AD PERPETUAM REI MEMORIAM
QUam ardenti studio, incredibili sollicitudine, assidua cura et indefesso diuturnoque labore, adhibitis etiam accitisque undequaque viris in sacra doctrina disciplinaque ecclesiastica versatis, aeque ac de rerum liturgicarum peritia meritissimis, sedulam operam navaverint atque contenderint Praedecessores nostri Romani Pontifices, ut Rituale Romanum, Caeremoniale Venerabilium Fratrum Episcoporum et Pontificale Romanum, sive emendatis erroribus, sive correctis inordinationibus, sive ablatis inutilibus, sive restitutis necessariis, ad eam tandem formam normamque, juxta quam de praesenti usui sunt, maximo cum omnium virorum ecclesiasticorum commodo et utilitate redigerentur: praestat in primis intellegere ex ipsis praesertim Apostolicis in simili forma Brevis litteris eorundem Praedecessorum nostrorum, qui post S. Pium Papam V felicis recordationis, Clemens VIII, Innocentius X, Paulus V, Urbanus VIII et Benedictus XIII ad gravissimum dignissimumque hujusmodi opus omnibus numeris absolvendum sese pro viribus addiderunt.
Tenores autem memoratarum litterarum sunt, qui sequuntur:
Ac primum quidem quae pro Rituali romano statuit PAULUS PAPA V, Bulla incipiente, Apostolicae Sedi: Item quae pro Caeremoniali Episcoporum CLEMENS PAPA VIII Bulla incipiente, Gum novissime; INNOCENTIUS PAPA X Bulla incipiente, Etsi alias, quin etiam BENEDICTUS XIII Bulla incipiente, Licet alias; brevitatis gratia hic omittuntur.
Pro Pontificali vero romano.
CLEMENS PAPA VIII
Ad perpetuam rei memoriam
X quo in Ecclesia Dei multa, tum a sacris Conciliis, tum a Romanis Pontificibus Praedecessoribus nostris, ad Dei gloriam augendam et ad catholicae fidei unitatem ubique retinendam pie ac sapienten instituta sunt, nihil magis iidem Pontifices Praedecessores nostri curandum sibi esse statuerunt, quam ut communes ecclesiastici muneris rationes ad propriam normam, servata antiquitatis auctoritate, revocarent.
Hac sollicitudine impulsus fel. rec. Pius Papa V Praedecessor noster formulam primam psallendi Horam canonicas et celebrandi Missas, varie prius constitutam et a nonnullis Praedecessoribus nostris restitui et instaurari coeptarn, ad unam pariter formam, Romano Breviario ac Missali propterea summno studio se diligentia edito, redigendarn curavit. Atque hoc sane consilio alii Romani Pontifices, qui eundem Pium praecesserunt, pontificales etiam caeremonias ac ritus, quibus ejusdem catholicae Ecclesiae Praesules in suorum munerum functione uterentur, certis similiter forma et modo praefinitis, in Romanum Pontificale retulerunt.
Ceterum, quia eaedem caeremoniarum ac rituum forrnulae ibi expressae, postea, sive diuturnitatis injuria, sive typographorum neglegentia, sive alia de causa in ipso Pontificali partim immutatae, partim corruptae, veteris instituti atque auctoritatis gratiam magna ex parte amiserant; idcirco necessaria res visa est, ut eaedem formulae in sacris Praesulum ecclesiasticorum muneribus servandae, recuperato prioris integritatis statu, omnino restituerentur, et ab omnibus praescripta forma aliqua ratione observanentur.
Nos igitur ad summum Apostolatus apicem, meritis licet imparibus, evecti, praedictorum Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, omni cura et sollicitudine adnitendum Nobis esse duximus, ut errores, qui quidem nec pauci, nec leves in idem Pontificale, depravatis passim locis, irrepserant, quam accuratissime tollerentur.
Idem enim Pontificale corrupti et mendosi voluminis speciem ados praeseferebat, ut (multis dictionibus, hinc inde partim in unam contractis, partim una in phures distincta, partim iisdem male ac perperam collocatis et trajectis, partim denique ipso orationis sensu mutato) dubium esset, quibus tandem officiis vel laudibus iidem Ecclesiae Praesules divinum Numen prosequerentur; praeterquam quod in rubricis etiam sparsim turbata ordinis serie dispositis, tanta erat varietas et obscuritas, ut multis in locis rectene se haberent, opinione magis, quam judicio esset statuendum.
Hanc ergo ad rem, tam cum Ecclesiae cultu officioque nostro coniunctam, tamque eorurn, qui pro impositi oneris debito sacris Ecclesiae muneribus vacare debent, concordiae et unitati congruentem examinandam et absolvendam, piis quibusdam atque insignibus viris, diu multumque in Pontificalibus caeremoniis et ritibus versatis, negotium dedimus, dictum Pontificale undequaque corrigendi et restituendi, necnon quaecumque ad exactam illius editionem spectare viderentur, perquirendi et praestandi.
Cumque apud eos paterna hortatione ad hoc opus maturandum cotidie fere uteremur, re tota tandem ad nos perlata et in hanc, quae nunc editur, formarn redacta, singulari Dei benignitate (neque enim aliter accipimus) Pontificale Romanum tandem restitutum et absolutum est, atque ita ex omni parte dispositum (quod ii etiam, qui negotio ac muneri huic praefuere, confirmarunt), ut nihil ab antiquis Pontificalium codicibus, qui tum in clarioribus Urbis ecclesiis, tum in nostra Vaticana bibliotheca, ac denique in quibusdam aliis insignibus locis asservantur, alienum aut discrepans irrepserit.
Ad quam operam in vetustis libris inter se conferendis strenue ac fideliter navatam, id commodi quoque accessit, quod ii, qui ea in re industriam collocarunt, ex gravissimis scriptoribus eos demum auctores, qui omnium probatissimi habenentur, secuti fuerint, quodque, ambiguis omnibus ac dubiis rebus praetermissis, eas dumtaxat, quae essent in veteris Pontificalis volumine comprehensae, delegerint, iis tamen exceptis, que ad Romanum Pontificem attinebant, quod nimirum in Caeremoniali sanctae Romanae Ecclesiae sunt expressae.
Ex rubricis vero multis detractis, que exactiore methodo in librum Caeremoniarum Episcoporum sunt relata, plerisque etiam, ut necessitatis ratio postulabat, adjectis, et praeterea non paucis quibusdam in melius commutatis, clariusque expositis, ac denique cantu plano in aptiorem rnodulationis formam (permultis syllsbis, pro temporum natura, ubi ratio eas produci et corripi postulabat, contra quam prius in antiquo Pontificali expressum erat, magis apposite extensis, vel contractis) a viris ejus rei peritis, ad hoc jussu nostro delectis, diligenter redacto, opus jam absolutum probavimus, et Romae edi editumque divulgari mandavimus.
Ut autem ipsius operis labor finem eum, ob quem est susceptus, sortiatur, utque posthac in omnibus et singuis ecclesiis uno eodemque modo caeremoniae et ritus pontificales observentur; Motu proprio, et ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, omnis et singula Pontificalia in hunc usque diem in quibuscumque terraum orbis partibus impressa et approbata, et quibusvis privilegiis Apostolicis munita, et decretis ac clausulis roborata, per praenentes supprimimus et abolemus, eorumque usum in posterum universis ecclesiis, monasteriis, conventibus, militiis, ordinibus, et locis, arque etiam omnibus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, et allis Ecciesianum Praelatis, ceterisque omnibus et singulis personis ecclesiasticis, saecularibus et regularibus utriusque sexus, interdicimus et prohibemus; et hoc nostrum Pontificale sic restitutum et reformatum in omnibus universi terrarum orbis ecclesiis, monasteriis, ordinibus et locis etiam exemptis, si quae sunt, recipi et observari praecipimus, statuentes Pontificale praedictum nullo unquam tempore in toto vel in parte mutandum, vel ei aliquid addendum, aut omnino detrahendurn esse, ac quascumque pensonas, que pontificalia munera exercere, vel alias, que in dicto Pontificali continentur, facere aut exsequi debent, ad ea peragenda et praestanda, ex hujus Pontificalis praescripto et ratione, teneri, neminemnque ex iis, quibus ea exercendi et faciendi munus impositum est, nisi formulis, que hoc ipso Pontificali continentur, servatis satisfacere posse.
Omnibus igitur et singulis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus et ceteris Ecclesiarum Praelatis, necnon aliis quibuscumque personis ecclesiasticis, saecularibus et regularibus utrisusque sexus, ad quas id spectat, praecipimus ac mandamus, ut omissis, que sic suppressimus et abolevimus, ceteris omnibus Pontificalibus, hoc Nostrum in suis ecclesiis, monasteriis, conventibus, ordinibus, militiis, dioecesibus et locis praedictis recipiant, illoque posthac perpetuo utantur. Ceterum ut praesentes litterae omnibus plenius innotescant, mandamus illas ad valvas Basilicae Principis Apostolorum de Urbe, et Cancellariae Apostolicae et in acie Campi Florae publicari earumque exemplar de more affigi.
Volumusque praeterea, et motu atque auctoritate similibus decernimus, ut qui in romana Curia sunt praesentes, lapsis duobus mensibus; qui vero intra montes, octo: et qui ultra ubique locorum degunt, duodecim integre excursis, vel alias ubi venalium hujui Pontificalis voluminum notitiam et facultatem habuerint, sacras caeremonias et ritus in eodem Pontificali praescriptos, juxta illius modum et normam in quibuscuimque actibus excercere et observare teneantur.
Ipsarum autem litterarum exempla, manu notarii publici, et sigillo aslicujus personae in ecclesiastica dignitate constitutae, aut illius Curiae obsignata, vel in ipsis voluminibus, absque praedicto, vel alio quopiam adminiculo Romae impressa, eam ubique locorum et gentium fidem faciant, quam praesentes facerent, si essent exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub Annulo Piscatoris, die X februarii MDXCVI, Pontificatus nostri anno quinto.
M. Vestrius Barbianus. Ac laudatus
URBANUS VIII
Ad perpetuam rei memoriam
Uamvis alias fel. record. Clemens Papa octavus, Praedecessor Noster, Pontificale Romuanum, tunc multis et non levibus erroribus scatens, piorum atque insignium virorum in pontificalibus caeremoniis et ritibus versatorum opera undequaque corrigi et restitui curaverit: attamen successu temporis compertum est, plunimosi errores denuo in Pontificale huiusmodi typographorum inscitia seu incuria aliave de causa, irrepsisse.
Unde curae nostrae pastoralis esse rati surnus, ad novam ejusdem Pontificalis, quod caeremonianum et rituum, quibus catholici Antistites in suorum munerum functione uti debent, norma exsistit, correctionem animum appellere. Idcirco, ut idem Pontificale denuo typis quam emendatissime auctoritate nostra ederetur, emendationem errorum, qui in illud, ut praefertur, irrepserunt, nonnullis Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus et aliis viris doctrina et pietate conspicuis, pontificalium caeremoniarum et rituum peritis, commisimus, quorum opera cum Pontificale praedictum ab omnibus, quibus scatebat, mendis et erroribus accuratissime repurgatum fuerit, Nos, ne tam exacta Cardinalium et aliorum praedictorum hac in re industria et diligentia optato frustretur effectu, mandavimusa dilecto filio Andreae Brogiotto, Typographiae nostrae Apostolicae Praefecto, procurationem emendati Pontificalis huiusmodi elegantibus typis et insigni forma in lucem edendi: quod exemplar, qui posthac Pontificale romanum impresserint, sequi omnes teneantur.
Extra Urbem vero nemini licere volumus idem Pontificale in posterum typis excudere sue evulgare, nusi facultate in scriptis accepta ab inquisitoribus haereticae pravitatis, siquidem inibi fuerint; sin minus, ab locorurn Ordinariis.
Quod si quis quacumque forma contra praescriptum hoc Pontificale romanum, sut typographus impresserit, aut noviter impressum bibliopola vendiderit, extra ditionem nosenam ecelesiasticam excommunicationis latae sententiae poenae subiaceant, a qua, nisi s Romano Pontifice (praeterquam in mortis articulo constituti) absolvi nequeant; in alma vero Urbe ac reliquo statu ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera ac amissionis librorum et typorum omnium eidem Camerae applicandorum poenas, absque alia declaratione, irremissibiliter incurrant; et nihilominus Pontificalia, sine praedicta facultate impressa aut evulgata, eo ipso prohibita censeantur.
Inquisitores vero locorumque Ordinarii facultatem huiusmodi non prius concedant, quam Pontificale tam ante quam post impressionem cum hoc ipso exemplari auctoritate nostra vulgato diligenter contulerint, et nihil in iis additum detractumque cognovenint: in ipsa autem facultate, cuius exemplum in fine aut initio cujuscumque Pontificalis impressum semper addatur, mentionem manu propria faciant absolutae huiusmodi collationis repertaeque inter utrumque Pontificale conformationis, sub poena inquisitoribus privationis suorum officiorum ac inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda: Ordinariis vero locorum, suspensionis a divinis ac intendicti ab ingressu ecclesiae; eorum vero Vicariis privationis officiorum et beneficiorum suorum et inhabilitatis ad ila et alla in posterum obtinenda necnon excommunicationis absque alia declaratione incurrendae. Injungimus autem Nuntiis nostris ubique locorum degentibus, ut huic negotio diligenter invigilent, cunctaque ad praescriptum huius voluntatis nostrae confici curent.
Non obstsantibus licentiis, indultis et privilegiis Pontificalia impnimendi quibuscumque typographis per Nos seu Romanos Pontifices Praedecessores nostros hucusque concessis, quae per praesentes expresse revocamus et revocata esse volumus; necnon conititutionibus et ordinationibus generalibus ac specialibus in contrarium praemissorum quomodocumque editis, confirmatis et approbatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica et expressa mentio habenda esset, tenores huiusmodi praesentibus pro expresiss habentes, ac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.
Volumus autem ut praesentium litterarum nostrarum exemplanibus, etiam in ipsis Pontificalibus irnpressis, vel manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo aliculus personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur si essent exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub Annulo Piscatoris, die XVII junii MDCXLIV, Pontificatus nostri anno vigesimo primo.
M. A. Maraldus.
Quoniam autem Nos pro paterna caritate vehementer cupientes, ut Christi fidelibus in articulo mortis constitutis, quoad fieri posset, universis apostolica benedictio nostro nomine impertiretur, et plenaria omnium peccatorum suorum indulgentia elargiretur, per alias nostras sub plumbo litteras anno Incarnationis dominicae MDCCXLVII noniss aprilis Pontificatus nostri anno septimo datas, omnibus Ecclesiarum Antistitibus huiusmodi facultatem sub certis modo et forma expressam tribuimus, atque insimul formulam benedictionis et indulgentiae huiusmodi dandae praescripsimus, quemadmodum Encyclicam etiam nostram epistolam die XIX mensis martii anno MDCCXLIV ad dilectos filios Generales ordinum regularium, quibus a Sancta Sede indulta vel indulgenda erat facultas pontificiam benedictionem effundendi super populum statis diebus, scripseramus super modo et ritu, quibus praedicta benedictio danda est. Praeterea ad nonnullas lites et controversias exortas e medio tollendas itidem per alias nostras in simili forma Brevis litteras confirmaveramus leges et instituta caeremonialia jussu nostro edita pro provinciarum Praesidibus, Gubernatoribus, Praelatis et Apostolicis Vicelegatis, que sunt tenoris sequentis.
Omittitur Bulla Benedicti XIV incipiens Quad Apostolus, de Caeremoniali disserens.
Insuper formulam itidem benedictionis et traditionis pallii ac jusisiurandi a procuratonibusa absentium Archiepiscoporum antequam a dilecto Filio nostro S. R. E. Cardinali Diacono idem pallium accipiant, ipsorum Archiepiscoporum nomine praestandi per nostram Constitutionem die XII mensis augusti anno MDCCXLVIII sub plumbo expeditam statuimus. Porro accedit ad haec methodus quoque scholae sacrorum rituum in gregoniano collegio romano huius almae Urbis nostrae Nobis approbantibus institutae non sine uberi per hoc tempus in sacris ritibus addiscendis profectu, aliarumque ad instar ejusdem scholae, alibi jam erectarum, vel erigendarum: quae methodus multis in libris, et praecipue in decimo operum nostrorum volumine romanae editionis reperitur inserta, plurimumque a Nobis commendatur, eamque plurimum studiosis sacrorum rituum prodesse compertum est. Ea propter cum Nobis a quamplurimi supplicatum fuerit, ut typis iterum reimprimendi Rituale romanum, Caeremoniale Episcoporum et Pontificale romanum huiusmodi, et non solum in iisdem antedicta omnia a Nobis statuta addendi, verum etiam nostro jussu in lucem emittendi, licentiam de Apostolica benignitate et auctocitate concedere et indulgere dignaremur: Nos itaque probe scientes et experientia edocti quantum prosit, ut in uno volumine simul collecta ad manus sint ea omnia, que sparsim ac divisim impressa inveniuntur, et considerantes quantam huiusmodi collectio utilitatem memoratae scholae liturgicae in collegio Societatis Jesu ejusdem almae Urbis nostrae a Nobis institutae, aliisque ubique locorum erectis afferre possit, Apostolica auctoritate tenore praesentium communibus tot insignium Virorum ac Praesulum votis, et supplicationibus benigne annuentes, facultatem tribuimus et impartimur ut Rituale romanum, Caeremoniale Episcoporum ac Pontificale romanum sub iisdem modo et forma, quibus de praesenti impressa reperiuntur et usui sunt, una simul cum omnibus et singulis, quae, ut superius relatum est, a nobis praescripta, ordinata et publici etiam juris facta sunt, necnon cum saepe dicta methodo scholae sacrorum rituum in openibus nostris jam editis inserta jussu nostro, non obstantibus quibuscumque in contranium facientibus, typis reimprimantur et in lucem emittantur.
Datum Romae spud sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris, die XXV martii anno MDCCLII, Pontificatus nostri anno duodecimo.
Cajetanus Amatus.