Quartus supra

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Quartus supra vigesimum
1873

S.MI DOMINI MOSTRI PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE IX

EPISTOLA ENCYCLICA

QUARTUS SUPRA*

Ad Patriarcham, Archiepiscopos, Episcopos, Clerum ac Populum ritus armeni,
Gratiam et Communionem Apostolicae Sedis habentes
VEN. FRATRIBUS ANTONIO PETRO IX PATRIARCHAE CILICIAE, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS ET DILECTIS FILIIS
CLERO AC POPULO RITUS ARMENI, GRATIAM ET COMMUNIONEM APOSTOLICAE SEDIS HABENTIBUS

PIUS PP. IX.

VEN. FRATRES ET DILECTI FILII,
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM


1. Quartus supra vigesimum elapsus iam annus est cum Nos, recurrentibus sacratissimis diebus, quibus novum sidus gentibus illuminandis in Oriente affulsit, apostolicas Nostras Litteras ad Orientales dedimus; ut catholicos in fide confirmaremus, eos vero qui extra catholicam Ecclesiam misere versantur, ad unicum Christi ovile revocaremus. Nobisque laeta spes affligebat, futurum ut auxiliante Deo et Salvatore nostro Iesu Christo, christianae fidei puritas latius propagaretur, et ecclesiasticae disciplinae studium in Oriente refloresceret; cui componendae atque ad normam sacrorum canonum ordinandae Nostram auctoritatem adfore pollicebamtir. Quantam vero ex eo tempore sollicitudinem gesserimus de Orientalibus, quove charitatis affectu eos prosequuti fuerimus, Deus scit: quae vero eum in finem praestiterirnus, omnes noverunt, utinam et omnes rite intelligerent! Verum imperscrutabili Dei indicio factum est, ut expectationi et caris Nostris res minime responderint; et modo non laetari ob novam calamitatem, qua nonnullae premuntur Orientalium Ecclesiae, dolere potius atque ingemiscere debeamus.

2. Quod enim auctor fidei et consummator Christus Iesus iam ante praemonuerat, (Matth., XXIV, 5) multos scilicet in eius nomine venturos qui dicerent, ego sum Christus, et multos seducerent, id vos in praesentia pati atque experiri coacti estis. Namque communis humani generis hostis et inimicus, excitato tribus abhinc annis in urbe Constantinopolitana novo schismate apud Ármenos, totus in eo est, ut saeculari sapientia et haeretico sermone atque astutae fraudis subtilitate, vi etiam, dum licet, adhibita, subvertat fidem, veritatem corrumpat, scindat unitatem. Cuius simulatione et dolos deplorans, unaque detegens S. Cyprianus aiebat: (Lib. de Unit, n. 3) «Rapit de ipsa Ecclesia homines, et dum sibi appropinquasse iam lumini atque evasisse saeculi noctem videntur, alias nescientibus tenebras rursus infundit, ut cum evangelio Christi et cum observatione eius et lege non stantes, christianos se vocent, et ambulantes in tenebris habere se lumen existiment, blandiente adversario atque fallente; qui secundum Apostoli vocem transfigurat se velut angelum lucis (2, Cor., XI, 14), et ministros suos subornat velut ministros iustitiae, asserentes noctem pro die, interitum pro salute, desperationem sub obtentu spei, perfidiam sub praetextu fidei, antichristum sub vocabulo Christi: ut dum verisimilia mentiuntur, veritatem subtilitate frustrentur».

3. Etsi autem novi huiusce schismatis initia, multis ut assolet involuta essent ambagibus, Nos tamen illius pravitatem et pericula praesentientes, statim pro Nostro debito obstitimus, datis apostolicis litteris, alteris die 24 februarii 1870, quae incipiuntNon sine gravissimo, alteris die 20 maii eiusdem anni, quarum initium est Quo impensiori Verum eo res processit, ut eiusdem schismatis, auctores et asseclae, despectis Apostolicis huic Sedis hortationibus, monitis et censuris, pseudopatriarcham sibi eligere non reformidaverint; quam electionem omnino irritam atque schismaticam esse, et electum una cum suis electoribus canonicas poenas incurrisse declaravimus Nostris Litteris, quarum initium Ubi prima, datis die undecima martii 1871. Porro catholicorum ecclesiis violenter usurpatis, legitimo Patriarcha Ven. Fr. Antonio Petro IX finibus Imperii Othomanici exire compulso, ipsa patriarchali Ciliciensi sede, quae est in Libano, militari manu occupata, civili etiam praefectura potiri, catholicae Armeniae genti incubarunt, eamque ab Apostolicae Sedis communione et obedientia una secum divellere omnimodis connituntur. Id vero ut ex eorum sententia cedat, multum adlaborat alter e Neoschismaticis sacerdotibus Ioannes Kupelian, quem iam antea in civitate Diarberkirien. seu Amiden. turbas foventem et schisma excitantem, Ven. Fr. Nicolaus Archiepiscopus Martianopolitanus, Apostolicus in Mesopotamia aliisque regionibus Delegatus, Auctoritate Nostra publice ac nominatim excommunicaverat, et ab Ecclesia catholica abscissum declaraverat. Ille enim postquam sacrilegam episcopalem consecrationem a Pseudopatriarcha recepit, et potestate potitus est, catholicos Armenii ritus, qua suasionibus, qua minis publice illatis dominationi suae submittere praesumit atque contendit. Quod si umquam fieret ad miserrimam illam conditionem catholici omnino reverterentur, quam ante quadraginta duos annos patiebantur, dum potestati veterum sui ritus schismaticorum erant obnoxii.

4. Equidem Nos nihil intentatum reliquimus, ut, more praedecessorum Nostrorum, quorum auctoritatem, patrocinium et opem spectatissimi quique Ecclesiarum Orientalium Episcopi et Patres in similibus temporum et rerum adiunctis implorare consueverunt, a vobis tanta mala depelleremus. Quem etiam in finem extraordinarium Nostrum Legatum istuc misimus; ipsumque celsissimum Othomanicum Imperatorem, ne aliquo deesse videremur, singulari Nostra epistola nuper adivimus, rogantes ut, ad iustitiae tramitem illata catholicis Armeniis damna sarcirentur, et gregi suo Pastor exsul redderetur. At quominus haec Nostris votis responderent, eorum obstiterunt artes, qui dum se catholicos dicunt, inimici sunt crucis Christi.

5. Eo itaque res devenisse patet, ut valde timendum sit, ne novi schismatis auctores et asseclae in peius proficiant, atque infirmiores in fide vel minus cautos tam ex Armeniis quam ex aliorum rituum catholicis, quod illis propositum est, seductos in viam perditionis possint abducere. Idcirco vos iterum alloqui, atque, discussis tenebris et multa caligine, quibus veritatem circumfundi novimus, universos monere, ipsa apostolici Nostri muneris ratione compellimur; ut scilicet stantes confirmemus, labantes fulciamus, et eos etiam qui a veritate et unitate catholica miserrime defecerunt, si tamen quod a Deo enixe poscimus audire voluerint, ad bonam frugem, auxiliante Deo, revocemus.

6. Potissima fraus, ad novum schisma obtegendum adhibita, est catholicum nomen quod illius auctores et asseclae, licet auctoritate nostra, Nostroque iudicio condemnari usurpare praesumunt. Hoc enim solemne semper fuit haereticis atque schismaticis, ut se catholicos nuncuparent, multaque de se praeclare edicerent, ut populos simul et principes in errorem inducerent. Quod de iisdem inter ceteros testatus S. Hieronymus Presbyter (Comment, in Isaiae caput XIX, vv. 12, 13) aiebat: « Solent haeretici regi suo vel Pharaoni dicere, filii sumus sapientum, qui ab initio doctrinam nobis Apostolicam tradiderunt; filii sumus regum antiquorum, qui appellantur reges Philosophorum et habemus scientiam Scripturarum iunctam sapientiae saeculari ».

7. Ut autem se probent catholicos, provocant Neoschismatici ad quamdam, uti aiunt, fidei declarationem ab eis editam die 6 februarii an. 1870, quam a catholica fide nullatenus dissentire dictitant. Verum nemini unquam licuit catholicum se probare, concinnatis pro arbitrio suo fidei formulis, in quibus ea reticeri solent, quae profiteri non placet; sed illis omnino subscribendum est, quae ab Ecclesia proponuntur, uti omnium temporum ecclesiastica historia testatur.

8. Subdolam autem et captiosam fuisse fidei formulam ab eis editam ex eo etiam confirmatur, quod reiecerint declarationem seu professionem fidei auctoritate Nostra de more proposita; cui subscribere eos iusserat Ven. Fr. Antonius Iosephus Archiep. Thyanaeus, Apostolicus Constantinopoli Delegatus, monitoriis Litteris ad eos datis die 29 septembris eodem anno. Alienum quippe est, tam a divina Ecclesiae ordinatione, quam a perpetua et constanti eius traditione, posse quemquam catho licam fidem suam probare seque catholicum veraciter asserere, nisi Apostolicae huic Sedi satisfaciat. Ad hanc enim (S. Irenaeus, Lib. 3, contr. haeres, cap. 3) propter potentiorem principalitatem, omnem Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fideles oportet convenire: et qui (S. Cyprian., Lib. de Unitate, n. 4) cathedram Petri, super quam fundata est Ecclesia deserit, nonnisi mendaciter se in Ecclesia esse confidit; ut iam schismaticus (S. Optat. Milev. de schism. Donatist., lib. 2) et peccator sit, qui alteram collocet contra singularem B. Petri cathedram, a qua (Concil. Aquileien. et S. Ambros., ep. XI ad Imperatores) in omnes venerandae communionis iura dimanant.

9. Id profecto non latuit Orientalium Ecclesiarum praeclarissimos Episcopos; qua de re in synodo Constantinopoli celebrata anno 536, Mennas eiusdem urbis Episcopus (Labb. Collect. Concil, edit. Ven. T. VII, c. 1279) aperte declarabat probantibus Patribus. « Nos, sicut charitas vestra novit, Apostolicam Sedem sequimur et obedimus; et ipsius communicatores, communicatores habemus, et condemnatus ab ipsa, et nos condemnamus ». Luculentius etiam et expressius, S. Maximus (Epist, ad Petrum illustrem. Coli. Conc., T. VI, col. 1520) Abbas Chrysopolitanus et fidei confessor, de Pyrrho Monothelita agens, profitebatur: « Si vult haereticus non esse neque audire, non isti aut illi satisfaciat; superfluum quippe hoc et irrationabile est: quia sicut uno contra eum scandalizato, omnes scandalizati sunt, ita quoque uno satisfacto, omnes procul dubio satisfiunt. Festinet pro omnibus Sedi Romae satisfacere. Hac enim satisfacta, communiter ubique omnes pium hunc et orthodoxum praedicabunt. Nam frustra loquitur, qui mihi similes suadendos ac surripiendos putat; et non satisfacit et implorat sanctissimae Romanorum Ecclesiae beatissimum Papam, id est Apostolicam Sedem, quae ab ipso incarnato Dei Verbo, sed et omnibus sanctis synodis secundum sacros canones et terminos, universarum, quae in toto terrarum orbe sunt, sanctarum Dei Ecclesiarum, in omnibus et per omnia percepit et habet imperium, auctoritatem et potestatem ligandi et solvendi ». Quare Ioannes Episcopus Constantinopolitanus, quod postea ab universa Oecumenica Synodo VIII factum est, solemniter protestabatur « sequestratos communione Ecclesiae catholicae, id est in omnibus non consentientes Sedi Apostolicae, eorum nomina inter sacra non esse recitanda mysteria » (Libell. Ioannis Episc. Constantinopolitani ad S. Hormisdam. — Concil. Oecum. VIII, action. 1): quo palam significabat, se eos uti veraciter catholicos non agnoscere. Quae omnia tanti sunt ponderis, ut quisquis a Romano Pontifice schismaticus fuerit iudicatus, donec omnem eius potestatem expresse non admittat et revereatur, ab usurpando catholico nomine cessare omnino debeat.

10. Hoc vero cum minime iuvet Neoschismaticos, idcirco recentiorum haereticorum vestigia sectantes eos confugerunt, ut iniustam fuisse praedicarent, ideoque nullius roboris ac momenti sententiam schismatis et excommunicationis in eos Nostro nomine latam a Ven. Fr. Archiepiscopo Thyanaeo, Apostolico Delegato in urbe Constantinopolitana: cui acquiescere vel ea de causa se non potuisse dixerunt, ne fideles ipsorum ministerio fraudati ad haereticos transfugerent. Nova autem haec sunt et veteribus Ecclesiae Patribus ignota prorsus et inaudita. Etenim « cuncta per mundum novit Ecclesia, « quoniam quorumlibet sententiis ligata Pontificum, Sedes B. Petri Apostoli ius habeat resolvendi, utpote quae de omni ecclesia fas habeat iudicandi, neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio ». (S. Gelas, ad Episcopos Dardaniae, epist. 26, § 5). Quare cum Ianseniani haeretici similia docere ausi fuissent, (Const. Unigenitus, prop. 91, 92, 93) de contemnenda scilicet praetextu iniustitae excommunicatione a legitimo Praelato inflicta, deque implendo ea non obstante proprio, uti aiebant, cuiusque debito, Clemens XI fel. rec. praedecessor Noster huiusmodi propositiones, minime alienas a nonnullis articulis Ioannis Wicleff, iampridem a Synodo Constantiensi et a Martino V condemnans, proscripsit atque damnavit in Const. Unigenitus edita contra Quesnelli errores. Etsi enim propter humanam infirmitatem fieri quandoque posset, ut quis a suo Praelato censuris iniuste plecteretur, opus tamen est, ut monuit S. Gregorius Magnus, praedecessor Noster, (Horn. XXVI, in Evangelia, § 6) « ut is, qui sub manu Pastoris est ligari timeat vel iniuste, nec Pastoris sui iudicium temere reprehendat; ne etsi iniuste ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis superbia, culpa, quae non erat, fiat ». Quod si vel iniuste ligato a suo Pastore formidandum est, quid de iis dicendum, qui ideo ligati sunt, quod suo Pastori et Apostolicae huic Sedi rebelles inconsutilem Christi vestem, hoc est Ecclesiam, novo schismate lacerarunt et dilacerant?

11. Charitas vero qua praesertim sacerdotes tenentur prosequi fideles, sit oportet de corde puro et conscientia bona et pide non ficta, uti monuit Apostolus: (1, Tim., I, 5) qui etiam ea recensens, per quae debemus exhibere nosmetipsos sicut Dei ministros, addebat in charitate non ficta, in verbo veritatis. (2, Cor., VI, 6. 2 1) Ipse autem Christus Deus, qui (1, Ioan., IV, 8) charitas est, aperte dixit, sicut ethnicos et publicanos eos habendos, qui Ecclesiam non audierint. (Matth., XVIII, 17) Ceterum Euphemio Constantinopolitano Episcopo similia oggerenti respondebat S. Gelasius praedecessor noster: (Epist. 3, ad Euphemium, n. 15) « Pastorem sequi grex debet ad pascua salutaria revocantem, non per devia gregem pastor errantem». Etenim « docendus est populus, non sequendus: nosque si nesciunt, eos quid liceat quidve non liceat, commonere, non his consensum praebere debemus». (S. Caelestinus PP. ad Episc. Apul. et Calabr., n. 3)

12. At enim non de dogmate actum fuisse, aiunt Neoschismatici, verum de disciplina: hanc enim respicit Nostra Constitutio, quae incipit Reversurus, edita die 12 iulii 1867: proinde contradictoribus neque catholicorum nomen neque prerogativas negari posse; quod quidem effugium quam futile sit et inane vos probe intelligere non dubitamus. Qui enim legitimis Ecclesiae Praelatis, praesertim vero Summo omnium Pastori contumaciter resistunt, eorumque mandata exequi detrectant, ipsa etiam eorum abnegata dignitate, eos uti schismaticos catholica Ecclesia semper habuit. Quae cum ab Armenia Constantinopolitana factione acta fuerint, nemo profecto immunes a reatu schismatis eos censere posset, etsi Apostolica Auctoritate uti tales condemnati nondum fuissent. Ecclesia enim, uti Patres docuerunt, (S. Cyprian., ep. 66, ad Florentium Pupianum, n. 8) est plebs sacerdoti adunata, et pastori suo grex adhaerens; proinde Episcopus in Ecclesia est, et ecclesia in Episcopo; et si quis cum Episcopo non sit, in Ecclesia non est. Ceterum sicut monebat praedecessor Noster Pius VI in apostolicis litteris, (Quod aliquantum, 10 mart. 1791) quibus civilem cleri constitutionem in Gallus condemnavit, saepe disciplina adeo cohaeret dogmati et ad eius puritatis conservationem adeo influit, ut sacra concilia pluribus in casibus disciplinae violatores ab Ecclesiae communione per anathema separare non dubitaverint.

13. Verum Neoschismatici ulterius progressi sunt, quandoquidem « nullum schisma (S. Hieron. in ep. ad Tit., cap. 3, vv. 10, 11) non sibi aliquam contingit haeresim, ut recte ab Ecclesia recessisse videatur ». Nos enim et Apostolicam Sedem criminari veriti non sunt, quasi fines potestatis Nostrae supergressi, in alienam messem falcem iniicere praesumpserimus, cum quaedam disciplinae capita in Armenio patriarchatu servanda ediceremus; perinde ac si Orientalium ecclesiae solam Nobiscum fidei communionem et unitatem servare deberent, Apostolicae autem B. Petri potestati in his quae pertinent ad disciplinam non essent obnoxiae. Porro huiusmodi doctrina non modo post editam ab Oecumenico Concilio Vaticano definitionem et declarationem de vi et ratione pontificii primatus haeretica est, verum eam uti talem semper habuit ac detestata est catholica Ecclesia. Hinc Oecumenici Concilii Chalcedonensis Episcopi supremam Apostolicae Sedis auctoritatem in actis suis perspicue professi, decretorum suorum, etiam disciplinam respicientium, confirmationem et firmitatem a S. Leone praedecessore Nostro humiliter flagitabant.

14. Et revera « B. Petri Successor hoc ipso quod in Petri locum succedit, assignatum sibi habet iure divino gregem Christi universum, ut simul cum Episcopatu potestatem accipiat universalis regiminis; ceteris porro Episcopis suam cuique peculiarem gregis portionem non divino sed ecclesiastico iure, non Christi ore sed hierarchica ordinatione assignari opus est, ut ordinariam regiminis potestatem explicare in eam valeant ». Cuius assignationis summa auctoritas si B. Petro eiusque successoribus abiudicaretur, ipsa mutarent Maiorum imprimis Ecclesiarum fundamenta, earumque praerogativae ; « si quid enim Christus (S. Leo, serm. 3 in anniv. assumption. suae) cum Petro commune ceteris voluit esse principibus, nunquam nisi per ipsum dedit quidquid aliis non negavit ». Et re quidem vera « ipse (S. Gregorius M., lib. 7, ep. 40 ad Eulog. Ep. Alexandrin) decoravit sedem (Alexandrinam), in quam Evangelistam discipulum misit: ipse firmavit sedem (Antiochenam), in qua septem annis quamvis discessurus sedit ». His vero quae in Concilio Chalcedonen. de Constantinopolitana sede decreta fuere, Apostolicae Sedis approbationem et confirmationem necessariam omnino fuisse, vel ipse Anatolius Episcopus Constantinopolitanus (Anatolius ad S. Leonem, ep. 132, n. 4) et ipse Imperator Marcianus (Marcian. ad S. Leonem, ep. 100) manifeste confessi sunt.

15. Profecto igitur nisi recedatur omnino a constanti et perpetua Ecclesiae traditione, Patrum testimoniis luculentissime confirmata, Neoschismatici quamquam sese catholicos ore praedicent, tales tamen se esse nullo modo sibi persuadere poterunt. Et nisi astuta haereticarum fallaciarum subtilitas satis nota et perspecta foret, intelligi non posset, quomodo Othomanicum Gubernium eos uti catholicos habere valeat, quos Nostro iudicio et auctoritate ab Ecclesia catholica sequestratos esse novit. Ut enim catholica religio in Othomanica ditione tuto ac libere consistat, quod celsissimi Imperatoris decretis cautum est, ea etiam admittantur oportet, quae ad essentiam eiusdem religionis pertinent, qualis est primatus iurisdictionis Rom. Pontificis: et huius iudicio, uti universalis et supremi eius Capitis et Pastoris, decernendum relinquatur, quinam catholici sint an non: quod de qualibet humana prorsus et privata societate sentiendum esse, apud universos ubique gentium receptissimum est.

16. Ipsi autem Neoschismatici, se catholicae Ecclesiae institutionibus minime contradicere asserunt ; atque id unum se contendere, ut iura Ecclesiarum suarum, suaeque nationis, quin ct summi Imperantis iura defendant, quae a Nobis violata fuisse comminiscuntur. Quo pacto omnem hodiernae perturbationis causam in Nos et hanc Apostolicam Sedem reficere non verentur; uti olim factum est ab Acacianis schismaticis (S. Gelas., epist. 12 ad Anastasium Augustum, n. 1) in S. Gelasium praedecessorem Nostrum; et prius ab Arianis, qui Liberium item praedecessorem Nostrum apud Constantium Imperatorem calumniabatur, eo quod renueret damnare S. Athanasium Alexandrinum Episcopum, et cum haereticis illis communicare (S. Athanas., in hist. Arianor. ad Monach., n. 35). Quod quidem dolere quis poterit, non autem mirari. Ut enim idem sanctissimus Pontifex Gelasius ea de re ad Anastasium Imperatorem scribebat, « habet hoc qualitas saepe languentium, ut accusent medicos congruis observationibus ad salubria revocantes, quam ut ipsi suos noxios appetitus deponere vel reprobare consentiant ». Itaque quoniam haec praecipua esse videntur capita, quibus et favorem sibi conciliant Neoschismatici, et causae licet deterrimae potentum patrocinium aucupantur, necesse est, ne fideles in errorem inducantur, fusius agere, quam si dumtaxat de calumniis istis refellendis ageretur.

17. Nolumus certe hic recolere, quo devenissent res Ecclesiarum catholicarum, quae per Orientem constitutae erant, postquam schisma praevaluit, et ulciscente Deo discissam Ecclesiae suae unitatem Graecorum imperium eversum est. Neque item recolere animus est, quantum adlaboraverint praedecessores Nostri, cum primum licuit, ut errantes oves ad unicum et verum Christi Domini gregem revocarent. Etsi autem fructus labori cumulate non responderit, Deo tamen miserente, nonnullae diversorum rituum Ecclesiae ad veritatem et unitatem catholicam reversae sunt; quas uti infantes modo genitos ulnis excipiens Apostolica Sedes sollicita imprimis fuit, ut eas in vera catholica fide solidaret, et ab omni haeretica labe prorsus immunes servaret.

18. Hinc cum delatum fuisset, disseminari in Oriente prava dogmata sectae cuiusmodi ab Apostolica Sede iam reprobatae, eo praesertim tendentia, ut deprimerent pontificium iurisdictionis primatum, fel. me. Pius PP. VII rei gravitate ac periculo vehementer commotus statim providendum censuit, ne per vanas quaestionum ambages et pugnas sana quandocumque verborum forma a Maioribus tradita sensim effiueret ex animis christifidelium. Qua de causa Patriarchis et Antistitibus Orientalibus mitti iussit veterem formulam S. Hormisdae praedecessoris Nostri, unaque simul iisdem mandavit, (Encycl. S. C. de Propag. Fide, 6 iulii 1803) ut qua late pateret sua cuiusque iurisdictio, Episcopos singulos, tum cleri utriusque saecularis et regularis viros animarum curam sustinentes professioni fidei ab Urbano VIII praescriptae pro Orientalibus subscribere iuberent, nisi antea forte iam id fecissent; idemque ab eis exigèrent, qui deinceps essent ecclesiasticis ordinibus initiandi, aut ad sacra quaevis ministeria promovendi.

19. Verum haud multo post, scilicet anno 1806, apud monasterium Carcaphae, quod est in dioecesi Berytensi, coacta est Synodus Antiochena nuncupata, quae in multis ex iam damnata Pistoriensi synodo tacite fraudulenterque hausta fuerat, et aliquot propositiones eiusdem synodi Pistoriensis a S. Romana Sede damnatas partim ad litteram, partim ambigue insinuatas continebat; aliaque etiam Baianismum et Iansenismum redolentia, ecclesiasticae potestati adversa, Ecclesiae statum perturbantia, et contra sanam doctrinam et probatam Ecclesiae disciplinam. Quam Carcaphensem Synodum, inconsulta Apostolica Sede anno 1810 typis arabicis editam, multis Episcoporum querelis exagitatam, demum fel. rec. Gregorius XVI praedecessor Noster datis apostolicis litteris (Gregor. XVI, apost. litt. Melchitarum catholicorum, 16 septembris 1835) improbavit et condemnavit; et episcopos iussit normam regiminis sui doctrinaeque ab aliis veteribus synodis haurire iamdiu ab Apostolica Sede probatis. Utinam vero damnata synodo cessassent errores, quibus ea scatebat. Pravae enim huiusmodi doctrinae clanculum serpere per Orientem non destiterunt, opportunam expectantes occasionem, qua in omnium conspectum prodire possent; quod frustra tentatum ante viginti circiter annos, Armeni Neoschismatici efficere modo ausi sunt.

20. Cum vero fidei retinaculum disciplina sit, ut ad eam sarciendam incumberet Apostolica Sedes pro suo iure ac officio opus erat. Cui officio sane gravissimo numquam illa defuit, licet ob adversa temporum et locorum adiuncta nonnisi occurrentibus necessitatibus consulere potuerit, aequiora interim expectans tempora, quae miserente Deo, tandem aliquando advenerunt. Siquidem praedecessoribus Nostris Leone XII et Pio VIII urgentibus, et catholicis Austriae ac Galliarum summis principibus coadiuvantibus, celsissimus Othomanicus Imperator, agnito discrimine quod est catholicos inter et haereticos, illos ab horum civili potestate subduxit; eosque suum pro more regionis civile, uti aiunt, caput seu praefectum habere decrevit. Licuit tum primum, Armenii ritus Episcopos ordinaria pollentes auctoritate Constantinopoli tuto constituere; licuit catholicas eiusdem ritus ecclesias excitare et catholicum cultum publice profiteri et exercere; ideoque fel. rec. Pius VIII praedecessor Noster primatialem et archiepiscopalem Armenorum sedem Constantinopoli erexit, (Apostolicis litteris Quod iamdiu, 6 iulii 1830) sollicitus quam maxime ut canonica disciplina apte et opportune in ea effloresceret.

21. Post nonnullos annos, ubi primum expedire visum est, episcopales sedes primatiali Constantinopolitanae subiectae a Nobis (Apostolicis litteris Universi Dominici gregis, die 30 aprilis 1850) erectae sunt, tum methodus in electione Episcoporum servanda fuit praefinita. Deinde ne civilis, uti aiunt, Praefecti potestas, quod ab Ecclesiae catholicae legibus abhorret omnino, in sacra ferretur, ipsa demum summi Imperantis in Othomanico Imperio auctoritate cautum est; dato ad Vener. Fr. Antonium Hassun tunc illius sedis Primatem, imperiali diplomate die 7 aprilis anno 1857. Cum vero, ipsis Armenis petentibus, Constantinopolitanam primatialem Ecclesiam, hoc eius titulo abrogato, patriarchali Ciliciensi sedi coniunximus apostolicis litteris, quarum initium est Reversurus, opportunum quin et necessarium visum est, ut praecipua quaedam disciplinae capita, eiusdem Constitutionis auctoritate, sancirentur; demandata synodo patriarchali, quam Apostolicis Litteris, quarum initium estCommissum, editis die 12 iulii anno 1867, quamprimum celebrari iussimus, cura et sollicitudine adlaborandi, ut in universo Armenio Patriarchatu accuratus disciplinae ordo recte constitueretur.

22. Verum inimicus homo, in Armenia Constantinopolitana Ecclesia zizania superseminare aggressus est, excitata paulo post a nonnullis quaestione de civili Armeniae communitatis praefectura, quam subreptam a novo Patriarcha querebatur. Hanc vero controversiam subsecuta mox est gravis perturbatio; idemque Patriarcha de proditis nationalibus iuribus accusatus fuit, eo quod praedictam Constitutionem Nostram, uti decebat catholicum Episcopum, excepisset; et sic demum in ipsam Constitutionem omnia dissidentium consilia, machinationes et dicteria conspirarunt.

23. Qua in re duo imprimis in crimen vocata sunt, ea scilicet quae de sacrorum Antistitum electione, et de bonorum ecclesiasticorum administratione decreta fuerant; haec enim refragari gentis suae, quin et summi Imperantis iuribus calumnióse assertum est. Quae vero de utroque illo capite defipiverimus, licet notissima esse debeant, hic tamen repetere iuvat: multi enim semper fuere et sunt, qui (Ephes. IV. 17, 18) loquuntur in vanitate sensus sui per ignorantiam quae est in illis, alii autem (Proverb. XXIII, 7) qui in similitudinem arioli et coniectoris aestimant quod ignorant.

24. Patriarcham eligi mandavimus a synodo Episcoporum, exclusis ab eo eligendo laicis, et etiam clericis quibusvis episcopali charactere non pollentibus; vetuimus autem, quo minus electus in exercitium potestatis suae veniret, quod aiunt inthronizari, nisi receptis antea ab Apostolica Sede confirmationis suae litteris. Episcopos vero ita eligi iussimus, ut omnes provinciae Episcopi synodaliter congregati, tres idoneos ecclesiasticos viros proponant Apostolicae Sedi. Si vero impossibile sit omnes Episcopos ad synodum accedere, fiat propositio a tribus saltem dioecesanis Episcopis in synodum cum Patriarcha convenientibus, absentibus vero praedictam ternariam propositionem scripto significantibus. Quo facto Romanus Pontifex unum ex propositis eliget, quem vacanti Ecclesiae praeficiet. Ediximus autem non dubitare Nos, quin Episcopi vere dignos et idoneos viros proponere studerent, ne umquam cogeremur Nos vel successores Nostri pro apostolici ministerii officio, alium licet non propositum eligere et vacanti Ecclesiae praelucere.

25. Haec vero si animo a partium studiis alieno expendatur, omnia iuxta canonum fidem catholicam sancita fuisse deprehendentur. Quod pertinet ad exclusionem laicorum ab eligendis sacrorum Antistitibus, accurate distinguendum est, ne quid a catholica fide alienum efferatur, ius eligendi Episcopos, a facultate testimonii ferendi quoad eligendorum vitam et mores. Primum quidem ad falsas opiniones referendum esset Lutheri et Calvini, qui etiam asserebant iuris esse divini, ut Episcopi eligerentur a populo: et falsam huiusmodi doctrinam a catholica Ecclesia improbatam fuisse et improbari omnes noverunt: nulla enim neque divino, neque ecclesiastico iure facta umquam fuit populo, Episcopos vel alios sacrorum administros eligendi potestas.

26. Ad testimonium plebis quod spectat de vita et moribus eorum, qui ad Episcopatum provehendi sunt, « postquam (Pius VI, apost. litt. contr. civilem cleri constitutionem, 10 mart. 1791) per vim Arianorum, quibus imperator favebat Constantius, exturbari a suis sedibus coeperunt catholici Praesules in easque sedes immitti illorum asseclae, ut S. Athanasius (Hui Arian. ad Monach, n. f) deplorat, ipsa temporum coegit necessitas ut in Episcoporum electionibus populus adesset, unde incenderetur ad tuendum in sua sede Episcopum, quem coram se electum esse novisset ». Et quidem mos iste aliquandiu in Ecclesia viguit: verum, cum continuae exciterentur discordiae, tumultus, caeterique abusus, oportuit populum ab electionibus removere, eiusque testimonium et desiderium circa personam eligendam praeterire. Uti enim S. Hieronymus (Lib. 1, advers. Iovinian. n. 34) advertit « nonnumquam errat plebis vulgique iudicium, et in sacerdotibus comprobandis unusquisque suis moribus favet, ut non tam bonum, quam sui similem quaerat praepositum ».

27. Nihilo tamen minus Nos, in electionis methodo praestituenda, liberam reliquimus ipsi Episcoporum synodo facultatem de dotibus eligendorum ea qua magis vellent ratione exquirendi, provocato etiam, si ita Iuberet, plebis testimonio. Et re quidem vera, etiam post editam Nostram Constitutionem exquisitum illud fuisse ab Armeniis Praesulibus, cum ageretur de eligendo ante tres annos Episcopo pro regionibus Sebastena et Tokatensi, missa ad hanc S. Sedem acta testantur. Non ita vere statuendum censuimus, neque censemus de Patriarchae electione, tum propter dignitatis eius eminentiam, tum quod universis suae regionis Episcopis praepositus sit, tum demum, quia ex actis ad hanc Apostolicam Sedem allatis, patet Patriarcharum cuiusque Orientalis ritus electiones a solis Episcopis peractas fuisse; nisi forte cum peculiares atque extraordinariae circumstantiae aliud postularunt; scilicet ut catholici se a schismaticorum, queis suberant, potestate et vi tuerentur, et alio sibi Patriarcha quaesito, per hoc ipsum suum ab iisdem schismaticis recessum, veramque et sinceram ad catholicam fidem conversionem veluti confirmarent; quod in electione Abrahami Petri I factum est.

28. Quod vero Apostolicae huic Sedi asseruerimus ius et potestatem eligendi Episcopum in ternaria propositione vel extra eam; atque electum Patriarcham inthronizari vetuerimus, nisi antea a Rom. Pontifice confirmatum, illud est quod nonnulli acerbius ferunt, ac lamentantur; et Nobis Ecclesiarum suarum consuetudines et canones oggerunt, quasi a custodia sacrorum canonum recesserimus. Quibus quidem reponi posset illud S. Gelasii praedecessoris Nostri, (In Commonit. ad Faustum n. 5) qui similem calumniam ab Acacianis schismaticis passus « Nobis, aiebat, opponunt canones, dum nesciunt quid loquantur: contra quos hoc ipso venire se produnt, quod primae Sedi sana rectaque suadenti parere refugiunt ». Ipsi enim sunt canones, qui omnimodam B% Petri divinam auctoritatem in universam ecclesiam agnoscunt; eumque, ut in Ephesina Synodo (Oecumeh. Syn. Ephesin. Act. 3) dictum est, ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus vivere et iudicium exercere praedicant. Merito proinde Stephanus Episcopus Larissae his, qui reputabant de privilegiis Ecclesiarum regiae urbis Constantinopolitanae aliud minui per interventionem Romani Pontificis, confidenter respondere potuit: « Auctoritas Sedis Apostolicae, quae a Deo et Salvatore nostro summo Apostolorum data est, omnibus sanctarum ecclesiarum privilegiis antecellit, in cuius confessione omnes mundi requiescunt ecclesiae (Steph. Lariss. Episcopus in Libell, oblat. Bonif. II et Rom. Syn. an. 531) ».

29. Profecto, si historiam vestrarum regionum mente repetatis, exempla vobis occurrent Romanorum Pontificum, hac utentium potestate, cum eius exercitium necessarium existimarunt ad incolumitatem ecclesiarum Orientalium. Idcirco Agapetus Rom. Pontifex Anthimum auctoritate sua a Constantinopolitana sede deturbavit, eique Mennam absque ulla synodo suffecit. Et Martinus I praedecessor Noster Ioanni Episcopo Philadelphiae vicem suam commisit in Orientis partibus, (Epist, ad Ioann. Philadelph. Labbe Collec. Concil, ed. Venet. T. VII, col. 22) atque ex apostolica auctoritate, ipse ait, quae data est nobis a Domino per Petrum sanctissimum et principem Apostolorum, praecepit memorato Episcopo, ut constitueret per omnem civitatem eorum, quae sedi tum Hierosolymitanae, tum Antiochenae subsunt, Episcopos et presbyteros et diaconos. Et si ad recentiora tempora decurrere placeat, Mardensem Armenorum Episcopum huius Apostolicae Sedis auctoritate electum et consecratum noscetis; quam demum curam Ciliciae Patriarchis praedecessores Nostri concesserunt, Mesopotamiae regionis administratione ad beneplacitum S. Sedis iisdem attributa. Et haec quidem omnia consentanea omnino sunt supremae Romanae Sedis potestati; quam Armenorum Ecclesia, si luctuosa schismatis tempora excipiantur, agnovit semper, praedicavit, et reverita est. Neque mirum, quandoquidem etiam apud vestrates a catholica fide adhuc alienos, firma manet et viget antiqua traditio, magnum illum Episcopum et Märtyrern, quo gentis vestrae Illuminatore merito gloriamini, quemque Chrysostomus (Encom. S. Greg. Armenor. Illumin. ex homiliar. Armen, in Oper. S. Io. Chrysost. Parisiis 1864. Tom. 12, c. 943) solem appellavit in partibus Orientalibus nascentem, cuius radiorum splendor usque ad Graecorum gentem pertigit, potestatem suam ab Apostolica Sede accepisse; ad quam longo atque difficili itinere minime deterritus, coram accedere non dubitaverit.

30. Causae autem, gravissimae illae quidem, Deus testis est, diuque ante a Nobis et vetera et recentiora recolentibus mature perpensae, Nos impulerunt, ut ad hanc demum dispositionem, non ex alicuius suggestione, sed motu proprio et ex certa scientia deveniremus. Quisque enim facile intelligit, a recta Episcoporum electione pendere aeternam et cum ipsa quandoque temporalem populorum felicitatem; eique attentis praesertim locorum ac temporum adiunctis ea ratione consuli debuisse, ut ad Apostolicam Sedem, unde processit, instituendorum sacrorum Antistitum auctoritas omnis revocaretur. Cuius tamen potestatis exercitium ita temperare visum est, ut Episcoporum synodo maneret potestas Patriarcham eligendi; eiusque simul esset tres idoneos viros ad vacantes sedes Nobis proponere, ut in memorata Nostra Constitutione sancitum fuit.

31. Qua etiam in re ut desides excitarentur, bene currentibus stimulus adderetur, sperare Nos ediximus vere idoneos viros tantoque dignos munere propositum iri, ne unquam cogerentur alium, licet non propositum, vacanti sedi praeficere; quod etiam in methodo (Instruct. Licet, 20 august. 1853) anno 1853 a Nobis constituta eodem prorsus consilio cautum fuerat. Accepimus, et ex his ceteroquin mitissimis verbis aliquos arripuisse occasionem suspicandi, ne illusoria futuca sit nulliusque apud Nos momenti synodalis Episcoporum propositio: alios autem ulterius progressos excogitavisse, latere in hisce verbis propositum committendi Armenorum curam Latinis Episcopis. Equidem nullam ineptae huiusmodi criminationes responsionem merentur: has enim preferre iis tantum licet, qui evanuerunt in cogitationibus suis, et trepidaverunt timore, ubi non erat timor. De Nostro iure extra ternariam propositionem eligendi, silendum non esse duximus, ne quis umquam futuris quibusque temporibus Apostolicam Sedem adigeret ad eius usum exercendum. Hoc vero ius ac debitum, etiam tacentibus Nobis, Bmi Petri cathedrae integrum mansisset: quae enim ab ipso Christo Deo ei data sunt iura et privilegia, impeti quidem possunt, convelli non possunt; neque in hominis potestate est divino iuri renunciare, quod aliquando ex ipsius Dei voluntate exercere adigeretur.

32. Ceterum, etsi undeviginti iam abhinc annis haec Armenis edicta fuerint et pluries de eligendis Episcopis actum sit, numquam hactenus contigit, ut Nos ea potestate usi fuerimus, ne tum quidem, cum recentiori tempore, post editam ConstitutionemReversurus, ternariam quamdam propositionem acciperemus, e qua Episcopum eligere non potuimus. Quam proinde a synodo Episcoporum iuxta praescriptas a Nobis leges innovandam ediximus, quin alium non propositum eligeremus: quominus vero id fieret, novum schisma quo Armenorum ecclesia dilaceran coepit, hactenus impedimento fuit. Porro futurum confidimus, numquam calamitosa adeo tempora Armeniis catholicis ecclesiis fore ventura, ut Romani Pontifices compellatur viros iisdem praeficere ab Episcoporum synodo non propositos.

33. Pauca addere iuvat de vetita Patriarcharum inthronizatione ante apostolicam huius S. Sedis confirmationem. Patriarcharum electionem numquam firmam ratamque habitam fuisse absque Romani Pontificis assensu et confirmatione, veterum monumenta testantur; quam proinde confirmationem ab electis ad patriarchales sedes expetitam fuisse, ipsis etiam imperatoribus deprecantibus, compertum est. Ita, ut in re notissima alios omittamus, Anatolius Constantinopolitanus Episcopus, vir certe de Apostolica Sede non optime meritus; quin et ipse Photius primus Graeci schismatici auctor, ut electiones suae Romani Pontificis firmarentur assensu, flagitarunt, interventione quoque usi imperatorum Theodosii, Michaelis, et Basilii. Maximum vero Antiochenum Episcopum idcirco Patres Calcedonenses (Concil. Chalcedon. Act. X) in sua sede consistere voluerunt, etsi latrocinalis Ephesinae synodi in qua Domno suffectus fuerat, acta omnia irrita declarassent, eo quod « sanctus et beatissimus Papa, qui episcopatum sancti ac venerabilis Maximi Episcopi Antiochenae Ecclesiae confirmavit, iusto satis iudicio eius meritum approbasse visus esset ».

34. Quod si de illarum ecclesiarum Patriarchis agatur, quae recension aevo ad catholicam unitatem eiurato schismate reversae sunt, neminem eorum invenietis, qui Rom. Pontificis confirmationem non expetierit; quos omnes iidem Romani Pontifices datis litteris ita confirmarunt, ut eos simul Ecclesiis suis instituentes praeficerent. Factum quidem est, ut Apostolica Sede tolerante propter regionum longinquitatem, itinerum pericula, et impendentia saepe saepius damna ab schismaticorum eiusdem ritus praepotentia, electi Patriarchae ante Summi Pontificis confirmationem potestate uterentur, quod etiam in Occidente propter necessitates Ecclesiarum et utilitates dispensative iis concessum est, (Concil. Later. IV, can. 26) qui essent valde remoti. At par est animadvertere, cessasse huiusmodi causas, sublatis itinerum difficultatibus, et ereptis catholicis beneficio summi Othomanici Imperatoris a civili schismaticorum potestate. Nemo autem non videt, ita tutius provideri catholicae fidei conservationi, quam perturbare pro lubitu posset ante receptam Apostolicam confirmationem qui tanto indignus officio in patriarchalem sedem insiliret; vel certe perturbationum occasiones praepediri, quae oriri possent, si quando electus patriarcha a S. Sede Apostolica reiectus, e suo loco cedere deberet.

35. Profecto si res attente introspiciatur, apparebit, quaecumque in Nostra Constitutione sancita sunt, omnia ad catholicae fidei conservationem et incrementum, nec non ad veram Ecclesiae libertatem, auctoritatemque Episcoporum vindicandam conspirare; quorum iura et privilegia, quae in Apostolicae sedis firmitate solidantur, roborantur, conquiescunt, Romani Pontifices, supplicantibus Episcopis cuiusque dignitatis, gentis vel ritus, contra haereticos vel ambitiosos, strenue semper defenderunt.

36. De nationalibus vero, uti aiunt, iuribus opus non est ut pluribus respondeamus. Si enim de civilibus tantum agitur, ea in potestate sunt supremi Principis; cuius est de illis rite diiudicare ac decernere, prout ad subditorum utilitatem expedire censuerit. Si forte autem de ecclesiasticis res intelligenda sit, nemo unus ignorare potest, nulla nationalia seu populorum iura in ecclesiam eiusque hierarchiam et ordinationes, catholicos umquam novisse. Etsi enim undique gentes ac nationes in Ecclesiam confluxerat, omnes tamen in unitate sui nominis ita Deus adunavit sub eo, quem universis praefecit, supremo Pastore B. Petro Apostolorum Principe, ut iam non sit, uti monebat Apostolus, Gentilis et Iudaeus, Barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus: (Coloss. III, 11) ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. (Ephes. IV, 16) Dominus enim non modo nullam gentibus aut nationibus dedit potestatem in Ecclesiam, sed eas, iniuncto debito credendi, (Matth. XXVIII, 19) docendas commisit Apostolis; unde et Beatissimus Petrus, (Act. XV, 7) convenientibus Apostolis et senioribus palam edixit, eligisse Deum, per os suum audire gentes verbum Evangelii et credere.

37. At etiam summi Imperantis iura a Nobis violata fuisse dicuntur. Vulgaris haec est longoque haereticorum usu detrita calumnia; quam primitus contra Christum Deum a Iudaeis excogitatam, ethnici apud romanos imperatores, mox haeretici apud principes etiam catholicos saepissime adhibuerunt, atque utinam et in praesentia non adhiberent. Quare S. Hieronymus (Act. XV, 7) scripsit « adulari haereticos regali fastigio, et hanc habere consuetudinem, ut superbiam suam regibus imputent, et quod ipsi faciunt rex fecisse videatur: sanctos viros ac praecones fidei accusare apud eum, et iubere doctoribus ne praedicent in Israel, ne contra regis faciant voluntatem, quia Bethel, hoc est domus Dei et falsa ecclesia sanctificatio regis sit et domus regni ». Has quidem impudentissimas calumnias contemptu ac silentio obterere satius esset, adeo a catholicae fidei doctrinis, Nostrisque moribus et institutis alienae sunt. Verum simplicibus et imperitis utilissimum est providere, ne damno afficiantur male et sinistre de Nobis et de Apostolica Sede existimantes, ob malignorum dicteria, « qui ex eo quod alios incessunt, vitiis suis opem ferre moliuntur ». (Greg. Nazianz. orat. 43, in laud. S. Basil, n. 68)

38. Ecclesiae igitur catholicae doctrina est ab ipso Christo Deo accepta, et a sanctis Apostolis tradita, reddenda esse Caesari quae sunt Caesaris, Deo autem quae Dei sunt; quapropter et praedecessores Nostri numquam omiserunt, cum opus fuit, debitam principibus fidem et obedientiam inculcare. Quo fit, ut imperatoris propria sit civilium rerum administratio, res autem ecclesiasticae ad sacerdotes omnino pertineant. His autem rebus omnia sunt accensenda quae ad exteriorem, uti aiunt, Ecclesiae disciplinam constituendam et sanciendam necessaria sunt: haereticum enim esset asserere, uti iam definitum fuit a recol. mem. Pio VI praedecessore Nostro (Const. Auctorem fidei propos. 4) usum huius potestatis a Deo acceptae, abusum esse auctoritatis Ecclesiae. Haec autem distinctio potestatum ut plane integra servaretur, Apostolica Sedes plurimum semper adlaboravit; et saecularium principum in rebus ecclesiasticis immixtionem, quae spectaculum novum et Arianae haeresis inventum a S. Athanasio (Hist. Arianor. ad Monach, n. 52) dicta fuit, sanctissimi quique Praesules aperte improbarunt; quos inter meminisse sufficiat Basilium Caesariensem, Gregorium Theologum, Ioannem Chrysostomum et Ioannem Damascenum. Qui postremus aperte affirmabat (Orat. 2, de sacr. imaginib. n. 16) « neminem sibi persuasurum Imperatoris edictis Ecclesiam administrari; sed Patrum institutis regitur, sive ea scripta sint, sive non scripta ». Quapropter et oecumenici Concilii Chalcedonensis Patres (Concil. Chalced. Action. IV) in causa Photii Episcopi Tyri aperte proclamarunt, ipsis assentientibus Imperatoris administris, « contra regulas nihil pragmaticum (hoc est imperiale decretum) valebit; canones Patrum teneant ». Et sciscitantibus iisdem administris « num haec de universis pragmaticis decerni sancta Synodus vellet, quae in detrimentum canonum facta sunt, Episcopi omnes responderunt: Universa pragmatica cessabunt: canones teneant, et hoc a vobis fiat ».

39. Duo autem sunt in quibus laesa a Nobis imperialia iura dicuntur, videlicet quod modum in sacrorum Antistitum electione et institutione servandum definiverimus, atque ecclesiastica bona, inconsulta Apostolica Sede, a Patriarcha alienari vetuerimus.

40. Iamvero quid magis ad ecclesiasticarum rerum ordinem pertinere dicendum est, quam Episcoporum electiones? Quas nullibi legimus in sacris litteris, Principum aut populi arbitrio permissas, quae Ecclesiae Patres, oecumenica Concilia, apostolicae constitutiones ad potestatem ecclesiasticam pertinere semper et agnoverunt et sanxerunt? Si itaque cum agitur de Pastore ecclesiastico constituendo Apostolica Sedes modum definiat in iisdem electionibus peragendis servandum, qua ratione dici poterit summi Imperantis iura violasse, cum non alienae, sed sibi propriae potestatis iura exerceat? Est quidem eximia et venerabilis in populum sibi commissum Episcopi auctoritas; nil tamen est quod inde timeat civilis potestas, quoniam in Episcopo non inimicum sed assertorem habebit legitimorum iurium eiusdem Principis. Quod si propter humanam infirmitatem secus fieret, Apostolica Sedes in talem Episcopum a debita legitimo Principi fide et subiectione vere desciscentem animadvertere minime negligerei Neque verendum, ne quis inimicum erga legitimum Principem gerens animum ad episcopalem dignitatem subrepat; multa enim iuxta Ecclesiae leges in iis, de quorum promotione agitur, antea inquiri solent; ut virtutibus praediti dignoscantur, quas in eis Apostolus requirit. His vero certe non polieret, qui deprehenderetur non servare praeceptum B. Petri Principis Apostolorum (Petr. II, 13) « Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum: sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum; quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominun ignorantiam; quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei ».

41. Si autem, quod utile visum est primo Othomanorum in Constantinopolitana urbe dominatori eiusque successoribus, placeat civile quoque officium atque administrationem Episcopis aliisque e clero tribuere, non idcirco plena atque integra Ecclesiae potestas in eorumdem electione potest imminui. Absonum enim foret, ut caelestia terrenis, spiritualia civilibus posthaberentur et inservirent. Ceterum integrum semper esset summo Imperanti civilem personam et potestatem alteri tribuere, si quandoque ita expedire iudicaret, pleno tamem et libero manente catholicis Episcopis ecclesiasticae potestatis exercitio. Id autem alias evenisse, quin etiam speciali diplomate celsissimi Imperatoris Othomanici anno 1857 factum fuisse, satis compertum est.

42. Quae quidem omnia cum iam Nostro nomine et mandato significata aperte fuerint Othomanicae Aulae a Vener. Fr. Archiepiscopo Thessalonicensi, cum legatione Nostra extraordinaria Constantinopoli fungeretur; a calumniosis hisce et obsoletis dicteriis refricandis cessandum omnino esse liquet nisi qui ex adverso sunt invidiosi, et magis studiosi partium quam veritatis velint reputari.

43. Vehementissime autem admirati sumus, cum Nos impeti audivimus ob innovatam et confirmatam a Nobis legem circa bonorum ecclesiasticorum alienationem, quasi nedum imperialia iura invadere, verum et ipsa Ecclesiarum Armeniarum bona Nobis vindicare vellemus. Ecclesiastica bona ad ecclesias pertinere non minus certe quam civium bona ad cives, earumque sub potestate esse, non tam canones sanxerunt, quam ipsa naturalis ratio cuique suasit. Eorundem vero bonorum administrationem primis Ecclesiae saeculis scoporum arbitrio et conscientiae commissam, subsequentium Conciliorum decreta moderari non praetermiserunt, editis legibus, quibus definiretur qua ratione et quas ob causas administratio gerenda foret, alienatio permittenda: qua in re, circumscripta est vetus illa Episcoporum potestas; et synodorum vel quandoque maiorum Praesulum prudenti arbitrio permissa. Cum vero satis adhuc consultum non videretur ecclesiasticorum bonorum indemnitati sive ob synodorum infrequentem celebrationem, sive alias ob causas, Apostolicae Sedis intercedere auctoritas debuit; qua cautum est, ne ecclesiarum bona, inconsulto Romano Pontifice, alienarentur.

44. Quod quidem ad earumdem utilitatem tam grave et necessarium visum est, ut ad eius legis observantiam, interposita iurisiurandi religione, electos ad cathedrales, metropoliticas, vel etiam patriarchales Ecclesias obstringere sese debere multo ab hinc tempore statutum sit. Et hoc quidem iuramentum ab Orientalis etiam ritus Patriarchis quoad bona mensae suae praestitum fuisse, ex quo primum ad catholicam veritatem et unitatem eorumdem Ecclesiae reversae sunt, acta testantur quae sunt in apostolicis Nostris archivis; et nemo unus ex eis est, qui legis praedictae observantiam iuramento non promiserit. Idipsum factum est et fit quotidie ab Episcopis latini ritus cuiuslibet gentis, regni vel reipublicae, quin umquam civiles potestates conquestae fuerint sua idcirco iura violari. Et merito: his enim legibus Romanus Pontifex nihil praesumit, nihil sibi arrogat; sed totus in eo est, ut spectata ecclesiarum utilitate vel in singulis casibus quid ab Episcopo fieri expediat, collatis consiliis definiat, vel ipsi Episcopo definiendi faciat potestatem; non dissimili ratione ac pater familias cum filiis suis agendum putaret. Quod autem, subiectis iam Patriarchis ea lege qua, inconsulta Apostolica Sede, bona mensae suae alienare vetantur, hoc ipsum in Nostra Constitutione decernendum duxerimus de aliis ecclesiasticis bonis, id non sine gravissimis causis, de quibus optime novimus Deo a Nobis reddendam rationem, factum fuisse, nemo unus qui recte iudicare velit poterit suspicari. Novisse sufficiat, quod profecto quisque sapiens intelliget, Ecclesiarum indemnitati, et bonorum ecclesiasticorum conservationi eo pacto tutius et efficacius consultum esse, quin legitimis cuiusque iuribus praeiudicium fuerit illatum per memoratam Nostram Constitutionem.

45. Quomodo vero hisce Nostris decretis summi Imperantis iura, uti aiunt, laesa fuerint, ingenue fatemur Nos nullo pacto intelligere; tantum abest ut hoc vel voluerimus, aut fieri posse existimaverimus. Nam si dici non potest, iisdem iuribus repugnare eam potestatem, qua pollent in ipso Othomanico imperio Patriarchae et Episcopi circa bonorum ecclesiasticorum procurationem, neque iisdem repugnare dicenda illa est, quam Apostolica Sedes pro suo debito et iure exerit, cum modum praefinit, sua etiam auctoritate interveniente, quo sacrorum Antistites ea uti debeant, ut sit in aedificationem, non in destructionem. Quo pacto provisum a Nobis fuisse patet bonorum ipsorum incolumitati, remque utilem quam maxime futuram ecclesiis catholicis, quae per Orientem constitutae sunt: quod ubi contentiones deferbuerint, omnes agnoscent; posteri autem, si tamen hae leges religiose custodiantur, procul dubio experientur. Cum vero libertatem illarum summus Imperans Othomanicus decretis suis asseruerit, earumque patrocinium se gerere humanissime Nobis significaverit, non dubitamus, quin re inspecta qualis revera est, et disiectis superstructis adversanttum calumniis, laetari potius debeat, quam dolere de his, quae in evidentem illarum utilitatem cessura sunt.

46. Neque minus calumniosum est commentum illud a recentioribus quibusdam excogitatum, et ab Orientalibus dissidentibus percupide exceptum, qui Romanum Pontificem, qua Christi Vicarius est, traducere non erubuerunt uti externam quamdam auctoritatem, quae interiori regnorum et nationum regimini sese inserat: quod omnino prohibendum aiunt ut sarta tecta summo Imperanti sua iura maneant, et omnis occludatur via, ne alii principes ad similia audenda incitentur.

47. Iamvero quantum haec falsa sint, quantum a recta ratione aberrent et a catholicae Ecclesiae divina ordinatione, facile est intelligere. Falsum enim imprimis est Romanos Pontifices a limitibus suae potestatis recessisse, vel in regnorum civilem administrationem sese inseruisse, et iura Principum usurpasse. Quod si idcirco ea calumnia Romani Pontifices notantur, quod de Episcoporum et sacrorum Ecclesiae ministrorum electionibus, vel causis, aut de aliis quibuslibet ad ecclesiasticam disciplinam, etiam quam exteriorem vocant, pertinentibus aliquid decernant, alterutrum est admittendum vel ignorari scilicet, vel refici divinam ideoque immutabilem catholicae Ecclesiae ordinationem. Haec quidem stabilis semper mansit et manebit: neque ullo pacto exigi potest, ut mutationibus sit obnoxia, iis praesertim in locis, in quibus propria catholicae religioni libertas atque securitas imperialibus etiam summi Principis decretis asserta fuit. Cum enim catholicae fidei dogma sit, unam esse Ecclesiam, et Romanum Pontificem esse eiusdem caput et omnium christianorum patrem ac doctorem existere, is certe nulli ex Christianis, nulli ex peculiaribus Christianorum Ecclesiis extraneus dici poterit, nisi forte quis contendere vellet, membris extraneum esse caput, filiis patrem, discipulis magistrum, gregi pastorem.

48. Caeterum quia extraneam auctoritatem appellare non dubitant Apostolicam Sedem, Ecclesiae unitatem ea loquendi ratione discindunt, vel eius discindendae occasionem praebent, quoniam B. Petri successori et titulum et iura universalis Pastoris eo ipso denegant; deficientes idcirco vel a debita catholicae Ecclesiae fide, si eiusdem filiis ipsi accenseantur, debitam eidem libertatem impetentes, si foris sint. Christus enim Dominus aperte tradidit, (Ioan. X. 5) et scire et audire oves vocem pastoris, eumque sequi; ab alieno autem fugere, quia non noverunt vocem alienorum. Si itaque extraneus, hoc est alienus alicui peculiari Ecclesiae dicatur Summus Pontifex, aliena proinde et ipsa erit ab Apostolica Sede, hoc est ab Ecclesia catholica; quae una et sola est super Petrum voce Domini fundata. A quo fundamento qui eam seiungunt, non iam divinam et catholicam servant, sed humanam conantur ecclesiam facere; (S. Cyprian, epist, ad Antonian. n. 24) quae utpote humanis tantum nationalitatis uti aiunt vinculis colligata, neque sacerdotum cathedrae B. Petri firmiter adhaerentium glutino copularetur, neque in eiusdem solidaretur firmitate, neque esset iuxta connexam et ubique coniunctam Ecclesiae catholicae unitatem.

49. Haec omnia, Ven. Fratres ac dilecti Filii, in praesenti rerum discrimine vobis scribenda duximus, qui coaequalem sortiti estis Nobiscum fidem in iustitia Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, ut vestram excitaremus in commonitione sinceram mentem. Videtis enim apud vos etiam impleri quod sancti Dei Apostoli dudum praedixerant, venturos scilicet in novissimis diebus in deceptione illusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes. Studete igitur, ne transferamini ab eo, qui vos vocavit in gratiam Christi, in aliud Evangelium; quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi. Vere enim evangelium Christi convertere volunt, qui positum ab eodem Christo Deo Ecclesiae suae fundamentum submovere conantur; et universalem curam pascendi oves et agnos B. Petro in evangelio commissam vel negant vel evacuant. Equidem « fieri haec Dominus permittit et patitur, manente propriae libertatis arbitrio, ut dum corda vestra et mentes vestras veritatis discrimen examinat, probatorum fides integra manifesta luce clarescat ». Eos tamen in peius quotidie proficientes vos devitare opus est iuxta praeceptum Apostoli; et neminem talibus communicantem ad vestrum recipere qualibet subreptione consortium, uti hactenus praeclare constanterque fecistis, ut catholicam fidem in cordibus vestris intemeratam servetis.

50. « Sed neque vos quisquam circumvenire pertentet, uti a veteribus schismaticis factum est, (S. Gelasius epist. 18. ad Episc. Dardan. n. 6) quod dicant non de religione sed de moribus esse certamen, vel Apostolicam Sedem non causam communionis catholicae fideique tractare, sed iniuriam dolere, cur videatur ab (eis) fuisse contempta; quoniam haec et huiusmodi, quatenus simplices quosque decipiant, hi qui in errore sunt positi spargere non quiescunt ». Manifestum enim iam est ex eorum declarationibus, et scriptis quoque in vulgus editis, aperte impugnare primatum iurisdictionis a Christo Domino in persona B. Petri Apostolicae huic Sedi tributum, dum illius exercendi in Ecclesias ritus Orientalis ius impetitur: cuius proferendi erroris turbulentos aut imperitis mentibus occasio seu praetextus, non autem causa esse potuit aut potest memorata Constitutio Nostra. « Sedes autem Apostolica (S. Gelasius loc. cit.) in tantum non contumeliam dolet, sed fidem defendit, communionem sinceram, ut hodie cuncti, qui in eius visi sunt prorupisse despectum, si ad integritatem fidei communionisque eae — vere et ex animo poenitentes - revertantur, secundum regularum tramitem paternarum toto cordis affectu venientes et plena charitate suscipiat ». Quod ut piissimus Deus indulgere dignetur et Nos in humilitate cordis Nostri iamdiu enixe flagitamus atque ut vos etiam idem faciatis, et desideramus et volumus.

51. De cetero, Ven. Fratres et dilecti Filii, confortamini in Domino et in potentia virtutis eius: accipite armaturam Dei ut possitis stare in die malo, sumentes in omnibus scutum fidei; neque animam vestram faciatis pretiosiorem quam vos. Mementote Maiorum vestrorum, qui exilia et carceres et ipsam mortem perpeti non timuerunt, ut praeclarissimum verae et catholicae fidei donum et sibi et vobis conservaret: probe enim sciebant, non illos timendos esse, qui occidunt corpus, sed eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Omnem proinde sollicitudinem vestram proiicite in Deum; ipsi enim cura est de vobis, et non patietur vos tentari supra id, quod potestis, sed faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. In quo exultabitis modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod per ignem probatur, inveniatur ad laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi. Obsecramus denique vos per nomen eiusdem Dei et Salvatoris nostri, ut id ipsum et dicatis et faciatis omnes, et sitis perfecti in eodem sensu et in eadem sententia, solliciti servare unitatem fidei in vinculo pacis. Et pax Dei, quae exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligendas vestras in Christo Iesu Domino nostro: cuius nomine et auctoritate Apostolicam Benedictionem Vobis, Ven. Fratres ac dilecti Filii in communione et obedientia Apostolicae Sedis perseverantibus, peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die sexta Ianuarii anno MDCCCLXXIII, Pontificatus Nostrr anno vigesimoseptimo.


PIUS PP. IX



  • ASS, vol. VII (1872-1873), pp. 244-274.