Jump to content

Quaestionum in Heptateuchum/II

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Liber II

 I III 

LIBER SECUNDUS

 

 

QUAESTIONES IN EXODUM

 

 

De obstetricum mendacio, quo fefellerunt Pharaonem.

 

  1. (1, 19-20) De obstetricum mendacio, quo fefellerunt Pharaonem, ne occiderent masculos Israelitas quando nascebantur, dicentes non ita parere mulieres Hebraeas sicut pariebant Aegyptiae; quaeri solet utrum talia mendacia approbata sint auctoritate divina, quandoquidem scriptum est Deum bene fecisse obstetricibus: sed utrum pro misericordia ignoscebat mendacio; an et ipsum mendacium dignum praemio iudicabat, incertum est. Aliud enim faciebant obstetrices vivificando infantes parvulos, aliud Pharaoni mentiendo: nam in illis vivificandis opus misericordiae fuit; mendacio vero illo pro se utebantur, ne noceret illis Pharao, quod potuit non ad laudem, sed ad veniam pertinere. Neque hinc auctoritatem ad mentiendum esse propositam mihi videtur eis de quibus dictum est: Et non est inventum in ore eorum mendacium 1. Quorumdam enim vita longe inferior a professione sanctorum, si habeat ista mendaciorum peccata, provectu ipso et indole feruntur, praesertim si beneficia divina nondum norunt exspectare coelestia, sed circa terrena occupantur. Qui autem ita vivunt, ut eorum conversatio, sicut dicit Apostolus, in coelis sit 2, non eos existimo linguae suae modum, quantum ad veritatem promendam attinet falsitatemque vitandam, exemplo illo obstetricum debere formare. Sed diligentius de hac quaestione disserendum est, propter alia exempla quae in Scripturis reperiuntur.

 

De facto Moysi, cum occidit Aegyptium.

 

  1. (2, 12) De facto Moysi, cum occidit Aegyptium ad defendendos fratres suos, satis disputavimus in illo opere quod de vita Patriarcharum adversus Faustum scripsimus: utrum indoles in eo laudabilis fuerit, qua hoc peccatum admiserit, sicut solet uber terrae, etiam ante utilia semina, quadam herbarum quamvis inutilium feracitate laudari; an omnino ipsum factum iustificandum sit 3. Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legitimam potestatem gerebat, nec acceptam divinitus, nec humana societate ordinatam. Tamen, sicut Stephanus dicit in Actibus Apostolorum, putabat intellegere fratres suos, quod per eum Deus daret illis salutem 4: ut per hoc testimonium videatur Moyses iam divinitus admonitus (quod Scriptura eo loco tacet) hoc audere potuisse.

 

De eo quod clamavit illum Dominus de rubo.

 

  1. (3, 4) Clamavit illum Dominus de rubo. Dominus in angelo? an Dominus, angelus ille qui dictus est: Magni consilii angelus 5, et intellegitur Christus? Supra enim dixit: Apparuit illi angelus Domini in flamma ignis de rubo 6.

 

 

Quomodo educendus dicitur Israel in terram bonam.

 

  1. (3, 8) Educere illos de terra illa in terram bonam et multam, in terram fluentem lac et mel: utrum terram fluentem lac et mel spiritaliter accipere debemus; quia secundum proprietatem non hoc erat illa quae data est populo Israel? an locutionis est, qua id ad laudem ubertatis et suavitatis referatur?

 

Quomodo clamor filiorum Israel venit ad Deum.

 

  1. (3, 9) Et nunc ecce clamor filiorum Israel venit ad me: non sicut clamor Sodomorum 7, quo iniquitas sine timore et sine verecundia significatur.

 

Quid de mandato Domini sentiendum sit.

 

  1. (3, 22) Quod mandavit Dominus Hebraeis per Moysen, ut acciperent ab Aegyptiis vasa aurea et argentea et vestem, atque addidit: Et praedabimini eos: mandati huius non potest iniustum esse iudicium. Mandatum enim Dei est, de quo non iudicandum, sed ei obtemperandum fuit. Ille enim novit quam iuste mandaverit: ad servum autem pertinet obedienter facere quod mandavit.

 

De eo quod ait Moyses ad Dominum.

 

  1. (4, 10) Quod ait Moyses ad Dominum: Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternum, neque ante nudiustertianum diem, neque ex quo coepisti loqui famulo tuo, intellegitur, credere posse se fieri Dei voluntante subito eloquentem, cum dicit, neque ex quo coepisti loqui famulo tuo; tamquam ostendens fieri potuisse ut ante hesternum et nudiustertianum diem qui eloquens non fuisset, repente fieret, ex quo cum illo Dominus loqui coepit.

 

Deum iuste totum velle nemo ambigit.

 

  1. (4, 11) Quis fecit mutum et audientem, videntem et caecum: nonne ego Dominus Deus? Sunt qui Deo calumnientur, vel Scripturae potius Veteris Testamenti, quia dixerit Deus quod ipse fecerit caecum et mutum. Quid ergo dicunt de Domino Christo aperte in Evangelio dicente: Ego veni ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant 8? Quis autem nisi insipiens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere, quod Deus nolit? Sed eum iuste totum velle nemo ambigit.

 

Quod Dominus dicit ad Moyses.

 

  1. (4, 12) Quod Dominus dicit ad Moysen: Sed nunc vade, et ego aperiam os tuum, et instruam te quae locuturus es; satis hic apparet non tantum instructionem oris, sed ipsam etiam apertionem ad Dei voluntatem et gratiam pertinere. Non enim ait: Tu aperi os tuum, et ego instruam te; sed utrumque ipse promisit: Aperiam, et instruam. Alibi autem dicit in Psalmo: Dilata os tuum, et adimplebo illud 9. Ubi significat in homine voluntatem accipiendi quod Deus donat volenti: ut ad voluntatis exordium pertineat: Dilata os tuum; ad Dei autem gratiam: Et adimplebo illud. Hic vero: Et aperiam os tuum, et instruam te.

 

 

Quemadmodum possit intellegi irascens Deus.

 

  1. (4, 14-16) Et iratus iracundia Dominus dixit. Quemadmodum possit intellegi irascens Deus, quia non sicut homo per irrationabilem perturbationem, per omnia tenendum est, ubi tale aliquid Scriptura dicit, ne de hoc eadem saepe dicenda sint. Sed merito quaeritur cur hic iratus de fratre Moyse dixerit, quod ipse illi loqueretur ad populum: videtur enim tamquam diffidenti non dedisse plenissimam facultatem, quam daturus erat; et per duos agi voluisse, quod et per unum posset, si credidisset. Verumtamen eadem verba omnia diligentius considerata, non significant iratum Dominum pro vindicta dedisse Aaron. Sic enim dicit: Nonne ecce Aaron frater tuus Levites? scio quia loquens loquetur ipse. Quibus verbis ostenditur Deus increpasse potius eum, qui timeret ire quod ipse esset minus idoneus, cum haberet fratrem per quem posset ad populum loqui quod vellet; quoniam erat ipse gracilis vocis, et linguae tardioris: quamquam de Deo totum sperare deberet. Deinde eadem ipsa quae paulo ante promiserat, et posteaquam iratus est, dicit. Dixerat enim: Aperiam os tuum, et instruam te; nunc autem dicit: Aperiam os tuum et os eius, et instruam vos quae faciatis; sed quoniam addidit: Et loquetur ipse tibi ad populum, videtur oris apertio praestita, propter quod dicit Moyses linguae se esse tardioris. De vocis autem gracilitate nihil ei praestare Dominus voluit, sed propter hoc adiutorium fratris adiunxit, qui posset ea uti voce, quae populo docendo sufficeret. Quod ergo ait: Et dabis verba mea in os eius, ostendit quod ea loquenda esset daturus: nam si tantummodo audienda, sicut populo, in aures diceret. Deinde quod paulo post ait: Et loquetur ipse tibi ad populum, et ipse erit tuum os, et hic subauditur, ad populum. Et cum dicit: Tibi loquetur ad populum; satis indicat in Moysen principatum, in Aaron ministerium. Deinde quod ait: Tu autem illi eris quae ad Deum, magnum hic fortassis perscrutandum est sacramentum, cuius figuram gerat, veluti medius Moyses inter Deum et Aaron, et medius Aaron inter Moysen et populum.

 

Utrum volebat angelus occidere Moysen.

 

  1. (4, 24-26) In eo quod scriptum est: Et factum est, in via ad refectionem obviavit ei angelus, et quaerebat eum occidere: et assumpto Sepphora calculo, circumcidit praeputium filii sui; et procidit ad pedes eius, et dixit: Stetit sanguis circumcisionis infantis mei. Et recessit ab eo; propter quod dixit: Desiit sanguis circumcisionis; primum quaeritur, quem volebat angelus occidere, utrum Moysen, quia dictum est, occurrit ei angelus, et quaerebat eum occidere. Nam cui putabitur occurrisse, nisi illi qui universo suorum comitatui praefuit, et a quo caeteri ducebantur? An puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subvenit; ut ob hoc intellegatur occidere voluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque ita sancire praeceptum circumcisionis, severitate vindictae? Quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit, quaerebat eum occidere; quia ignoratur quem, nisi ex consequentibus reperiatur: mira sane locutione et inusitata, ut prius diceret, occurrit ei, et quaerebat eum occidere, de quo nihil antea dixerat. Sed talis est in Psalmo: Fundamenta eius in montibus sanctis; diligit Dominus portas Sion 10. Inde enim Psalmus incipit, nec aliquid de illo vel de illa dixerat, cuius fundamenta intellegi voluit, dicens: Fundamenta eius in montibus sanctis. Sed quia sequitur, diligit Dominus portas Sion; ergo fundamenta vel Domini vel Sion, et ad faciliorem sensum magis Sion, ut fundamenta civitatis accipiantur. Sed quia in hoc pronomine, quod est, eius, genus ambiguum est (omnis enim generis est hoc pronomen, id est et masculini, et feminini, et neutri), in graeco autem in feminino genere dicatur , masculino et neutro , et habet codex graecus, ; cogit intellegere non fundamenta Sion, sed fundamenta Domini, id est, quae constituit Dominus, de quo dictum est: Aedificans Ierusalem Dominus 11. Nec Sion tamen, nec Dominum antea nominaverat, cum diceret: Fundamenta eius in montibus sanctis: sic et hic nondum nominato infante dictum est, occurrit ei, et quaerebat eum occidere; ut de quo dixerit, in consequentibus agnoscamus. Quamquam etsi de Moyse accipere quisquam voluerit, non est magnopere resistendum. Illud potius quod sequitur, si fieri potest, intellegatur, quid sibi velit ideo recessisse angelum ab interfectione cuiuslibet eorum, quia dixit mulier: Stetit sanguis circumcisionis infantis. Non enim ait: Recessit ab eo, propter quod circumcidit infantem: sed quia stetit sanguis circumcisionis; non quia cucurrit, sed quia stetit: magno, nisi fallor, sacramento.

 

Moyses uxorem et infantes imposuit vehiculis.

 

  1. (4, 20) Quod superius dictum est, quod Moyses uxorem et infantes suos imposuit vehiculis, ut cum eis in Aegyptum pergeret, postea vero Iothor socer eius illi cum eis occurrit, posteaquam eduxit populum ex Aegypto 12; quaeri potest quomodo utrumque sit verum. Sed intellegendum est, post illam, quae ab angelo futura erat, interfectionem Moysi vel infantis, reversam fuisse cum parvulis. Nam quidam putaverunt propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum ministerii, quod divinitus impositum Moyses gerebat, femineus sexus comitaretur.

 

Quod mandavit Deus eiecturum se populum de Aegypto.

 

  1. (5, 1-3) Quaeritur quomodo populo dicatur, quod mandavit Deus eiecturum se eos de Aegypto in terram Chanaan; Pharaoni autem dicatur, quod trium dierum iter exire vellent in desertum immolare Deo suo ex mandato eius. Sed intellegendum est, quamvis Deus sciret quid esset facturus, quoniam praesciebat non consensurum Pharaonem ad populum dimittendum, illud primo dictum esse, quod etiam primitus fieret, si ille dimitteret. Ut enim sic fierent omnia quemadmodum consequens Scriptura testatur, Pharaonis contumacia meruit et suorum. Neque enim mendaciter Deus iubet quod scit non facturum cui iubetur, ut iustum iudicium consequatur.

 

De eo quod dicit Moyses ad Dominum.

 

  1. (5, 22-23) Verba quae dicit Moyses ad Dominum: Quare afflixisti populum hunc? et utquid me misisti? Ex quo enim intravi ad Pharaonem loqui in tuo nomine, in hunc populum; et non liberasti populum tuum; non contumaciae verba sunt vel indignationis, sed inquisitionis et orationis: quod ex his apparet, quae illi Dominus respondit. Non enim arguit infidelitatem eius, sed quid sit facturus aperuit.

 

De origine Moysi.

 

  1. (6, 14-28) Sacramenti locum esse dubium non est, quod Scriptura volens originem Moysi demonstrare, quoniam eius actio iam expetebat, a primogenito Iacob, id est Ruben, progenies coepit, inde ad Simeon, inde ad Levi; ultra progressa non est, quoniam ex Levi Moyses. Hi autem commemorantur, qui iam commemorati fuerant in illis septuaginta quinque, in quibus Israel intravit in Aegyptum: non enim primam neque secundam, sed tertiam tribum, id est Leviticam Deus esse voluit sacerdotalem.

 

Quomodo Moyses se excusavit, quod gracili voce esset.

 

  1. (6, 30) Quod Moyses dicit: Ecce ego gracili voce sum, et quomodo exaudiet me Pharao? non videtur tantum propter magnitudinem populi excusare de vocis gracilitate, verum etiam propter unum hominem. Mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab uno homine posset audiri: an forte regius fastus non eos permittebat de proximo loqui? Dicitur autem illi: Ecce dedi te deum Pharaoni, et Aaron frater tuus erit tuus propheta 13.

 

Quare Scriptura loquitur de Moyse dum ad populum mitteretur.

 

  1. (7, 1) Notandum quod cum ad populum mitteretur, non ei dictum est: Ecce dedi te deum populo, et frater tuus erit tuus propheta; sed frater tuus, inquit, loquetur tibi ad populum. Dictum etiam est: Erit os tuum, et tu illi quae ad Deum 14: non dictum est: Tu illi deus. Pharaoni autem dicitur Moyses datus deus, et secundum analogiam propheta Moysi Aaron, sed ad Pharaonem. Hic insinuatur nobis, ea loqui prophetas Dei quae audiunt ab eo, nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus, qui Deum vel non possunt vel non merentur audire.

 

An necessaria fuerit obduratio cordis Pharaonis.

 

  1. (7, 3) Assidue Deus dicit: Indurabo cor Pharaonis: et velut causam infert cur hoc faciat: Indurabo, inquit, cor Pharaonis, et implebo signa mea et portenta mea in Aegypto; tamquam necessaria fuerit obduratio cordis Pharaonis, ut signa Dei multiplicarentur vel implerentur in Aegypto. Utitur ergo Deus bene cordibus malis, ad id quod vult ostendere bonis, vel quod facturus est bonis. Et quamvis uniuscuiusque cordis in malitia qualitas, id est, quale cor habeat ad malum, suo fiat vitio, quod inolevit ex arbitrio voluntatis; ea tamen qualitate mala ut huc vel illuc moveatur, cum sive huc sive illuc male moveatur, causis fit quibus animus propellitur: quae causae ut existant vel non existant, non est in hominis potestate; sed veniunt ex occulta providentia, iustissima plane et sapientissima, universum quod creavit disponentis et administrantis Dei. Ut ergo tale cor haberet Pharao, quod patientia Dei non moveretur ad pietatem, sed potius ad impietatem, vitii proprii fuit: quod vero ea facta sunt, quibus cor suo vitio tam malignum resisteret iussionibus Dei (hoc est enim quod dicitur induratum, quia non flexibiliter consentiebat, sed inflexibiliter resistebat), dispensationis fuit divinae, qua tali cordi non solum non iniusta, sed evidenter iusta poena parabatur, qua timentes Deum corrigerentur. Proposito quippe lucro, verbi gratia, propter quod homicidium committatur, aliter avarus, aliter pecuniae contemptor movetur; ille scilicet ad facinus perpetrandum, ille ad cavendum: ipsius tamen lucri propositio in alicuius illorum non fuit potestate. Ita causae veniunt hominibus malis, quae non sunt quidem in eorum potestate, sed hoc de illis faciunt, quales eos invenerint iam factos propriis vitiis ex praeterita voluntate. Videndum sane est, utrum etiam sic accipi possit: Ego indurabo, tamquam diceret: Quam durum sit demonstrabo.

 

Cur Aaron sumere iubetur virgam.

 

  1. (7, 9) Si loquetur vobis Pharao dicens: Date nobis signum aut portentum: et dices Aaron fratri tuo: Sume virgam, et proiice illam palam Pharaone et palam servis eius; et erit draco. Hic certe non ministerio vocis opus erat, cui videbatur velut ex necessitate datus Aaron propter gracilitatem vocis Moysi; sed virga erat proiicienda ut draco fieret: cur hoc ergo Moyses ipse non fecit, nisi quia ista mediatio ipsius Aaron inter Moysen et Pharaonem alicuius magnae rei figuram gerit?

 

Quomodo Aaron eam virgam suam ibidem appellet.

 

  1. (7, 10) Etiam hoc notandum, quod cum id signum palam Pharaone fieret, scriptum est: Et proiecit Aaron virgam suam: cum forte si dixisset: Proiecit virgam, nulla esset quaestio; quod vero addidit, suam, cum eam Moyses dederit, non frustra forsitan dictum est. An erat utrique illa virga communis, ut cuiuslibet eorum diceretur, verum diceretur?

 

De verbis: Et absorbuit virga Aaron virgas illorum.

 

  1. (7, 12) Et absorbuit virga Aaron virgas illorum. Si dictum esset: Absorbuit draco Aaron virgas illorum, intellegeretur verus draco Aaron phantastica illa figmenta non absorbuisse, sed virgas. Hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod esse videbantur et non erant. Sed quoniam dixit: Absorbuit virga Aaron virgas illorum; draco utique potuit virgas absorbere, non virga. Sed eo nomine appellata res est unde versa est, non in quod versa est, quia in id etiam reversa est: et ideo hoc vocari debebat quod principaliter erat. Quid ergo dicendum est de virgis magorum? utrum et ipsae veri dracones factae fuerant, sed ea ratione virgae appellatae sunt, qua et virga Aaron? an potius videbantur esse quod non erant, ludificatione venefica? Cur ergo ex utraque parte et virgae dicuntur et dracones, ut de figmentis illis nihil differat loquendi modus? Sed demonstrare difficile est quomodo etiam si veri dracones facti sunt ex virgis magorum, non fuerint tamen creatores draconum, nec magi, nec angeli mali quibus ministris illa operabantur. Insunt enim corporeis rebus per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, quibus cum data fuerit opportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus. Et sic non dicuntur angeli, qui ista faciunt, animalium creatores; sicut nec agricolae segetum vel arborum vel quorumque in terra gignentium creatores dicendi sunt, quamvis noverint praebere quasdam visibiles opportunitates et causas, ut illa nascantur. Quod autem isti faciunt visibiliter, hoc angeli invisibiliter; Deus vero solus unus creator est, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus insevit. Res breviter dicta est, quae si exemplis et copiosa disputatione explicetur, ut facilius intellegatur, longo sermone opus est, a quo se ratio nostrae festinationis excusat.

 

Numquid ideo obduratum dicitur cor Pharaonis.

 

  1. (7, 22) Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum veneficiis suis: et induratum est cor Pharaonis, et non exaudivit eos, sicut dixit Dominus. Cum haec dicuntur, videtur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia et incantatores Aegyptiorum similia fecerunt: sed consequentia docebunt quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt.

 

Unde incantatores dicantur ranas eduxisse.

 

  1. (8, 7) Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum veneficiis suis; et eduxerunt ranas super terram Aegypti. Quaeritur unde, si iam ubique factum erat. Sed similis quaestio est, unde et aquam in sanguinem verterint, si tota aqua Aegypti in sanguinem conversa iam fuerat. Proinde intellegendum est regionem, ubi filii Israel habitabant, plagis talibus non fuisse percussam: et inde potuerunt incantatores vel aquam haurire, quam in sanguinem verterent, vel aliquas ranas educere ad solam demonstrationem magicae potentiae. Quamquam potuerunt etiam, posteaquam illa compressa sunt, facere: sed Scriptura cito narrando coniunxit quod etiam postea fieri potuit.

 

Causae obdurationis cordis Pharaonis.

 

  1. (8, 15) Et vidit Pharao quoniam facta est refrigeratio, et ingravatum est cor eius, et non exaudivit eos, sicut dixerat Dominus. Hic apparet non illas tantum fuisse causas obdurationis cordis Pharaonis, quod incantatores eius similia faciebant; verum etiam ipsam Dei patientiam, qua parcebat. Patientia Dei secundum corda hominum, quibusdam utilis ad poenitendum, quibusdam inutilis ad resistendum Deo et in malo perseverandum: non tamen per se ipsa inutilis est, sed secundum cor malum, sicut iam diximus. Hoc et Apostolus dicit: Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam cordis tui et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in diem irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius 15. Nam et alibi cum diceret: Christi bonus odor sumus in omni loco; etiam illud adiunxit: Et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt 16. Non dixit Christi bonum se odorem esse iis qui salvi fiunt, malum autem iis qui pereunt; sed tantum bonum odorem se dixit. Illi vero tales sunt, ut et bono odore pereant secundum sui cordis, ut saepe dictum est, qualitatem, quae mutanda est bona voluntate in Dei gratia, ut incipiant ei prodesse iudicia Dei, quae malis cordibus nocent. Unde ille mutato in melius corde cantabat: Vivet anima mea, et laudabit te; et iudicia tua adiuvabunt me 17. Non dixit: Munera tua, vel, praemia tua; sed, iudicia tua. Multum est autem ut sincera fiducia dici possit: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Et ne sibi aliquid ex suis viribus tribuisse videretur, continuo addidit: Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua 18. Factam erga se commemorat misericordiam, ut complacere possit in veritate; quoniam universae viae Domini misericordia et veritas 19.

 

De eo quod dixerunt magi ad Pharaonem: Digitus Dei est hoc.

 

  1. (8, 19) Quod dixerunt magi ad Pharaonem: Digitus Dei est hoc, quoniam non potuerunt educere scyniphes; senserunt profecto, cum artium suarum nefariarum scirent potentiam, non talibus artibus, velut potentior in eis esset Moyses, suos conatus fuisse frustratos, ut non possent educere scyniphes, sed digito Dei, qui utique operabatur per Moysen. Digitus autem Dei, sicut Evangelium manifestissime loquitur, Spiritus Sanctus intellegitur. Namque uno evangelista ita narrante verba Domini, ut diceret: Si ego in digito Dei eicio daemonia 20; alius evangelista idipsum narrans exponere voluit quid sit digitus Dei, et ait: Si ego in Spiritu Dei eicio daemonia 21. Cum itaque magi faterentur, quorum Pharao potentia praefidebat, digitum Dei esse in Moyse, in quo superabantur, et eorum veneficia frustrabantur; tamen induratum est cor Pharaonis nunc mirabili omnino duritia. Cur autem in tertia ista plaga magi defecerint (nam plagae coeperunt ex quo aqua in sanguinem versa est), et sentire et explicare difficile est. Poterant enim et in primo signo deficere, ubi in serpentem virga conversa est; et in prima plaga, ubi aqua in sanguinem commutata est; et in secunda de ranis, si hoc voluisset digitus Dei, id est Spiritus Dei. Quis enim dementissimus dixerit digitum Dei in hoc signo potuisse conatus magorum impedire, et in superioribus nequivisse? Omnino ergo certa causa est quare illa facere huc usque permissi sunt. Commendatur enim fortasse Trinitas, et quod verum est, summi philosophi gentium, quantum in eorum litteris indagatur, sine Spiritu Sancto philosophati sunt, quamvis de Patre et Filio non tacuerint, quod etiam Didymus in libro suo meminit, quem scripsit de Spiritu Sancto.

 

Quid de terrae in qua Israelitae et in qua Aegyptii habitabant segregatione sentiendum sit.

 

  1. (8, 21-23) Ecce ego mitto in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas cynomyiam, et implebuntur domus Aegyptiorum cynomyia; ut scias quoniam ego sum Dominus Deus omnis terrae: et dabo intervallum inter populum meum et inter populum tuum. Quod hic Scriptura aperuit, ne ubique diceret, intellegere debemus et in posterioribus et in prioribus signis factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei, nullis plagis talibus vexaretur. Opportunum autem fuit ut ibi hoc aperte poneretur, unde iam incipiunt signa quibus magi similia nec conati sunt facere: procul dubio enim quia ubique fuerant scyniphes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen, ibi conati sunt magi similiter facere, et minime potuerunt. Quo usque ergo deficerent, nihil de illius terrae segregatione dictum est; sed ex quo coeperunt ea fieri, ubi iam illi similia facere nec conari auderent.

 

Utrum dicendum sit ut latini an ut graecus habet.

 

  1. (8, 25) Quod latini habent: Euntes immolate Domino Deo vestro in terra, graecus habet: Venientes immolate Domino Deo vestro in terra. Nolebat enim eos ire quo dicebant, sed ut illic in Aegypto immolarent, volebat. Hoc ostendunt verba Moysi quae sequuntur 22, ubi dicit non posse fieri propter abominationes Aegyptiorum.

 

De eo quod ait Moyses: Non potest fieri sic.

 

  1. (8, 26) Quod ait Moyses: Non potest fieri sic: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: id est, haec immolaturi sumus quae abominantur Aegyptii, et propterea in Aegypto non possumus: hoc manifestant verba quae adiungit et dicit: Si enim immolaverimus abominationes Aegyptiorum palam ipsis, lapidabimur. Hoc non intellegentes quidam interpretes nostri, sic interpretati sunt, ut dicerent: Non potest fieri sic: numquid abominationes Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro? Cum magis hoc Scriptura dixerit, quia Aegyptiorum abominationes immolaturi sunt. Alii vero latini sic habent: Non potest fieri sic, quoniam abominationes Aegyptiorum non immolabimus Domino Deo nostro. Contrarium sensum facit addita particula negativa, cum Moyses dixerit: Non potest fieri sic: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: et ideo in eremum dicebant se ire velle, ubi Aegyptii non viderent abominationes suas. Hoc autem intellegendum est mystice significari, quod etiam de pastoribus diximus, qui erant Aegyptiis abominabiles 23; et ideo separatam terram Israelitae acceperunt, cum venerunt in Aegyptum. Sic enim et sacrificia Israelitarum abominationes sunt Aegyptiis, sicut iniquis vita iustorum.

 

A voluntate hominis est origo vitiorum.

 

  1. (8, 32) Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone: Et ingravavit Pharao cor suum etiam in hoc tempore, et noluit dimittere populum. Certe nunc non dictum est: Ingravatum est cor Pharaonis; sed, ingravavit Pharao cor suum. Sic utique in omnibus plagis. A voluntate quippe hominis est origo vitiorum: moventur autem causis corda hominum, talia sic, talia vero sic, etiam non diversis causis saepe diverso modo, secundum proprias qualitates, quae ex voluntatibus veniunt.

 

Quomodo ingravatum est cor Pharaonis ex contrariis causis.

 

  1. (9, 7) Videns autem Pharao quia non est mortuum de pecoribus filiorum Israel ullum, ingravatum est cor Pharaonis. Quomodo ex contrariis causis facta est haec ingravatio cordis Pharaonis? Si enim et pecora Israelitarum morerentur, tunc videretur causa competens qua cor eius ingravaretur ad contemnendum Deum, tamquam si et magi eius pecora Israelitarum fecissent mori: nunc vero unde debuit ad timendum vel credendum moveri, videns nullum pecus mortuum ex pecoribus Hebraeorum, hinc ingravatum est; id est, illa ingravatio etiam huc usque progressa est.

 

De eo quod dicit Deus ad Aaron et Moysen.

 

  1. (9, 8-9) Quid est quod dicit Deus ad Aaron et Moysen: Sumite vobis plenas manus favillae de fornace, et aspergat Moyses in coelum coram Pharaone et coram servis eius, et fiat pulvis in universa terra Aegypti? Signa enim superiora, virga fiebant, quam non Moyses, sed Aaron vel extendebat super aquam, vel ea terram percutiebat: nunc vero interpositis duobus signis de cynomyia et pecorum mortibus, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operati sunt, dicitur ut Moyses favillam spargat in coelum de fornace, et hanc ambo sumere iubentur, sed ille spargere non in terram, sed in coelum: tamquam Aaron qui datus erat ad populum, terram percutere deberet, vel in terram sive in aquam manum extendere; Moyses vero, de quo dictum est: Erit tibi quae ad Deum 24, in coelum iubetur favillam spargere. Quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec Aaron manu aliquid operantur? Quid sibi vult ista diversitas? Neque enim nihil.

 

Quid momenti habeant illa verba quorum sententiam etiam Apostolus habet.

 

  1. (9, 16) Et propter hoc ipsum conservatus es, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Haec Scripturae verba et Apostolus posuit, cum in eodem loco perdifficili versaretur. Ibi autem et hoc ait: Si autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae: parcendo utique iis quos malos futuros esse praescierat; quae vasa dicit perfecta in perditionem. Et ut notas, inquit, faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae 25. Unde vasorum misericordiae vox est in Psalmis: Deus meus, misericordia eius praeveniet me; Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis 26. Novit ergo Deus bene uti malis, in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter quousque scit oportere; non inaniter, sed utens eis ad admonitionem vel exercitationem bonorum. Ecce enim ut annuntiaretur nomen Dei in universa terra, vasis misericordiae utique prodest. Ad eorum itaque utilitatem Pharao servatus est, sicut et Scriptura testatur, et exitus docet.

 

Deus Pharaoni se facturum magnam grandinem minatur.

 

  1. (9, 19) Quid est quod mandavit Deus Pharaoni, cum se facturum magnam grandinem minaretur, ut festinet congregare pecora sua, et quaecumque illi essent in campo, ne grandine intereant? Hoc enim non tam indignanter quam misericorditer videtur admonere. Sed hoc non facit quaestionem, quando Deus etiam irascens temperat poenam. Illud est quod merito movet, quibus nunc pecoribus consulatur, si omnia mortua fuerant plaga superiore, ubi scriptum est quod discrevit Deus inter pecora Hebraeorum et Aegyptiorum, ita ut illinc nullum moreretur, omnia vero Aegyptiorum pecora morerentur 27. An eo solvitur quaestio, quod praedixerat ea moritura quae in campo fuissent 28, ut haec accipiantur omnia; intellegantur autem evasisse quae in domibus erant, quae potuerunt etiam a dubitantibus colligi, et in domo teneri, ne forte verum esset quod Moyses Dominum facturum esse praedixerat: et ex his esse in campis iterum poterant, quae modo admonet congregari in domos, ne grandine pereant; maxime, quia sequitur Scriptura et dicit: Qui timuit verbum Domini servorum Pharaonis, congregavit pecora sua in domos: qui autem non intendit mente in verbum Domini, dimisit pecora sua in campo 29? Hoc ergo fieri potuit, quando etiam mortem pecorum minatus est Deus, quamvis id Scriptura tacuerit.

 

Moyses iubetur extendere manum in caelum non in terram.

 

  1. (9, 22) Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in coelum, et erit grando in omni terra Aegypti. Ecce iterum Moyses non in terram, sed in coelum manum iubetur extendere, sicut superius de favilla.

 

Pharao nondum timet Dominum.

 

  1. (9, 27. 30) Cum fragore coeli, qui vehemens erat in grandine, Pharao territus rogaret Moysen ut oraret pro illo, confitens iniquitatem suam et populi sui, Moyses ei dixit: Et tu et servi tui scio quod nondum timetis Dominum. Qualem timorem quaerebat, cui timor iste nondum erat Domini timor? Facile est enim poenam timere, sed non hoc est Deum timere, illo scilicet timore pietatis, quem commemorat Iacob, ubi dicit: Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac esset mihi, nunc me inanem dimisisses 30.

 

Numquid Deus opus habeat cuiusquam malitia.

 

  1. (10, 1) Dixit Dominus ad Moysen: Intra ad Pharaonem: ego enim gravavi cor eius et servorum eius, ut ordine superveniant signa mea haec super eos. Ita dicit: Ego enim gravavi cor eius ut ordine superveniant signa mea haec super eos, tamquam opus habeat Deus cuiusquam malitia. Sed sic intellegendum est, ac si diceret: Ego enim patiens fui super eum et servos eius, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos. Quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, ideo pro eo quod est: Patiens in eum fui, dicitur, gravavi cor eius.

 

 

Etiam post locustarum ablationem induratum cor Pharaonis.

 

  1. (10, 19-20) Et non est relicta locusta una in omni terra Aegypti: et induravit Dominus cor Pharaonis. Beneficium certe Dei commemoravit Scriptura, quod abstulit locustas; et secuta, dixit indurasse Dominum cor Pharaonis, beneficio utique suo, et patientia sua, qua illa fiebat obstinatio, dum ei parceretur: sicut omnia mala corda hominum, patientia Dei male utendo durescunt.

 

Tertio Moyses extendit manum.

 

  1. (10, 21. 12) Tertio dicitur ad Moysen: Extende manum tuam in coelum, ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad fratrem eius Aaron, ut extenderet manum in coelum. Quod ergo dictum est ad Moysen: Extende manum tuam super terram Aegypti, et ascendat locusta super terram, credo id significatum, etiam minus posse qui plus potest; non autem continuo cui minora conceduntur, posse maiora.

 

An in exemplum sumi possit furtum quod Deus mandavit filiis Israel.

 

  1. (11, 2) Deus ad Moysen: Loquere ergo secreto in aures populi, et petat unusquisque a proximo, et mulier a proxima, vasa aurea et argentea et vestem. Non hinc quisque sumendum exemplum putare debet ad exspoliandum isto modo proximum. Hoc enim Deus iussit, qui noverat quid quemque pati oporteret: nec Israelitae furtum fecerunt, sed Deo iubenti ministerium praebuerunt. Quemadmodum cum minister iudicis occidit eum quem iudex iussit occidi, profecto si id sponte faciat, homicida est, etiamsi eum occidat, quem scit occidi a iudice debuisse. Est etiam ista nonnulla quaestio, si seorsum habitabant Hebraei in terra Gessen, ubi nec plagae fiebant quibus regnum Pharaonis affligebatur, quomodo petit quisque a proximo vel a proxima, aurum, argentum, et vestem; praesertim quia ubi primum hoc mandatur per Moysen, sic positum est, et mulier a vicina sua et concellaria, vel concellanea (si ita dicendum est), vel cohabitatrice sua 31. Unde intellegendum est, etiam in terra Gessen non solos Hebraeos habitasse, sed eis aliquos Aegyptios in illa terra cohabitatores fuisse, ad quos potuerunt merito Hebraeorum etiam illa divina beneficia pervenire, ut hinc eos et diligerent iidem Aegyptii cohabitatores, et quod petebant facile commodarent: nec tamen Deus iudicavit ita illos alienos fuisse ab iniuriis et contritionibus quas populus Dei pertulit, ut nec isto damno ferirentur, qui plagis illis propter quod terrae illi parcebatur, percussi non erant.

 

Numquid opus fuerat Deo inoboedientia Pharaonis ad multiplicanda signa sua.

 

  1. (11, 9) Dixit autem Dominus ad Moysen: Non exaudiet vos Pharao, ut multiplicem signa mea et portenta mea in terra Aegypti: tamquam opus fuerit eius inobedientia, ut signa illa multiplicarentur, quae utiliter fiebant ad terrendum populum Dei, atque ipsa discretione ad pietatem informandum. Sed hoc Dei fuit, malitia cordis illius bene utentis; non Pharaonis, Dei patientia male abutentis.

 

Id, quod superaverit, igni comburendum Dominus innuit.

 

  1. (12, 10. 46) Quae autem superaverint ab eo in mane, igne concremabitis. Quaeri potest, quomodo aliquid superabit, cum hoc praemoniti fuerint, ut si domus non habuerit consumendo pecori idoneam multitudinem, vicini assumantur 32. Sed intellegitur quoniam dictum est: Os non conteretis ab eo, remansura utique fuisse ossa, quae igne cremarentur.

 

Quomodo dicatur agnus masculus, cum omnis agnus masculus sit.

 

  1. (12, 5) Agnus perfectus, masculus, anniculus erit vobis. Movere potest ista locutio, quasi agnus possit esse non masculus, nescientem qua necessitate ita sit translatum. Ovis enim transferri debuit, quia graecus habet; sed in graeca lingua generis neutri est, et potuerunt quae sequuntur omnia convenire, tamquam si diceret: Pecus perfectum, masculum, anniculum erit vobis. Potuit enim latine dici, masculum pecus, quomodo dicuntur mascula thura, genere neutro: ovis autem masculus dici non posset, quia feminini generis est ovis. Item ovis mascula si diceretur, esset absurdius. Pecus vero si poneretur, etiam aliud intellegeretur; nec servaretur sacramentum, quod cum Scriptura de ove loquatur, post dicit, ab agnis et haedis accipietis illud. Qua in re Christus significari merito accipitur. Quid enim opus erat ovem vel agnum ab agnis et haedis accipiendum moneri, nisi ille figuraretur, cuius caro non solum ex iustis, verum etiam ex peccatoribus propagata est? Quamquam conentur Iudaei etiam haedum intellegere accipiendum ad celebrandum Pascha, et hoc esse dictum putant, ab agnis et haedis accipere, tamquam diceret, vel ab agnis agnum, vel ab haedis haedum, si illud desit, sumi oportere: apparet tamen in Christo rebus impletis quid illo praecepto fuerit figuratum.

 

Quomodo dicatur diem aeternum, cum nullus aeternus sit.

 

  1. (12, 14) Quod scriptum est: Et facietis diem hunc in progenies vestras legitimum aeternum vel aeternalem, quod graece dicitur , non sic accipiendum est, tamquam possit istorum praetereuntium dies esse ullus aeternus; sed illud aeternum est, quod iste significat dies: velut cum dicimus ipsum Deum aeternum, non utique istas duas syllabas aeternas dicimus, sed quod significant. Quamquam diligenter scrutandum sit quomodo appellare Scriptura soleat aeternum, ne forte ita dixerit solemniter aeternum, quem nefas habeant praetermittere, aut sua sponte mutare. Aliud est enim quod praecipitur quousque fiat, sicut praeceptum est ut septies muros Iericho circumiret arca 33: aliud, cum praecipitur sic observari aliquid, ut nullus terminus praefiniatur observationis, sive quotidie, sive per menses, sive per annos solemniter, sive per multorum vel aliquorum annorum certa intervalla. Aut ergo sic appellavit aeternum, quod non sua sponte audeant desinere celebrare; aut, sicut dixi, ut non ipsa signa rerum, sed res quae iis significantur aeternae intellegantur.

 

Si soli primogeniti perimebantur.

 

  1. (12, 30) Et factus est clamor magnus in terra Aegypti. Non enim erat domus in qua non erat in ea mortuus. Nonne potuit esse aliqua domus quae primogenitum non haberet? Cum ergo primogeniti tantummodo morerentur, quomodo nulla erat quae non haberet mortuum? An et hoc divinitus praescientia Dei fuerat procuratum, ut in omnibus omnino essent domibus primogeniti, in quibus percuterentur Aegyptii? Ab hac sane plaga non putandi sunt immunes fuisse Aegyptii qui habitabant in terra Gessen; hominum quippe erat, vel animalium, non terrae: id est, homines et animalia primogenita moriebantur occulto et angelico percussu, non aliquid in terra vel in coelo factum erat, sicut rana, vel locusta, vel tenebrae, unde qui habitabant, affligerentur. A talibus enim plagis cum terra Gessen fuisset aliena, procul dubio perveniebat beneficium ad eos Aegyptios qui in eadem terra cum Hebraeis morabantur: hac vero primogeniti eorum omnes percussi sunt.

 

Quomodo post tantum luctum Aegyptii vasa aurea et argentea accomodarunt Haebreis.

 

  1. (12, 35-36) Filii autem Israel fecerunt sicuti praeceperat illis Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa aurea et argentea et vestem; et Dominus dedit gratiam populo suo coram Aegyptiis, et commodaverunt illis, et praedati sunt Aegyptios. Iam hoc factum fuerat ante mortes primogenitorum Aegyptiorum; sed nunc per recapitulationem repetitur. Nam narratum est quando factum est. Modo enim fieri quomodo posset, ut in tanto luctu ex mortibus suorum accommodarent ista filiis Israel? Nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Aegyptios qui cum Hebraeis inhabitabant terram Gessen.

 

Quaeritur quem sanguinem dicat Scriptura iuxta ostium.

 

  1. (12, 22) Quid est quod ait: Accipietis autem fasciculum hyssopi, et tingentes ex sanguine qui est iuxta ostium, linietis super limen et super ambos postes? Quaeritur enim quem sanguinem dicat iuxta ostium, cum illius agni utique velit intellegi sanguinem, cuius immolatione fit Pascha. An eo modo consequenter praecipit, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus iuxta ostium occidatur? An, quod est credibilius, ideo dixit ex sanguine qui est iuxta ostium, quia utique ille qui liniturus est super limen et postes, vas ipsum in quo sanguinem excepit, iuxta ostium positurus est, ut ad manum habeat quando tingit?

 

Quomodo ad tantum numerum pervenire poterant Hebraei in Aegypto.

 

  1. 1. (12, 37. 40) Sustulerunt autem filii Israel de Ramesse in Socchoth, in sexcenta millia peditum viri, praeter instructum, vel censum; si isto modo potest recte interpretari quod graecus ait , quo verbo non solum mobilia, verum etiam moventia significari indicat Scriptura, ubi Iudas loquens ad patrem suum dicit: Mitte puerum mecum, et surgentes ibimus ut vivamus, et non moriamur et nos, et tu, et substantia nostra 34. Ibi enim graecus habet, ubi substantiam latinus interpretatus est; quod aliquando censum interpretantur nostri: sicut nunc instructum dicere voluimus, dum tamen eo nomine et homines et iumenta vel omnia pecora intellegantur. Ubi etiam utrum et uxores possint intellegi, nescio. Sexcenta tamen millia peditum cum Scriptura commemoret, addens et dicens: Excepto instructu, vel censu, vel substantia, vel si quo alio verbo melius interpretatur , manifestum est et homines significatos, sive in servis, sive in mulieribus, sive in his aetatibus quae militiae non essent idoneae, ut sexcenta millia peditum in eis solis intellegamus, qui possent militari agmine armari.

 

  1. 2. Quaeri autem solet utrum ad tantum numerum Hebraei pervenire potuerint per eos annos in Aegypto, quos ostendere consideratus in Scripturis numerus potest: qui primum anni quot fuerint non parva quaestio est. Dicit enim Deus ad Abraham cum factum esset illud sacrificium de vacca trima, et capra, et ariete, et turture, et columba 35, antequam non solum Isaac, sed nec Ismael quidem natus esset: Sciendo scias, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria; et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentis annis 36. Si ergo quadringentos annos sic acceperimus, ut in servitute sub Aegyptiis intellegantur, non parvum spatium temporis fuit, quo ita populus multiplicaretur. Sed tot annos non fuisse, apertissimo indicio Scriptura testatur.

 

  1. 3. Quidam enim putant quadringentos triginta annos accipi debere, ex quo Iacob intravit in Aegyptum, donec inde populus per Moysen liberatus est, quoniam in Exodo scriptum est: Incolatus autem filiorum Israel, quem incoluerunt in terra Aegypti et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, anni quadringenti triginta 37. Servitutis autem eorum volunt esse annos quadringentos; propterea quod scriptum est in Genesi: Sciendo scias, quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua; et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentis annis. Sed quoniam servitutis anni post mortem Ioseph computantur (illo enim vivo, non solum ibi non servierunt, verum etiam regnaverunt), non est quemadmodum computentur quadringenti triginta in Aegypto. Ingressus est enim Iacob anno filii sui trigesimo et nono: quoniam triginta annorum erat Ioseph, cum apparuit in conspectu Pharaonis 38, et regnare coepit sub illo; transactis autem septem annis ubertatis, secundo anno famis ingressus est Iacob in Aegyptum cum aliis filiis suis 39; ac per hoc tunc agebat Ioseph triginta et novem annos, qui impletis vitae suae annis centum et decem, mortuus est 40: vixit ergo in Aegypto post ingressum ad se patris sui, septuaginta et unum annos; quos si detraxerimus a quadringentis triginta annis, remanebunt servitutis anni, id est post mortem Ioseph, non quadringenti, sed trecenti et quinquaginta novem anni. Quod si ex illo putabimus nos computare debere, ex quo Ioseph sub Pharaone regnare coepit, ut tunc quodammodo intellegatur intrasse Israel in Aegyptum, quando ibi filius eius tanta potestate sublimatus est 41, etiam sic trecenti quinquaginta erunt, quos Tychonius vult accipi quadringentos, ut a toto pars intellegatur, id est a toto centenario pars quinquagenaria, et probat hac loquendi regula solere uti Scripturam. Si autem, quod aliquanto probabilius dici potest, tunc habeamus intrasse Israel in Aegyptum, quando illic Ioseph esse venditus coepit, detracturi sumus adhuc annos tredecim, ut trecentos triginta septem annos pro quadringentis accipiamus. Sed cum Scriptura commemoret Caath filium Levi avum Moysi cum avo suo Iacob intrasse in Aegyptum 42; dicat autem eum vixisse annos centum triginta 43; filium vero eius patrem Moysi Ambram centum triginta septem; Moysen vero dicat octoginta annorum fuisse cum de Aegypto populum liberavit 44: etiam si tunc genuisset Caath patrem Moysi, quo anno mortuus est, ille quoque Ambram ultimo vitae suae anno genuisset Moysen; computati anni centum triginta et centum triginta septem et octoginta, trecentos et quadraginta septem annos faciunt, non quadringentos triginta. Quod si quis dicat extremo anno vitae Ioseph natum esse Caath filium Levi; septuaginta ferme anni possunt accedere illi summae, quia septuaginta unum annos vixit in Aegypto Ioseph post ingressum patris sui. Quapropter etiam sic septuaginta anni vitae Ioseph ab ingressu Iacob in Aegyptum usque ad nativitatem Caath, si tunc natus asseratur, et centum triginta anni ipsius Caath, et centum triginta septem filii eius Ambram patris Moysi, et octoginta ipsius Moysi, quadringentos decem et septem annos faciunt, non quadringentos triginta.

 

  1. 4. Proinde illa nimirum computatio, quam secutus est Eusebius in historia sua Chronica, perspicua veritate subnixa est. Ab illa enim promissione computat quadringentos triginta annos, qua vocavit Deus Abraham, ut exiret de terra sua in terram Chanaan: quia et Apostolus cum Abrahae laudaret et commendaret fidem, in ea promissione qua Christum vult intellegi prophetatum, id est qua promisit Deus Abrahae quod benedicerentur in eo omnes tribus terrae 45: Hoc autem dico, inquit, quia testamentum confirmatum a Deo, post quadringentos et triginta annos facta Lex non infirmat ad evacuandas promissiones 46. Ex illa ergo promissione qua vocatus est Abraham et credidit Deo, post quadringentos et triginta annos factam Legem dicit Apostolus, non ex tempore quo Iacob intravit in Aegyptum. Deinde etiam ipsa Scriptura Exodi satis hoc significavit: non enim dixit: Incolatus filiorum Israel, quem incoluerunt in terra Aegypto, anni quadringenti triginta; sed aperte dixit, quem incoluerunt in terra Aegypto et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum. Ac per hoc manifestum est computandum esse tempus etiam Patriarcharum Abrahae, Isaac, et Iacob, ex quo peregrinari coepit Abraham in terra Chanaan; id est ex illa promissione in qua eius fidem laudat Apostolus 47, usque ad illud tempus quo ingressus est Israel in Aegyptum. Toto quippe isto tempore peregrinati sunt patres in terra Chanaan, et deinde semen Israel in Aegypto; ac sic completi sunt quadringenti triginta anni a promissione usque ad exitum Israel ex Aegypto, quando facta est Lex in monte Sina, quae non infirmat testamentum ad evacuandas promissiones.

 

  1. 5. Septuagesimo ergo et quinto anno vitae suae Abraham, sicut Scriptura dicit, egressus est in terram Chanaan 48, et genuit Isaac cum esset annorum centum 49. Fiunt itaque anni viginti quinque ex promissione usque ad natum Isaac. His adduntur omnes anni vitae Isaac, id est centum octoginta 50, fiunt ducenti quinque: tunc erat Iacob annorum centum viginti; nati sunt enim sexagenario patri gemini, ipse et Esau 51: post decem autem annos intravit Iacob in Aegyptum, cum esset annorum centum triginta 52. Ioseph autem esset triginta novem. Fiunt proinde anni a promissione usque ad ingressum Iacob in Aegyptum, ducenti quindecim. Ioseph autem ab illo trigesimo et nono anno aetatis suae, in quo eum pater in Aegypto invenit, vixit septuaginta et unum annos; quia omnes aetatis eius anni centum decem fuerunt 53. Cum itaque ad ducentos quindecim annos accesserint septuaginta unus, fiunt anni ducenti octoginta sex. Restant centum quadraginta quatuor vel quinque, quibus intellegitur servisse in Aegypto populus Israel post mortem Ioseph. His annis quantum multiplicari potuerint, si fecunditas hominis consideretur, adiuvante illo qui eos voluit valde multiplicari, reperitur non esse mirum quod in sexcentis millibus peditum egressus est populus ex Aegypto, excepto caetero apparatu, ubi et servitia erant, et sexus muliebris et imbellis aetas.

 

  1. 6. Quod ergo dixit Deus ad Abraham: Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria; et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentos annos 54, non sic accipiendum est, tamquam in illa durissima servitute quadringentos annos Dei populus fuerit: sed quia scriptum est: In Isaac vocabitur tibi semen 55; ex anno nativitatis Isaac usque ad annum egressionis ex Aegypto computantur anni quadringenti quinque. Cum ergo de quadringentis triginta detraxeris viginti quinque qui sunt a promissione usque ad natum Isaac, non mirum est si quadringentos et quinque annos summa solida quadringentos voluit appellare Scriptura, quae solet tempora ita nuncupare, ut quod de summa perfectioris numeri paululum excrescit aut infra est, non computetur. Non itaque quod ait: In servitutem redigent eos, et nocebunt illis, ad quadringentos annos referendum est, tamquam per tot annos eos habuerint in servitute; sed referendi sunt quadringenti anni ad id quod dictum est: Peregrinum erit semen tuum in terra non propria: quia sive in terra Chanaan, sive in Aegypto, peregrinum erat illud semen, antequam haereditatem sumerent terram ex promissione Dei; quod factum est posteaquam ex Aegypto liberati sunt: ut hyperbaton hic intellegatur, et ordo verborum sit: Sciendo scias, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringentis annis; illud autem interpositum intellegatur: Et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis; ita ut ad quadringentos annos ista interpositio non pertineat. In extrema enim parte annorum summae huius, hoc est, post mortem Ioseph, factum est ut in Aegypto populus Dei duram perageret servitutem.

 

Signum de pascha praeceptum.

 

  1. (13, 9) Quid est quod ait, cum de Pascha praeciperet: Erit tibi in signo super manum tuam? an intellegitur super opera tua, id est, quod praeferre debeas operibus tuis? Pertinet enim Pascha propter occisionem ovis ad fidem Christi, et sanguinem quo redempti sumus. Haec autem fides operibus praeponenda est, ut sit quodammodo super manum, adversus illos qui in operibus Legis gloriabantur: de qua re Apostolus loquitur, et multum agit; qui fidem operibus sic vult anteponi, ut ex illa pendeant opera bona, atque ab ea praeveniantur, non ut ipsa velut meritis bonorum operum retribui videatur 56. Illa enim ad gratiam pertinet: si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia 57.

 

Omnia fieri debere, quae consilio recte fieri possunt.

 

  1. (13, 18) Cum autem dimisit Pharao populum, non deduxit eos Deus viam terrae Philistiim, quia prope erat. Dixit enim Deus: Nequando poeniteat populum cum viderit praelium, et revertatur in Aegyptum. Hic ostenditur omnia fieri debere, quae consilio recte fieri possunt, ad devitanda quae adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adiutor est.

 

Quinta autem progenie ascenderunt filii Israel de terra Aegypti.

 

  1. (13, 18) Quinta autem progenie ascenderunt filii Israel de terra Aegypti. Utrum progeniem in centum annis vult computari, et ideo quinta progenie, quia post quadringentos triginta annos? an per hominum generationes hoc potius intellegendum est, ab ipso Iacob qui intravit in Aegyptum, usque ad Moysen qui cum populo egressus est? Iacob enim primus, secundus Levi, tertius Caath, quartus Ambram, quintus Moyses invenitur. Has autem dicit progenies latinus interpres, quas Graeci vocant, quae in Evangelio generationes 58 appellantur, nec numerantur nisi per successiones hominum, non per numerum annorum.

 

Quomodo vera sint verba, cum viderint postea Israelitae Aegyptios.

 

  1. (14, 13) Dixit autem Moyses: Confidite, et state, et videte salutem quae est a Domino, quam faciet vobis hodie. Sicut enim vidistis Aegyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in aeternum tempus. Quomodo accipienda sunt haec verba, cum viderint postea Israelitae Aegyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt; quia et illi sunt mortui qui consequebantur, et isti omnes quisque die mortis suae? nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An: Non eos videbitis sicut hodie, intellegendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, et tanto post vos agmine venientes; ut omnino nulla sit quaestio, nec de aeterno tempore quod hic posuit; quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic utique videbunt ut hodie?

 

Moyses corde clamat vocis silentio.

 

  1. (14, 15) Quid est quod dixit Dominus ad Moysen: Quid tu clamas ad me? cum Scriptura non dixerit aliquid de Moysi vocibus, nec eum orantem commemoraverit; nisi quia intellegi voluit, hoc eum egisse vocis silentio, ut corde clamaret.

 

Virga in qua fiebant miracula.

 

  1. (14, 16) Et tu leva virgam tuam, et extende manum tuam super mare. Haec est illa virga, in qua fiebant mirabilia, quae modo dicitur esse Moysi: tunc autem fratris eius fuisse dicebatur, quando per illam ipse operabatur.

 

Terra pro aqua posita.

 

  1. (15, 12) Extendisti dexteram tuam, transvoravit eos terra. Terram pro aqua non mirum est positam. Tota quippe pars ista extrema vel infima mundi, terrae nomine censetur; secundum id quod saepe dicitur: Deus qui fecit coelum et terram 59: et illius psalmi distributione commemoratis coelestibus: Laudate, inquit, Dominum de terra 60; et ea exsequitur in laude, quae etiam ad aquas pertineant.

 

Quomodo Spiritus Dei iam quinto memoretur.

 

  1. (15, 10. 8) Misisti Spiritum tuum, et cooperunt eos mare. Ecce iam quinto commemoratur Spiritus Dei, ut in hoc numero accipiamus et quod dictum est: Digitus Dei est hoc 61. Primo, ubi Scriptum est: Spiritus Dei superferebatur super aquas 62: secundo, ubi dicitur: Non permanebit in istis hominibus Spiritus meus, quoniam carnes sunt 63: tertio, ubi Pharao dicit ad Ioseph: Quoniam Spiritus Dei est in te 64: quarto, ubi incantatores Aegyptiorum dicunt: Digitus Dei est hoc: quinto, in hoc cantico: Misisti Spiritum tuum, et cooperuit eos mare 65. Meminerimus autem Spiritum Dei non solum ad beneficia, verum etiam ad vindictam commemorari. Nam quid aliud etiam supra dixit: Per Spiritum irae tuae divisa est aqua? Iste itaque Spiritus Dei in Aegyptios, Spiritus irae eius fuit, quibus nocuit aquarum divisio, ut intrantes possent aquis redeuntibus obrui: filiis vero Israel quibus profuit quod aqua divisa est, non fuit ille Spiritus irae Dei. Unde significatur propter diversas operationes et effectus Spiritum Dei dissimiliter appellari, cum sit unus atque idem ille duntaxat, qui etiam Spiritus Sanctus in unitate Trinitatis accipitur. Proinde non arbitror alium quam eumdem significari, ubi dicit Apostolus: Non enim accepistis Spiritum servitutis iterum in timorem; sed accepistis Spiritum adoptionis in quo clamamus: Abba, Pater 66: quia eodem Spiritu Dei, id est, digito Dei, quo Lex in tabulis lapideis conscripta est 67, timor incussus est eis qui gratiam nondum intellegebant, ut de sua infirmitate atque peccatis per Legem convincerentur, et Lex illis fieret paedagogus, a quo perducerentur ad gratiam quae est in fide Iesu Christi 68. De hoc autem Spiritu adoptionis et gratiae, id est de hoc opere Spiritus Dei, quo impertitur gratia et regeneratio in vitam aeternam, dicitur: Spiritus autem vivificat; cum supra diceretur Littera occidit 69, id est, Lex conscripta, tantummodo iubens, sine adiutorio gratiae.

 

Si locus dictum est Merra seu Amaritudo a populo Israel

 

  1. (15, 23-24) Venerunt autem in Merra, et non poterant bibere de Merra; amara enim erat. Si propter hoc appellatum est nomen loci eius amaritudo, quia non potuerunt ibi aquam bibere, quod amara esset (Merra enim interpretatur Amaritudo); quomodo venerunt in Merra, nisi quia eo nomine locum Scriptura appellavit, in quem venerunt, quo iam appellabatur cum haec scribebantur? Posterius enim utique scripta sunt, quam illa contigerunt.

 

Genus ligni virgae.

 

  1. (15, 25) Et ostendit ei Dominus lignum, et misit illud in aquam, et facta est aqua dulcis. Genus ligni erat istam habens vim, an quolibet ligno id facere poterat Deus, qui tanta mirabilia faciebat? Hoc tamen videtur significare quod dictum est, ostendit ei, tamquam tale iam lignum esset, quo posset hoc fieri: nisi forte locus erat ubi ligna omnino non inveniebantur, ut hoc ipsum esset divini adiutorii, quod ei lignum Dominus ostendit, ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, praefigurans gloriam et gratiam crucis 70: sed in tali etiam natura ligni, quis nisi creator et demonstrator laudandus est?

 

Tentatio ista probatio est, non ad peccatum seductio.

 

  1. (16, 4) Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de coelo: et exiet populus et colliget unius diei in diem, ut tentem illos si ambulabunt in lege mea, an non. Tentatio ista probatio est, non ad peccatum seductio: nec ideo probatio ut Deus noverit, sed ut ipsos ipsis hominibus ostendat, quo humiliores fiant ad petendum adiutorium et agnoscendam Dei gratiam.

 

De eo quod Moyses et Aaron dixerunt ad populum murmurantem.

 

  1. (16, 8) Moyses et Aaron dicunt ad populum inter caetera: Propter quod exaudivit Dominus murmurationem vestram, quam vos murmuratis adversum nos. Nos autem quid sumus? Non enim adversum nos murmur vestrum est, sed adversus Deum. Non ex hoc tantum se valere voluerunt quantum Deus: dixerunt enim: Quid sumus nos? ut illi adversus illum se scirent murmurasse, qui istos miserat, et qui per istos operabatur. Nec talis illa est sententia, ubi Petrus dicit Ananiae: Ausus es mentiri Spiritui Sancto? non hominibus mentitus es, sed Deo 71. Non enim ait: Ausus es mentiri mihi? non mihi mentitus es, sed Deo: quod si dixisset, simile fuisset. Neque ita dixit: Ausus es mentiri Spiritui Sancto? non Spiritui Sancto mentitus es, sed Deo: ita enim loquens, negaret Deum esse Spiritum Sanctum. Nunc vero cum dixisset: Ausus es mentiri Spiritui Sancto? cum ille se putaret hominibus fuisse mentitum, ipse Spiritum Sanctum Deum esse monstravit subiungens: Non hominibus mentitus es, sed Deo.

 

 

Manna panum nomine significatur.

 

  1. (16, 12) Deus mandat per Moysen populo: Ad vesperam edetis carnes, et mane replebimini panibus. Ecce non pro omni alimento panes nominantur. Nam isto nomine et carnes complecterentur, quia et ipsae alimenta sunt: nec tamen panes eos modo dicit, qui fiunt ex frumentis; ipsos enim proprie panes appellare consuevimus: manna autem panum nomine appellat. Non autem vacat quod dicit ad vesperam carnes et mane panes se daturum. Tale quippe aliquid etiam in Elia significatum est, cum ei alimenta corvus afferret 72. An forte carnibus ad vesperam et mane panibus ille significatur, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 73? Ad vesperam quippe mortuus ex infirmitate sepultus est74, mane autem apparuit discipulis 75, qui resurrexerat in virtute.

 

Dubitatur ubi Aaron poneret vasum ante Deum.

 

  1. (16, 33-34) Et dixit Moyses ad Aaron: Accipe vas aureum unum, et mitte illud plenum gomor manna, et repones illud ante Deum, ut servetur in progenies, quemadmodum praecepit Dominus. Quaeri potest, ubi Aaron poneret ante Deum, quando nec ullum simulacrum fuit, nec arca testamenti iam fuerat instituta. An forte ideo de futuro dixit, repones, ut intellegeretur tunc ante Deum posse reponi, quando futura erat arca? an potius, ante Deum, dictum est quod fit ipsa devotione offerendi, in quocumque loco poneretur? ubi enim non est Deus? Sed illud quod adiungit: Et reposuit Aaron ante testimonium ad reservandum, priorem magis sensum asserit. Hoc enim modo Scriptura dixit per prolepsim, quod postea factum est, cum esse coepit tabernaculum testimonii.

 

Non ederunt filii Israel in eremo nisi manna.

 

  1. (16, 35) Filii autem Israel ederunt manna annis quadraginta, quoadusque venirent in terram quae inhabitatur. Manna ederunt quoadusque venirent in partem Phoenicis. Significavit Scriptura per prolepsim, id est, hoc loco commemorando quod etiam postea factum est, non edisse filios Israel in eremo nisi manna. Hoc est enim quod ait, usque ad terram quae inhabitatur, id est, quae iam non est eremus: non quia continuo ut venerunt ad terram habitabilem destiterunt vesci manna, sed quia non ante. Traiecto enim Iordane significatur manna cessasse, ubi panes terrae manducaverunt: quando ergo ingressi sunt habitabilem terram, antequam transirent Iordanem, vel tantum manna vesci, vel utroque cibo potuerunt; hoc quippe intellegi potest, quando cessasse manna non dicitur nisi Iordane traiecto 76. Cur autem in illa eremi inopia etiam carnes desideraverint, quando de Aegypto cum suis valde multis pecoribus exierunt, magna quaestio est. Nisi forte dicatur, cum per eremum pascua tanta non essent, et ex eo minor futura videretur fecunditas pecorum, pepercisse illos pecoribus, ne omnibus deficientibus, etiam sacrificiis necessaria defuissent, vel si quid aliud dici potest, unde quaestio ista solvatur. Congruentius tamen creditur non eos carnes desiderasse, quas de pecoribus habere poterant; sed eas quae deerant, ex aquis videlicet. Ipsas quippe in illa eremo non inveniebant: unde et illis ortygometra data est, id est, aves, quas coturnices multi latine interpretati sunt 77, cum sit aliud genus avium ortygometra, quamvis coturnicibus non usquequaque dissimile. Noverat enim Deus quid desiderarent, et desiderium eorum quo carnis genere satiaret. Sed quia Scriptura concupivisse illos carnes dixerat, nec expresserat cuiusmodi carnes, ideo quaestio facta est.

 

De verbis: Quousque venirent in partem Phoenicis.

 

  1. (16, 35) Manna ederunt quoadusque venirent in partem Phoenicis. Iam dixerat: Quousque venirent ad terram quae inhabitatur; sed quia non expresserat proprie quam diceret, repetitione videtur quamdam proprietatem expressisse, dicendo, in partem Phoenicis. Sed tunc illam terram sic credendum est appellatam; modo enim hoc non vocatur nomine. Alia quippe est quae Phoenice appellatur regio Tyri et Sidonis, qua illos transisse non legitur. Quamquam Scriptura fortasse potuerit terram Phoenicis appellare, ubi palmarum arbores iam esse coeperant post eremi vastitatem; quoniam palma graece sic appellatur. Initio enim profectionis suae invenerunt locum, ubi septuaginta palmarum arbores fuerant, et duodecim fontes 78: sed postea eos excepit eremi prolixitas, ubi tale aliquid; non fuit, quousque venirent ad loca quae colebantur. Verum ille sensus est probabilior, ut credamus sic appellatam tunc fuisse terram. Multarum enim terrarum et locorum, sicut fluminum et urbium, nomina certis existentibus causis antiquitate mutata sunt.

 

Flumen Aaron legitur, non Moyses, virga percussisse.

 

  1. (17, 5) Et dixit Dominus ad Moysen: Antecede populum; sume autem tecum de senioribus populi; et virgam de qua percussisti flumen, accipe in manu tua. Flumen Aaron legitur, non Moyses, virga percussisse 79. Nam Moyses eadem virga mare divisit, non flumen 80: quid sibi ergo vult: Accipe virgam in qua percussisti flumen? An forte mare appellavit flumen? quaerendum exemplum locutionis huius, si ita est. An quod Aaron fecit, Moysi potius tributum est, quia per Moysen Deus iubebat, quae faceret Aaron; et in Moyse auctoritas, in illo autem ministerium fuit: quandoquidem et primis suis verbis Deus hoc illi ait de fratre suo: Erit tibi ad populum, tu illi quae ad Deum 81?

 

Quomodo dicatur virga Dei quae prius dicta est virga Moysi et Aaron.

 

  1. (17, 9.) Et ecce ego sto super cacumen collis, et virga Dei in manu mea, dicit Moyses ad Iesum Nave, cum praeciperet pugnari adversus Amalech. Nunc ergo virga Dei dicitur, quae primum dicta est virga Aaron, postea virga Moysi: sicut dicitur spiritus Eliae qui est Spiritus Dei 82, cuius particeps factus est Elias; sic illa potuit dici. Dicitur etiam Dei iustitia, quae nostra est, sed donata a Deo: de qua loquens Apostolus, Iudaeos arguit dicens: Ignorantes Dei iustitiam, et suam iustitiam volentes constituere 83, id est, tamquam a se sibi paratam; contra quales dicit: Quid enim habes quod non accepisti? 84.

 

Ubi ante Deum vel coram Deo manducasse dicuntur panem.

 

  1. (18, 12) Venit autem et Aaron et omnes seniores Israel manducare panem cum socero Moysi ante Deum, vel, sicut alii codices habent, coram Deo; quod graece scriptum est . Quaeritur ubi ante Deum, quando nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, quae postea sunt instituta. Neque enim et hic de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna quod positum est in vase aureo. Ergo ante Deum id accipere debemus factum, quod in honorem Dei factum est: ubi enim non Deus?

 

Verba quae Moyses socero dixit.

 

  1. (18, 15-16) Moyses socero dixit: Quia venit ad me populus inquirere iudicium a Deo; cum eis contigerit disceptatio, et venerint ad me, iudico unumquemque, et moneo eos praecepta Dei et legem eius. Quaeri potest quomodo ista Moyses dixerit, cum lex Dei adhuc nulla conscripta esset: nisi quia lex Dei sempiterna est, quam consulunt omnes piae mentes, ut quod in ea invenerint, vel faciant, vel iubeant, vel vetent, secundum quod illa incommutabili veritate praeceperit. Numquid enim Moyses, quamvis cum illo Deus loqueretur, per singula credendum est quod consulere soleret Deum, si quid esset in disceptationibus tantae multitudinis, quae illum in hoc iudicandi negotio a mane usque ad vesperam detinebat? Et tamen nisi suae menti praesidentem Dominum consuleret, legemque eius aeternam sapienter attenderet, quid iustissimum iudicare inter disceptantes posset, non inveniret.

 

Iothor consilium dat genero suo Moysi.

 

  1. (18, 18-19) In eo quod Iothor consilium dat genero suo Moysi, ne occupatus iudiciis populi et ipse et populus consumatur consumptione intolerabili; prima quaestio est, cur hoc Deus famulum suum, cum quo ipse tanta et talia loquebatur, ab alienigena passus est admoneri. In quo Scriptura nos admonet, per quemlibet hominem detur consilium veritatis, non debere contemni. Videndum etiam ne forte ibi voluerit Deus ab alienigena admoneri Moysen, ubi et ipsum posset tentare superbia: sedebat enim iudiciaria sublimitate solus, universo populo stante. Nam hunc sensum indicat, cum ipse Iothor eos eligi iussit ad iudicandas causas populi, qui odissent superbiam 85. Deinde quam sit observandum quod alibi Scriptura dicit: Fili, ne in multis sint actus tui 86; satis et hic apparet. Deinde verba Iothor dantis consilium Moysi consideranda sunt: dicit enim: Nunc itaque audi me, et consilium dabo tibi, et erit Deus tecum. Ubi mihi videtur significari, nimis intentum humanis actionibus animum, Deo quodammodo vacuari, quo fit tanto plenior, quanto in superna atque aeterna liberius extenditur.

 

Iothor ab ipso Moyse removit graves et periculosas occupationes.

 

  1. (18, 19-21) Quod vero adiungit et dicit: Esto tu populo quae ad Deum, et referes verba eorum ad Deum: et testaberis illis praecepta Dei et legem eius; et demonstrabis illis vias in quibus ambulabunt in eis, et opera quae facient; cum populo universo haec agenda esse demonstrat. Non enim ait: Uniuscuiusque verba refer ad Deum, sed verba eorum, cum supra dixisset: Esto tu populo quae ad Deum sunt. Post haec admonet ne singulorum negotia, quae inter se habent, deserantur, electis videlicet potentibus viris Deum colentibus, iustis, et qui oderint superbiam, quos constitueret super millenos, alios super centenos, alios super quinquagenos, alios super denos. Sic et ab ipso Moyse removit graves et periculosas occupationes, nec istos gravavit. Quandoquidem ipsi mille haberent unum super se, et sub illo haberent alios decem, et sub eis alios viginti, et sub his alios centum, ut vix aliquid ad singulos quosque praepositos perveniret, quod iudicare necesse haberent. Insinuatur hic etiam humilitatis exemplum, quod Moyses, cum quo loquebatur Deus, non fastidivit, neque contempsit alienigenae soceri sui consilium. Quamquam et ipse Iothor, cum Israelita non fuisset, utrum inter viros Deum verum colentes religioseque sapientes habendus sit, quemadmodum et Iob, cum ex ipso populo non fuisset, merito quaeritur: imo credibilius habetur. Ambigue quippe posita sunt verba, vel utrum sacrificaverit Deo vero in populo eius, quando vidit generum suum, vel utrum eum adoraverit ipse Moyses: quamquam de adoratione etiam si expresse positum esset, honor videretur socero redditus, eo modo quo solet hominibus honorificentiae causa exhiberi a Patribus; sicut de Abraham scriptum est, quod adoraverit filios Chet 87. Quos autem dicat post decuriones, non facile sciri potest; quoniam hoc nomen in nullo usu habemus, vel officiorum, vel magisteriorum. Nam quidam doctores interpretati sunt, ut intellegantur utique litterarum, qui introducant in litteras, sicut resonat graecum vocabulum. Hic sane significatur quod ante Legem datam habuerint Hebraei litteras: quae quando coeperint esse, nescio utrum valeat indagari. Nonnullis enim videtur a primis hominibus eas coepisse, et perductas esse ad Noe, atque inde ad parentes Abrahae, et inde ad populum Israel: sed unde hoc probari possit, ignoro.

 

Quomodo significetur quinquagesimo die ab exitu Israel de Aegypto data lex, scripta digito Dei.

 

  1. (19, 1-3. 10-11) Mensis autem tertii exitus filiorum Israel de terra Aegypti hac die venerunt in eremum Sina, et profecti sunt ex Raphidin, et venerunt in eremum Sina, et applicuit Israel ibi contra montem, et Moyses ascendit in montem Dei, et vocavit eum Dominus de monte dicens: Haec dices domui Iacob, et nuntiabis filiis Israel, et caetera. Deinde paulo post: Descende, et testare populo, et purifica illos hodie et cras, et lavent vestimenta, et sint parati in diem tertium. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo. Hoc die reperitur data Lex, quae in tabulis lapideis scripta est digito Dei, sicut consequentia docent 88. Dies autem iste tertius apparet tertii mensis ab exitu Israel ex Aegypto. Ex die ergo quo Pascha fecerunt, id est, agnum immolaverunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis 89, usque ad istum quo Lex datur, dies quinquaginta numerantur: decem et septem scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo; deinde omnes triginta secundi mensis, qui fiunt quadraginta septem; et tertius tertii mensis, qui est a solemnitate occisi agni quinquagesimus. Ac per hoc in ista umbra futuri, secundum agni immolati diem festum, sicut quinquagesimo die Lex data est, quae conscripta est digito Dei: ita in ipsa veritate Novi Testamenti a festivitate agni immaculati Christi Iesu quinquaginta dies numerantur, ut Spiritus Sanctus de altissimis datus est 90. Digitum Dei autem esse Spiritum Sanctum, et supra iam diximus teste Evangelio 91.

 

Quomodo decem praecepta legis dividenda sint.

 

  1. 1. (20, 1-17) Quaeritur, decem praecepta Legis quemadmodum dividenda sint: utrum quatuor sint usque ad praeceptum de sabbato, quae ad ipsum Deum pertinent; sex autem reliqua, quorum primum est: Honora patrem et matrem, quae ad hominem pertinent: an potius illa tria sint, et ista septem. Qui enim dicunt illa quatuor esse, separant quod dictum est: Non erunt tibi dii alii praeter me; ut aliud praeceptum sit: Non facies tibi idolum, etc., ubi figmenta colenda prohibentur. Unum autem volunt esse: Non concupisces uxorem proximi tui: Non concupisces domum proximi tui, et omnia usque in finem. Qui vero illa tria esse dicunt, et ista septem, unum volunt esse, quidquid de uno colendo Deo praecipitur, ne aliquid aliud praeter illum pro Deo colatur: haec autem extrema in duo dividunt; ut aliud sit: Non concupisces uxorem proximi tui, aliud: Non concupisces domum proximi tui. Decem tamen esse praecepta neutri ambigunt, quoniam hoc Scriptura testatur.

 

  1. 2. Mihi tamen videtur congruentius accipi tria illa, et ista septem, quia et Trinitatem videntur illa quae ad Deum pertinent insinuare diligentius intuentibus. Et revera quod dictum est: Non erunt tibi dii alii praeter me, hoc ipsum perfectius explicatur cum prohibentur colenda figmenta. Concupiscentia porro uxoris alienae, et concupiscentia domus alienae, tantum in peccando differunt, ut illi quod dictum est: Non concupisces domum proximi tui, adiuncta sint et alia dicente Scriptura, neque agrum eius, neque servum eius, neque ancillam eius, neque bovem eius, neque subiugale eius, neque omne pecus eius, neque quaecumque proximi tui sunt. Discrevisse autem videtur concupiscentiam uxoris alienae a concupiscentia cuiuslibet rei alienae, quando utrumque sic coepit: Non concupisces uxorem proximi tui: Non concupisces domum proximi tui, et huic coepit caetera adiungere. Non autem cum dixisset: Non concupisces uxorem proximi tui, huic connexuit alia dicens, neque domum eius, neque agrum eius, neque servum eius, et caetera: sed omnino apparent haec esse coniuncta quae uno praecepto videntur contineri, et discreta ab illo ubi uxor nominata est. Illud autem ubi dictum est: Non erunt tibi dii alii praeter me, apparet huius rei diligentiorem exsecutionem esse in iis quae subiecta sunt. Quo enim pertinet: Non facies tibi idolum, neque ullum simulacrum, quaecumque in coelo sunt sursum, et quaecumque in terra deorsum, et quaecumque in aqua sub terra; non adorabis ea, neque servies illis, nisi ad id quod dictum est: Non erunt tibi dii alii praeter me?

 

 

  1. 3. Sed rursum quaeritur quo differat: Non furtum facies, ab eo quod paulo post de non concupiscendis proximi rebus praecipitur. Non quidem omnis qui rem proximi sui concupiscit furatur: sed si omnis qui furatur, rem proximi concupiscit, poterat in illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri. Similiter etiam quaeritur, quo differat quod dictum est: Non moechaberis, ab eo quod paulo post dicitur: Non concupisces uxorem proximi tui. In eo quippe quod dictum est: Non moechaberis, poterat et illud intellegi. Nisi forte in illis duobus praeceptis, non moechandi et non furandi, ipsa opera notata sunt; in his vero extremis ipsa concupiscentia: quae tantum differunt, ut aliquando moechetur, qui non concupiscit uxorem proximi, cum alia aliqua causa illi miscetur; aliquando autem concupiscat, nec ei misceatur, poenam timens: et hoc fortasse Lex ostendere voluit, quod utraque peccata sint.

 

  1. 4. Item quaeri solet utrum moechiae nomine etiam fornicatio teneatur. Hoc enim graecum verbum est, quod iam Scriptura utitur pro latino. Moechos tamen graece nonnisi adulteros dicit. Sed utique ista Lex non solis viris in populo, verum etiam feminis data est. Neque enim quia dictum est: Non concupisces uxorem proximi tui, nihil hic sibi praeceptum debet putare femina, et tamquam licite concupiscere virum proximae suae. Si ergo hic ex illo quod viro dictum est, intellegitur, quamvis non dictum sit, quod etiam ad feminam pertineat; quanto magis eo quod dictum est: Non moechaberis, uterque sexus astringitur, cum et ipsum praeceptum potest referri ad utrumque, sicut: Non occides, Non furaberis, et quae alia similiter non expresso uno sexu utrique videntur sonare communiter? Tamen ubi unus exprimitur, honoratior utique exprimitur, id est masculinus, ut ex hoc intellegat etiam femina quid sibi praeceptum sit. Ac per hoc si femina moecha est, habens virum, concumbendo cum eo qui vir eius non est, etiamsi ille non habeat uxorem; profecto moechus est et vir habens uxorem, concumbendo cum ea quae uxor eius non est, etiamsi illa non habeat virum. Sed utrum, si faciat qui uxorem non habeat, vel femina quae virum non habet, praecepti huius transgressione teneantur, merito quaeritur. Si enim non tenentur, non est prohibita in Decalogo fornicatio, sed sola moechia, id est, adulterium: quamvis omnis moechia etiam fornicatio esse intellegitur, sicut loquuntur Scripturae. Dominus enim dicit in Evangelio: Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari 92. Hic utique fornicationem appellavit, si cum alio peccet quae virum habet, quod est moechia, id est, adulterium. Omnis ergo moechia etiam fornicatio in Scripturis dicitur. Sed utrum etiam omnis fornicatio moechia dici possit, in eisdem Scripturis non mihi interim occurrit locutionis exemplum. Sed si non omnis fornicatio etiam moechia dici potest, ubi sit in Decalogo prohibita illa fornicatio, quam faciunt viri qui uxores non habent, cum feminis quae maritos non habent, utrum inveniri possit, ignoro. Sed si furti nomine bene intellegitur omnis illicita usurpatio rei alienae (non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit; sed utique a parte totum intellegi voluit, quidquid illicite rerum proximi aufertur); profecto et nomine moechiae omnis illicitus concubitus, atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intellegi.

 

  1. 5. Et quod dictum est: Non occides, non putandum est fieri contra hoc praeceptum, quando lex occidit, vel occidi aliquem Deus iubet. Ille enim facit qui iubet, quando ministerium negare non licet.

 

  1. 6. In eo etiam quod dictum est: Falsum testimonium non dices adversus proximum tuum, quaeri solet utrum prohibitum sit omne mendacium: ne forte non sit hoc praeceptum adversus eos qui dicunt tunc esse mentiendum quando id mendacium prodest alicui, et nihil obest ei cui mentiris. Tale quippe non est adversus proximum tuum, ut ideo videatur hoc addidisse Scriptura, quae posset breviter dicere: Falsum testimonium non dices, sicut dixit: Non occides, Non moechaberis, Non furaberis. Sed hinc magna quaestio est, nec a festinantibus commode explicari potest, quomodo accipiendum sit: Perdes omnes qui loquuntur mendacium 93; et: Noli velle mentiri omne mendacium 94; et caetera huiusmodi.

 

Quomodo ibidem populus dicatur vidisse vocem.

 

  1. (20, 18) Et omnis populus videbat vocem, et lampadas, et vocem tubae, et montem fumantem. Solet quaeri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed potius ad auditum pertinere videatur. Sed sicut modo dixi: Videatur, de omnibus quae a me dicta sunt; sic, videre solet pro generali sensu poni, non solum corporis, verum etiam animi: unde et illud est: Cum vidisset Iacob quia sunt escae in Aegypto 95; unde utique absens erat. Quamquam nonnulli videre vocem nihil aliud esse arbitrati sunt quam intellegere, qui visus mentis est. Cum vero hic breviter dicendum esset quod populus videbat vocem et lampadas, et vocem tubae ac montem fumantem, quaestio maior oriretur quomodo audiebat lampadas et montem fumantem, quod pertinet ad sensum videndi. Nisi quis dicat, nec tam breviter dicendum fuisse; sed, ut totum diceretur, audiebat vocem, et videbat lampadas, et audiebat vocem tubae, et videbat montem fumantem. Duo quippe genera vocis erant, et de nubibus, sicut tonitrua, et de tuba; si tamen ipsam dixit vocem quae de nubibus edebatur. Ac per hoc melius in iis quae ad sensum audiendi pertinebant, generalis sensus est positus, hoc est, videndi, cum breviter totum vellet Scriptura complecti, quam ut in iis quae pertinent ad videndi sensum, subintellegeretur auditus: quo more loqui non solemus. Nam: Vide quid sonet, solemus dicere: Audi quid luceat, non solemus.

 

Quomodo timorem ad V. Testamentum pertinere significatur.

 

  1. (20, 19) Loquere tu nobis, et non loquatur ad nos Deus, ne quando moriamur. Multum et solide significatur, ad Vetus Testamentum timorem potius pertinere, sicut ad Novum dilectionem: quamquam et in Vetere Novum lateat, et in Novo Vetus pateat. Quomodo autem tali populo tribuatur videre vocem Dei, si hoc accipiendum est intellegere, cum sibi loqui Deum timeant ne moriantur, non satis elucet.

 

Quomodo Deus tentet.

 

  1. (20, 20) Et dixit eis Moyses: Constantes estote: propterea enim venit Deus ad vos, tentare vos ut sit timor eius in vobis, ne peccetis. Sic illi cohibendi fuerant a peccatis, utique timendo ne poenas sensibiles paterentur; quia nondum poterant amare iustitiam: et in hoc erat illis tentatio a Domino, qua probabantur, ut appareret cuiusmodi essent; non ut Deo noti fierent, quem non latebant qualescumque essent, sed ut inter se ac sibimet. Multum tamen istis terroribus Testamenti Veteris differentia commendatur, quod etiam in Epistola ad Hebraeos apertissime dictum est 96.

 

Quomodo Deus in nebula erit.

 

  1. (20, 21) Moyses autem intravit in nebulam, ubi erat Deus: id est, ubi expressiora fiebant signa, quibus cognosceretur Deus. Nam quomodo in nebula erat, cui coeli coelorum non sufficiunt; nisi quemadmodum nusquam non est, qui in loco nullo est?

 

Omnia simulacra prohibuntur.

 

  1. (20, 23) Non facietis vobis deos argenteos, et deos aureos non facietis vobis ipsis. Repetitur quod in primo praecepto inculcatum est; et ex diis argenteis et aureis utique omnia simulacra intelleguntur, sicut in illo etiam psalmo: Idola gentium argentum et aurum 97.

 

De servo hebraeo praecipitur ut sex annos serviat et dimittatur liber gratis.

 

  1. (21, 2) Quae de servo Hebraeo praecipiuntur, ut sex annos serviat, et dimittatur liber gratis, ne servi Christiani hoc flagitarent a dominis suis, apostolica auctoritas iubet servos dominis suis esse subditos, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur 98. Illud enim ex hoc satis constat in mysterio praeceptum, quia et pertundi subula eius aurem ad postem praecepit Deus, qui libertatem illam recusasset 99.

 

Quomodo verba quae de ancilla subduntur obscura sint et explanari debeant.

 

  1. 1. (21, 7-11) Si quis autem vendiderit filiam suam famulam, non abibit ita ut recedunt ancillae. Quod si non placuerit domino suo, quam non annominavit eam, remunerabit eam. Genti autem exterae non est dominus vendere illam, quoniam sprevit in ea. Quod si filio annominaverit eam, secundum iustificationem filiarum faciet ei. Quod si aliam accipiet ei, quae opus sunt, et vestem, et conversationem eius non fraudabit. Si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis sine pretio. Obscurissimum istum locum inusitata verba locutionesque fecerunt, ita ut interpretes nostri quemadmodum eum explicarent, pene non invenirent. In ipso quoque graeco eloquio multum obscurum est quod hic dicitur. Tamen quid videatur, ut potero, aperiam.

 

  1. 2. Si quis autem, inquit, vendiderit filiam suam famulam, id est ut sit famula, quam Graeci vocant: non abibit ita ut recedunt ancillae, intellegendum est, non sic recedet, quomodo recedunt ancillae Hebraeae post sex annos. Eam quippe oportet etiam in femina Hebraea legem datam intellegi, quae servatur in maribus. Cur ergo ista non ita recedet, nisi quia in illo famulatu intellegitur humiliata, quod ei se dominus miscuerit? Hoc quippe in consequentibus utcumque clarescit. Sequitur enim et dicit: Quod si non placuerit domino suo, quam non annominavit eam, id est non eam fecit uxorem: remunerabit eam, hoc est, quod supra dixit, non abibit ita ut recedunt ancillae. Iustum est quippe aliquid accipere pro eo quod humiliata est; quia non ei se ita miscuit, ut faceret uxorem, id est, ut annominaret eam sibi. Hoc autem quod diximus, remunerabit eam, quidam interpretes dixerunt, redimet eam. Quod si in graeco dictum esset , scriptum esset sicut scriptum est: Et ipse redimet Israel 100; nam et scriptum est. In hoc autem loco  legitur, ubi intellegitur quod accipit magis aliquid, quam pro ea datur ut redimatur. Cui enim dabit dominus eius, ut redimat quam ipse famulam possidet? Genti autem exterae non est dominus vendere illam, quia sprevit in ea: id est, non quia sprevit in ea, ideo dominus est vendere illam, id est in tantum ei dominabitur, ut etiam exterae genti eam licite vendat. Hoc est autem sprevit in ea, quod est sprevit in eam: sprevit eam autem, hoc est humiliavit eam, id est concumbendo nec uxorem faciendo. Dixit autem graece , quod nos diximus sprevit, quo verbo Scriptura utitur apud Ieremiam: Sicut spernit mulier eum cui commiscetur 101.

 

  1. 3. Deinde sequitur et dicit: Quod si filio annominaverit eam, secundum iustificationem filiarum faciet ei. Hic iam apparere incipit quemadmodum supra dixerit, quam non annominaverit eam. Nam quid est aliud, si filio annominaverit eam, nisi filio coniunxerit eam uxorem? quandoquidem dicit, secundum iustificationem filiarum faciet ei, id est, ut sic tradat tamquam filiam, dotem scilicet apponens ei. Deinde adiungit: Quod si aliam accipiet ei, id est non istam deputaverit uxorem filio suo, sed ei aliam accipiat: quae opus sunt, et vestem et conversationem eius non fraudabit; dabit ei simili lege, quae competunt, quoniam non mansit uxor filio eius, quemadmodum ei daret, si eam sibi non annominasset, et tamen concumbendo humiliasset. Quod autem nos diximus, conversationem non fraudabit, graecus habet , id est, locutionem, quo nomine intellegitur Scriptura honestius appellare concubitum. Quid est autem: Concubitum non fraudabit, nisi pro concubitu mercedem dabit? Namque apud Danielem contra Susannam falsum testimonium dicentes seniores: Venit, inquiunt, ad eam adolescens, qui erat in latenti absconditus, et concubuit cum ea 102. Daniel autem de hoc ipso interrogans, ait: Sub qua arbore vidistis eos colloquentes? 103: quod illi dixerant, concubuit cum ea. Deinde alterum arguens atque convincens dixit: Semen Chanaan, et non Iuda, species delectavit te, et illa concupiscentia evertit cor tuum: sic enim faciebatis filiabus Israel, sed illae timentes acquiescebant vobis 104. Graecus autem habet: , quod posset latine verbum e verbo dici: Loquebantur vobis: quo significaretur concubitus. Nam ubi dicitur: Sub qua arbore comprehendistis eos, graecus habet: Comprehendistis eos colloquentes invicem: et illic significatur concubitus.

 

  1. 4. Quod ergo de hac de qua agitur adiungit Scriptura, et dicit: Si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis, hoc intellegitur: Si eam ipse concubitu non humiliaverit, neque filio suo coniunxerit, neque alia a filio suo ducta istam eiecerit, abibit gratis, id est sufficiet ei non teneri in servitute. Abibit enim nihil accipiens, ut servus Hebraeus. Non enim licet domino eius copulare illam viro non Hebraeo, quam non licet exterae genti tradi. Si autem servo Hebraeo eam copulaverit, hoc utique intellegitur, quod cum eo gratis exibit, nequaquam a marito separata.

 

Deus nonnisi iuste occidit, homo autem pena dignus.

 

  1. (21, 12-13) Si quis percusserit aliquem, et mortuus fuerit, morte moriatur. Qui autem nolens, sed Deus tradidit in manus eius, dabo tibi locum in quem fugiat. Quaeritur hoc quomodo dictum sit: Si autem nolens, sed Deus tradidit in manus eius; quasi etsi volens occiderit, posset occidere, nisi Deus traderet in manus eius. Intellegitur ergo, tantummodo Deum fecisse, cum quisque occiditur a nolente: et pro hoc quod tantummodo Deus id fecit, dictum est, sed Deus tradidit in manus eius. Cum vero volens occidit, et ipse occidit, et Deus tradidit in manus eius. Hoc ergo interest, quod illic tantum Deus fecit: hic autem et Deus et homo, propter voluntatem facientis; sed non sicut Deus homo. Deus enim nonnisi iuste, homo autem poena dignus: non quia illum occidit quem Deus nollet occidi, sed quia per iniquitatem. Non enim ministerium Deo iubenti praebuit, sed suae malignae cupiditati servivit. In uno igitur eodemque facto et Deus de occulta aequitate laudatur, et homo de propria iniquitate punitur. Non enim quia Deus proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum 105, ideo Iudas excusatus est, qui eumdem ad mortem tradidit Christum 106.

 

Utrum quod in utero formatum adhuc est, animatum posset intellegi.

 

  1. (21, 22-25) Si autem litigabunt duo viri, et percusserint mulierem in utero habentem, et exierit infans eius nondum formatus; detrimentum patietur, quantum indixerit vir mulieris, et dabit cum postulatione. Mihi videtur significationis alicuius causa dici haec, magis quam Scripturam circa huiusmodi facta occupatam. Nam si illud attenderet, ne praegnans mulier percussa in abortum compelleretur, non poneret duos litigantes viros, cum possit et ab uno hoc admitti, qui cum ipsa muliere litigaverit, vel etiam non litigaverit, sed alienae posteritati nocere volendo id fecerit. Quod vero non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, profecto nec hominem deputavit quod tale in utero geritur. Hic de anima quaestio solet agitari, utrum quod formatum non est, ne animatum quidem possit intellegi, et ideo non sit homicidium, quia nec examinatum dici potest, si adhuc animam non habebat. Sequitur enim et dicit: Si autem formatum fuerit, dabit animam pro anima. Ubi quid aliud intellegitur, nisi, et ipse morietur? Nam hoc et in caeteris ex hac occasione iam praecipit: Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, combustionem pro combustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore: talionis videlicet aequitate. Quae Lex ideo constituit, ut demonstraret quae vindicta debeatur. Nisi enim per Legem sciretur quid vindictae deberetur, unde sciretur quid venia relaxaret, ut dici posset: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 107? Debitores igitur Lege monstrantur, ut quando ignoscitur appareat quid dimittatur. Neque enim debita dimitteremus, nisi quid nobis deberetur Lege indice disceremus. Si ergo illud informe puerperium iam quidem fuerit, sed adhuc quodammodo informiter animatum (quoniam magna de anima quaestio non est praecipitanda indiscussae temeritate sententiae), ideo Lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum dici potest anima viva in eo corpore quod sensu caret, si talis est in carne nondum formata, et ideo nondum sensibus praedita. Quod autem dixit: Et dabit cum postulatione quod maritus mulieris, informi excluso, dandum constituerit, non est in promptu intellegere: quippe, quod graecus habet, pluribus modis intellegitur, et tolerabilius cum postulatione dictum est, quam si aliud diceretur. Fortassis enim postulabit ut det, ut eo modo satis Deo faciat, etiamsi maritus mulierve non expetat.

 

Ad iustitiam pertinet ut animal hominibus noxium perimatur.

 

  1. (21, 28) Si autem cornu percusserit taurus virum aut mulierem, et mortuus fuerit, lapidibus lapidabitur taurus, et non manducabuntur carnes eius; dominus autem tauri innocens erit. Ad iustitiam pertinet ut animal hominibus noxium perimatur, et quod de tauro positum est, a parte totum intellegendum est, quidquid in pecoribus usui humano subditis infestum est hominibus. Sed si necesse est occidi, numquid lapidari? Quid interest enim animal, quod auferendum est, qua morte auferatur? Deinde quod addidit, carnibus eius non esse vescendum, quo pertinet, nisi omnia ista significent aliquid, quod Scriptura maxime solet intueri?

 

Quomodo accipiendum sit quod dicitur de tauro percutiendo.

 

  1. (21, 35) Si autem cornu percusserit alicuius taurus taurum proximi, et mortuus fuerit, vendent taurum vivum, et partientur pretium eius, et taurum qui mortuus fuerit dispertientur. Numquid in solo tauro haec iustificatio servanda est, et non de omni pecori in tali casu? Proinde a parte totum et hoc intellegendum est: sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quae non vescuntur.

 

Quod pro vitulo uno quinque reddantur.

 

  1. (22, 1) Quae iustificatio est ut pro vitulo uno quinque reddantur, pro ove autem quatuor, nisi aliquid significare intellegatur?

 

Non pertinet ad homicidium, si fur nocturnus occiditur.

 

  1. (22, 2-3) Si autem perfodiens inventus fuerit fur, et percussus mortuus fuerit, non est illi homicidium. Si autem orietur sol super eum, reus est; pro morte morietur. Intellegitur ergo tunc non pertinere ad homicidium, si fur nocturnus occiditur: si autem diurnus, pertinere. Hoc est enim quod ait, si orietur sol super eum. Poterat quippe discerni quod ad furandum, non ad occidendum venisset, et ideo non deberet occidi. Hoc et in legibus antiquis saecularibus, quibus tamen ista est antiquior, invenitur, impune occidi nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem si se telo defenderit: iam enim plus est quam fur 108.

 

Quomodo quis per Deum convictus dicatur.

 

  1. (22, 9) Quid est, qui convictus fuerit per Deum, restituet duplo; nisi quia vult Deus aliquando signo dato prodere peierantem?

 

De eo quod dixit: Deos non maledices.

 

  1. (22, 28) Deos non maledices. Quaeritur quos dixerit deos; utrum principes qui iudicant populum, sicut dictum est de Moyse, quod datus fuerat deus Pharaoni 109: ut per expositionem sit dictum quod sequitur, velut ostendendo quos dixerit deos, ubi ait: Et principem populi tui non maledices: quod graecus habet, non dices male. An secundum illud accipiendum est, quod Apostolus ait: Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, sicuti sunt dii multi et domini multi 110; addendo enim, sicuti sunt, deos intellegi voluit, qui digne etiam dicuntur: ita sane ut quae dicitur graece, et interpretatur latine servitus, sed ea quae ad religionem pertinere intellegitur, non debeatur nisi uni Deo vero, qui nobis est Deus? Illi autem qui dicuntur dii, etiam si qui sunt qui merito dicuntur, prohibiti sunt maledici, non iussi sunt sacrificiis vel ullis latriae obsequiis honorari.

 

De verbis : Non eris cum pluribus in malitia.

 

  1. (23, 2) Non eris cum pluribus in malitia. Ne se inde quisquam defendat, quia cum pluribus fecit, aut ideo putet non esse peccatum.

 

Bona est misericordia, sed non debet esse contra iudicium.

 

  1. (23, 3) Et pauperis non misereberis in iudicio. Nisi addidisset, in iudicio, magna esset quaestio. Sed intellegendum esset, etiam si scriptum non esset. Supra enim dixerat: Non apponeris cum multitudine, declinare cum pluribus, ut declines iudicium 111: ac per hoc: Et pauperis non misereberis, posset intellegi, in iudicio. Sed cum additum est, nulla quaestio est hoc esse praeceptum, ne forte cum iudicamus, videamus iustitiam esse pro divite contra pauperem, et nobis recte facere videamur si contra iustitiam pauperi faveamus causa misericordiae. Bona est ergo misericordia, sed non debet esse contra iudicium. Iudicium sane illud appellat Scriptura, quod iustum est. Ne quis autem propter istam sententiam Deum putaret misericordiam prohibere, quod sequitur, opportunissime sequitur: Si autem obviaveris bovi inimici tui, aut subiugali eius, errantibus, reducens reddes ei 112: ut scias non te prohibitum facere misericordiam, fac etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a iudicando libera 113; non enim cum reducis errantem bovem inimici tui et reddis, inter aliquos iudex resides.

 

De verbis: Sex annis seminabis terram tuam et colliges fructum eius.

 

  1. (23, 10-11) Sex annis seminabis terram tuam, et colliges fructum eius; septimo autem anno remissionem facies, et requiem dabis illi: et edent pauperes gentis tuae; quae autem superabunt edent ferae bestiae. Sic facies vineam tuam et olivetum tuum. Quaeri potest quid colligant pauperes, si septimo anno ita parcit terrae, ut nec seminetur quidem. Non enim ad vineam et olivetum pertinet quod dictum est: Edent pauperes gentis tuae; quia de terra non seminata nihil possunt sumere, ubi segetes nasci non possunt: de vinea enim et oliveto postea dicit similiter esse faciendum; ac per hoc illud de arvis intellegitur, quae frumentis serviunt. An sic accipiendum: Sex annis seminabis terram tuam, et colliges fructus eius, hoc est: Sex annis seminabis, et colliges; septimo vero non colliges, ut intellegatur seminabis, etiamsi dictum non est: ut ad sex annos seminare et colligere pertineat, ad septimum vero dimittere quod fuerit seminatum? Nam quid inde habebunt pauperes, quorum residuum etiam feris bestiis dedit, eis videlicet quae illis frugibus vesci possint, sicut sunt apri, et cervi, et si quid huiusmodi? Quod tamen non diceretur, nisi alicuius significationis gratia. Nam si quod attinet ad praecepta quae hominibus data sunt, de bobus cura non est Deo 114; quod non sic intellegitur, tamquam non ipse pascat ea quae nec seminant, nec metunt, neque congregant in horreum 115, sed quia ei curae non est praecepto monere hominem, quomodo bovi suo consulat: quanto minus ei cura est de feris bestiis praecipere, quomodo illis ab hominibus consulatur, cum eas ipse pascat divitiis naturae usquequaque fructiferae, qui eas etiam per alios sex annos pascit, cum colliguntur quae seminantur?

 

De verbis: Non coques agnum in lacte matris suae.

 

  1. (23, 19) Non coques agnum in lacte matris suae. Quomodo intellegatur ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri. Si enim alicuius significationis causa prohibitum acceperimus agnum in lacte coqui, nullus usus est ita coquendi. Si autem in diebus quibus lactatur, quis hoc habuit unquam Iudaeorum in observatione, ut agnum non coqueret, nisi cum desisteret sugere? Quid est autem in lacte matris suae; quasi posset, etiamsi hoc intellegeretur, sine huius praecepti transgressione coqui, si eo nato mortua matre eius, ab ove alia lactaretur? cum alicuius profecto rei significandae causa esse praeceptum nemo ambigat. Sed etiam illa quae possunt observantia factitari, non sine causa ita praecepta sunt; significant enim aliquid. Hoc vero quomodo observetur ad proprietatem verborum aut non est, aut non elucet. Intellectum tamen de Christo approbo, quod hac prophetia praedictus est non occidendus a Iudaeis infans, quando Herodes quaerens eum ut occideret, non invenit 116; ut coques quod dictum est, pertineat ad ignem passionis, hoc est, tribulationem. Unde dicitur: Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis 117. Quia ergo non est tunc infans passus, cum quaerente Herode huiusmodi periculum imminere videretur, praedictum est his verbis: Non coques agnum in lacte matris suae. Illud quoque forsitan non absurdum est, quod alii dicunt, id esse praeceptum per Prophetam, ne se boni Israelitae sociarent malis Iudaeis, a quibus Christus passus est tamquam agnus in lacte matris suae, id est, eo tempore quo conceptus est. Dicuntur enim feminae ex quo conceperint, lac colligere: illo autem mense conceptum et passum esse Christum, et Paschae observatio, et dies Ecclesiis notissimus nativitatis eius ostendit. Qui enim mense nono natus est octavo calendas ianuarias, profecto mense primo conceptus est circa octavum calendas aprilis, quod tempus etiam passionis eius fuit in lacte matris suae, hoc est, in diebus matris suae.

 

De quo dictum sit: Ecce ego mitto angelum meum.

 

  1. (23, 20-21) Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut servet te in via, ut inducat te in terram quam paravi tibi. Attende tibi, et exaudi eum, ne non credas illi: nihil enim subtrahet tibi; nomen enim meum est super eum. Hoc de illo nimirum intellegitur, cui nomen mutatum est, ut Iesus vocaretur: ipse quippe introduxit populum in terram promissionis.

 

Quomodo accipiendae sint promissiones.

 

  1. (23, 25-27) Et servies Domino Deo tuo; et benedicam panem tuum, et vinum tuum, et aquam tuam, et avertam infirmitatem a vobis. Non erit qui non generet, neque sterilis super terram tuam. Numerum dierum tuorum replebo. Et timorem mittam qui te antecedat; et amentes faciam omnes gentes in quas tu intrabis, etc. Quamvis istae promissiones possint et spiritaliter intellegi, tamen cum secundum temporalem hominum felicitatem intelleguntur, ad Vetus Testamentum pertinent: ubi quamquam praecepta, exceptis his quae in sacramento aliquid significant, eadem ad mores bonos pertinentia reperiantur, promissiones tamen carnales atque terrenae sunt. Unde in psalmo septuagesimo secundo pene lapsos et effusos gressus suos homo Dei dicit, cum zelaret in peccatoribus pacem peccatorum intuens 118. Ea quippe cernebat abundare impiis, quae ipse secundum Testamentum Vetus exspectabat a Domino Deo, cui hac mercede serviebat. Et cum hinc ei subrepere coepisset sensus impius, quod Deum non curare existimaret humana, correptum se dicit, dum auctoritatem sanctorum non est ausus improbare, et incoepit cognoscere, et ait: Hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intellegam in novissima 119. Ibi enim praemia dabuntur ad Novum pertinentia Testamentum, quae impii non accipient: et poenae tunc futurae sunt impiorum, quas nullus piorum sensurus est.

 

De vespis quid intellegendum sit.

 

  1. (23, 28) Et mittam vespas ante te, et eiiciet Amorrhaeos, Evaeos, Chananaeos, et Chettaeos a te. Quaeritur de his vespis quid intellegendum sit. Nam et promittit hoc Deus, et liber Sapientiae dicit impletum, ubi ait: Et misit antecessores exercitus sui vespas 120. Non autem legimus factum, neque Moysi temporibus, neque sub Iesu Nave, neque sub iudicibus, neque sub regibus. Ac per hoc vespae istae aculei timoris intellegendi sunt fortasse, quibus agitabantur memoratae gentes, ut cederent filiis Israel. Deus enim loquitur, in cuius sermone si figurate aliquid dicatur, quod ad proprietatem non sit impletum, non impedit historiae fidem, in qua perspicitur veritas narrationis. Sicut nec Evangelistarum narratio secundum proprietatem impeditur, si aliquid a Christo dicitur figurate.

 

Latria debetur nonnisi Deo tanquam Deo.

 

  1. (23, 33) Si servieris diis eorum, erunt tibi offendiculum. Hic graecus habet, non . Unde intellegitur, quia et debetur Deo tamquam Domino,  vero nonnisi Deo tamquam Deo.

 

Iustificationes intelleguntur quae datae sunt populo ad observandum.

 

  1. (24, 1-3) Et Moysi dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, et Nadab, et Abiud, et septuaginta seniorum Israel: et adorabunt a longe Dominum; et accedet Moyses solus ad Dominum, ipsi autem non accedent: populus autem non ascendet cum illis. Introiit autem Moyses, et narravit populo omnia verba Dei et iustificationes. Respondit autem omnis populus voce una dicentes: Omnia verba quae locutus est Dominus, faciemus, et audiemus. Usque ad hunc locum Scripturae iustificationes intelleguntur quae datae sunt populo ad observandum. Incipiunt autem quantum ipsa verba Scripturae indicant, unde hoc nomen iustificationum exorsum est ab illo servo Hebraeo cui auris ad postem pertunditur 121. In quibus omnibus iustificationibus considerandum est, quae inde ad agendam vitam et morum bonorum conservationem duci possint. Multa quippe in eis sunt sacramenta significantia potius aliquid, quam vitam nostram instruentia. Iustificationes 122 sane latini interpretes eas esse dixerunt, quae graeci appellant.

 

Quae sit ratio ordinis in verbis: faciemus et audiemus.

 

  1. (24, 3) Notandum est quod iterum populus ita respondet: Omnia verba quae locutus est Dominus faciemus, et audiemus; cum videatur ordo postulare ut diceretur, audiemus, et faciemus. Sed mirum nisi aliquis sensus hic latet. Nam si audiemus, pro eo positum est quod est intellegemus, prius oportet verbis Dei reddere faciendi servitutem, ut ad intellegentiam earum rerum quae ipso praecipiente fiunt, merito devotionis, qua non contemptae, sed factae sunt, ipse perducat. Sed videndum est, utrum iste populus illi filio similis inveniatur qui patri iubenti dixit: Ibo in vineam, et non iit 123. Gentes enim quae Dominum penitus contempserunt, postea per unius obedientiam iustificatae, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam 124.

 

Moyses aedificavit altare sub monte.

 

  1. (24, 4) Notandum quod Moyses aedificavit altare sub monte, et duodecim lapides in duodecim tribus Israel. Intellegitur enim ex duodecim lapidibus altare aedificatum, significasse ipsum populum esse altare Dei, sicut est templum Dei 125.

 

Quomodo dicatur: Et immolaverunt hostiam salutaris.

 

  1. (24, 5) Et immolaverunt hostiam salutaris Deo. Non dixit, hostiam salutarem, sed, hostiam salutaris; quod graecus habet . Unde in Psalmo: Calicem, inquit, salutaris accipiam 126: non dixit, calicem salutarem. Ubi videndum est, ne forte ille significetur, de quo dixit Simeon: Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 127. Hunc enim et Psalmus commendat ubi legitur: Bene nuntiate diem ex die salutare eius 128. Quid est enim aliud, si diligentius attendamus, quod ait diem ex die, nisi lumen ex lumine, hoc est Deum ex Deo, quod est unigenitus Filius?

 

Quomodo Moyses primum sacrificasse legatur Deo post exitum de Aegypto.

 

  1. (24, 6-7) Sumens autem Moyses dimidiam partem sanguinis, infudit in craterem, et partem reliquam sanguinis affudit ad altare: et accipiens librum Testamenti recitavit in aures populi. Notandum est, nunc primum sacrificasse Moysen evidenter Scripturam dicere, ex quo ex Aegypto eductus est populus. Primo enim de Iothor dictum erat socero eius, quamvis cum aliqua ambiguitate, quod immolaverit Deo 129. Et advertendum librum Testamenti cum sanguine hostiae recitari, in quo libro illas iustificationes conscriptas debemus accipere. Nam decalogum Legis in tabulis lapideis fuisse conscriptum postea manifestum est.

 

Iterum de verbis: Faciemus et audiemus.

 

  1. (24, 7) Et dixerunt: Omnia quaecumque locutus est Dominus, faciemus, et audiemus. Non aliter respondent ecce iam tertio.

 

Quod Deus (spiritus enim est) nullo loco continetur.

 

  1. (24, 9) Et ascendit Moyses, et Aaron, et Nadab, et Abiud, et septuaginta seniorum Israel: et viderunt locum ubi steterat ibi Deus Israel. Constat inter eos qui recte intellegunt, nullo Deum contineri loco, nec aliquo velut situ corporis membra ponere, sicuti est nostri corporis, sedere, iacere, stare, et si quid huiusmodi est. Haec enim non sunt nisi corporum, Deus autem spiritus est 130. Quod ergo se ostendit specie corporali vel signis corporaliter expressis, non substantia eius apparet, qua est ipse quod est, sed assumptio formarum visibilium eius omnipotentiae subiacet.

 

Qui sint electi.

 

  1. (24, 10-11) Et de electis Israel non dissonuit nec unus: et apparuerunt in loco Dei, et manducaverunt, et biberunt. Quis dubitet illos quos nominatim expressit, et septuaginta seniores, nunc appellatos electos Israel? qui procul dubio personam gerebant eorum qui electi sunt in populo Dei. Non enim omnium est fides 131: et novit Dominus qui sunt eius. In magna autem domo sunt alia vasa in honorem, alia in contumeliam 132. Quoniam ergo quos ante praescivit, et praedestinavit; quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit 133: profecto de electis Israel non dissonuit nec unus. Significantur autem quaternario numero in Moyse et Aaron et Nadab et Abiud, propter quatuor Evangelia, et totius orbis, qui in quatuor partes dividitur, promissionem: et septuaginta de senioribus Israel, numero scilicet septenario decuplato, qui pertinet ad significandum Spiritum Sanctum. Sapphiro autem significatur vita coelestis, maxime quia dictum est, sicut aspectus firmamenti. Firmamentum autem coelum appellari quis nesciat? Et forma lateris in eodem sapphiro quadraturam ipsam, vel stabilitatem, vel eiusdem quaternarii numeri sacramentum figurat. Quod autem manducant et bibunt in loco Dei, suavitatem saturitatemque significat in illo regno aeternitatis. Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam; quoniam ipsi saturabuntur 134. Unde et Dominus dicit venturos multos (quos utique, nisi electos, praescitos, praedestinatos, vocatos, iustificatos, glorificatos?), et recubituros cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum 135. Nam et alio loco ipse hoc promittit fidelibus suis, quod faciat eos recumbere, et transeat, et ministret eis 136.

 

Iesu Nave, non antea commemoratus, cum Moyse apparet.

 

  1. (24, 13) Quid sibi vult quod Iesus Nave, non commemoratus in illis quatuor, subito cum Moyse apparet, et cum illo ascendit in montem ad accipiendas tabulas Legis; et subito rursus idem Iesus absconditur, id est tacetur; et Moyses accepit Legem in duabus tabulis, et cum eo iterum apparet? An forte significat Novum Testamentum nomine Iesu, et absconditum esse in Lege, et aliquando apparere intellegentibus? Quod vero Iesus iam vocatur, cum in libro Numerorum quando id nomen acceperit Scriptura testetur, cum iam prope esset ut terram promissionis intrarent 137, per prolepsim, hoc est per praeoccupationem anticipat Scriptura quod postea factum est. Omnia quippe ista posteaquam facta sunt, scripta sunt; ac per hoc quando factum est quod modo commemoratur, nondum vocabatur Iesus, sed quando scriptum est iam hoc vocabatur.

 

Quae sint cymantia aurea versatilia in circuitu.

 

  1. (25, 11-12) Et facies in ea cymatia aurea versatilia in circuitu. Cymatia dixit, quae in quadratura exstant per quatuor partes, sicut mensae quadrae fieri solent. Nec quod ait versatilia, mobilia debemus accipere. Fixa sunt enim, sicut dixi mensas habere solitas: sed versatilia dixit, tortilia, quae graece vocantur vel canalibus, sicut sunt columnae tortiles; aut implicatis duabus virgulis in modum restis, sicut etiam torques fieri solent. Quod autem ait: Et fabricabis illi quatuor annulos aureos, et impones super quatuor latera; duos annulos in latus unum, et duos annulos in latus secundum; ad quatuor angulos occurrunt quatuor annuli singuli in singulis, et per angulorum numerum fit ut quod in duobus lateribus ponitur, in omnibus quatuor ponatur. Unus enim angulus duobus lateribus communis est: alioquin non occurrit ut bini annuli ponantur per quatuor latera, cum sint quatuor annuli; octo quippe esse debuerunt, si aliter intellegimus, quam quod dixi fieri numero angulorum. Ad hoc enim annuli in angulis ponuntur, quo inducantur subportatoria vel gestatoria, quibus arca a quatuor hominibus hinc atque inde portetur.

 

De propitiatorio quod imponitur super arcam.

 

  1. (25, 17-20) Propitiatorium quid dicat superimponendum super arcam 138, quaeri solet: sed cum aureum fieri iubeat, eiusque longitudinem et latitudinem tantam exprimat, quanta et ipsius arcae dicta est, procul dubio velut tabulam auream tantae formae fieri praecipit, qua tegeretur arca; ita ut in ipso propitiatorio essent duo Cherubim, hinc atque inde alterutrum attendentes, ita ut vultus eorum in propitiatorium essent, et pennis suis obumbrarent propitiatorium: quod magnum est sacramentum. Aurum quippe significat sapientiam, arca significat secretum Dei. In arca iussa sunt poni Lex, et manna, et virga Aaron: in Lege praecepta sunt, virga potestas significatur, manna gratia; quia nisi cum gratia non est potestas praecepta faciendi. Verumtamen quia Lex a quovis proficiente non ex omni parte completur, propitiatorium est desuper. Ad hoc enim opus est ut propitius sit Deus, et ideo desuper ponitur, quia superexsultat misericordia iudicio 139. Duo vero Cherubim pennis suis obumbrant propitiatorium, id est, honorant velando; quoniam mysteria ista ibi sunt: et invicem se attendunt, quia consonant; duo quippe ibi Testamenta figurantur: et vultus eorum sunt in propitiatorium, quia misericordiam Dei, in qua una spes est, valde commendant. Denique hinc se promisit locuturum Deus ad Moysen de medio Cherubim desursum propitiatorii 140. Porro si creatura rationalis in multitudine scientiae, quoniam hanc interpretationem habent Cherubim, duobus ipsis animalibus significatur; ideo duo sunt, ut societatem caritatis commendent; ideo pennis suis propitiatorium obumbrant, quia Deo non sibi tribuunt pennas suas, id est, Deum honorant virtutibus, quibus praestant: et vultus eorum non sunt nisi in propitiatorium, quia cuicumque profectui ad multitudinem scientiae spes non est, nisi in Dei misericordia.

 

Quomodo accipiendi sint annuli.

 

  1. (25, 27) Quod ait: Erunt annuli in thecis subportatoriis ad tollendam mensam, hoc intellegendum est, quod annuli essent velut thecae subportatoriorum; id est, quo subportatoria tamquam in thecas inducantur. Erunt quippe in thecis, ita dictum est, tamquam diceretur: Erunt pro thecis.

 

Quae sit ratio ut tabernaculum fieri iubeatur decem aulaeorum.

 

  1. (26, 1-2) Decem aulaeorum iubet fieri tabernaculum, cum sit decalogus Legis. Aulaea vero significant latitudinem, propter facilitatem. Caritas quippe plenitudo Legis est 141: et nonnisi caritati sunt praecepta facilia: unde ipsa dilatatio commendatur, cum dicitur: Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea 142. Sed quoniam ista dilatatio per gratiam fit Dei; caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 143; ideo hic mystice ipse numerus etiam commendatur, qui pertinet etiam ad Spiritum Sanctum, per quem Lex possit impleri. Dicitur enim aulaeum longitudinem habere debere in cubitis viginti octo. Iste autem numerus, quia per septenarium dividendus est, significavit, cum dicit latitudinem aulaei in cubitis quatuor. Quater enim septem fiunt viginti octo. Et est etiam iste numerus perfectus; quia sicut senarius, suis partibus constat. Quod vero tam saepe dicit: Cherubim facies ea opere textoris, quid aliud quam in his omnibus multitudinem scientiae commendat, quod interpretatur Cherubim?

 

 

Quomodo et in qua significatione morali praecipiuntur fieri super tabernaculum vela capillacia.

 

  1. (26, 7) Et facies vela capillacia operire super tabernaculum; undecim vela facies ea. Quae capillacia vela sunt id est cilicina, undecim dicuntur esse. In peccatis quippe transgressio est. Transgressio vero undenario numero significatur, quoniam transgreditur denarium, hoc est Legem 144: ideo ipsa undecim per septenarium multiplicata, faciunt septuaginta septem; ubi significavit Dominus universam remissionem peccatorum, dicens: Non solum septies, verum etiam septuagies septies 145: quot generationes reperiuntur, cum Lucas a baptismo Domini enumerans sursum versus ascendit, et pervenit per Adam usque ad Deum 146. Ad hoc enim fit significatio peccatorum in his velis, ut per confessionem exprimantur, et per gratiam quae data est Ecclesiae aboleantur, hoc est tegantur: unde dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata 147. Deinde iubet ea vela cooperiri pellibus arietinis rubricatis. Aries autem rubricatus, cui non occurrat Christus passione cruentatus? Significantur his etiam martyres sancti, quorum orationibus propitiatur Deus peccatis populi sui. Ipsis denique superiaciuntur pelles hyacinthinae, ut significetur vita aeterna viriditate, tamquam vigore perpetuo.

 

De duobus anconibus.

 

  1. (26, 17) Facies duos anconiscos columnae uni consistentes ex adverso: hoc est, unum hinc, et unum inde, de lateribus columnae. Anconiscos autem dicit, quos vulgo vocamus ancones, sicut sunt in columnis cellarum vinariarum, quibus incumbunt ligna quae cupas ferunt. Ducta est autem similitudo verbi a cubitis, ubi flectuntur manus, quibus incumbunt recumbentes, qui graece vocantur.

 

De basibus columnarum duabus.

 

  1. (26, 21) Bases columnarum duas uni. Bases non eas tantum videtur dicere Scriptura, quibus columnae ab imo fulciuntur; sed etiam superiores, quae capitella nos dicimus. Ideo dicit, duas bases columnae uni in ambas partes eius. Nam quae sunt ambae partes, nisi inferior et superior?

 

De octo columnis et basibus earum sedecim.

 

  1. (26, 25) Quod octo columnas et bases earum sexdecim secundum supradictam rationem a posterioribus tabernaculi Scriptura dicit, cum superius sex dixerit 148, intellegitur annumeratis duabus angularibus octo fieri.

 

Quae sit differentia inter sanctum et sanctum sanctorum.

 

  1. (26, 33) Et dividet vobis velamen inter medium sanctum, et inter medium sanctum sanctorum: id est, ut inter sanctum et sanctum sanctorum sit hoc velamen, de quo nunc loquitur, in quatuor columnis extentum. De hac differentia inter sanctum et sanctum sanctorum ad Hebraeos Epistola loquitur 149; quia ubi Arca testimonii, ibi sanctum sanctorum, hoc est, intus ultra velum: foris autem mensa et candelabrum, et caetera quae paulo ante dixit quemadmodum fierent, sancta dicta sunt, et non sancta sanctorum. Et significatur foris Vetus Testamentum, intus autem Novum, cum sit utrumque in lectione Veteris Testamenti, et expressum operibus, et significatione figuratum. Ac per hoc in sanctis figura est figurae, quia figura est Veteris Testamenti: in sanctis autem sanctorum figura est ipsius veritatis, quia figura est Novi Testamenti. Totum quippe Vetus Testamentum in his rebus et celebrationibus, quae ita observanda praecipiuntur, figura est.

 

Cur praecipitur altare fieri trium cubitorum in altitudine.

 

  1. (27, 1-2) De altari quaeritur quomodo tribus cubitis altum esse voluerit, cum tanta fere sit staturae hominis altitudo. Quomodo ergo ministrabatur altari, cum gradus habere altare alio loco prohibeat? Ne pudenda, inquit, tua reveles super illud 150. Sed illic dicebat de altari quod terra vel lapidibus construendum esset, ubi gradus ipsi coaedificati ad corpus altaris utique pertinerent: nunc vero de tabulis fieri altare praecipit, quo si apponeretur ad horam ministrationis aliquid ubi staret minister altaris, et peracto ministerio tolleretur, ad corpus altaris non utique pertineret. Item quaeritur quomodo super altare ligneum sacrificium quod inferebatur, posset incendi; praesertim quia concavum fieri iubet, et craticulam deponi usque ad medium eius, id est medium concavitatis eius, opere factum reticulato. An quoniam dixit: Et facies cornua in quatuor angulos, ex seipso erunt cornua, et teges illa aeramento, non ad sola cornua referendum est quod ait, teges illa aeramento, sed ad omnia de quibus loquebatur, de altari fabricando praecipiens?

 

Quod per spiritum intellectus et per stolas cum cornibus intellegatur.

 

  1. 1. (28, 3) Et tu loquere omnibus sapientibus mente, quos replevi spiritu intellectus: quidem graecus habet, quem latine sensum, non intellectum dicere solemus; sed Scriptura de sensu interiore, quem intellectum vocamus, sic loqui solet, sicuti est ad Hebraeos: Perfectorum est autem solidus cibus, eorum qui per habitum exercitatos habent sensus ad discernendum bonum et malum 151. Ibi enim quod posuit sensus, graecus habet . Quem ergo istum spiritum, nisi Spiritum Sanctum debemus accipere?

 

  1. 2. (28, 4) Et stolae quas facient, pectoralem, humeralem, et tunicam talarem, et tunicam cum corymbis. Has appellatas stolas esse et caetera, cum superius unam stolam faciendam proposuisset, notandum est. Tunicam vero cum corymbis honestius putarunt latini interpretes dici, quam si dicerent cum cirris, qui bene dispositi ornamento esse vestibus solent.

 

De aspidiscas in veste sacerdotali.

 

  1. (28, 14. 16. 9-10) Aspidiscas in veste sacerdotali quas dicat? utrum scutulas, quae a scuto latine appellantur, quia et Graeci scutum appellant? an vero aspidiscas propter diligenter colligandum dicit ab aspide serpente, sicut etiam muraenae appellantur? Spithamis autem longitudo, et spithamis latitudo: Latini quidam interpretati sunt, mensuram extentae palmae a fine pollicis usque ad finem digiti minimi. Item quod dicitur: Sumes duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israel; sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum 152, an intellegendum, ut lapides sint de nominibus filiorum Israel secundum nativitates eorum, id est secundum ordinem quo nati sunt?

 

Quomodo rationale vocetur propter inopiam linguae.

 

  1. (28, 22) Et facies super rationale fimbrias complectentes opus catenatum de auro puro. Quod Latini rationale interpretati sunt, inopia linguae fecit. Graecus enim habet , non . Rationale autem illud solemus appellare, quod Graeci dicunt . Sed quoniam in graeca lingua ambiguum est, utrum verbum significet, an rationem, quia utriusque rei nomen est; ubi putatum est a verbo dictum , eloquium nostri interpretati sunt: nam quod habemus: Eloquia Domini, eloquia casta 153, Graeci habent ; hic vero in veste sacerdotali, quod ex auro et hyacintho et purpura et cocco duplici torto et bysso duplici torta fieri praeceptum est quadratum duplex, quod esset in pectore sacerdotis, et vocaretur, incertum utrum a ratione an a verbo ductum fuerit, interpretes nostri magis a ratione dictum putantes rationale appellaverunt.

 

Ubi iubetur ponere super rationale demostratio et veritas.

 

  1. (28, 30) Et impones super rationale iudicii demonstrationem et veritatem. Quid sibi hoc velit, vel in quali re vel metallo poneretur super rationale demonstratio et veritas, quoniam talia dicit fieri in veste sacerdotis, quae corporaliter fiunt, invenire difficile est. Fabulantur tamen quidam lapidem fuisse, cuius color, sive ad adversa, sive ad prospera mutaretur quando sacerdos intrabat in sancta: et hoc esse quod ait: Et afferet Aaron iudicia filiorum Israel super pectus; ostendens videlicet in illa demonstratione et veritate, quid de illis iudicaverit Dominus. Quamquam possit intellegi demonstrationem et veritatem litteris impositam super .

 

De tunicae talaris et peristomi confectione.

 

  1. (28, 31) Et facies tunicam talarem hyacinthinam; id est, usque ad talos dependentem. Et erit peristomium ex ea medium, id est, qua caput eiiciatur: hoc est enim quod Graeci dicunt . Oram habens in circuitu peristomii, opus textoris, commissuram contextam; id est, ne ipsa ora extrinsecus assuatur: hoc videtur dicere, commissuram contextam. Unde etiam addidit, ex ipsa, ut ne rumpatur; id est, ut ex se ipsa sit ipsa ora contexta cum veste.

 

Vox Aaron intrantis et exeuntis in sanctum.

 

  1. (28, 35) Et erit Aaron cum coeperit fungi sacerdotio, audietur vox eius intranti in sanctum in conspectu Domini et exeunti, ut non moriatur: intrantis et exeuntis vocem de tintinnabulis dixit audiri, tantumque ibi pondus observationis posuit, ut diceret, ne moriatur. Testimonia ergo quaedam significari voluit in veste sacerdotali, qua utique significatur Ecclesia, per haec tintinnabula, ut nota sit conversatio sacerdotis: sicut Apostolus dicit: Circa omnes teipsum bonorum operum praebens exemplum 154; aut illud: Quae audisti a me per multos testes, haec eadem commenda fidelibus, et iis qui idonei sunt et alios docere 155. An quid aliud? magnum tamen est, quidquid illud est. Intranti autem et exeunti, pro intrantis et exeuntis; locutio est. Vox pro sonitu; nam tintinnabulorum magis sonus quam vox est.

 

Quomodo ibidem sanctitas Domini formari iubeatur in lamina aurea.

 

  1. (28, 36-38) Et facies laminam auream puram, et formabis in ea deformationem signi, sanctitatem Domini; et impones illud super hyacinthum duplicem tortam; et erit super mitram: secundum inspectum mitrae erit; et erit supra frontem Aaron. Et auferet Aaron peccata sanctorum quaecumque sanctificabunt filii Israel, omnis dati sanctorum eorum. Quomodo formetur in lamina sanctitas Domini, non video, nisi aliquibus litteris, quas quidam quatuor esse dicunt hebraeas, quod, ut Graeci appellant, nomen Dei ineffabile credunt fuisse, vel esse adhuc usque. Sed quaelibet sint, vel quomodolibet se habeant illae litterae, ut dixi, sanctitatem Domini, vel sanctificationem, si hoc magis dicendum est, quod graecus habet , nonnisi litteris in auro formari potuisse crediderim. Ibi autem dicit sacerdotem sanctorum auferre peccata: Quaecumque sanctificabunt, inquit, filii Israel omnis dati sanctorum eorum: quod arbitror dictum in eis sacrificiis quae offerunt pro peccatis suis; ut non sanctorum hominum intellegamus, sed sanctorum ab eo quod sunt sancta quae offeruntur pro peccatis. Cum ergo de lamina dixisset, adiunxit atque ait: Et auferet Aaron peccata sanctorum, quaecumque sanctificabunt filii Israel omnis dati sanctorum eorum: id est, sacerdos auferet quaecumque offerunt pro peccatis suis, quae dicuntur et sancta, quia sanctificantur, et peccata, quia pro peccatis offeruntur; sicut multis locis hoc ipsum evidenter Scriptura commemorat. Quod autem adiungit et dicit: Et erit super frontem Aaron semper acceptum illis in conspectu Domini, ad laminam illam revertitur; in qua intellegitur frontis ornamentum, fiducia bonae vitae, quam qui vere perfecteque, non significatione, sed veritate sacerdos habet, solus potest auferre peccata, nec habet necessitatem offerre pro suis.

 

Quomodo praecipiatur ut manus Aaron et filiorum eius impleantur.

 

  1. (28, 41) De Aaron et filiis Aaron cum praeciperet, loquens ad Moysen, quomodo vestirentur, et ungerentur, quid est quod ait: Et implebis manus eorum, ut sacerdotio fungantur mihi? An forte muneribus, quae offerenda sunt Deo?

 

Femoralia linea praecipiuntur tegere turpitudinem sacerdotum.

 

  1. (28, 42) Et facies eis femoralia linea tegere turpitudinem corporis eorum; a lumbis usque ad femora erunt. Cum vestis tanta cooperiat totum corpus, quid est quod ait: Femoralia facies linea tegere turpitudinem corporis eorum, quasi apparere posset tanta desuper veste adhibita? Nisi quia signum esse voluit in hoc castitatis vel continentiae: quae ideo per indumentum significatur, ut non a seipso habita, sed data intellegatur.

 

Quid significetur per cidaras.

 

  1. (29, 8-9) Cum de filiis Aaron loqueretur: Et indues eos, inquit, tunicas, et cinges eos zonis, et circumdabis eis cidaras. Quam dicat cidarim vel cidaras, quoniam non est interpretatum, nec in usu modo est, ignoratur: puto tamen non esse capitis tegumen, ut nonnulli putaverunt. Neque enim diceret, circumdabis eis, nisi tale aliquid esset, quod non capiti, sed corpori usui esset.

 

Quomodo sacerdotium filiorum Aaron dicatur sempiternum.

 

  1. (29, 9) Et erit illis sacerdotium mihi in sempiternum. Quomodo dicat in sempiternum, de his significativis rebus, superius saepe diximus. Nam utique mutatum est hoc sacerdotium, ut illud esset in aeternum secundum ordinem Melchisedec, non secundum ordinem Aaron. Ibi enim et iuratio, et nulla Dei poenitudo, qua significetur mutatio. Iuravit enim Dominus, et non poenitebit eum: Tu es, inquit, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec 156. De ordine autem Aaron dictum est quidem in sempiternum, vel propter tempus non praeceptum quousque observaretur, vel quod res significaret aeternas: nusquam est tamen dictum de sacerdotio Aaron, quia iuravit Dominus et non poenitebit eum. Et ideo dictum est in illo sacerdotio secundum ordinem Melchisedec: Non poenitebit eum, ut significaretur, quia de sacerdotio Aaron poenituit eum, id est, mutavit illud.

 

Quid per manus Aaron significetur.

 

  1. (29, 9) Quid est: Et consummabis manus Aaron, et manus filiorum eius? An per manus potestatem significavit, ut aliquid etiam ipsi consecrare possent: potestas autem ipsa sanctificatione consummabatur, qua praecepti sunt sanctificari a Moyse?

 

Unde supra dictum sit consummandas esse manus eorum.

 

  1. (29, 10) Et adduces vitulum ad ostium tabernaculi testimonii, et superimponent Aaron et filii eius manus suas super caput vituli in conspectu Domini. Ecce unde supra dictum est, consummandas esse manus eorum, id est, perficiendam potestatem, ut etiam ipsi sanctificarent, quod modo fit, cum ponunt manus suas super vitulum immolandum.

 

Quid odor Dei vocetur.

 

  1. (29, 18) Quod odor suavitatis Domino saepe dicitur sacrificium de victimis pecorum in Scripturis sanctis, non utique Deus odore fumi illius delectatur; sed tantum illud quod his significatur spiritaliter Deum delectat cum spiritaliter exhibetur, quoniam ipse odor Dei spiritaliter intellegitur. Non enim sicut nos odorem corporeis naribus ducit. Sicut ergo ille olefacit, sic ista significant.

 

Quomodo pectusculum dicatur Aaron.

 

  1. (29, 26) Et sumes pectusculum de ariete consummationis, quod est Aaron; id est, huius Aaron. Hoc enim pertinere voluit ad summum sacerdotem.

 

De pectusculo et brachio victimarum.

 

  1. 1. (29, 28) Et erit Aaron et filiis eius legitimum aeternum a filiis Israel: cum diceret de pectusculo et brachio victimarum. More illo ergo aeternum dixit, quem saepe supra commemoravimus.

 

De stola sancti.

 

  1. 2. (29, 29-30) Et stola sancti, quae est Aaron, erit filiis eius post eum, ungere eos in ipsis, et consummare manus eorum. Septem diebus vestiet se ea sacerdos qui successerit ei de filiis eius, qui intrabit in tabernaculum testimonii deservire in sanctis. Haec verba multas quaestiones habent. Nam primum hic notandum est, quomodo cum stolam dixerit sancti, postea pluraliter dicit ungere eos in ipsis, tamquam in stolis. Nam et supra multas stolas eas dixerat, quibus una constaret 157. Quamquam ambiguum sit utrum in ipsis ab eo quod sunt ipsa genere neutro, quaecumque sunt quibus illa stola completur, id est vestis sacerdotalis: quod magis putandum est, ex eo quod in consequentibus dicit: Septem diebus vestiet se ea sacerdos qui successerit ei; ea scilicet omnia quae commemoravit, cum vestem sacerdotalem describeret. Repetivit sane quod supra dixerat: consummare manus eorum: unde quid mihi videretur exposui 158. Quod vero ait: Septem diebus vestiet se ea sacerdos, numquid aliis diebus se non vestiet? Sed illis septem continuis intellegi voluit, quibus eius sacerdotium quodammodo dedicatur, atque hebdomadis est in eius inchoatione festivitas. Successorem autem Aaron eum dicit, qui intrat in tabernaculum testimonii, deservire in sanctis: eum scilicet significans, qui non poterat esse nisi unus, non quales erant et filii Aaron cum vivo patre suo, sed qualis successor ipsius Aaron. Quomodo ergo proprium dicit huius unius esse, intrare in tabernaculum testimonii, deservire in sanctis, cum et illa quae sunt extra velum, quo velantur sancta sanctorum, sancta appellentur, et tabernaculum testimonii etiam illud vocetur, ubi sunt sancta, id est mensa et candelabrum: ubi cum deserviant et sequentes sacerdotes ad mensam et candelabrum et ipsum altare, quomodo unum dicit successorem Aaron, qui intret in tabernaculum testimonii deservire in sanctis? Si enim dixisset: Deservire in sanctis sanctorum, nulla esset quaestio. Ad haec enim, ubi est arca testimonii, solus unus intrabat summus sacerdos: quod etiam in Epistola ad Hebraeos diligentissime commendatur. Nisi forte eo ipso quod unum dicit intrare in tabernaculum testimonii, deservire in sanctis, non vult utique intellegi, nisi in sanctis sanctorum; quia et ipsa utique sancta appellantur. Non enim omnia quae sancta sunt, etiam sancta sanctorum dici possunt: illa vero quae sunt sancta sanctorum, procul dubio utique sancta sunt. Unus autem iste qui semel in anno intrabat in sancta sanctorum, quoniam Dominum Christum significabat, apertissime supradicta ad Hebraeos Epistola commendatur 159. Quod autem praefiguratum est in sancto sanctorum, ut super arcam quae Legem habebat, esset propitiatorium, ubi Dei misericordia significari intellegenda est, qua propitius fit eorum peccatis qui Legem non implent; hoc mihi videtur etiam in ipsa veste sacerdotis significari: nam et ipsa quid aliud quam Ecclesiae Sacramenta significat? Quod in id est rationali in pectore sacerdotis posito iudicia constituit, in lamina vero sanctificationem et ablationem peccatorum: tamquam rationale sit in pectore simile arcae in qua Lex erat, et lamina illa in fronte, simile propitiatorio quod super arcam erat, et ut utrobique servaretur quod scriptum est: Superexsultat misericordia iudicio 160.

 

Purificatio et sanctificatio altaris septem diebus.

 

  1. (29, 37) Quid est quod purificatum et sanctificatum altare septem diebus dicit quod sanctum sancti erit? Altare non quidem dicit sanctum sanctorum, sicut est illud quod velo separatur, ubi est arca testimonii: verumtamen et hoc altare extra velum positum, per sanctificationem septem dierum dicit potius, quam per unctionem fieri sanctum sancti. Et addit: Omnis qui tetigerit altare, sanctificabitur.

 

 

De annulis altaris incensi.

 

  1. (30, 3-4) Cum de annulis loqueretur altaris incensi, quod altare non inaerari, sed inaurari iussit: Et duos annulos aureos puros facies, inquit, sub tortili corona eius, in duo latera facies in duobus lateribus: quoniam graecus habet: Nam latera sunt, et  latera sunt. Unde quidam Latini sic interpretati sunt: In duas partes facies in duobus lateribus. Non autem ait Graecus , quod est partes, sed , quod latera. Nam hoc verbum est in illo psalmo, ubi scriptum est: Uxor tua sicut vinea fertilis in lateribus domus tuae 161. Ac per hoc tantum casus interest, quia prius accusativum, post vero ablativum posuit: In duo latera facies, in duobus lateribus. Quis autem sit sensus difficile est assequi; nisi forte, ut solet Scriptura amare ellipsim, ut aliquid desit et subaudiatur, etiam hic subaudiatur: Erunt: ut iste sit sensus: In duo latera facies, in duobus lateribus erunt; id est, ad duo latera facies annulos, quoniam in duobus lateribus erunt.

 

Quid sit et arcus amitibus.

 

  1. (30, 4) Et erunt arcus amitibus ita ut tollatur illud in eis. Quos annulos dixerat, arcus dicit. Annulos quippe pro rotundis ansis posuit. Et quid est aliud annulus vel circulus, nisi undique arcus? Ideo quidam nolentes arcu dicere, thecas interpretati sunt, quibus amites inducerentur, dicentes: Et erunt thecae amitibus; quasi graecus hoc non posset dicere, cum etiam thecae graecum verbum sit: dixit autem , quod arcus interpretatur.

 

Quomodo intellegendum sit incensum continuationis.

 

  1. (30, 8. 10) Incendet super illud incensum continuationis in conspectu Domini in progenies eorum. Continuationis incensum dicit, quod continuatim fieret, id est, nullo die praetermitteretur. Cum de altari praeciperet incensi, id est, in quo incensum tantum poneretur, non holocaustum, non sacrificium, non libatio; praedixerat idipsum incensum quotidie poni debere: nunc autem dicit: Et depropitiabit Aaron vel exorabit, super cornua eius semel in anno de sanguine purificationis delictorum <depropitiationis>. Depropitiationis, ab eo quod est depropitiatio, quae graece dicitur . Unde et intellegendum est, hoc quod semel in anno iubet fieri ad propitiandum Deum super cornua altaris incensi, id est ut de sanguine purificationis delictorum, victimarum scilicet quae offeruntur pro delictis, semel in anno tangantur cornua altaris incensi, non pertinere ad illam appositionem incensi, quam quotidie fieri iusserat. Illa enim fiebat aromatibus, non sanguine; et quotidie, non semel in anno. Non ergo sumus intellecturi, semel in anno intrare sacerdotem solere in sanctum sanctorum, sed semel in anno cum sanguine: et quotidie quidem solere intrare sine sanguine, causa incensi imponendi; cum sanguine autem semel in anno: maxime quia sequitur et dicit: Semel in anno purificabit illud; sanctum sanctorum est Domino. Non ergo semel in anno ponet illic incensum, quod quotidie fieri iussum est; sed semel in anno purificabit illud, quod cum sanguine fieri praeceptum est. Et post hoc adiungit: Sanctum sanctorum est Domino: ac per hoc si sanctum sanctorum non extra, sed intra velum erat; etiam illud profecto altare de quo nunc agitur, quod poni iussit contra velum, intrinsecus iussit.

 

De computatione filiorum Israel.

 

  1. (30, 12) Quid est quod ait: Si acceperis computationem filiorum Israel in visitatione eorum; nisi quia iubet eos aliquando visitari et computari, id est numerari? Quod in David propterea vindicatum intellegendum est, quia Deus non iusserat 162.

 

De eo quod unguento chrismatis omnia iussit ungi.

 

  1. (30, 26-33) Advertendum est etiam et notandum quemadmodum unguento chrismatis omnia iussit ungi, tabernaculum scilicet et ea quae in illo erant, et deinde erunt sancta sanctorum. Omnia scilicet cum fuerint uncta, erunt sancta sanctorum. Quid igitur distabit iam inter illa interiora, quae velo teguntur, et caetera, si omnia cum uncta fuerint erunt sancta sanctorum, diligentius requirendum: haec tamen notanda credidimus. Ubi etiam meminerimus, quod sicut de illo altari sacrificiorum, quod post unctionem appellari voluit sanctum sancti, continuo dictum est: Omnis qui tangit illud, sanctificabitur 163: ita de omnibus postea, quae de illo unguento uncta, dicta sunt sancta sanctorum, eadem sententia subsecuta est, ut diceretur: Omnis qui tangit ea, sanctificabitur. Quod duobus modis intellegi potest; sive tangendo sanctificabitur, sive sanctificabitur ut ei liceat tangere: si tamen non licebat tangere populo tabernaculum, quando afferebant hostias, vel quaecumque ab eis allata offerebantur Deo. Nam consequenter non solis sacerdotibus neque solis Levitis dicendum admonet, quod ait ad Moysen: Et filiis Israel loqueris dicens: utique filii Israel totus ille populus erat; iubet autem illis dici: Oleum linitio unctionis, sanctum erit hoc vobis in progenies vestras: super carnem hominis non linietur, et secundum compositionem hanc non facietis vobis ipsis similiter. Sanctum est, et sanctificatio erit vobis. Quicumque fecerit similiter, et quicumque dabit de eo exterae nationi, interibit de populo suo. Iubet igitur non solis sacerdotibus, sed universo populo Israel, ut non faciant tale unguentum in usus humanos. Hoc est enim quod ait, super carnem hominis non linietur. Prohibet ergo simile fieri in usus suos, et interitum minatur si quisquam similiter fecerit, id est, unguentum ad usus suos simile confecerit, vel cuiquam hinc dederit exterae nationi. Ac per hoc quod ait: Sanctificatio erit vobis, cum hoc populo Israel universo dici iubeat, non video quid intellegam, nisi quia licebat eis, quando veniebant cum suis quisque muneribus, tangere tabernaculum; et tangendo sanctificabantur propter illud oleum, quo cuncta peruncta sunt; et hinc dictum: Omnis qui tangit sanctificabitur: non tamen sic quemadmodum sacerdotes, qui etiam ut sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.

 

Quid sit opus unguentarii.

 

  1. (30, 34) Quod praecepit quibus aromatibus fiat thymiama, id est incensum, et dicit unguentario more coctum opus unguentarii: non ideo putare debemus unguentum fieri, id est unde aliquid ungatur, sed ut dictum est thymiama, vel incensum quod imponatur illi altari incensi, ubi non licebat sacrificari, et erat intus in sancto sanctorum.

 

De discrimina inter altare incensi et tabernaculum testimonii.

 

  1. (30, 36) Et concides de illis minutum, et pones contra testimonia, unde innotescam tibi inde. Sanctum sanctorum erit vobis incensum. Ecce iterum hoc incensum, quia intus ponebatur in altari incensi quod intus erat, sanctum sanctorum dicitur: et tabernaculum testimonii proprie dicitur illud ipsum interius ubi arca erat, adhibita sane differentia cum ait: Unde innotescam tibi inde. Sic enim dixerat primum de propitiatorio, quod utique intus est, id est, intra velum super arcam.

 

Quomodo spiritu Beseleel architecta repletus dicitur.

 

  1. (31, 2-3) Quid est quod Beseleel cum iuberet adhiberi operibus tabernaculi faciendis, dixit eum se replevisse spiritu divino sapientiae, et intellectus, et scientiae in omni opere, excogitare, et architectonari, etc.? Utrum Spiritus Sancti muneri etiam ista opera tribuenda sunt, quae pertinere ad opificium videntur? an et hoc significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum spiritum sapientiae, et intellectus, et scientiae, quae his rebus significantur? Tamen etiam hic cum spiritu repletus dicatur iste divino sapientiae, et intellectus, et scientiae, nondum legitur Spiritus Sanctus.

 

Quid sibi velit quod de sabbato observando praeciperet.

 

  1. (31, 16-17) Quid sibi vult, quod cum de sabbato observando praeciperet, ait: Testamentum aeternum in me et filiis Israel; non ait, inter me et filios Israel? An quia sabbatum requiem significat, et requies nobis non est nisi in illo? Nam profecto filios Israel universum populum suum dicit, id est, semen Abraham: et est Israel secundum carnem, et secundum spiritum. Nam si Israel non esset dicendus, nisi ex genere carnis, non diceret Apostolus: Videte Israel secundum carnem 164: ubi profecto significat esse Israel secundum spiritum qui in abscondito Iudaeus est et circumcisione cordis 165. Sic ergo melius fortasse distinguitur: Testamentum aeternum in me; ut deinde alius sensus sit, et filiis Israel signum est aeternum, id est, aeternae rei signum: quomodo petra erat Christus, quia petra significabat Christum 166. Non ergo ita iungendum est: Testamentum aeternum in me et filiis Israel, tamquam in Deo et filiis Israel sit hoc testamentum; sed Testamentum aeternum in me, quia in illo promissa est requies aeterna; et filiis Israel signum est aeternum, quia filii Israel acceperunt observandum signum, quo requies significatur aeterna veris Israelitis, hoc est filiis promissionis 167 et visuris Deum facie ad faciem sicuti est 168.

 

Quomodo dantur Moysi tantum duae tabulae lapideae.

 

  1. (31, 18) Et dedit Moysi statim ut cessavit loqui ad eum, in monte Sina, duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito Dei. Cum tam multa locutus sit Deus, duae tamen tabulae dantur Moysi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii futurae in arca. Nimirum omnia caetera quae praecepit Deus ex illis decem praeceptis, quae duabus tabulis conscripta sunt, pendere intelleguntur, si diligenter quaerantur et bene intellegantur: quomodo haec ipsa rursus decem praecepta ex duobus illis, dilectione scilicet Dei et proximi, in quibus tota Lex pendet et Prophetae 169.

 

De eo quod iubet Aaron inaures demi.

 

  1. (32, 2) Quod iubet Aaron inaures demi ab auribus uxorum atque filiarum, unde illis faceret deos, non absurde intellegitur difficilia praecipere voluisse, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret: factum tamen illud ipsum difficile ut esset aurum ad faciendum idolum, propter eos notandum putavi, qui contristantur, si quid tale propter vitam aeternam divinitus fieri, vel aequo animo tolerari iubeatur.

 

Quid fecerit de vitulo populus.

 

  1. (32, 8) Dominus indicans Moysi quid fecerit de vitulo populus, hoc est de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: Hi dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Quod eos dixisse non legitur, sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit. Horum quippe verborum gerebant in corde sententiam, quae Deum latere non poterat.

 

Quid per malitiam intellegatur.

 

  1. (32, 14) Et propitiatus est Dominus de malitia quam dixit facere populo suo. Malitiam hic poenam intellegi voluit, sicuti est: Aestimata est malitia exitus illorum 170. Secundum hanc dicitur bonum et malum a Deo 171, non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est; sed malis ingerit mala, quia iustus est.

 

De eo quod iratus Moyses tabulas testimonii fregerit.

 

  1. (32, 19-20) Iratus quidem Moyses videtur tabulas testimonii digito Dei scriptas collisisse atque fregisse; magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti, quoniam Vetus fuerat abolendum, et constituendum Novum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in eos vindicando exstitit. Quod autem in ignem missum vitulum fusilem contrivit, et in aquam sparsit, quam populo potum dedit, quid nobis videatur significare, iam alibi scripsimus in opere contra Faustum Manichaeum.

 

De eo quod dicit Aaron ad Moysen.

 

  1. (32, 24) Et dederunt mihi, et misi in ignem, et exiit vitulus hic. Compendio locutus est, non dicens quod ipse formaverit, ut exiret vitulus fusilis? an excusationis causa timendo mentitus est, tamquam ipse in ignem periturum aurum proiecerit, atque ipso non id agente forma vituli exierit? Quod ideo non est credendum hoc eum animo dixisse, quia nec latere Moysen posset quid esset in viro, cum quo Deus loquebatur, et fratrem de mendacio non redarguit.

 

Quomodo Aaron dicatur populum dissipasse cum ipsi petierint.

 

  1. (32, 25) Et cum vidisset Moyses populum, quia dissipatus est, dissipavit enim eos Aaron, ut in gaudium venirent adversariis suis. Notandum est quemadmodum illud totum mali quod populus fecit, ipsi Aaron tribuatur, quod eis consenserit ad faciendum quod male petierant. Magis enim dictum est, dissipavit eos Aaron, quoniam cessit eis, quam dissipaverunt se ipsi qui tantum malum flagitaverunt.

 

Moyses populum sic diligebat, ut pro eo illa verba Deo funderet.

 

  1. (32, 31-32) Cum Moyses dicit ad Deum: Precor, peccavit populus iste peccatum magnum, et fecerunt sibi deos aureos, et nunc siquidem remittis illis peccatum illorum, remitte; sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti: securus quidem hoc dixit, ut a consequentibus ratiocinatio concludatur; id est, ut quia Deus Moysen non deleret de libro suo, populo peccatum illud remitteret. Verumtamen advertendum est quantum malum in illo peccato perspexerit Moyses, quod tanta caede crediderit expiandum, qui eos sic diligebat, ut pro eis illa verba Deo funderet.

 

Quaeritur cur in Aaron vindicta nulla processerit.

 

  1. (32, 35) Merito quaeritur, cum superius populum dissipasse dictus sit Aaron, cur in ipsum vindicta nulla processerit, neque cum Moyses interfici iussit omnem qui Levitis euntibus ad portam et redeuntibus occurrisset armatis 172, neque cum postea factum est quod Scriptura dicit: Et percussit Dominus populum propter facturam vituli, quem fecit Aaron: maxime quia et hic hoc idem repetendo inculcatum est. Non enim dictum est: Et percussit Dominus populum propter facturam vituli, quem fecerunt, sed, quem fecit Aaron: et tamen non est percussus Aaron; quin etiam illud quod de sacerdotio eius ante peccatum eius Deus praecipiebat, impletum est. Sed iussit et ipsum et filios ablui 173; et sic ordinati sunt in sacerdotio. Ita novit ille cui parcat usque ad commutationem in melius; et cui parcat ad tempus, quamvis eum praescierit in melius non mutari; et cui non parcat ut mutetur in melius, et cui non parcat, ita ut nec mutationem eius exspectet: et totum hoc ad id redit, quod Apostolus dicit exclamans: Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius 174.

 

De verbis: Vade, ascende hinc tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti.

 

  1. (33, 1) Vade ascende hinc, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. Deus iratus dicere videtur, tu et populus tuus, quem eduxisti; alioquin dixisset, tu et populus meus, quem eduxi de terra Aegypti: sed illi quando idolum poposcerunt, ita locuti sunt: Moyses enim hic homo qui eduxit nos de terra Aegypti, non scimus quid factum sit ei 175; liberationem suam in homine constituendo defecerant. Hoc eis modo replicatur cum dicitur, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti: quod illis est crimini, non Moysi. Non enim aliud volebat Moyses, nisi ut non in illo, sed in Domino spem ponerent, et Domini misericordia se cum gratiarum actione crederent ab illa servitute liberatos: cuius tamen apud Deum tamquam fidelissimi famuli tantum erat meritum per illius gratiam, ut ei diceret Deus: Sine me, et iratus ira conteram eos 176. Quod utrum iubentis sit cum ait: Sine me, an quasi petentis, utrumque videtur absurdum. Nam et si iubebat Deus, inobedienter famulus non parebat; et Deum hoc a servo velut pro beneficio petere non decebat, cum praesertim posset eos etiam illo nolente conterere. Ille itaque ibi sensus in promptu est, quod his verbis significavit Deus plurimum apud se prodesse illi populo, quia sic ab illo viro diligebantur, quem sic Dominus diligebat; ut eo modo admoneremur, cum merita nostra nos gravant ne diligamur a Deo, relevari nos apud eum illorum meritis posse quos diligit. Nam cum ab Omnipotente dicitur homini: Sine me, et conteram eos, quid aliud dicitur quam: Contererem eos, nisi diligerentur abs te? Ita ergo dictum est: Sine me, ac si diceretur: Noli eos diligere, et conteram eos; quia ne id faciam dilectio tua in illos intercedit mihi. Obtemperandum autem esset Domino dicenti: Noli eos diligere, si hoc iubendo dixisset, et non potius admonendo et exprimendo quid illum ab eorum supplicio revocaret: nec tamen etiam illo intercedente sine flagello disciplinae populum dereliquit. Nescio quo enim modo, ut sic eos diligeret ipse Moyses, Deus illos occultius diligebat, qui manifeste voce terrebat.

 

Quomodo Dominus quasi plus misericordiae in angelo qui populum ducat, quam in se esse significet.

 

  1. (33, 1-3) Ubi dicit Deus ad Moysen: Vade, ascende hinc, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram quam iuravi Abraham, Isaac, et Iacob, dicens: Semini vestro dabo eam; continuo tamquam ad ipsum Moysen adhuc loquatur, occulta conversione, quae graece dicitur, iam ad ipsum populum loquitur dicens: Et simul mittam angelum meum ante te, et eiiciet Chananaeum, et Amorrhaeum, et Chettaeum, et Pheresaeum, et Gergesaeum, et Evaeum, et Iebusaeum; et introducet te in terram fluentem lac et mel. Non enim ascendam tecum, quoniam populus dura cervice es, ut non deleam te in via. Magna sacramenti et mira profunditas, tamquam misericordiam maiorem posset angelus habere quam Dominus, qui populo durae cervicis parceret; cui Deus, si cum illis esset, ipse non parceret: et tamen etiam per angelum suum, se quodammodo ab eis absente, qui nusquam esse absens potest, implere se dicit quod patribus eorum iuravit; tamquam et hic ostendens hoc se ideo facere, quia illis patribus iustis promisit, non quod isti digni essent. Quid ergo significavit, nisi forte ideo se non esse cum eis, quia dura cervice sunt; quia non eum propitium et salubrem, nisi humilitas et pietas capit? Esse autem Deum cum durae cervicis hominibus, nihil est aliud quam vindicando adesse atque puniendo: unde cum eo modo malis non adest, parcendo facit; quo pertinet illud quod dicitur: Averte faciem tuam a peccatis meis 177: quia si advertit, evertit. Sicut enim fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei 178.

 

Quomodo Moyses volens manifeste seu scienter videre Deum, duplicem se habere amorem significat.

 

  1. (33, 12-13) Et dixit Moyses ad Dominum: Ecce tu mihi dicis: Deduc populum hunc. Tu autem non demonstrasti mihi quem simul mittas mecum. Tu autem dixisti mihi: Scio te prae omnibus, et gratiam habes apud me. Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam ante te, et ut sciam quia populus tuus est gens haec. Quod habet graecus , hoc quidam latini interpretati sunt, manifeste, cum Scriptura non dixerit . Potuit ergo fortasse aptius dici: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, scienter ut videam te: quibus verbis satis ostendit Moyses, quod non ita videbat Deum in illa tanta familiaritate conspectus, ut desiderabat videre; quoniam illae omnes visiones Dei, quae mortalium praebebantur aspectibus, et ex quibus fiebat sonus, quo mortalis attingeretur auditus, sic exhibebantur, assumpta sicut Deus volebat, specie qua volebat, ut non in eis ipsa ullo sensu corporis sentiretur divina natura, quae invisibilis ubique tota est, et nullo continetur loco. Et quia in duobus praeceptis, hoc est dilectionis Dei et proximi, tota Lex pendet 179, ideo Moyses in utroque suum desiderium demonstrabat: in dilectione scilicet Dei, ubi ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam in conspectu tuo; in dilectione autem proximi, ubi ait: Et ut sciam quia populus tuus est gens haec.

 

 

Quid sit quod dicit Deus ad Moysen.

 

  1. (33, 17) Quid est quod dicit Deus ad Moysen: Quoniam scio te prae omnibus? numquid Deus plus aliqua scit, et aliqua minus? An secundum quod dicitur quibusdam in Evangelio: Non novi vos 180? Secundum hanc enim scientiam, qua Deus dicitur scire quae illi placent, nescire quae displicent, non quia ignorat ea, sed quia non approbat, sicut ars recte dicitur nescire vitia, cum probet vitia; prae omnibus Deus Moysen sciebat, quia Deo prae omnibus Moyses placebat.

 

Quod prius ipse Moyses dixerit Deo.

 

  1. (33, 12. 17) Notandum estne, quod prius ipse Moyses dixerat Deo: Dixisti mihi: Scio te prae omnibus; quod illi Deus posteaquam hoc ipse Deo dixit, legitur dixisse, ante autem non legitur; ut intellegamus non omnia esse scripta quae cum illo Deus locutus est? Sed diligentius requirendum est in prioribus Scripturae partibus, an vere ita sit.

 

De verbis: Ostende mihi gloriam tuam, et: Ego transibo ante te gloria mea.

 

  1. 1. (33, 14-23) Cum dixisset Moyses ad Dominum: Ostende mihi gloriam tuam; respondit ei Dominus: Ego transibo ante te gloria mea: et vocabo nomine Domini in conspectu tuo; et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero: cum paulo ante dixisset: Ipse antecedam te, et requiem tibi dabo; quod Moyses sic videtur accepisse: Antecedam te, tamquam non ei populo qui praesens in itinere futurus esset: et ideo ait: Si non tu ipse simul veneris nobiscum, ne me educas hinc, etc. Deus autem neque ei hoc negavit dicens: Et hoc tibi verbum quod dixisti faciam. Quomodo ergo cum dixisset ei Moyses: Ostende mihi gloriam tuam, rursus, tamquam praecessurus et non cum eis simul futurus, videtur dicere: Ego transibo ante te, nisi quia hoc aliud est? Ille quippe intellegitur loqui et dicere: Transibo ante te, de quo dicit Evangelium: Cum venisset hora ut transiret Iesus de hoc mundo ad Patrem 181: qui transitus etiam Pascha interpretari perhibetur. Haec itaque magna omnino prophetia est. Ipse enim ante omnes sanctos transit ad Patrem de hoc saeculo, parare illis mansiones regni coelorum, quas dabit eis in resurrectione mortuorum; quoniam transiturus ante omnes primogenitus a mortuis factus est 182.

 

  1. 2. Gratiam vero suam in eo ipso valde commendat cum dicit: Et vocabo nomine Domini in conspectu tuo: tamquam in conspectu populi Israel, cuius Moyses cum haec audiret typum gerebat. In conspectu enim gentis ipsius ubique dispersae vocatur Dominus Christus in omnibus gentibus. Vocabo autem dixit, non: Vocabor, activum verbum pro passivo ponens, genere locutionis inusitato; in quo nimirum magnus sensus latet. Sic enim fortasse significare voluit seipsum hoc facere, id est gratia sua fieri, ut vocetur Dominus in omnibus gentibus.

 

  1. 3. Quod vero addidit: Et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero; ibi plane expressius ostendit vocationem qua nos vocavit in suum regnum et gloriam: non pro meritis nostris, sed pro misericordia sua. Quoniam enim se gentes introducturum pollicebatur, dicens: Vocabo nomine Domini in conspectu tuo; commendavit hoc se misericorditer facere, sicut Apostolus dicit: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum; Gentes autem super misericordia glorificare Deum 183. Hoc ergo praedictum est: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. Quibus verbis prohibuit hominem velut de propriarum virtutum meritis gloriari, ut qui gloriatur in Domino glorietur 184. Non enim ait: Miserebor talibus vel talibus, sed, cui misericors fuero; ut neminem praecedentibus bonis operibus suis misericordiam tantae vocationis meruisse demonstret. Etenim Christus pro impiis mortuus est 185.

 

  1. 4. Sed utrum hoc idem repetere voluerit, cum addidit: Misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, vel sicut alii interpretati sunt, cui misericors fuero; an aliquid intersit, nescio. Quod enim graeca lingua duobus verbis dictum est: , et , quod unum atque idem videtur significare, non potuit latinus diversis verbis dicere, et diversis modis eamdem misericordiam repetivit. Si autem diceretur: " Miserebor cui misereor, et miserebor cui misereor " aut " miserebor cui misertus ero "; non satis commode dici videretur. Et tamen fortius ille ipse ibi sensus est, quod aut ipsius misericordiae suae firmitatem Deus ista repetitione monstravit: sicut Amen, Amen; sicut Fiat, Fiat; sicut repetitio somnii Pharaonis, pluraque similia. Aut in utrisque populis, id est Gentibus et Hebraeis, hoc modo Deus praenuntiavit misericordiam se esse facturum. Quod Apostolus ita dicit: Sicut enim vos aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate; sic et ipsi nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnes in incredulitate, ut omnium misereatur 186.

 

  1. 5. Deinde post hanc suae misericordiae commendationem respondit ad illud quod ei dictum fuerat: Ostende mihi gloriam tuam, vel quod supra petiverat Moyses, dicens: Ostende mihi temet ipsum, manifeste ut videam te 187. Non poteris, inquit, videre faciem meam. Non enim videbit homo faciem meam, et vivet: ostendens huic vitae, quae agitur in sensibus mortalibus corruptibilis carnis, Deum sicuti est apparere non posse; id est, sicuti est videri in illa vita potest, ubi ut vivatur, huic vitae moriendum est.

 

  1. 6. Item interposito articulo dicente Scriptura: Et ait Dominus, sequitur et loquitur: Ecce locus penes me. Quis enim locus non penes Deum est, qui nusquam est absens? Sed Ecclesiam significat dicendo: Ecce locus penes me, tamquam templum suum commendans: Et stabis, inquit, super petram (quia super hanc petram, ait Dominus, aedificabo Ecclesiam meam 188), statim ut transiet gloria mea: id est: Statim ut transiet gloria mea, stabis supra petram; quia post transitum Christi, id est post passionem et resurrectionem Christi stetit populus fidelis supra petram. Et ponam te, inquit, in caverna petrae: munimen firmissimum significat. Alii autem interpretati sunt: in specula petrae; sed graecus habet ; hoc autem foramen vel cavernam rectius interpretamur.

 

  1. 7. Et tegam manu mea super te, donec transeam: et auferam manum, et tunc videbis posteriora mea; facies autem mea non videbitur tibi. Cum iam dixisset: Stabis super petram, statim ut transiet gloria mea, ubi intellegitur post transitum suum promisisse super petram stabilitatem; quomodo accipiendum est quod ait: Ponam te in caverna petrae, et tegam manu mea super te, donec transeam: et auferam manum, et tunc videbis posteriora mea: quasi iam illo in petra constituto, tegat manu sua super eum, et deinde transeat; cum esse in petra non possit, nisi post eius transitum? Sed recapitulatio intellegenda est rei praetermissae, quali solet uti Scriptura in multis locis. Postea quippe dixit quod ordine temporis prius est. Qui ordo ita se habet: Tegam manu mea super te, donec transeam, et tunc videbis posteriora mea; nam facies mea non videbitur tibi: et stabis super petram statim ut transiet gloria mea, et ponam te in caverna petrae. Hoc enim factum est in eis quos tunc significabat persona Moysi, id est Israelitis, qui in Dominum Iesum, sicut Actus Apostolorum indicant, postea crediderunt, id est, statim ut transiit eius gloria 189. Non posteaquam resurrexit a mortuis, et ascendit in coelum, misso desuper Spiritu Sancto, cum linguis omnium gentium Apostoli loquerentur, compuncti sunt corde multi ex eis qui crucifixerant Christum: quem ut non cognovissent, et Dominum gloriae crucifixissent, caecitas ex parte in Israel facta est 190, sicut dictum fuerat: Tegam manu mea super te, donec transeam. Unde Psalmus dicit: Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua 191: diem appellans, quando Christus divina miracula faciebat; noctem, quando sicut homo moriebatur, quando et illi titubaverunt qui in die crediderant. Hoc est ergo: Cum transiero, tunc videbis posteriora mea. Cum transiero de hoc mundo ad Patrem, posterius in me credituri sunt quorum typum geris. Tunc enim compuncti corde dixerunt: Quid faciemus? Et iussi sunt ab Apostolis agere poenitentiam, et baptizari in nomine Iesu Christi, ut dimitterentur illis peccata eorum 192. Quod in psalmo illo sequitur, cum dictum esset: Die ac nocte gravata est super me manus tua; id est, ut non cognoscerem (Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 193): sequitur et iungit: Conversus sum in aerumnam, dum configeretur spina 194; id est, cum essem corde compunctus. Deinde addidit: Peccatum meum cognovi, et facinus meum non operui 195: posteaquam viderunt quanto scelere Christum crucifixerint. Et quia receperunt consilium ut agerent poenitentiam, et in Baptismo remissionem acciperent peccatorum; Dixi, inquit, pronuntiabo adversum me delictum meum Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei 196.

 

  1. 8. Hanc autem prophetiam potius fuisse, quam locutus est Dominus ad Moysen satis res ipsa indicat; quandoquidem de petra vel caverna eius, et de manus eius superpositione, de visione posteriorum eius, nihil postea visibili opere subsecutum legitur. Mox enim adiungit interposito articulo Scriptura: Et dixit Dominus ad Moysen; cum ipse Dominus utique etiam illa quae supra dicta sunt loqueretur, atque inde contexit quid deinceps Dominus dicat: Excide tibi duas tabulas lapideas, sicut et primas 197, etc.

 

De verbis: Et reum non purificabit.

 

  1. (34, 7) Quid est quod dictum est de Domino: Et reum non purificabit; nisi, non eum dicet innocentem?

 

De eo quod Deus dicit Moysi.

 

  1. (34, 10) Deus in monte duas rursus lapideas tabulas conscripturo dicit Moysi inter caetera: Coram omni populo tuo faciam gloriosa. Nondum dignatur dicere: Coram omni populo meo. An ita dixit, populo tuo, quomodo cuilibet homini eiusdem populi diceretur, id est: Ex quo populo es: quomodo: Civitati tuae dicimus, non cui dominaris, vel quam constituisti, sed unde civis es? Sic enim et paulo post dicit: Omnis populus, in quibus es: alio modo quid dictum est, nisi, populus tuus? Quod autem non dixit: In quo es, consuetudo locutionis est.

 

Quid sit quod dicitur ad Moysen: attende tibi.

 

  1. (34, 12) Quid est quod dicitur ad Moysen: Attende tibi, nequando ponat testamentum his qui sedent super terram? Non enim habet graecus, ne quando ponas; sed, ne quando ponat. An forte de populo ei dicere voluit, cuius ipse ductor fuit? Sed non ipse introduxit populum in eam terram, ubi prohibet poni testamentum cum eis qui in illa habitabant. Mirum itaque locutionis genus est, et adhuc inexpertum vel non animadversum: si tamen locutio est, ac non sensus aliquis.

 

Quomodo Deus zelator dicitur.

 

  1. (34, 13-15) Cum praeciperet Deus ad Moysen loquens, ut data terra in potestate, omnis idololatria everteretur, nec adorarentur dii alieni, ait: Dominus enim Deus, zelans nomen, Deus zelator est: id est, ipsum nomen quod Dominus Deus dicitur, zelans est, quia Deus zelator est. Quod non humanae perturbationis vitio facit Deus, semper atque omni modo incommutabilis atque tranquillus; sed hoc verbo indicat, non impune plebem suam per alienos deos fornicaturam. Ductum est enim verbum tropo metaphora a zelo maritali, quod castitatem custodit uxoris. Quod nobis prodest, non Deo. Quis enim tali genere fornicationis Deo nocuerit? sed sibi plurimum, ut pereat. Quod Deus prohibet terrore gravissimo, zelantem se appellans: cui dicitur in Psalmo: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te; mihi autem adhaerere Deo bonum est 198. Denique sequitur: Ne forte ponas testamentum his qui sedent super terram, et fornicentur post deos eorum.

 

 

De verbis: Non videberis in conspectu meo inanis.

 

  1. (34, 20) Quid ait: Non videberis in conspectu meo inanis? Sicut indicant circumstantia de quibus loquitur, in conspectu suo: dixit Deus in tabernaculo suo: hoc est autem: Non illi videberis inanis, numquam intrabis sine aliquo munere. Quod spiritaliter intellectum, magnum sacramentum est. Verum haec dicebantur de umbris significationum.

 

Tempore sationis est messis.

 

  1. (34, 21) Cum de sabbato praecepisset, quid est quod adduxit: Satione et messe requiesces? Videtur enim dicere: Tempore sationis et messis. An forte ita observandam requiem sabbati praecepit, ut nec illa tempora habeant excusationem, quae agricolis valde sunt necessaria propter victum atque vitam? Iussum est ergo ut etiam tempore sationis et messis, quando multum urget operatio, requiescatur in sabbato: ac sic per haec tempora, quae opus plurimum flagitant, significatum est, omni tempore sabbato debere cessari.

 

De verbis: Non concupiscet quisquam de terra tua.

 

  1. (34, 24) Quod dicit: Non concupiscet quisquam de terra tua, cum ascendes videri in conspectu Dei tui, tria tempora anni, hoc vult intellegi, ut securus quisque ascenderet, nec de terra sua sollicitus esset, Deo promittente custodiam, quod nemo inde aliquid concupisceret, propter illum qui ascendit, ne suam inde timeret absentiam. Et hic satis ostendit quid supra dixerit: Non apparebis in conspectu Domini Dei tui inanis 199, quia in illo loco dixit ubi tabernaculum vel templum Deus fuerat habiturus.

 

De verbis: Non occides super fermentum.

 

  1. (34, 25) Quid est quod ait: Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quae per Pascha occiduntur, et praecipit ne tunc sit in domo fermentum, quoniam dies sunt azymorum?

 

De verbis: non dormiet in mane immolatio...

 

  1. (34, 25) Quid est quod ait: Et non dormiet in mane immolatio solemnitatis Paschae; nisi quod superius aperte praecepit, ne aliquid ex pecore quod immolatur, carnium relinquatur in mane? Sed locutio fecit obscuritatem: Dormiet enim dixit, pro Manebit.

 

De verbis: Non coques agnum in lacte matris suae.

 

  1. (34, 26) Non coques agnum in lacte matris suae. Ecce dixit iterum quod quemadmodum intellegi possit ignoro. Magna tamen est de Christo prophetia, etiam si fieri ad litteram possit; quanto magis si non potest? In sermonibus enim Dei non sunt ad proprietatem operum omnia revocanda, sicut nec illud de petra, et caverna eius, et manus superpositione 200. Sed plane de fide narratoris hoc exigendum est, ut quae dicit facta esse, vere facta sint, et quae dicit dicta esse, vere dicta sint. Quod exigitur etiam a narratoribus Evangelii: cum enim Christum narrent quaedam dixisse quae in parabolis dixit; tamen haec eum dixisse non parabola, sed historica narratio est.

 

Quomodo Moyses significatur ieiunasse quadraginta dies.

 

  1. (34, 28) Et erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducavit, et aquam non bibit. Quod et ante dixerat, quando tabulas accepit, quas fregit, hoc etiam modo repetit; non recapitulando quod factum est, sed iterum factum esse commendans. Repetitio quippe Legis iam quid significet diximus 201. Quod autem ait: Panem non manducavit, et aquam non bibit, intellegitur ieiunavit, a parte totum; id est, nomine panis omnem cibum, et nomine aquae omnem potum significante Scriptura.

 

Moyses scripsit verba Legis.

 

  1. 1. (34, 27-28. 1) Et scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba. De Moyse dictum est quod ipse scripserit, cui etiam Deus paulo ante dixerat: Scribe tibi verba haec. Cum vero primum Legem accepit, cuius tabulas abiecit et fregit, nec ipse excidisse dictus est tabulas lapideas, et modo dictum est: Excide tibi duas tabulas lapideas; nec ei dictum est ut scriberet, sicut ei modo dicitur; nec eas ipse scripsisse narratur, sicut modo narrat Scriptura, et dicit: Scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba: sed tunc dictum est: Et dedit Moysi, statim ut cessavit loqui ad eum in monte Sina, duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito Dei 202; deinde paulo post: Et conversus, inquit, Moyses descendit de monte, et duae tabulae testimonii in manibus eius, tabulae lapideae scriptae ex utraque parte earum, hinc atque hinc erant scriptae, et tabulae opus Dei erant, et scriptura scriptura Dei insculpta in tabulis 203. Proinde magna oritur quaestio, quomodo illae tabulae, quas erat Moyses Deo utique praesciente fracturus, non hominis opus esse dicantur, sed Dei; nec ab homine scriptae, sed scriptura Dei, digito Dei: posteriores vero tabulae tamdiu mansurae, ac in tabernaculo ac templo Dei futurae, iubente quidem Deo, tamen ab homine excisae sint, ab homine scriptae. An forte in illis prioribus gratia Dei significabatur, non hominis opus, qua gratia indigni facti sunt revertentes corde in Aegyptum, et faciendo idolum - unde illo beneficio privati sunt, et propterea Moyses tabulas fregit - istis vero tabulis posterioribus significati sunt qui de suis operibus gloriantur - unde dicit Apostolus: Ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 204 - et ideo tabulae humano opere exsculptae, et humano opere conscriptae datae sunt, quae cum ipsis manerent, ad eos significandos de suis operibus gloriaturos, non de digito Dei, hoc est de Spiritu Dei?

 

  1. 2. Certe ergo repetitio Legis Novum Testamentum significat; illud autem Vetus significabat, unde confractum et abolitum est: maxime quoniam cum secundo Lex datur, nullo terrore datur, sicut illa in tanto strepitu ignium, nubium et tubarum; unde tremefactus populus dixit: Non loquatur Deus ad nos, ne moriamur 205: unde significatur timor esse in Vetere Testamento, in Novo dilectio. Quomodo igitur haec solvitur quaestio, quare illae opus Dei, istae opus hominis; et illae conscriptae digito Dei, istae scriptae ab homine? An forte ideo magis in illis prioribus Vetus significatum est Testamentum, quia Deus ibi praecepit, sed homo non fecit? Lex enim posita est in Vetere Testamento, quae convinceret transgressores, quae subintravit ut abundaret delictum 206. Non enim implebatur timore, quae non impletur nisi caritate. Et ideo dicitur opus Dei, quia Deus Legem constituit, Deus conscripsit: nullum opus hominis, quia homo Deo non obtemperavit, et eum potius reum Lex fecit. In secundis autem tabulis homo per adiutorium Dei tabulas facit, atque conscribit; quia Novi Testamenti caritas Legem facit. Unde dicit Dominus: Non veni Legem solvere, sed implere 207: dicit autem Apostolus: Plenitudo Legis caritas 208; et: Fides quae per dilectionem operatur 209. Factum est itaque homini facile in Novo Testamento, quod in Vetere difficile fuit, habenti fidem quae per dilectionem operatur; atque illo digito Dei, hoc est, Spiritu Dei intus eam in corde scribente, non foris in lapide. Unde dicit Apostolus: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus 210; quoniam caritas Dei, qua veraciter impletur praeceptum, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 211. Hoc est ergo primo data Lex (ubi significatur Vetus Testamentum, quod est opus tantummodo Dei, et conscriptio digiti Dei), quod Apostolus dicit: Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum 212. Lex ergo sancta et bona, Dei opus est: ubi homo nihil agit, quia non obtemperat; sed reatu potius premitur, Lege minante atque damnante. Peccatum enim, inquit, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem 213. Beatus autem homo est, cum hoc mandatum sanctum, et iustum, et bonum, est etiam opus eius, sed per gratiam Dei.

 

Dominus facit cum facientes adiuvat.

 

  1. (35, 1) Moyses ad filios Israel, posteaquam de monte descendit, habens alias tabulas Legis, circumposito sibi velamine propter gloriam vultus eius, quam filii Israel non poterant intueri: Haec, inquit, verba, quae dixit Dominus facere ea: ambigue positum est, utrum ea facere ipse Dominus, an illi: sed utique manifestum est quod illi; iussit quippe ille quae fierent. Sed forte ideo sic positum est, ut ex utroque accipiatur; quia et Dominus facit, cum facientes adiuvat, secundum illud Apostoli: In timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate 214.

 

Quid sit: omnis afferens demptionem.

 

  1. (35, 24) Omnis afferens demptionem, argentum et aes attulerunt demptionem Domino: tamquam diceret: Omnis qui attulit, attulit illud atque illud, inter caetera quae dicebat, et argentum et aes commemorans. Demptionem sane interpretati sunt latini, quod graecus habet . Appellata est autem demptio, eo quod sibi demeret qui Domino afferret.

 

De Beseleel fit sermo ad Moysen.

 

  1. (35, 30-32) Narrante Moyse commemoratum quod ei dixit Deus de Beseleel eisdem verbis ac totidem, quod eum impleverit Spiritu divino sapientiae, et intellectus, et scientiae ad tabernaculi opera facienda, quae pertinent ad artes opificum: unde quid nobis videretur iam diximus 215. Sed ideo nunc hoc idem commemorandum putavi, quia non frustra eisdem omnino verbis repetitum est, quibus antea Moysi a Domino fuerat intimatum. Sane novo more hic ars architectonica perhibetur, opificum ex auro et argento et quocumque metallo, cum illa dici soleat architectonica, quae pertinet ad fabricas aedificiorum.

 

Quomodo multi aedificandi peritia donati fuisse significentur.

 

  1. (36, 2-3) Et omnes qui sponte vellent ire ad opera, ut consummarent ea, et acceperunt a Moyse omnes demptiones. In notitiam tantum Moyses pertulit quae Dominus opera fieri praeceperit, tabernaculum scilicet cum omnibus quae in eo essent, et vestes sacerdotales 216. Commemoravit autem quosdam, quibus dixit Spiritum divinitus datum, quo illa efficere possent: et tamen multi intelleguntur sponte ad eadem opera venisse quibus neque imperatum est, nec eorum nomina commemorata sunt a Domino dicta Moysi. Non ergo illi soli hoc munus divinitus habuerunt, qui nominatim commemorantur, sed fortasse praecipue atque excellentius. Laudandus est autem in his omnibus non attractus ad opus serviliter animus, sed liberaliter et sponte devotus.

 

Quomodo signanda sit iustitia architectorum.

 

  1. (36, 4-5) Notandum quod illi qui sapientes appellantur, effectores operum sancti, etiam moribus tales erant, ut cum ipsi susciperent omnia quae populus offerebat, existimans necessaria ex quibus illa omnia complerentur, viderunt plus offerri quam erat necesse, et dixerunt Moysi; atque ille per praeconem ultra populum offerre prohibuit. Poterant autem, si vellent, multa auferre, sed modestia prohibuit, vel religio terruit.

 

Opera commendantur tabernaculi construendi et vestis sacerdotalis.

 

  1. (35, 1-19) Posteaquam descendit Moyses de monte, opera commendantur tabernaculi construendi, et vestis sacerdotalis; de quibus faciendis antequam aliquid praeciperet, locutus est ad populum de sabbati observatione. Ubi non immerito movet, cum decem verba Legis acceperit in tabulis lapideis iterum, quas ipse excidit, ipse conscripsit; quare de sabbato solo, posteaquam descendit, populum admonuit. Si enim propterea decem praecepta Legis superfluum fuit ut populus iterum audiret; cur non fuit superfluum ut de sabbato audiret, cum et hoc in eisdem praeceptis decem legatur? An et hoc simile est velamento, quo faciem obtexit, quia splendorem vultus eius filii Israel non poterant intueri 217? Nam ex decem praeceptis hoc solum populo praecepit, quod figurate ibi dictum est: alia quippe ibi novem sicut praecepta sunt, etiam in Novo Testamento observanda minime dubitamus. Illud autem unum de sabbato usque adeo figurata diei septimi observatione apud Israelitas velatum fuit, et in mysterio praeceptum fuit, et quodam sacramento figurabatur, ut hodie a nobis non observetur, sed solum quod significabat intueamur. In illa autem requie ubi opera servilia iubentur cessare, magna est altitudo gratiae Dei. Tunc enim fiunt cum requie opera bona, cum fides per dilectionem operatur 218: timor autem tormentum habet, et in tormento quae requies? Unde timor non est in caritate 219: caritas autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 220. Ideo sabbatum requies sancta Domino: Dei scilicet gratiae tribuenda, non nobis velut ex nobis. Alioquin nostra opera sic erunt, ut sint humana, aut peccata: aut cum timore, non cum dilectione; et ideo servilia sine requie. Plenitudo autem sabbati erit in requie sempiterna. Non enim frustra institutum est et sabbatum sabbatorum 221.

 

Altare holocaustorum unctione sanctificatum.

 

  1. (40, 9-10) Superius quando prius locutus est Deus de tabernaculo ungendo, dixit eadem unctione sanctificari illa omnia, et fieri sancta sanctorum 222. Altare autem holocaustomatum eadem unctione sanctificatum, dixerat fieri sanctum sancti 223: et hoc interesse videbatur, quod nihil eorum dixisset sanctum sanctorum, nisi quod tantum velo separabatur a sancto, id est, ubi erat arca testamenti et altare incensi. Nunc autem cum eadem repeteret, dixit de tabernaculo uncto et his quae in illo essent, quod eadem unctione sanctificarentur, et fierent sancta: illud autem altare holocaustomatum, de quo prius dixerat quod fieret sanctum sancti, eadem unctione nunc dixit fieri sanctum sanctorum. Unde datur intellegi tantumdem valere quod dictum fuerat sanctum sancti, quantum valet quod dictum est sanctum sanctorum: ac per hoc et illa omnia uncta, id est totum tabernaculum, et quaecumque in eo essent, quae prius appellaverat sancta sanctorum, tantumdem valere quod nunc ait sancta: nec unumquodque eorum dici tantummodo post istam unctionem sanctum sancti, verum etiam sanctum sanctorum; sicut altare holocaustomatum; ut iam nihil intersit, quantum ad hanc appellationem attinet, inter illa quae interius intra velum fuerant, id est ubi erat arca testimonii, et caetera foris, nisi quod illa interius ita dicebantur sancta sanctorum vel sanctum sanctorum, ut etiam ante unctionem sic appellarentur; caetera vero unctione sanctificata sunt, ut hoc nomen acciperent. Quod otio discutiendum est quid ista significent.

 

Moyses extendit aurea super tabernaculum.

 

  1. (40, 19) Cum Scriptura narraret quomodo Moyses constituerit tabernaculum: Extendit, inquit, aulaea super tabernaculum: non utique desuper tectum, sed cingens columnas; quia de columnis dixerat, quod statuerit tabernaculum.

 

Quaedam quae concernunt tabernaculum.

 

  1. (40, 33) Cum dixit: Et super atrium in circuitu tabernaculi et altaris, manifestat altare holocaustomatum ad ostium tabernaculi forinsecus fuisse, ut atrio totum ambiretur, et altare esset infra atrium inter portam atrii et ostium tabernaculi.

 

De nube quae impedivit Moysen.

 

  1. (40, 34-35) Notanda est res multum mirabilis, quod nube descendente et implente tabernaculum, quae tamen gloria Domini dicitur, non poterat Moyses intrare tabernaculum, qui in monte Sina, quando Legem primitus accepit, intravit in nubem ubi erat Deus 224. Procul dubio ergo aliam personam tunc figurabat, aliam nunc: et tunc eorum qui participes fiunt intimae veritatis Dei; nunc autem Iudaeorum, quibus gloria Domini, quae in tabernaculo est, quod est gratia Christi, tamquam nubes opponitur, non eam intellegentibus, et ideo non intrant in tabernaculum testimonii. Et hoc credendum est semel factum, mox ut constitutum est tabernaculum, significationis huius causa, vel alicuius alterius. Neque enim semper sic erat nubes super tabernaculum, ut illuc Moyses intrare non posset; quandoquidem non removebatur nubes, nisi cum eis hoc signum dabatur disiungendi, hoc est castra movendi ex eo loco ubi erant; et accedendi quo nubes ducebat per diem, flamma per noctem 225. Quae duo vicissim etiam super tabernaculum manebant, ubi castra posuissent, nubes per diem, flamma per noctem.

 

Quaestio CLXXVII: De Tabernaculo

 

De toto ipso tabernaculo separatim dicitur.

 

  1. 1. Quoniam liber qui Exodus dicitur, in constitutione tabernaculi sumit terminum, de quo tabernaculo etiam per superiora eiusdem libri multa dicuntur, quae faciant difficultatem intellegendi, sicut solet omnis , id est loci alicuius descriptio in omni historia facere; visum est mihi de toto ipso tabernaculo separatim dicere, quo intellegatur, si fieri potest, quale illud, et quid fuerit, interim proprietate narrationis inspecta, et in aliud tempus dilata figurata significatione: neque enim aliquid ibi fuisse putandum est, quod iubente Deo constitueretur sine alicuius magnae rei sacramento, cuius cognitio fidem formamque pietatis aedificet.

 

  1. 2. (26, 1-6) Iubet ergo Deus Moysi facere tabernaculum decem aulaeorum de bysso torta, et hyacintho, et purpura, et cocco torto, Cherubim opere textoris: quas Graeci appellant, Latini aulaea perhibent, quas cortinas vulgo vocant. Non ergo decem atria fieri iussit, sicut quidam negligenter interpretati sunt: non enim , sed: dixit. Opere ergo textili Cherubim iussit in aulaeis fieri, quorum aulaeorum longitudinem esse praecepit cubitorum viginti octo, et latitudinem cubitorum quatuor. Cohaerere autem invicem aulaea, et coniungi inter se quinque hinc, et quinque inde, ut spatium quod eis cingeretur, hoc esset tabernaculi spatium. Quomodo autem inter se connecterentur eadem quina aulaea, ita praecepit: Facies illis, inquit, ansas hyacinthinas in ora summa aulaei unius ex una parte in commissuram; et sic facies superiora summa ad commissuram secundam 226: id est, ubi committitur aulaeum aulaeo, tertium scilicet secundo, quod secundum iam cum primo commissum est, id est coniunctum atque connexum, faciem contra faciem consistentia ex adverso singula; quoniam inter se iussit quina coniungi, ut ex adverso constituerentur. Utrum autem quadrum spatium his concluderetur, an rotundum, nondum apparet; sed apparebit cum de columnis coeperit dicere, quibus protenduntur aulaea. Non ergo amplius quam de trium connexione dicere voluit, quae fit in duabus commissuris, secundi ad primum, et tertii ad secundum, ut ex hac veluti regula caetera iungerentur 227. Ansas ergo praecepit fieri primo aulaeo quinquaginta, ex una parte qua illi fuerat committendum secundum; et ansas quinquaginta tertio aulaeo, ex ea parte qua secundo coniungebatur: ipsum autem secundum, id est inter utrasque ansas quinquagenas medium, circulos habere voluit quinquaginta aureos, utique ex una parte, per quos coniungeretur quinquaginta ansis aulaei primi; ac per hoc consequens erat ut ex alia quoque parte circulos totidem haberet, per quos coniungeretur ansis aulaei tertii. Quod breviter Scriptura ita dixit: Et facies circulos quinquaginta aureos, et coniunges aulaeum ad aulaeum circulis, et erit tabernaculum unum 228. Circuli ergo quinquaginta aurei secundi aulaei, inserebantur quinquaginta ansis hyacinthinis primi aulaei; quinquaginta circuli inserebantur et quinquaginta ansis tertii aulaei; et deinceps ita caeteri connectebantur, ut quinque complecterentur, atque ex adversa parte alia similiter quinque.

 

  1. 3. (26, 7-11) Deinde dicit: Et facies vela capillacia operire super tabernaculum: id est, quae venirent super, non a parte tecti, sed supercingendo. Dicimus enim et sic aliquid superponi, non quemadmodum tectum domus, sed quemadmodum tectorium parietis, tamquam super lineam fasciam. Undecim, inquit, vela facies ea. Longitudo veli unius erit triginta cubitorum, et quatuor cubitorum latitudo veli unius: mensura eadem erit undecim velorum. Et coniunges quinque vela in se, et sex vela in se. Quomodo illa aulaea voluit quina coniungi, sic ista vela quinque et sex, quia undecim erant, non decem. Et duplicabis, inquit, velum sextum secundum faciem tabernaculi: ne moveret quia impariliter alterutrum incurrebant sex et quinque. Deinde dicit etiam ista vela capillacia, quemadmodum sibimet iungerentur. Et idem dicit, sed fortasse planius: Et facies, inquit, ansas quinquaginta in ora veli unius, quod contra medium est, id est, contra secundum, quia ipsum erit medium inter primum et tertium: secundum commissuram, id est, iuncturam. Et quinquaginta ansas facies super oram veli, quod coniunctum est ad secundum velum, id est super oram tertii veli, qua coniungitur secundo. Et facies circulos aereos quinquaginta, et coniunges circulos de ansis; et coniunges vela, et erit unum. Circulos ergo medio velo voluit apponi, id est secundo, quibus quinquagenis ausis iungeretur primo et tertio. Nihil hic aliud est, nisi quod circulos non aureos, sed aereos fieri nunc praecepit. Ansas autem in aulaeis hyacinthinas dixerat: in velis autem capillaciis quoniam tacuit cuiusmodi essent ansae, quid nisi capillacias eas credibilius accipimus?

 

  1. 4. (26, 12-14) Quod deinde sequitur ita est ad intellegendum difficile, ut verear ne exponendo fiat obscurius. Dicit enim: Et suppones in velis tabernaculi dimidium veli quod superaverit, subteges quod abundat de velis tabernaculi, subteges post tabernaculum. Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine velorum tabernaculi, erit contegens super latera tabernaculi, hinc atque hinc ut operiat. Cum sextum velum iusserit duplicari secundum faciem tabernaculi, quid dicat superare in velis dimidium veli; et quid dicat: Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, cum dimidium veli quindecim cubita sint, quoniam triginta cubitorum iussit esse unum velum, quis facile intellegat? Aut si propterea superat de longitudine velorum, quia prima aulaea de bysso et cocco et purpura et hyacintho viginti octo cubitis longa esse praecepit, ista vero capillacia triginta cubitorum esse voluit, duobus cubitis superantur singula aulaea a singulis velis capillaciis: quae in summam ducta, excepto undecimo quod duplicari iussit, viginti cubita excrescunt, quibus superatur ambitus aulaeorum ambitu capillaciorum. Decem quippe velorum cubita bina, quibus longiora erant, viginti faciunt: quorum ex utroque latere decem hinc et decem inde poterant superare, non cubitum ex hoc et cubitum ex hoc, sicut Scriptura loquitur. Quapropter differenda mihi videtur huius loci expositio, donec tabernaculum columnis omnibus, cum atrio, quod circumponitur, omni ex parte consistat. Fortassis enim per anticipationem aliquid dicit de his velis capillaciis, quod ad illa proficiat, de quibus nondum locutus est. Quod enim dicit: Et facies vela capillacia operire super tabernaculum 229, utrum universum tabernaculum his velis cooperiri velit cum atrio scilicet, de quo circumponendo postea loquitur; an hoc interius tabernaculum, quod decem aulaeis fieri iussit, incertum est. Sequitur ergo et dicit: Et facies operimentum tabernaculo, pelles arietum rubricatas. Etiam hoc operimentum utrum universo tabernaculo fieri iusserit in circuitu, an interiori tantum, similiter habetur incertum. Quod vero adiungit: Et operimenta pelles hyacinthinas desuper, hoc non in circuitu, sed a tecto velut camera accipiendum est.

 

  1. 5. (26, 15-21) Et facies, inquit, columnas tabernaculo de lignis imputribilibus: decem cubitorum columnam unam, et cubiti unius et dimidii latitudinem columnae unius; duos anconiscos columnae uni consistentes ex adverso: sic facies omnibus columnis tabernaculi. Quare iusserit fieri hos anconiscos, de quibus antea dixi quid essent 230, non satis mihi apparet. Si enim ad columnas portandas fierent, quatuor ut minimum fierent: si autem ubi serae incumberent, etiam plures fierent; nam quinas seras singulis columnis distribuit. Nisi forte in his anconiscis non aliquis usus, sed sola significatio sit, sicut in velo undecimo capillacio. Nam columna duos anconiscos velut brachia hinc atque hinc extendens, figuram crucis reddit. Nunc iam videamus numerum columnarum, in quibus et forma tabernaculi possit adverti, utrum quadra, an rotunda sit, an oblongam habeat quadraturam, lateribus longioribus brevioribus frontibus sicut pleraeque basilicae construuntur: hoc enim potius hic evidenter exprimitur. Nam ita dicit: Et facies columnas tabernaculo, viginti columnas ab latere isto, quod respicit ad aquilonem. Et quadraginta bases argenteas facies viginti columnis, duas bases columnae uni in ambas partes eius. Et latus secundum contra austrum viginti columnas, et quadraginta earum bases argenteas; duas bases columnae uni in ambas partes eius, et duas bases columnae uni in ambas partes eius. Repetitio non moveat; quia locutionis est, ut omnes ita intellegantur de quibus non dicit. De basibus autem iam antea diximus, cur una columna duas habeat, quia et capita hoc loco bases vocat 231.

 

  1. 6. (26, 22-25) Videmus igitur vicenis columnis porrecta duo latera tabernaculi aquilonis et austri: duo sunt reliqua, orientale et occidentale, quae si totidem columnas habuissent, procul dubio quadrum esset. Quot autem habeat, de occidentali non tacetur, de orientali tacetur: utrum quia non habuit, et sola illic sine columnis extendebantur aulaea ab extrema columna unius lateris usque ad alterius alteram extremam; an aliqua causa taceantur, ut etiam tacitae intellegantur, nescio. Postea quippe ex ipsa parte orientis decem columnae commemorantur, sed atrii de quo post loquitur, quod huic tabernaculo circumponi iubet. Commemoratis ergo lateribus tabernaculi aquilonio et australi in vicenis columnis, deinde sequitur et adiungit, dicens: Et retro tabernaculum per partem quae est contra mare, facies sex columnas: et duas columnas facies in angulis tabernaculi a posterioribus, et aequales deorsum versus; et in se convenientes erunt, aequales de capitibus in commissuram unam. Sic facies ambobus duobus angulis; aequales sint. Et erunt octo columnae, et bases earum argenteae sedecim: duae bases columnae uni, et duae bases columnae uni in ambas partes eius. De basibus similis ratio et similis locutio est. Latus itaque occidentis, nam hoc est ad mare, columnis octo extenditur; sex mediis, et duabus angularibus quas aequales ad unam commissuram dicit esse debere; credo quod angulus duo in se latera committat, et sit columna angularis lateri utrique communis, ista occidentali et aquiloniae, illa occidentali et australi. Quod autem dicit etiam aequales deorsum versus hoc utique dicit, ut ad perpendiculum librarentur, ne robustiores essent infra quam supra, sicut pleraeque columnae sunt.

 

  1. 7. (26, 26-29) Deinde dicit: Et facies seras de lignis imputribilibus, quinque uni columnae ex una parte tabernaculi; et quinque seras columnae lateri tabernaculi secundo; et quinque seras columnae posteriori lateri tabernaculi, quod est ad mare. Mirum si dubitari potest, latus orientale columnas non habuisse in hoc interiore tabernaculo, cui postea circumponitur atrium. Singulas quasque igitur columnas omnium trium laterum habere seras quinas iubet. Et sera, inquit, media inter medias columnas pertranseat ab uno latere in aliud latus. Hoc videtur dicere, ut de columna in columnam sera perveniret, et per intervallum columnarum porrigeretur a latere unius usque in latus alterius: ac per hoc una ex his omnibus columna non erat habitura proprias quinque seras; ad quam extremam quinque perveniebant a columna sibi proxima venientes. Et columnas, inquit, inaurabis auro, et annulos facies aereos, in quos induces seras, et inaurabis auro seras. Ne columnae foraminibus cavernarentur, quo intrarent serae, annulos fieri iussit, quibus ex utraque parte continerentur fines serarum. Proinde intelleguntur hi annulli fixis in ligno ansulis pependisse, ut extremas partes serarum possent capere et continere.

 

  1. 8. (26, 30-37) Et eriges, inquit, tabernaculum secundum speciem quae monstrata est tibi in monte. Et facies velamen de hyacintho et purpura et cocco torto et bysso neta; opus textile facies illud Cherubim. Et superimpones illud super quatuor columnas imputribiles inauratas auro, et capita earum aurea, et bases earum quatuor argenteae. Et pones velamen super columnas, et induces illuc, interius quam velamen est, arcam testimonii: et dividet vobis velamen inter medium sancti et inter medium sancti sanctorum. Et operies de velamine arcam testimonii in sancto sanctorum. Haec omnia manifesta sunt, interius intra velamen hoc quatuor columnis impositam fuisse arcam testimonii: quam non sic operiri iussit velamine, ut super arcae cooperculum iaceret velamen, sed ut contra statueretur. Deinde dicit: Et pones mensam foris extra velamen; et candelabrum contra mensam in parte tabernaculi, quae respicit ad austrum: et mensam pones in parte tabernaculi, quae respicit ad aquilonem. Etiam hoc planum est. Quod autem sequitur: Et facies adductorium de hyacintho et purpura et cocco torto et bysso torta, opus variatoris. Et facies velamini quinque columnas, et inaurabis illas auro, et capita earum aurea: et conflabis eis quinque bases aereas: cui usui velamen hoc fiat quinque columnis extentum, post apparebit, nam hic non apparet. Vult enim illud esse velamen ostii tabernaculi, huius videlicet interioris, cui circumponitur atrium. Deinde iubet altare fieri sacrificiorum et holocaustomatum; et dicit quemadmodum fiat: nondum autem dicit ubi ponatur; sed hoc quoque post apparebit.

 

  1. 9. (27, 9-13) Hinc iam de atrio loquitur usque in finem, quod circumponendum est tabernaculo illi, de quo prius constituendo locutus est. Et facies, inquit, atrium; quod dicit graece , non ; quod quidam interpretes nostri non discernentes, et hoc et illa aulaea, quas , non Graeci dicunt, atria interpretati sunt dicentes: Et facies tabernaculum decem atriorum, ubi decem aulaeorum dicere debuerunt 232. Nonnulli autem multo imperitiores, ianuas interpretati sunt et et . Sicut autem in lingua latina invenimus aulaea, quas Graeci  vocant; ita quam illi appellant , nostri aulam vocaverunt. Sed iam non atrium isto nomine, sed domus regia significatur in latina lingua; apud Graecos autem, atrium. Ergo: Et facies, inquit, atrium tabernaculo in latere quod respicit ad austrum; et tentoria atrii ex bysso torta; longitudo sit centum cubitorum uni lateri: columnae eorum viginti, et bases earum aereae viginti; et circuli earum, et arcus earum argentei. Sic et lateri quod est ad aquilonem, tentoria centum cubitorum longitudinis; et columnae eorum viginti, et bases earum aereae viginti, et circuli earum, et arcus columnarum, et bases inargentatae argento. Latitudo autem atrii quae est ad mare, tentoria eius quinquaginta cubitorum; columnae eorum decem, et bases earum decem. Et latitudo atrii quod est ad orientem, quinquaginta cubitorum; columnae eius decem, et bases earum decem.

 

 

  1. 10. Hic iam videmus commemorari columnas ab oriente, cum loquitur de atrio, et eas decem dicens cum basibus aereis, sicut dixit etiam de occidentalibus: ubi difficillima oritur quaestio. Nam facile est quidem ut accipiamus ab oriente unum ordinem columnarum ad atrium pertinentium, quo tabernaculum interius per omnes quatuor partes cingitur; quia non habebat ex ea parte columnas tabernaculum interius: ab occidente autem ubi iam erant interioris tabernaculi columnae octo, quomodo etiam istas decem, quas exterioris atrii commemorat, accepturi sumus, tamquam ab occidente duo sint ordines columnarum, interiorum octo, et exteriorum decem? Quod si ita est, longiora erunt etiam latera atrii exterioris, quam tabernaculi interioris, ut sit unde ab extremo in extremum alius columnarum ordo dirigatur, et non incurrat in ordinem priorem ad interius tabernaculum pertinentem. Et si hoc est, consequens erit ut vicenae illae columnae duorum laterum tabernaculi interioris, austri et aquilonis, intervallis brevioribus dirimantur, quam illae vicenae quas habet atrium exterius ex eisdem lateribus. Et quia illi exteriores ordines vicenarum columnarum, sicut Scriptura loquitur, centena cubita tenent; isti interiores totidem columnarum quotlibet minus cubita teneant, quoniam hoc Scriptura non expressit, consequens erit ut octo columnae illae tabernaculi interioris in latere occidentali rariores sint quam vicenae illae eiusdem tabernaculi australes et aquiloniae, ut possit comprehendi spatium quantum sufficit decem illis aulaeis circumtendendis, quibus primitus dixit hoc tabernaculum fieri. Habent enim cubita vicena et octona, quae fiunt simul ducenta octoginta: quorum si centena essent in lateribus duobus austri et aquilonis, ubi vicenarum columnarum ordines sunt, quadragena utique cubita tenderentur per alia duo latera orientis et occidentis, et proportione occurrerent in octo columnis cubita quadraginta, sicut in viginti columnis cubita centum; sed non essent longiora latera exterioris atrii, quoniam centenis cubitis definita sunt; et ideo non esset quemadmodum ille ordo decem columnarum ab angulo australi in angulum aquilonium includeret ordinem interiorum octo columnarum. Proinde ut atrio undique circumdetur interius tabernaculum, oportet illud esse etiam longitudinis brevioris: atque ita necesse sit vicenas eius columnas in duobus lateribus, quibus in longum porrigitur, densius constitui, quam sunt atrii exterioris etiam ipsae vicenae; et rarius octo columnas tabernaculi interioris a parte occidentis, quam decem ex eadem parte atrii exterioris: quoniam quidquid minus cubitorum ex illis aulaeis extenditur in columnis vicenis duorum laterum ad austrum et ad aquilonem, compensandum est latitudine orientalis et occidentalis lateris, ut ducenta octoginta cubita consummentur aulaeorum. Non enim sicut de velis capillaciis, ubi unum plus est, ita et de his aulaeis iussit aliquid duplicari. Quapropter si tantum breviatur longitudo tabernaculi interioris, quod ab atrio exteriore posset includi, ut in vicenis eius columnis non centena cubita tendantur aulaeorum; sed verbi gratia, ut minimum nonagena et sena, ut quaternis cubitis breviora sint: haec ipsa quaterna cubita, id est octo cubita in duos aliis lateribus utique tendenda sunt, orientali et occidentali; ac sic in illis octo columnis occidentalibus tabernaculi interioris non extenduntur cubita quadraginta, sed quadraginta quatuor, et alia quadraginta quatuor ab oriente. Cum ergo in decem columnis exterioris atrii tenduntur cubita quinquaginta, in octo autem interioris tabernaculi tenduntur cubita quadraginta quatuor, rariora inveniuntur intervalla interiorum octo columnarum quam exteriorum decem: quia si paria essent, ita in columnis octo quadraginta cubita tenderentur, sicut quinquaginta tendebantur in decem; quoniam quod sunt proportione octo ad decem, hoc sunt quadraginta ad quinquaginta. Quinarium quippe numerum quadraginta octies habent, quinquaginta decies.

 

  1. 11. (27, 14-16) Nec nos moverent columnarum intervalla disparia, quod densiores in lateribus longitudinis ponerentur, ubi vicenae sunt, rariores autem in latere latitudinis, ubi octo sunt, nisi aliud existeret quod urgeret mutare sententiam. Cum enim commemorasset longitudinem atrii ad mare habere tentoria quinquaginta cubitorum, et columnas decem, et bases earum decem; et latitudinem atrii ad orientem item quinquaginta cubitorum, et columnas decem et bases decem 233; atque his dictis perfecta videretur forma tabernaculi cum atrio suo undique ambiente, iniecit aliud, quod ubi et quomodo intellegendum sit, difficillime reperitur: Et quindecim, inquit, cubitorum tentoriorum altitudo lateri uni: columnae eorum tres, et bases earum tres. Et latus secundum, quindecim cubitorum tentoriorum altitudo: columnae eorum tres, et bases earum tres. Et portae atrii tegumen viginti cubitorum altitudo de hyacintho et purpura et cocco neto et bysso torta, varietate acu picta: columnae earum quatuor et bases earum quatuor. Haec ubi constituantur, perfecta illa forma tabernaculi, non video: sed plane video eumdem esse numerum columnarum decem, in tribus et tribus et quatuor, ternis scilicet a lateribus et quatuor in medio. Ac per hoc tentoria illa quinquaginta cubitorum non contexta erunt, ne aditus in atrio nullus sit: sed quindenis cubitis media viginti cubita separabuntur, ut faciant portae tabernaculi tegimen, hoc est velum, quod ornamento velamentoque dependeat, et teneat spatium quatuor columnarum, quod portae atrii deputatum atque separatum est. Ideo velamen ipsum a lateribus quindenum cubitorum divisum atque separatum, etiam specie distingui voluit, ut opere acu picto quatuor illis coloribus variaretur. Sed latera illa quindenum cubitorum hinc atque hinc ternas columnas habentium, si ad eamdem lineae rectitudinem portae atrii coniungantur, non erit spatium inter decem columnas exterioris atrii et octo interioris tabernaculi, ubi sit altare quinque cubitorum 234, quadrum occupans spatium; et ante ipsum altare, ubi serviatur altari; et inter ipsum et ostium tabernaculi interioris, ubi sit labrum aeneum 235. Sic enim poni iussum est, unde manus et pedes sacerdotes lavent, quando intrant tabernaculum, vel quando accedunt ut altari deserviant: quod nisi foris a tabernaculo in atrio intellexerimus, quomodo possunt prius lavare manus et pedes, et sic tabernaculum introire? Foris autem ab atrio non possumus altare statuere; quia et tabernaculum et altare circumdari atrio praecepit236. Restat igitur ut illa latera quindenum cubitorum hinc atque hinc, et columnarum ternarum, sic accipiamus a lateribus, ut ipsa faciant intervallum totidem cubitorum inter portam atrii et ostium tabernaculi interioris: portam quidem patentem viginti cubitis in quatuor columnis, et habentem velum acu picto opere variatum viginti cubitorum; ostium vero tabernaculi interius, ubi ponatur velamen illud in quinque columnis extentum 237: quod utique non intra illum ordinem octo columnarum, sed extra foris ad atrium positum intellegere debemus. Tunc enim erit velum ostii tabernaculi, quod ostium tamquam valvis aperiebatur, ubi aulaea inter se circulis et ansis non coniungebantur. Aut si forte intra illum ordinem octo columnarum tabernaculi interioris, opponebatur hoc velamen in quinque columnis ostio tabernaculi, ut quando aperiebatur, interiora non nudarentur, ne a prospicientibus viderentur; quod tamen velamen sive interius ab illo ordine columnarum, sive exterius poneretur, quod non satis elucet: procul dubio distabat moderato intervallo ab eodem ordine columnarum, ne quinque columnae ad quatuor columnas densius constipatae, intercluderent potius aditum, quam velarent.

 

  1. 12. Secundum istum itaque modum, et secundum hanc formam tabernaculi nihil iam opus est vicenas illas columnas laterum interioris tabernaculi ad austrum et aquilonem constituere densiores, et rariores illas octo facere quae ab occidente fuerant. Decem quippe illae atrii exterioris ab eadem parte occidentis non longum ordinem faciunt columnarum, quo includantur octo interiores, sed ternis ab utroque latere constitutis, et quatuor in porta, spatium concludunt, ubi et altare sit holocaustomatum intra portam atrii ante ostium tabernaculi; et labrum inter ostium tabernaculi et altare; et intervallum necessarium ministerio inter altare et portam atrii: et sic illud totum spatium atrii concluditur columnis decem, tribus ab aquilone, et tribus ab austro, et quatuor ab occidente, tamquam si graecam litteram facias. Et sic adiungebatur idem spatium longiori ordini columnarum tabernaculi interioris, tamquam si ad litteram memoratam, ex ea parte qua non habet, adiungas litterae productionem quae iota dicitur; ut eius parte quae in medio est, ab eo latere concludatur, et restent hinc atque inde ex ipso iota reliquae partes. Poterant ergo numerari decem columnae in illo longo ordine partis occidentalis tabernaculi interioris, sed cum illis octo adderentur duae, quae fuerant ultimae in ordinibus laterum atrii aquilonis et austri. Nam et illae decem quae proprie ad atrium pertinerent a parte occidentis, unde et intrabatur ad tabernaculum, ternas habebant in lateribus, et quatuor in fronte, ubi porta erat, atque ita spatium usui sacrificiorum necessarium intra atrium ante tabernaculum amplectebatur. In ternis autem columnis quae fuerant a lateribus, tentoria erant de bysso quindenorum cubitorum: in quatuor autem ubi porta erat, velum erat viginti cubitorum acu picto opere variatum.

 

  1. 13. (38, 9-18) Nec moveat quod ait Scriptura: Quindecim cubitorum tentoriorum altitudo lateri uni: columnae eorum tres, et bases earum tres. Et latus secundum quindecim cubitorum tentoriorum altitudo: columnae eorum tres, et bases earum tres. Et portae atrii tegumen viginti cubitorum altitudo 238. Altitudinem quippe eamdem dicit, quae fuerat longitudo tentoriorum. Eadem quippe altitudo est cum texuntur, quae longitudo est cum tenduntur. Quod ne suspicari videamur, alio loco idipsum Scriptura commemorans ait: Et fecerunt atrium quod est ad austrum, tentoria atrii de bysso torta, centum per centum: id est, centum cubita tentoriorum per centum cubita spatii quod tenebant viginti columnae. Deinde sequitur: Et columnae eorum viginti, et bases earum viginti aereae. Et latus quod est ad aquilonem centum per centum, et columnae eorum viginti, et bases earum viginti aereae: et latus quod est ad mare, aulaea quinquaginta cubitorum: columnae eorum decem, et bases earum decem. Eadem dicit aulaea quae tentoria. Et latus quod est ad orientem quinquaginta cubitorum tentoria. Post haec redit ad posteriora tabernaculi, ut ostendat quemadmodum illae decem columnae spatium de quo loquebatur, atrii complectebantur. Quindecim cubitorum, inquit, quod est a dorso. Dorsum appellat, quia posteriora tabernaculi erant, id est a parte occidentis. Et columnae, inquit, eorum tres, et bases earum tres. Et a dorso secundo hinc et hinc secundum portam atrii aulaea quindecim cubitorum: columnae eorum tres, et bases earum tres. Manifestum est certe eadem duo dorsa dici hoc loco, cum commemorantur omnia quemadmodum facta sint, quae latera dicebantur, quando praecipiebatur ut fierent: latera scilicet quia hinc atque inde coniuncta portae occidentalis atrii spatium concludebant; dorsa vero, quod a tergo tabernaculi erat haec pars atrii, id est a parte occidentali. Sequitur autem et dicit: Omnia aulaea atrii de bysso torta, et bases columnarum aereae, et ansae earum argenteae, et capita earum inargentata argento; et columnae inargentatae argento, omnes columnae atrii. Deinde adiungit quod nondum isto loco commemoraverat: Et velamen portae atrii opus variatoris, de hyacintho et purpura et cocco neto et bysso torta; viginti cubitorum longitudinem et latitudinem. Ecce ubi apparet eamdem dictam superius altitudinem, quae aulaeorum extentorum fuerat longitudo. Denique addit: Et latitudinem quinque cubitorum. Tot enim cubitis latitudinis erigebantur tentoria exterioris atrii, sicut interioris cubitis quatuor. Sic autem et superius dixerat: Longitudo autem atrii centum per centum, et latitudo quinquaginta per quinquaginta, et altitudo quinque cubitorum ex bysso torta. Hanc altitudinem dicens quam postea latitudinem dixit; quoniam quae iacentium latitudo est, eadem erectorum altitudo. Sicut quod paulo ante commemoravi, quae cum texuntur altitudo est, eadem cum tenduntur longitudo est.

 

  1. 14. (26, 8-12) Nunc iam quod distuleram, videamus; quomodo ex hac forma universi tabernaculi, quam sicut potui ante oculos collocavi, difficultas illa solvatur de capillaciis velis. Quae fortasse ideo erat abstrusior, quia per anticipationem ibi aliquid dictum est, quod proficeret operi, de quo postea fuerat locuturus, cum atrium tabernaculo circumponendum describeret. Nunc itaque verba ipsa videamus. Et suppones, inquit, quod superabit in velis tabernaculi, dimidium veli quod superabit subteges; quod abundat in velis tabernaculi, subteges post tabernaculum. Hoc totum quod dictum est unum sensum habet, quia dimidium veli quod superaverit, hoc est, id quod abundaverit de velis tabernaculi, subtegendum est post tabernaculum. Quomodo ergo superet, id est, abundet et restet dimidium veli, ex illa serie connexorum velorum oportet inquirere: quoniam quinque in se, et sex in se connecti voluit, sicut superius loquens dixerat, sextum velum a facie tabernaculi duplicandum, id est ab oriente. Toties enim posteriora tabernaculi a parte occidentis esse significavit, id est ad mare. Quid igitur facies tabernaculi, nisi pars illa intellegenda est quae est ad orientem? Pars ergo illa qua vela quinque connexa sunt, habet cubita centum quinquaginta, hoc est quinquies tricena (tricenorum enim cubitorum erant singula, sicut ea Deus fieri iusserat): illa vero pars in qua erant non quinque, sed sex vela sibimet similiter connexa, cubita habebat centum octoginta, id est sexies tricena, ac per hoc duplicato ex eis uno velo, sicut iussum est, secundum faciem tabernaculi, minuebantur in ea duplicatione cubita quindecim; quibus detractis, centum sexaginta quinque remanebant. Et ideo post centum quinquaginta cubita, quibus illi parti quinque velorum etiam ista pars sex velorum aequabatur, superabant atque abundabant cubita quindecim. Illinc enim erant a parte quinque velorum, cubita centum quinquaginta: hinc autem a parte sex velorum, duplicato uno velo secundum faciem tabernaculi, erant cubita centum sexaginta quinque. Plus ergo habebat pars ista cubita quindecim. Hoc dicit dimidium veli, quod iubet subtegi post tabernaculum, ut quia illud a facie duplicatum est, hoc dimidium redundans a posteriore parte tabernaculi non duplicaretur, sed subtegeretur, id est, omnia ipsa quindecim cubita subtermissa tegerentur: ac sic et ipsa illi longitudini detraherentur, sicut illa itidem quindecim a facie tabernaculi unius veli duplicatione detracta sunt: eoque modo centum quinquaginta cubitis quinque velorum occurrerent ex alia parte centum quinquaginta cubita sex velorum; triginta scilicet cubitis de centum octoginta detractis, a facie tabernaculi velo duplicato, et a posterioribus tabernaculi dimidio velo subtecto.

 

  1. 15. (26, 13) Iam illud quod sequitur aliud est, et aliam quaestionem infert, propter quam maxime huius loci expositionem differendam putavi, ut prius et formam constituendi tabernaculi, et de atrio circumponendo quod scriptum est videremus. Sequitur ergo: Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine velorum tabernaculi, erit contegens super latera tabernaculi hinc atque hinc, ut operiat. Aliud est quod superabit una pars sex velorum aliam partem quinque velorum, propter ampliorem velorum numerum, unde iam diximus: aliud quod superabit de longitudine velorum, unde nunc dictum est. Ita enim non pars parti comparatur, et altera alteram superare invenitur; illa scilicet, quae vela sex habet, illam quae vela quinque habet; quae ambae ut sibimet aequarentur, a facie tabernaculi facta est unius veli duplicatio, a tergo dimidii subtectio: sed ipsa vela capillacia comparata aulaeis, ex quibus decem iussit fieri interius tabernaculum quatuor coloribus textis, longiora reperiuntur cubitis binis. Ea enim erant aulaea singula cubitorum viginti octo, ista triginta: ideo hic non ait: Ex eo quod superat de velis; sed: Ex eo quod superat velis de longitudine velorum. Quid est ergo: Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, erit contegens super latera tabernaculi, nisi quia illa longitudo in qua binis cubitis vela capillacia longiora sunt aulaeis, singulis singula, non tota in unam partem cogenda est, id est, ut quidquid superat, ad posteriora tabernaculi colligatur; sed distribuatur ex aequo, tantumque eius ad priora tabernaculi, quantum ad posteriora tribuatur: id est, quoniam duo cubita in singulis velis eamdem quae superat longitudinem faciunt, ut cubitum inde auferat pars ista, et cubitum illa; ita de singulis cubitis suis habebit pars ista cubita decem, et illa de suis singulis decem; quoniam decem vela binis cubitis longiora, viginti cubitorum longitudinem faciunt, qua videntur superare serie sua seriem aulaeorum?

 

  1. 16. Deinceps videndum est haec viginti cubita, quae superant de longitudine velorum, cui spatio cingendo proficiant. Si enim velis capillaciis interius tabernaculum circumtegitur, ita superant, ut quid ex eis cooperiatur non sit omnino. Unde restat etiam ipsa subtegi, et subtegendo detrahi, quod Scriptura non dicit. Aulaea quippe decem, quae habent cubita vicena et octona, quibus interius tenditur tabernaculum, circumplectuntur spatium quantum possunt circumplecti cubita ducenta octoginta: unde latera illa longiora australe et aquilonium, habentia vicenas columnas, auferunt ex his cubitis centena cubita; restant octoginta, quae duobus reliquis lateribus brevioribus, orientali quod non habet ordinem columnarum, et occidentali ubi erant columnae octo, quadragena distribuantur. Proinde in capillaciis velis, quoniam detractis triginta cubitis trecenta restabant, si trecentis cubitis capillaciorum velorum, ducenta octoginta cooperiantur aulaeorum, ita supererunt viginti, ut non sit quod ex eis legatur. Proinde duo illa cubita, quae singula capillacia plus habent, ex quibus summa viginti cubitorum collecta est, sic distribuenda sunt: Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc; id est, ne omnia in unam partem cogantur, ut proficiant operiendis lateribus tabernaculi, sed exterioris atrii, id est, omnia illa trecenta cubita velorum capillaciorum extrinsecus tabernaculum cingant. Adiunctis quippe lateribus atrii exterioris centenum cubitorum, id est, austri et aquilonis, quinquagena cubita supersunt orientis et occidentis, quae omnia fiunt trecenta, quibus cooperiendis capillaciorum trecentena sufficiunt. Hoc est quod ait: Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc; id est, distributio duorum cubitorum, quibus unumquodque velum capillacium longius est, hoc est ex eo quod superat velis de longitudine velorum, erit contegens super latera tabernaculi; illa scilicet exteriora quae ad atrium pertinent, hinc atque hinc ut operiat: nec illa ipsius atrii, quae centenis cubitis et vicenis columnis tenduntur; ipsa enim non sunt facta longiora, quam illa interioris tabernaculi quae decem aulaeis tenduntur, et vicenas etiam ipsa columnas habent. Nam sicut interioris tabernaculi duo latera ab aquilone et austro centenis cubitis porriguntur, ita et exterioris atrii. Non ergo ad ipsa exteriora totidem columnarum latera tegenda capillaciorum velorum proficit longitudo, qua longitudinem superant aulaeorum. Tantum enim dant exterioribus lateribus, quantum et interioribus darent, id est cubita centena, quae fiunt ducenta: sed quia lateribus orientis et occidentis sufficerent latera quadragena, si tantummodo interius tabernaculum velis capillaciis cingeretur; additis autem lateribus atrii crevit tabernaculi latitudo, ut tegendis lateribus orientali et occidentali iam non quadragena, sed quinquagena cubita sint necessaria: ad ea tegenda proficere potuit capillaciorum velorum longitudo amplior quam aulaeorum; ut non ambo cubita, quibus binis longiora sunt, ex una parte impenderentur, sed cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc; ac sic haberet ex ipsa superabundantia latus orientale cubita decem, et occidentale alia decem. Viginti enim sunt bina decem: quia veli undecimi cubita triginta duplicatione et subtectione ab hoc ambitu detrahuntur.

 

  1. 17. Sed quoniam id quod latine interpretatum est: Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine velorum tabernaculi, erit contegens super latera tabernaculi, graecus habet , quae latini nonnulli non latera, sed obliqua interpretati sunt, merito movet, quia etsi nihil hic videatur obliquum, ubi omnes anguli quatuor laterum recti sunt; tamen dici latera illa non possunt, quorum unum est in facie, alterum retro, id est, orientale et occidentale, sed dici possunt a dextro et a sinistro, id est, aquilonium et australe: cum ergo non sint ea  quae habent cubita quinquagena, quibus lateribus tegendis proficere potuisse diximus superantem longitudinem capillaciorum velorum; quomodo erit verum: Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine velorum tabernaculi, erit contegens super latera tabernaculi? Sed nimirum de illis lateribus tegendis loquitur, quae etiam dorsa appellat quindenorum cubitorum columnarumque ternarum, quae cum porta atrii habente cubita viginti et columnas quatuor, quinquaginta complent cubita et columnas decem. Haec latera ex istis suis finibus in medio posuerunt atrii portam, ex illis autem ostium tabernaculi: inter portam atrii et ostium tabernaculi spatium iacet, quantum cubita illa concludunt viginti a porta, et dextra laevaque quindena. In eo spatio est altare holocaustomatum intra portam atrii ante ostium tabernaculi; et inter altare et ostium tabernaculi labrum aereum, ubi sacerdotes manus et pedes lavabant. Diligenter autem mensuris examinatis, fortasse in istis lateribus ternarum columnarum, quae  graece dicta sunt, nonnulla etiam obliquitas invenitur; ut non frustra quidam interpretes nostri obliqua interpretarentur, quae in graeco  repererunt. Non enim vela capillacia quindenis cubitis suis possunt tegere quindena cubita tentoriorum in illis lateribus, nisi posterioribus partibus tabernaculi, antequam ad illa latera deflectantur, non amplius quam dena cubita impenderint. Ac sic ex linea recta posterioris tabernaculi, id est a parte occidentis; quae linea cum habuisset octo columnas pertinentes ad interius tabernaculum, decem habere coepit additis lateribus atrii exterioris; et cum habuisset cubita quadraginta ad octo columnas pertinentia, quinquaginta habere coepit in columnis decem: ex hac ergo linea cum tecta fuerint velis capillaciis dena cubita ab utroque angulo venientia, restabunt in medio triginta non tecta velis capillaciis, sed illis tantummodo aulaeis; in quorum triginta cubitorum medio, per quotlibet cubita tenderentur, erat ostium tabernaculi. Proinde illa latera ternarum columnarum et quindenorum cubitorum, si ex illis finibus suis quibus iungebantur portae atrii, patebant inter se cubitis viginti, quia tantum habebat porta quae illa latera dirimebat; ex aliis autem finibus quibus haerebant posteriori illi lineae tabernaculi, de qua locuti sumus, habebant inter se cubita triginta; procul dubio erant obliqua: quoniam plus inter se patebant ex hac parte ubi habebant media cubita triginta, quam ex illa parte ubi habebant media cubita viginti. Ita illa decem cubita capillaciorum velorum, quod erat dimidium abundantis longitudinis, quae proficiebant posteriori parti tabernaculi, hoc est occidentali, sicut alia decem proficiebant priori parti, id est orientali, quinis cubitis complebant tecturam laterum illorum, quae graece  dicta sunt, inde quinque et hinc quinque. Quae si defuissent, dena cubita tegerentur in eisdem lateribus, et quina nuda essent. Itaque, quantum mihi videtur, melius intellegitur hinc esse dictum: Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine velorum tabernaculi, non quia erant, cum hinc et inde quina essent; sed quia ex illa longitudine redundabant, in qua binis cubitis erant aulaeis capillacia longiora, ex quibus duobus cubitis uniuscuiusque veli cubitum profecerat parti orientali: restabat utique alterum cubitum parti occidentali, ut cubitum ex hoc et cubitum ex hoc esset contegens super  tabernaculi. Unde dictum est, hinc atque hinc ut operiat, quia non operiebat totum, si eadem quina cubita defuissent.

 

  1. 18. Nunc iam quoniam satis disputatum est, quomodo illa omnia intellegenda sint, quae in tabernaculi constitutione videbantur obscura, breviter si possumus enitamur ostendere quid sit eadem disputatione confectum. Ab occidente igitur intrabatur, et prima erat ingrediendi porta atrii, quae patebat viginti cubitis, et habebat quatuor columnas, quibus dependebat velum viginti cubitis extentum, erectum autem cubitis quinque, quatuor illis saepe commemoratis coloribus acu picto opere variato. Hac porta ingrediens excipiebatur atrio, cuius latera dextera laevaque quindenis cubitis et ternis columnis porrigebantur introrsus; ut in medio ponerent ostium tabernaculi interioris, in ea parte quo perveniebant, sicut in medio ponebant portam atrii, ab ea parte unde incipiebant. Hoc itaque atrium latius erat quam longius. Nam longitudo eius erat a porta ipsius usque ad ostium tabernaculi interioris, in cubitis ferme quindecim: latitudo autem circa portam in cubitis viginti, circa ostium vero in cubitis triginta. Unde obliqua illa latera fuisse intelleguntur, quae dextera laevaque in columnis ternis et quindenis cubitis erant. In hoc atrio erat altare sacrificiorum quadratum, quinque scilicet cubitis longum, et totidem latum. Inter portam et altare spatium erat, ubi versabantur qui sacrificia imponebant altari: introrsus vero inter altare et ostium tabernaculi, locus erat cineris ante altare, et deinde labrum aeneum ubi manus et pedes sacerdotes lavabant, vel altari in atrio servituri, vel tabernaculum interius ingressuri. Tentoria porro huius atrii in lateribus ternarum columnarum byssina erant, extenta cubitis quindenis, erecta cubitis quinis.

 

  1. 19. Ab hoc ergo atrio intrabatur ostium tabernaculi cum transisses altare, et labrum aeneum. Intrabatur autem apertis aulaeis, quibus decem, quinque hinc et quinque inde ex adverso sibimet constitutis, totum ipsum interius tabernaculum cingebatur. Quod ostium ingresso occurrebat velum, quod ad ostium fuerat oppositum, in quinque columnis extentum, variatum illis quatuor coloribus: quod velum cum faciendum praeciperet, adductorium vocavit, credo quod curreret, ducendo et reducendo, cum operiret atque aperiret ingressum. Transito isto velo, excipiebat pars tabernaculi media inter hoc velum et illud alterum interius, quod columnis quatuor fuerat impositum, ex illis quatuor coloribus factum, et separabat inter sancta quae forinsecus erant, et sancta sanctorum interius posita. In hoc itaque medio spatio inter ista duo vela, mensa erat aurea, quae habebat panes propositionis in parte aquilonis; et contra eam candelabrum aureum septem lucernarum in parte austri. Huc usque secundis sacerdotibus licebat intrare.

 

  1. 20. Interius autem, id est, in sancto sanctorum ultra velum quatuor columnarum, area erat testimonii deaurata, in qua erant tabulae lapideae Legis, et virga Aaron, et urna aurea cum manna, et propitiatorium desuper aureum, ubi stabant duo cherubim, alis obumbrantes propitiatorium et intuentes invicem et ipsum. Ante arcam vero, id est inter arcam et velum, positum erat altare incensi, quod aliquando aureum dicit Scriptura, aliquando deauratum, aureum utique appellans quia erat inauratum. Ad haec sancta sanctorum nisi summo sacerdoti non licebat intrare quotidie propter inferendum incensum; semel autem in anno cum sanguine ad purificandum altare, et si quando forte exigebat necessitas pro peccato sacerdotis, aut universae synagogae, sicut in Levitico scriptum est 239. Sic intrabatur tabernaculum ab occidente, id est a porta atrii usque ad latus orientale introrsus ubi erat arca testimonii.

 

  1. 21. Hoc autem interius tabernaculum, quod incipiebat non a porta atrii, sed ab ostio quod appellabatur ostium tabernaculi, et finiebatur in longum latere orientis ubi erat arca testimonii, decem aulaeis concludebatur, quorum erant singula viginti octo cubitorum, quinque hinc et quinque inde, sibimet connexa ansulis et circulis, et ex adverso sibimet constituta; et columnis vicenis in lateribus longioribus aquilonis atque austri, et columnis octo a latere occidentis, a latere autem orientis nullis columnis, sed solis aulaeis. Quae aulaea decem erigebantur in cubitis quatuor, et per totum circuitum tendebantur in cubitis ducentis octoginta: quorum centena in lateribus erant longioribus austri et aquilonis per vicenas columnas; quadragena vero cubita in reliquis duobus lateribus brevioribus; uno occidentis per columnas octo; altero orientis, ubi columnae non erant, sed sola tendebantur aulaea de solis duabus angularibus columnis, mediis autem nullis: et erant haec aulaea decem de quatuor coloribus texta. Hoc ergo interius tabernaculum circumdabatur atrio ab austro viginti columnis, et ab aquilone viginti. Quae duo atrii latera aequalem habebant longitudinem cum lateribus interioris tabernaculi; quia et ipsa vicenis columnis porrigebantur in cubitis totidem, id est centenis. A latere autem orientis atrium concludebatur columnis decem, cubitis quinquaginta: qui ordo columnarum rectus erat, et incurrebat in illas duas angulares interioris tabernaculi, quas solas orientis pars habebat; proinde cum ipsis complebantur decem. A latere autem occidentis habebat quidem atrium decem columnas, non tamen recto ordine, sed sicut iam ostendimus, tamquam triporticum, quatuor a porta, et ternas a lateribus.

 

  1. 22. Universum autem atrium in circuitu tabernaculi tentoriis byssinis cingebatur, quae erigebantur cubitis quinque: his superveniebant vela capillacia undecim, ex una parte quinque sibimet connexa, ex alia sex. In connexione ergo quinque velorum, cubita erant centum quinquaginta; ex alia vero parte in connexione sex velorum, cubita erant centum octoginta: quoniam vela singula tricenorum fuerunt cubitorum. Sed ut alia pars alteri coaequaretur, duplicatum est unum velum a facie tabernaculi, id est ab oriente; et subtectum est dimidium velum a parte posteriore, id est ab occidente: atque ita subtracta sunt cubita triginta, quanta erat veli unius longitudo; et remanserunt centum quinquaginta, quot etiam ex parte altera fuerunt. Circuitus itaque velorum capillaciorum, quo cingebatur atrium tabernaculi, trecentis cubitis tendebatur, sicut circuitus decem aulaeorum interioris tabernaculi cubitis ducentis octoginta. Aulaea quippe singula habebant cubita vicena et octona in longitudinem; capillacia vero vela tricenis cubitis longa erant. Quapropter ex ambitu aulaeorum interioris tabernaculi, qui erat in cubitis ducentis octoginta centena cubita in lateribus longioribus erant austri et aquilonis, et quadragena in duobus brevioribus orientis et occidentis: ex ambitu autem capillaciorum velorum, quo atrium exterius tegebatur, quia ambitus erat in cubitis trecentis, centena erant in lateribus longioribus austri et aquilonis, quoniam aequalia erant lateribus tabernaculi interioris, quinquagena autem in duabus reliquis partibus orientis et occidentis. Ac per hoc duo illa cubita, quibus longius erat aulaeo velum capillacium, non lateribus austri et aquilonis, quae paria erant atrii exterioris et tabernaculi interioris, sed lateribus orientis et occidentis proficiebant. In eis enim lateribus creverat tabernaculi latitudo circumposito extrinsecus atrio: sed quinquaginta cubita velorum capillaciorum a parte orientis per decem columnarum rectum ordinem tendebantur, eisque proficiebat unum cubitum ex duobus illis, quibus eorumdem velorum maior fuerat longitudo; alia vero cubita quinquaginta, quae occidentali latere debebantur, quibus alterum ex duobus illis cubitum proficiebat, non tendebantur per columnarum ordinem rectum. Ibi enim erat illa tamquam triporticus, quae concludebat spatium atrii, ubi esset altare sacrificiorum, quatuor columnis a porta, et ternis a lateribus: ac per hoc non poterant etiam portam cingere illa cubita quinquaginta, sed usque ad cooperienda obliqua illa latera tendebantur, quae in columnis ternis et quindenis cubitis erant. Erigebantur autem capillacia vela cubitis quatuor, eisque tegebantur atrii tentoria byssina, quorum erat erectio in cubitis quinque.

 

  1. 23. Pelles vero rubricatae super capillacia vela veniebant. Desuper autem, id est, a parte tecti, vice camerae tabernaculum pellibus hyacinthinis tegebatur: utrum cum atrio et spatium illud interius, non apparet; sed credibilius est atrii spatia quae inter exteriores et interiores columnas erant, coelum apertum habuisse, maxime illud occidentis, ubi erat altare sacrificiorum.