Quam Aerumnosa

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

EPISTOLA

QUAM AERUMNOSA*

Sanctissimi D. N. Leonis XIII
ad Archiepiscopos et Episcopos Americae:
quibus commendat cives italos inopia illuc migrantes

LEO PP. XIII

Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem

Quam aerumnosa et calamitosa sit eorum conditio, qui ex Italia quotannis in Americae regiones ad vitae subsidia quaerenda turmatim commigrant, tam compertum Vobis est, ut nihil attineat id fuse per Nos explicari. Imo vero mala, quibus illi premuntur, vos quidem ex propinquo intuemini, eaque, datis non semel ad nos litteris, commemorata dolenter sunt a plerisque vestrum. Deflendum sane, quod tot miseri Italiae cives, solum mutare inopia coacti, in mala plerumque graviora incurrant, quam quae effugere voluerunt. Ac persaepe ad labores varii generis, quibus vita corporis absumitur, longe miserior adiungitur animorum pernicies. Prima ipsa demigrantium transvectio periculis plena ac detrimenmentis est: incidunt enim plerique in cupidos homines, quorum quasi mancipia fiunt, et gregatim in naves coniecti, atque inhumane habiti, ad depravationem naturae sensim impelluntur. Ubi vero ad destinatas oras appulerunt, linguae et locorum ignari quotidianis operis addicti, improborum insidiis, et potentior um, quibus sese manciparint, patent insidiis. Qui autem industria sua satis sibi parare potuerunt unde vitam tueantur, versantes tamen assidue inter eos, qui omnia ad quaestum et utilitatem suam referunt, nobiles humanae naturae sensus paullatim exuentes, eorum vitam vivere discunt qui omnes spes et cogitationes suas in terra defixerunt. Huc accedunt obvia passim irritamenta cupiditatum, fraudesque sectarum, quae istic late grassantur religioni infensae, et plerosque in viam trahunt quae ducit ad interitum.

In his autem malis illud longe luctuosius est, quod in tanta multitudine hominum, amplitudine regionum, difficultate locorum, haud facile praesto esse iis potest ea, quae par esset, salutaris cura ministrorum Dei, qui italicae compotes linguae ipsis verbum vitae tradant, sacramenta administrent, et opportuna subsidia impertiant, quibus eorum erigatur animus in spem bonorum caelestium, et vita spiritus sustentetur ac vigeat. Hinc multis locis rari admodum sunt ii, quibus sacerdos adsit morituris, non rari quibus nascentibus minister deest ad regenerationis lavacrum: plurimi sunt, quibus nuptiae nulla habita Ecclesiae legum ratione ineuntur, unde similis patribus propagatur proles, atque ita passim apud hoc genus hominum oblivione delentur christiani mores, pessimi quique inolescunt.

Haec omnia Nos reputantes animo, ac miseram tot hominum vicem dolentes, quos quasi oves pastore destitutas deerrare cognoscimus per avia abrupta et infesta locorum, simulque cogitantes Pastoris aeterni caritatem et monita, Nostri muneris esse duximus, omnem quam possumus eis opem afferre, salubria pascua parare, ac omni qua datur ratione, eorum bono et saluti consulere. Quod eo libentius aggressi sumus, quod caritas hominum, quos eadem ac Nos regio tulit, ad id proniores faciat, ac certa spes teneat, nunquam deforet Nobis studia vestra operamque adiutricem. Quapropter curavimus, ut in sacro Consilio christiano nomini propagando hac super re consultatio haberetur, eique mandavimus, ut quaesitis et diligenter expensis remediis, quibus tot mala et incommoda possint depelli, sin minus, allevari, quod maxime e re foret proponeret Nobis, utrumque spectans, ut animarum saluti prodesset, atque migrantium molestias, quatenus fieri posset, leniret. Cum vero causa potissima invalescentium malorum in eo sit, quod infelicibus illis desit sacerdotale ministerium, per quod caelestis gratia impertitur et augetur, plures ex Italia presbyteros istuc mittere decrevimus, qui conterraneos suos noto solentur alloquio; doctrinam fidei ac vitae christianae praecepta doceant ignorata aut neglecta, sacramentorum apud eos salutari ministerio fungantur, succrescentem sobolem ad religionem, et humanitatem informent, omnes demum ex quovis ordine, consilio ac ope iuvent, cunctisque foveant curae sacerdotalis officiis. Quo id commodius ac plenius effici posset, per litteras Nostras XVII Kalendas Decembres anno superiore datas sub annulo Piscatoris, Apostolicum Sacerdotum Collegium Placentiae Episcopali in Sede, curante Ven. Fratre Iohanne Baptista Placentinorum Episcopo constituimus, quo ecclesiastici viri quos Christi caritas urget, ex Italia conveniant, ut iis excolantur studiis, iis exerceantur muneribus eaque disciplina, per quam strenue et feliciter penes dissitos Italiae cives legatione pro Christo fungantur, et idonei, fiant dispensatores mysteriorum Dei.

Inter alumnos autem huius Collegii, quod quasi Seminarium haberi volumus ministrorum Dei ad salutem Italorum Americam incolentium, iuvenes etiam a vestris regionibus, italis parentibus XIII natos, recipi et institui volumus, modo in sortem Domini vocati sacris cupiant initiari, ut deinde sacerdotio aucti et istuc remeantes, sub vestra pastorali potestate, omnes quarum usus fuerit, Apostolici ministerii partes expleant. Neque vero ambigimus, quin et reduces isti paterna cum caritate excipiantur a Vobis, itemque facultates impetrent opportunas sacri ministerii caussa in cives suos, monito Parocho, exercendas: quippe ad Vos venturi sunt quasi auxiliares copiae, ut sub auctoritate cuiusque vestrum, cuius in Dioecesi versantur, sacrae militiae operam navent. Profecto in primo operis exordio tanta haec auxilia haudquaquam erunt, quanta res ac tempus flagitant, neque eorum qui mittendi sunt opera, par esse ita poterit numero et necessitatibus fidelium, ut singulis et remotioribus in locis sacerdotes constitui possint, qui curam animarum gerant. Quamobrem optimum factu censemus, si in Dioecesibus, quae advenis ex Italia magis abundant, communia habeantur domicilia sacerdotum, qui exinde digressi circumiacentem regionem peragrent, et sacris expeditionibus excolant. Qua ratione autem, quibusve locis opportunius ea possint constitui, id erit prudentiae vestrae decernere. — Haec omnia quae Apostolicae Nostrae providentiae esse duximus, Vobis hisce litteris significanda curavimus. Si quis autem ex Vobis compererit sive sensu et iudicio suo, sive collatis cum Fratribus consiliis, aliquid praeterea praestari a Nobis posse ad eorum utilitatem et solatium, quorum causa haec scribimus, sciat se Nobis gratum facturum, si de hoc ad sacrum Consilium fidei propagandae praepositum studiose retulerit.

Ex hoc autem opere, quod ad curam et praesidium plurimarum animarum, omni catholicae solatio carentium suscepimus, fructus Nobis pollicemur uberes, maxime, si accesserint, uti confidimus, ad illud sustentandum tuendumque fidelium, quorum pietati pares suppetant opes, studia et subsidia. — Ceterum adprecati Deum benignissimum qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, ut hisce coeptis propitius adspiret, ac prospera det incrementa, Apostolicam Benedictionem intimae dilectionis testem Vobis, Venerabiles Fratres, ut universo Clero ac Fidelibus, quibus praeestis, peramanter Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die X Decembris MDCCCLXXXVIII Pontificatus Nostri Undecimo.


LEONE PP. XIII


  • A.S.S., vol. XXI (1888), pp. 258-260.