita sacrificium Deo quod offerebatur absumptum est. » Quo indicio declaratum videtur quod petra illa typum habuerit corporis Christi, Paulo attestante: Petra autem erat Christus (I Cor. X). Jam tunc igitur in ministerio declaratum est quia Dominus Jesus in carne sua totius mundi peccata crucifixus aboleret. Nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates purgaret animorum. Caro autem haedi ad culpam facti refertur, jus ad illecebras cupiditatum, sicut scriptum est: Quia concupivit populus cupiditatem pessimam, et dixerunt: Quis nos cibabit carne (Num. XI)? Quod igitur extendit angelus virgam, et tetigit petram, de qua ignis (0424C)exivit: ostendit, quod caro Domini spiritu repleta divino, peccata omnia humanae conditionis exurit. Unde et Dominus ait: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII). Advertit igitur vir doctus et praesagus futurorum superna mysteria, et ideo secundum oracula occidit vitulum, a patre suo idolis deputatum, et ipse septennem alium vitulum immolavit Deo. Quod factum manifestissime revelavit, post adventum Domini omnia gentilitatis abolenda sacrificia, solumque sacrificium Deo dominicae passionis pro redemptione nostra, religiose a populis deferendum. Etenim vitulus ille erat in typo Christi, in quo septiformis spiritualium plenitudo virtutum, sicut dixit Isaias, inhabitabat (Isai. XI).

CAPUT IV. De mysterio velleris et arcae. « Praevidit ergo mysterium victoriae Gedeon; et tamen licet fortis et fidus, pleniora adhuc de Domino (0424D)futurae victoriae documenta quaerebat, ut una nocte lanae vellus in area poneret, et esset super illud tantummodo ros, et siccitas super omnem terram; et rursus similiter poneret vellus, et super totam terram ros plueret, et siccitas esset in vellere. » Quaerit fortasse aliquis, utrumque quasi incredulus esse videatur, qui frequentibus jam fuerat indiciis informatus. Absit. Non enim ille ambiguus erat; sed nimirum futura mysteria praevidebat: quae etiam providus diligentissime explorabat, ut amplius crederet mysterium, dum intellexisset oraculum. Quid ergo vellus complutum, et area sicca, et postea compluta area sicco vellere, nisi quod primo una (0425A)gens Hebraeorum, habens gratiae mysterium, totus orbis hoc habet, illa vacua est? Area enim illa totum orbem terrarum significabat. Denique quando totus orbis infructuoso cultu gentilis superstitionis arebat, tunc erat ros ille coelestis visitationis in vellere; postea vero quoniam oves quae perierant domus Israel, quae sub figura velleris demonstrabantur, fontem aquae vivae negaverunt, ros fidei exaruit in pectoribus Judaeorum; gratiamque suam imber ille divinus in corda gentium derivavit. Inde est quod nunc fidei rore totus orbis humescit, Judaei vero prophetiis et omnibus charismatibus carent. Nec mirum si perfidiae subeunt siccitatem, quos Dominus prophetici imbris ubertate privavit dicens: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem (Isai. V). Idcirco autem illam gentem velleris nomine significavit, vel quia in obauditu eamdem pluviam detinebat, quam volebat sibi proposito praedicari, id est, incircumcisis gentibus revelari.

CAPUT V. De praelio cum trecentis. (0425B) Post hanc diligentissimam mysterii explanationem, cum « jam contra Madianitas Gedeon dimicare contenderet, et exercitus multitudinem ad bella produceret, divina illi admonitione praeceptum est, ut ad fluvium veniens, omnes quos flexis genibus aquas haurire conspiceret, a bellorum conflictu removeret; actumque est ut trecenti viri tantummodo qui stantes manibus aquas hauserunt, remanerent. Cum his Gedeon ad praelium pergit, eosque non armis, sed tubis, lampadibus, et lagenis armavit. » Nam, sicut illic scriptum est, « accensas lampades miserunt inter lagunculas, et tubas in dextera, lagenas autem in sinistra tenuerunt, et ad hostes suos cominus venientes, cecinerunt tubis, confregerunt lagunculas, lampades apparuerunt; et hinc tubarum sonitu, illinc lampadum coruscatione territi hostes in fugam conversi sunt. » Quid hoc est quod tale bellum per prophetam (0425C)ad medium deducitur? An indicare nobis propheta studuit, quod adventum Redemptoris nostri contra diabolum, illa sub Gedeon duce pugnae victoria designavit? Talia enim nimirum acta sunt, quae, quanto magis usum pugnandi transeunt, tanto amplius a prophetandi mysterio non recedunt. Quis enim unquam cum lagenis et lampadibus ad praelium venit? Quis contra arma veniens, arma deseruit? Ridicula nobis haec profecto fuerant si terribilia hostibus non fuissent. Sed victoria ista attestante didicimus, ne parva haec quae acta sunt perpendamus. Gedeon itaque ad praelium veniens Redemptoris nostri signat adventum, de quo scriptum est: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII). Hunc Redemptorem nostrum non solum opere, sed etiam nomine prophetavit. Gedeon namque interpretatur circumiens in utero. (0425D)Dominus enim noster per majestatis potentiam omnia circumplectitur, et tamen per dispensationis gratiam inter uterum Virginis venit. Quid est ergo circumiens in utero, nisi quia omnipotens Deus Christus inter uterum vivit per infirmitatis substantiam, et extra mundum per majestatis potentiam? Madian vero interpretatur de judicio Non de vitio repellentis, sed de judicio juste judicantis fuit; et idcirco de judicio vocantur, quia alieni a gratia. Ut enim hostes ejus repellendi essent destruendique, Redemptoris justae damnationis meritum etiam in vocabulo nominis trahunt; contra hos Gedeon cum trecentis pergit ad praelium. Solet in tricenario numero plenitudo perfectionis intelligi. Quod ergo per interdictum tricenarium numerum designatur, nisi perfecta cognitio Trinitatis? Cum his quippe Dominus noster adversarios fidei destruit, cum his ad praedicationis bellum descendit, qui possunt divina cognoscere, qui sciunt de Trinitate, quae Deus est, perfecte sentire. Notandum vero est, quia (0426A)iste trecentorum numerus in tau littera continetur, quae crucis speciem tenet. Cui si super transversam lineam, id quod in cruce eminet, adderetur, non jam crucis species, sed ipsa crux esset. Quia ergo iste trecentorum numerus in tau littera continetur, et per tau litteram, sicut diximus, species crucis ostenditur, non immerito in his trecentis Gedeonem sequentibus illi designati sunt quibus dictum est: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI). Qui sequentes Dominum tanto verius crucem tollunt, quanto acrius sese edomant, et erga proximos suos charitatis compassione cruciantur. Unde per Ezechielem prophetam dicitur: Signa tau super fronte virorum gementium et dolentium (Ezech. IX). Vel certe in his trecentis, qui in tau littera continentur, hoc exprimitur, quod ferrum hostium crucis ligno superetur. « Ducti itaque sunt ad fluvium, ut aquas biberent: quique flexis genibus hauserunt, a bellica interdictione (0426B)remoti sunt. » Aquis namque doctrina sapientiae designatur. Stantis autem genu, recta operatio designatur. Qui ergo dum aquas bibunt, genu flexisse perhibentur, et a bellorum certamine prohibiti recesserunt, hi sunt qui doctrinam cum rectis operibus non hauriunt. Qui vero doctrinae fluenta ita hauriunt, ut nequaquam in pravis operibus carnaliter inflectantur, hi Christo duce contra fidei [hostes] ad praelium pergunt. « Vadunt ergo cum tubis, cum lampadibus, cum lagenis; » atque iste, ut diximus, fuit ordo praeliandi: « Cecinerunt tubis, intra lagenas autem sunt missae lampades; confractis vero lagenis, lampades ostensae sunt, quarum coruscante luce, hostes territi in fugam vertuntur. » Designatur itaque in tubis clamor praedicantium, in lampadibus claritas miraculorum, in lagenis fragilitas corporum. Tales quippe secum dux ad praedicationis praelium duxit, qui, despecta salute corporum, hostes suos moriendo prosternerent, eorumque gladios non armis, sed patientia superarent. Armati enim venerunt sub (0426C)duce suo ad praelium martyres nostri, sed tubis, sed lagenis, sed lampadibus. Qui sonuerunt tubis, dum praedicant; confregerunt lagenas, dum solvenda in passione sua corpora hostilibus gladiis opponunt; resplenduerunt lampadibus, dum post solutionem corporis miraculis coruscaverunt. Moxque hostes in fugam versi sunt, quia dum martyrum corpora miraculis coruscare conspiciunt, luce veritatis fracti, quod impugnaverunt crediderunt. Cecinerunt ergo tubis, ut lagenae frangerentur. Lagenae fractae sunt, ut lampades apparerent; apparuerunt lampades, ut hostes in fugam verterentur, id est, praedicaverunt martyres, donec eorum corpora in morte solverentur. Corpora eorum in morte soluta sunt, ut miraculis coruscarent; coruscaverunt miraculis, ut hostes suos ex divina luce prosternerent. Et notandum quod steterunt hostes ante lagenas, fugerunt ante lampades, quia nimirum persecutores sanctae fidei praedicatoribus adhuc in corpore positis restiterunt. (0426D)Post solutionem vero corporum, apparentibus miraculis, in fugam versi sunt, quia, pavore conterriti, a persecutione fidelium cessaverunt. Intuendum est etiam id quod illic scriptum est, quia in dextera tubas, lagenas autem in sinistra tenuerunt. Pro dextera enim habere dicimus quidquid pro magno pensamus, pro sinistra vero quidquid pro nihilo ducimus. Bene ergo illic scriptum est quod in dextera tubas et in sinistra lagenas tenuerunt, quia Christi martyres pro magno habent praedicationis gratiam, corporum vero utilitatem pro minimo. Quisquis enim corporis utilitatem plus facit quam gratiam praedicationis, in sinistram tubam atque in dextera lagenam tenet. Si enim priori loco gratia praedicationis accenditur, et posteriori utilitas corporis, certum est quia dextris tubae, et sinistris lagenae tenentur.

CAPUT VI. De Abimelech. (0427A) « Moritur Gedeon et relinquit septuaginta filios; et unum nomine Abimelech, natum ex concubina, qui conduxit sibi viros vagos, et abierunt post illum, et intravit in domum patris sui, et occidit fratres suos septuaginta viros, super lapidem unum, et remansit Jonatham junior, quoniam absconsus erat. » etc. Hoc factum si nihil propheticum indicaret, quid opus erat ut magnopere scriberetur utrum Gedeon septuaginta filios et multas uxores habuisset, sed et concubinam, de qua unum et malum filium suscepisset? Et quod cum turpe factum sit, tunc etiam turpius esset, si haec posteris ad exemplum in divinis scripta viderentur, nisi magnae alicujus rei imaginem earum rerum gesta per typos et figuras ostenderent. Gedeon igitur, ut superius dictum est, typum Domini praetendebat. Plurimae uxores ejus multae sunt nationes, quae per fidem Christo adhaeserunt. (0427B)Septuaginta filii ejus septuaginta linguae sunt in hoc mundo diffusae, in quibus per fidem filios sibi generaturus erat. Concubinam in hoc loco Synagogam vocat, quae in novissimis temporibus Antichristo creditura est, de qua Joannes in Apocalypsi ait: Qui dicunt se Judaeos esse et non sunt, sed sunt Synagoga Satanae (Apoc. II). De qua ultimis temporibus nequissimus filius, id est, Antichristus est generandus. Eritque filius ancillae, id est, Synagogae illius peccatricis, quia qui peccatum, inquit, facit, servus, est peccati (Joan. VIII). Hic, inquam, congregatis sibi impiis, sicut Abimelech fecit, regnum improbe usurpabit. Interfectisque nobilibus filiis, id est, his qui, ex diversis nationibus et linguis in Christum credentes, a Deo sunt generati, inducturus est persecutionem, ut pene omnes sanctos interficiat. « Sed super septuaginta, inquit, fuit junior filius, ex nobili matrimonio, qui se absconderat; hic ascendit in verticem montis Garizim, et exclamavit voce magna ad populum Sichimorum, componens (0427C)eis parabolam. » Hic ergo junior filius, qui fugitat ut gladium inimici evaderet, figura est residui populi Israel, praedicante Elia extremis temporibus credituri, et Antichristi gladium evasuri. « Ascendit, inquit, iste in verticem montis Garizim. » Sed cur montem ascendit? Quia nec prophetare, nec persecutionem Antichristi quisquam evadere potest, nisi prius in montem benedictionis, id est, in sublimitatem fidei ac virtutum ascenderit. Hic est enim mons Garizim, qui a Moyse in benedictione deputatur. « Itaque cum ascendisset, elevata voce clamavit et dixit: Audite me, viri Sichem. Ierunt ligna, ut ungerent super se regem, dixeruntque olivae: Impera nobis. Quae respondit: Nunquid possum amittere pinguedinem meam, qua dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear? Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos accipe regnum. Quae respondit eis: Nunquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter caetera (0427D)ligna commovear? Locuta sunt quoque ligna ad vitem: Veni et impera nobis. Quae respondit: Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines, et inter caetera ligna commoveri (Judic. IX)? Cum ergo repudiata fuissent ligna silvae ab oliva, et ficu et vite, venerunt ad rhamnum, ut eum sibi facerent regem. » Sed prius videamus cur oliva, ficus et vitis, super ligna regnare noluerunt. Ligna quippe silvae homines esse vanos et vagos aeterno incendio praeparatos. His ergo merito noluit nec oliva nec ficus regnare, nec vitis, quia minime merebantur. Oliva enim gratiam Spiritus sancti, et unctionem pacis significat; ficus autem sacrae legis imaginem habet, sicut in Evangelio scriptum est: Quidam paterfamilias in vinea sua plantavit ficum (Luc. XIII). Quis paterfamilias nisi Deus, qui familiae suae, id est, omnium credentium pater est? Plantavit ergo vineam, id est populum, quia vineam ex Aegypto transtulisti (Psal. LXXIX). In hac vinea plantavit (0428A)ficum, hoc est in populo suo posuit legem. Quae lex primitivum populum, sicut ficus grossos aridas et inutiles dejecit in terram, et postea alios fructus generavit, id est, populum Christianorum, quem ad debitam evangelicae disciplinae maturitatem et suavissimam pinguedinem Christi, cum gloria et honore perduxit. « Sed vitis, inquit, noluit regnare in eis. » Vitem autem Salvatoris nostri typum habere manifestum est, sicut in Evangelio ait: Ego sum vitis vera (Joan. XV). Igitur quia jam in reprobum sensum, sicut Apostolus dixit (Rom. I), futurus est populus ille, qui Antichristo est serviturus, quem ligna silvae appellat, et necesse est ut credat mendacio, id est Antichristo, quia veritati Christo noluit credere; ideo et a regno vitis, id est, Christi, et ab oliva, id est Spiritus sancti gratia, et ficu, id est, divinae legis dulcedine, reprobatus venit ad rhamnum. Rhamnus enim genus rubi est, quam vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis et spinosum, per quod merito typus Antichristi significatur, (0428B)qui omni asperitate et efferitate humanum genus est vastaturus. « Sed exiet, inquit, ignis de rhamno, id est, iniquitas de Antichristo, et omnes qui in eo confidunt cum ipso pariter devorabit. »

CAPUT VII. De Jephte et filia ejus. « Adjecerunt deinde filii Israel deservire Baalim, et diis alienis, tradunturque in manus filiorum Ammon; tunc Jephte Galaadites, fugiens a facie fratrum suorum, constituit in principem ob pugnam filiorum Ammon; qui rediens post triumphum immolavit filiam, quae sibi post victoriam prima occurrebat. Sic enim votum spoponderat, ut quidquid sibi revertenti occurreret, Domino immolaret. » Quis ergo in Jephte praenuntiabatur nisi Dominus Jesus Christus Salvator noster? Qui faciem fratrum suorum, id est, Judaeorum fugiens, in gentibus principatum accepit, quia omnia humanae salutis sacramenta quae juravit explevit; et quasi filiam, ita carnem propriam pro (0428C)salute Israelis Domino obtulit. Jurasse enim Patrem, ac vovisse Unigenitum legimus, Psalmista dicente: Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob (Psal. CXXXI), scilicet ut juramentum religionis in carnis suae passione pro salute generis humani expleret. Haec secundum Testamentorum historiam, ita per Christum acta videtur pro religione, quam juraverat esse complendam. Post mortem Jephte traditur in manus allophylorum, nasciturque Samson, qui liberet Israel.

CAPUT VIII. De Samson et actibus ejus. Samson autem quondam Domini Nazaraeus, habet quidem typum Christi: primum quod ab angelo nativitas ejus annuntiatur, deinceps quoniam Nazaraeus dicitur, et ipse liberavit Israel de hostibus. Postremo quod templum illorum subvertit, et perierunt multa millia hominum, qui illum illuserant. Nativitas (0428D)istius Samson, quae per angelum nuntiatur, similitudinem habet primum prophetarum, qui nativitatem Domini secundum carnem annuntiaverunt; deinceps etiam angeli, qui ad Mariam loquitur, dicens: Maria, invenisti gratiam ante conspectum Domini, et accepisti in utero, et paries filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Hic enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Luc. I). Samson autem interpretatur sol. Sed quia et Redemptor noster sol appellatur, audi ipsum Dominum Jesum per prophetam eo nomine vocitari: Orietur vobis sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV). Vere enim hic sol justitiae est qui omnium credentium mentes coelesti munimine clarificat: hic vere Nazaraeus est, et sanctus Dei, cujus in similitudinem ille Nazaraeus est nuncupatus. Iste ergo, cum tenderet ad mysterium nuptiarum, leo rugiens occurrit ei. Sed quis primum erat in Samson obvium leonem necans, cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet, nisi Christus, (0429A)qui, Ecclesiam vocaturus ex gentibus, vincens diabolum, dicit: Gaudete, quia ego vici mundum (Joan. XVI)? Quid sibi vult ex ore ejusdem leonis occisi favus mellis extractus, nisi quia ut conspicimus leges ipsas terreni regni, quae adversus Christum fremuerunt, nunc jam, perempta feritate, dulcedini evangelicae praedicandae etiam munimina praebent? Item quid in semetipso expressit quod paucos quidem dum viveret interemit, destructo autem templo, hostes multos cum moreretur occidit? Quia nimirum Dominus ab elatione infidelitatis paucos cum viveret, plures vero cum templum sui corporis solveretur, extinxit, atque elatos ex gentibus, quos vivendo sustinuit, simul omnes moriendo prostravit. Jam reliqua ejus quod ei mulier subdola caput raserit, et allophylis illudendum tradiderit, quod captivatus, quod caecatus, quod ad molam deputatus est, in his non Christus, sed illi figurantur qui solo tantummodo in Ecclesia Christi nomine gloriantur, et malis actibus (0430A)jugiter implicantur. Vir enim sensus rationalis intelligitur, caro autem quasi in typo mulieris accipitur. Si enim mulieri, id est, carni nostrae blandiente libidine, vel reliquis malis operibus consenserimus, gratiam spiritus, quae Nazaraei crine significatur, nudati exspoliamur atque decipimur. Ita enim superbis et peccatoribus violata Christi gratia sicut Samson incisa coma diabolus illudit. Sed quid est quod Samson ille ab allophylis captus, postquam oculos perdidit, ad molam deputatus est? Quia nimirum maligni spiritus, postquam tentationum stimulis intus aciem contemplationis effodiunt, foris hominem in circuitu laborum mittunt. Quod si aliquando idem homo agendo poenitentiam redeat, illi velut coma reducitur, id est, gratia reflorescente, reparatur ad salutem. Deinde, cupiditatis ac luxuriae subversis columnis, victores hostes dejicit, et reparato certamine in finem fortissime de daemonibus triumphabit.

(n