Jump to content

Quatuor problematum contra Nuncium Sidereum confutatio

Checked
E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quatuor problematum contra Nuncium Sidereum confutatio
1892

editio: ex Le opere di Galileo Galilei vol. III, Tipografia di G. Barbera, Firenze, 1980; Antonius Favaro recensuit
fons: librum vide







QUATUOR PROBLEMATUM CONTRA NUNTIUM SIDEREUM

CONFUTATIO
per

IOANNEM WODDERBORNIUM.








ILLUSTRISSIMO DOMINO

D. HENRICO WOTON

POTENTISSIMI MAGNAE BRITANNIAE

REGIS,

APUD SENATUM VENETUM ORATORI,

Domino meo Colendissimo.


Cum vidissem omnes fere, libros suos, ut par est, Magnatibus inscribere, decrevi et ego idem facere: non tamen ut multi, qui etiam indoctorum et quibus scientiae illae, quae propter se sunt, nauseae esse solent, patrocinium invocant. Tibi igitur, nobilissimis orte parentibus, bonarum artium refertissime, cuius animi dotes naturae munera aequiparant, non librum offero, sed semimenstruum hunc laborem libo; quem mihi, propter iter quod ante duos menses suscipere cogebar, non licuit publicis typis exscribere, nunc autem, post reditum, propter imminentia studia, non licet tanquam rem tuo nomine dignam perpolire. Accipe tamen, Nobilissime Domine, munus hoc levidense, in te meae observantiae gratum testimonium: ac fausto sidere (quamvis nobis infausto et sophiae amatoribus omnibus, fautor eximius et Maecenas amplissimus eripiaris), in patriam revertere, ut pro rebus per tot annos foris bene gestis promeritos domi attingas honores. Vale. Dat. Patavii, 17. Kal. Novemb. M.DC.X.

 Illustrissiomae dominationi tuae

 Addictissimus Famulus,

 Io. Wodderbornius Scotobritannus.

AD LECTOREM.


Octo sunt menses, postquam e Caelo ad nos mortales delapsus fuerat Nuntius Sidereus, magna admirabiliaque spectacula philosophis atque astronomis pandens. Ille, primo ingressu, de facie lunae inaudita commemorans, crucem fixisse philosophis; ille idem, quoniam innumeras detexit stellas fixas, et quatuor novos introduxit planetas, astrologiae peritiam et principia prima ex instituto subvertere visus est. Nec minus omnes stupore afficiebantur, quam primi illi hominum, qui Solem ecclipsari et lunam nocte involvi conspexerunt, tanti naturae miraculi causam ignorantes. Expectabamus a praestantissimis mathematicis, circa phoenomena haec, placita varia et controversias non paucas, praecipue vero eum, qui Nuntio in faciem contradiceret: verum silebant Clavii, abstinebant Magini, deferebant alii. Ecce autem unus Martinus Horky noluit omnium animos tandiu suspensos detineri: haud haesitanter ille contra Nuntium scripsit, et contra quatuor novos planetas quatuor Problemata disputanda proposuit, quae ego discutienda et in sequentibus examinanda accipio, ut eluceat num tam scite, sicuti audacter, Nuntium oppugnarit. Quoniam vero contra Mathematicum eximium impudenter saepe nimis agit, ut patet volventi eius Peregrinationem contra Nuntium, Tu, Lector benignissime, promptius excandescentiae nostrae donabis veniam, si quando illum paulo asperius (quod est praeter nostrum morem) compellavero: et quia praefatio ipsa suis scatet erroribus, eam primo perpendamus.

DISCUSSIO PRAEFATIONIS.


Praefatio malignum peregrini detegit animum, ubi in suam conatur trahere sententiam virum eruditissimum Io. Keplerum, Caesareae Maiest. Mathematicum dignissimum. Recte factitatum, quia ad prologum attinet, qualisnam futura sit comoedia, aperire: scio novatorum hoc omnium commune esse vitium, cum aliena citant scripta, sententias scindere, et mutilas adducere auctoritates. Sed audiamus ipsius Kepleri verba.

Nemo tamen existimet, me, hac mea libertate assentiendi Galilaeo, dissentiendi ab ipso libertatem aliis ereptum ire. Salvo cuiusque iudicio, illum laudavi. Quinimmo, si qua hic etiam propria dogmata suscepi defendenda, quamvis id veritatis opinione serioque animo feci, non tamen gravatim eadem me polliceor abiecturum, primum atque mihi doctiorum aliquis errorem legitima methodo demonstraverit.

Obstupesco cur haec in tuis prolegomenis inserueris: nunquid clare non profitetur, se cum Galilaeo idem sentire? Forte dissimulat, quoniam pollicetur, se hanc opinionem deserturum, simulatque ei doctiorum aliquis errorem legitima methodo demonstraverit? Sic profecto suam ipse secum dissimularet sententiam, cum de propriis dogmatibus idem polliceatur. Hic erro, quoniam tu is es, qui in tuis quatuor problematibus illius errorem legitima methodo detexisti? scilicet.

Sequuntur haec in eadem praefatione contra Nuncium:

Secundo aperte et vere mathematice contra Nuntium ait: An parum hoc fuerit, Magnorum Hetruriae Ducum Familiam ludificari, Medicaeumque nomen figmentis suis praefigere? etc.

Intime penetras. Quodnam, precor, ex his argumentis mathematicum est? Doctissimus Keplerus intimaverat, quibus de causis animum ad scribendum appulisset; et antequam privatim ad singulas observationes examinandas descenderet, enumerat rationes propter quas, cum ille perspicillum apud se non haberet, tam facile crediderit Galilaeicis assertionibus, non solum de quatuor planetis novis, sed in universum, cur fidem non deroget phaenomenis Lunae aliisque admirabilibus spectaculis, quae mortalibus suspicienda et contemplanda exhibuit Nuncius Sidereus. Kepleri articulatae voces singulae sunt hae:

Temerarius forte videri possim, qui tuis assertionibus, nulla propria experientia suffultus, tam facile credam. Atqui non credam Mathematico doctissimo, cuius vel stilus iudicii rectitudinem arguit, qui tantum abest ut sese vanitati dedat, seseque vidisse dictitet quae non viderit, popularem auram captans, ut vel receptissimis opinionibus veritatis amore non dubitet repugnare, vulgique vituperia susque deque ferre? Quid, quod publice scribit, probrumque si quod committeretur, clam habere nequaquam posset? Egone ut Patricio florentino fidem derogem de iis quae vidit? perspicaci, lusciosus? instrumentis ocularibus instructo, ipse nudus et ab hac supellectili inops? Ego non credam omnes ad eadem spectacula invitanti, et, quod caput est, vel ipsum suum instrumentum, ad faciendum fidem oculis, offerenti?

An parum hoc fuerit, Magnorum Hetruriae Ducum familiam ludificari, Mediceumque nomen figmentis suis praefigere, planetas interim veros pollicentem?

Quid, quod propriis experimentis, quod et aliorum asseverationibus in parte libri deprehendo veracissimum? Quid causae sit, cur solum de quatuor planetis deludendum sibi putaverit orbem?

Quid clarius? Noluit enim eximius philosophus circa alias quaestiones quicquam disserere, nisi prius constitutum fuisset, quod res esset: deinde ostendit, quomodo una observatio fidem faciat alteri, et antiquorum placitis congruat, hisce verbis:

Tres sunt menses, cum Augustissimus Imperator super Lunae maculis varia ex me quaesivit, in ca constitutus opinione, terrarum et continentium simulacra in Luna, ceu in speculo, resplendescere. Allegabat hoc potissimum, sibi videri expressam Italiae cum duabus adiacentibus insulis effigiem. Specillum etiam suum ad cadem contemplanda offerebat in dies sequentes, quod omissum tamen est. Adeo eodem tempore, Galileae, Christi Domini patriam vocabulo praeferens, Christiani orbis Monarcham (eiusdem irrequieti spiritus instinctu, qui naturam detectum ibat) deliciis tuis aemulatus es.

Sed antiquissima est haec de maculis Lunae narratio, fulta auctoritate Pythagorae et Plutarchi summi philosophi, et qui, si hoc ad rem facit, Proconsulari imperio Epirum tenuit sub Caesaribus; ut Maestlinum adeoque et mea Optica ante annos sex edita praeteream, inque suum locum inferius differam.

Haec igitur cum, consentientibus testimoniis, etiam alii de Lunae corpore asseverent, consentanea iis, quae tu de eodem longe dilucidissima affers experimenta; tuntum abest, ut fidem tibi in reliquo libro et de quatuor circum-Iovialibus planetis derogem, ut potius optem mihi in parato iam esse perspicillum, quo te in deprehendendis circum-Martialibus (ut mihi proportio videtur requirere) duobus, et circum-Saturniis sex vel octo praevertam, uno forsan et altero circum-Venerio et circum-Mercuriali accessuro.

Et, ut pateat illum universaliter esse locutum, subiungam reliqua Kepleri verba:

Age igitur, ut de rebus certissimis meisque oculis, ut omnino spero, videndis, tecum, Galilaee, sermonem conferam; tui quidem libri methodum secuturus, omnes vero Philosophiae partes, quae vel ex hoc tuo nuncio ruinam minantur, vel confirmantur, vel explicantur, iuxta pervagaturus: ut nihil supersit, quod lectorem Philosophiae deditum suspensum teneat, et vel a fide tibi perhibenda prohiheat, vel ad contemnendam quae hactenus erat in pretio Philosophiam impellat.

Hic cogita parum, num tibi, vel cuivis alii, animum addiderit Keplerus ad scribendum contra Nuntium; deinde quaedam habet de perspicilli fabrica, secundo transit ad phaenomena Lunae, tertio ad stellas fixas, et tandem ad novos planetas.

Verum hisce non satiatus peregrinus noster, haec demum attulit: Profert tandem (videlicet Caesaris Mathematicus) argumentationes et rationes invictissimas contra hunc Nuntium et totum negocium pag. 34 argumento verissimo claudit inquiens. Occurrit vero mihi ista: si quatuor hi planetae disci forma plano ad Iovem converso circumeant, ut ad excursus maximos nobis et Soli obiiciantur, ut lineae, supra et infra irradientur perpendiculariter, videanturque magni et forte diversi colores sint pro diversitate planicierum.

Forte, quia non sat bene intellexisti subtilitatem Kepleri, putasti illum argugumentari contra Nuntium: sed audiamus Kepleri integram sententiam, et ille ipse te condemnabit.

Tecum, Galilaee, incepi, tecum finem faciam. Miraris non frustra, cur tanto discrimine magnitudinis Medicea Sidera suas mutent facies. Causas, quas comminisci quis posset, tres reiicis argute et mathematice. Ponis unam physicam ut possibilem: de qua tempus docebit. Occurrit vero mihi ista: si quatuor hi Planetae, disci forma, plano ad Iovem converso, circumeant, ut ad excursus maximos nobis et Soli obiiciantur ut lineae, supra et infra irradientur perpendiculariter, videanturque magni, et forte diversicolores sint, pro diversitate planicierum. Sufficiat monuisse.

Quid clarius? Recordari debuisses in fine Nuntii redditam fuisse rationem, quamobrem planetae novi varient magnitudinem, et, reiectis duabus responsionibus, Galilaeum attulisse suam, quam Keplerus non improbat, sed solummodo affert aliam novam, post illa verba: Occurrit mihi ista; vult enim mutabilitatem hanc in magnitudine salvari posse alia via; si nempe concipiamus planetas habere figuram lenticularem, quemadmodum habet discus, adeo ut, cum aliquis ex quatuor novis planetis maxime distat a Iove, tunc obiiciatur nobis lateraliter, et consequenter appareat multo minor, quam cum secundum faciem unam totam orbicularem convertitur ad nos. Si itaque planeta haberet formam disci, quando disci facies tota ad nos converteretur, tunc planeta conspiceretur maior, quam cum latus disci solummodo ad nos convertitur.

Vide igitur, num argumentationes invictissimas adduxerit Keplerus contra novos planetas, cum potius, adducendo rationem, quae eorum mutabilitatem in magnitudine salvare posset, respondeat ad argumentum, quod contra novos planetas, ex eorum tam frequenti magnitudinis variatione, deduci poterat.

Quoniam vero peregrinus hoc pallio reliquas imposturas, quas in sequentibus quatuor digessit problematibus, muniendas censuit, liceat mihi paulo attentius per excellentissimi viri scripturae seriem incedere, et ostendere quam maligne impostor hic Caesaris Mathematicum in testimonium vocaverit. Fateor equidem, non esse turpe cum viris doctis errare, verum illos, cum aliter manifeste sentiunt, imperfectum eorum adducendo sermonem, ad errorum clientelam suscipiendam cogere, aut inscitia, aut dolus est maximus. Sed age singula pedetentim percurramus. In Dissertatione cum Nuntio quaedam praefatus, sic inquit:

Primum exemplum, concessu Caesaris, mihi contigit inspicere cursimque pervolitare. Video magna longeque admirabilissima spectacula proposita Philosophis et Astronomis, ni fallor et mihi; video «ad magnarum contemplationum exordia omnes verae philosophiae cupidos convocari».

Iam tum gestiebat mihi animus, me rebus inferre, quippe provocatum, et qui eadem de materia ante annos sex scripsissem, tecumque, Galilaee solertissime, de tam inexhaustis Iovae conditoris thesauris, quorum alios post alios nobis aperit, iucundissimo scriptionis genere conferre. Quem enim tacere sinunt tantarum rerum nuncii? Quem non implet divini amoris abundantia, per linguam et calamum sese profundens ubertissime?

Et, adductis aliis rationibus, propter quas epistolam hanc dissertatricem conscripserit, epilogat:

Quod igitur mihi propria animi propensione, quod amicis placet, quod diligenter ipse rogas, id faciam; nonnulla spe inductus, me hac epistola id tibi profuturum, si cam censueris ostendendam, ut contra morosos novitatum censores, quibus incredibile quicquid incognitum, profanum et nefandum quicquid ultra consuetas Aristotelicae angustiae metas, uno proaspiste sis processurus instructior.

Temerarius forte videri possim, qui tuis assertionibus etc.

Sed haec supra transcripsimus. Deinde ostendit perspicillum non primo prodisse a Belgis, ut communis ferebat opinio, sed fuisse hoc Io. Baptistae Portae inventum Magiae Naturalis, lib. 16., c. 10. Hinc Peregrinus occasionem sumpsit dicendi: Tollat Io. Bapt. Porta suum: teneat Caesaris Mathematicus suum. Zoile, nonne ipse Galilaeus pagina sexta fatetur perspicillum a Belga quodam elaboratum fuisse, antequam ille huius organi fabricam aggrederetur? attamen qui utriusque artificium diligenter inspexerit, merito Galilaeum sui perspicilli inventorem pronunciabit. Nonne, in diversis orbis partibus, idem saepe a pluribus auctoribus prodiit inventum? Ita ferunt typografiae artem, et tormentorum fabricam atque usum, nec ex Europa ad Indias, nec ex Indiis in Europam delatum fuisse, sed in utrisque locis ambas artes suos habuisse inventores. In scientiis autem, et praecipue mathematicis, quam saepissime hoc contingit; ut cum Pythagora diceres, animas transmigrare de corpore in corpus, et cum Platone, scientiam nil aliud quam reminiscentiam esse. Possem multa praeclara adducere exempla, sufficiet tamen hoc. Franciscus Maurolicus siculus putavit, se primo secantium tabulas invenisse, cum tamen, paulo ante, easdem in Germania extruxerat Palatinus; neque alter ab altero quicquam desumpsit, ut praeclare testatum habes apud Io. Antonium Maginum, in praefatione ad absolutissimum opus de primo mobili, cuius monumenta geometrica, geographica, in primis autem astronomica tam varia, semper praeceptoris apud me fungentur munere. Cui plus profecto, me iudice, debent, astronomiae studiosi, quam omnibus, qui ante illum caelestes numerarunt motus, Certe, si Io. Baptista Porta suum tollat, nihil excellentissimo Galilaeo subtrahet; et quia nolo venerandi senis obscurum scribendi modum carpere, audiamus Keplerum, qui aperte monstrat, quasnam eius dicendi modus complectatur difficultates, his verbis:

Cap. XI novum titulum facit de specillis, quibus supra omnem cogitatum longissime quis conspicere queat; sed demonstrationem de industria (quod et profitetur) sic involvit, ut nescias quid dicat, an de lentibus perlucidis agat, ut hactenus, an vero speculum adiungat opacum levigatum: cuiusmodi unum et ipse in animo habeo, quod res remotas, nullo discrimine absentiae, in maxima quantitate, ideoque ut propinquas et praeterea proportionaliter auctas exhibet, tanta claritate, quanta ex speculo (quod necessario coloris fusci est) sperari potest etc.

Etsi igitur avide tuum, Galilaee, instrumentum expecto, etc.

Hic incipit explicare, qua in methodo sibi ipsi perspicillum fabricare intendat, ad observandum phaenomena a Nuntio proposita, usque ad illa verba, atque haec de instrumento ipso, quae opportunius in discussione secundi Problematis transcribam. Aggreditur postea ea, quae observata fuere in facie lunae.

Transis secundo ad phaenomena Lunaria praestantissima: qua mentione refricas mihi memoriam eorum, quae in Astranomiae parte Optica Cap. VI De luce siderum, Num. 9 super maculis Lunae, ex Plutarcho, Maestlino meisque experimentis, adduxi.

Ac initio perquam iucundum est, et me ipsum in eiusdem Lunae maculis, non, ut tu, converso, sed averso vultu, observandis esse versatum. Schema huius rei habes fol. 247 mei libri, ex quo illud patet, mihi quoque limbum Lunae apparuisse lucidissimum undique, solum corpus interius maculis fuisse distinctum. Ex eo subit animum, certare tecum in pervidendis illis minutis maculis, a te primum in parte lucidiore animadversis etc.

Vide nunc, peregrine mi, num sibi retinuerit Keplerus minutas maculas in Lunae parte lucidiore, et an illas Nuncius ab illo mutuatus fuerit, cum dicat illas primum a Galilaeo animadversas fuisse, et, ut ex sequentibus patebit, ingenue fatetur Galilaeum, primo maculas veteres, de quibus fuse Plutarchus, albicantibus areolis aequalibus, ceu maria planis insulis, interstinctas exhibuisse: immo nec suam de veteribus maculis opinionem mutuavit a Keplero Galilaeus, cum oppositam in Nuncio profiteatur sententia; et tantum abest tua haec impostura a vero, ut Keplerus suum derelinquat, quod contra Plutarchum suscepit defendendum placitum, et in illud Galilaei propter phaenomena nova videatur inclinare. Considera igitur melius Kepleri scripturam, quae est haec:

Pergamus, Galilaee, tua excutere phaenomena. Nam cum aetate Lunae auspicaris observata tua, primumque ostendis, quid corniculatae desit ad ovalis lineae perfectionem. Ovalem esse speciem circuli illuminatorii demonstravi Num. 8, fol. 244 libri mei: terse igitur loqueris.[1]

In consideratione macularum a te primum animadversarum in parte Lunae lucida, omnino optice demonstras ex illuminationis ratione, illas esse cavitates aliquas, seu depressas lacunas in lunari corpore. Sed excitas disputationem, quidnam sint illae tam crebrae Lunae maculae partis antiquitus lucidae putatae. Tu eas cum vallibus comparas nostrae Telluris; et fateor esse nonnullas huiusmodi valles, praesertim in Styria provincia, specie quasi rotundas, faucibus angustissimis fluvium Muram recipientes supra, emittentes infra, ut sunt campi dicti Graecensis, Libnicensis et ad Dravum Marpurgensis aliique per alias regiones, quos circum campos altissima consurgunt montium iuga, speciem aheni exprimentia; quippe non minima pars latitudinis camporum est altitudo circumiectarum crepidinum. Equidem fateor, et tales in Luna valles esse posse, sinuosis montium recessibus propter fluvios excavatas. At quia addis, tam crebras esse has maculas, ut assimilent lucidam partem corporis lunaris caudae pavonis, in varia specula, velut oculos, distinctae, subit igitur animum, num in Luna hae maculae quid aliud notent. Apud nos enim in Tellure sunt sinuosa nonnullae valles, at sunt etiam in longum protensae, secundum fluviorum decursus, profunditatis non contemnendae: cuiusmodi, veluti perpetua vallis, est Austria fere tota, propter Danubium, inter Moraviae et Styriae montes depressa et quasi recondita. Cur igitur nullas tales longas in Luna maculas prodis? cur plerasque circulo circumductas? Anne licet coniecturis indulgere, Lunam veluti pumicem quendam esse, creberrimis et maximis poris undique dehiscentem? Patieris enim acquo animo, ut hic per occasionem aliquid indulgeam speculationibus meis, Commentario de Marte, Cap. XXXIV, fol. 157 propositis, ubi, ex eo quod Luna a Tellure celerius tur, quam partes ipsae Telluris extimae in circulo aequatore, collegi, lunare corpus esse rarum admodum, quodque, exigua materiae paucae contumacia praeditum, raptui Telluris non multum resistat. Veruntamen haec, de absolutis cavitatibus, non per montes formatis, tanti non sunt, ut, si iuxta tuas sequentes narrationes stare omnino nequeant, pertinaciter defendenda putem. Nam clarissimis experimentis lege plane optica reddidisti confirmatissimum, in lunari corpore multos per lucidam partem, praesertim inferius, consurgere apices, instar altissimorum montium nostrae Telluris, qui primi orientis in Luna Solis luce fruuntur, eaque tibi perspicillo tuo utenti detegantur.

Quid iam dicam de tua super antiquis maculis Lunae disputatione exactissima? Cum fol. 251 libri mei sententiam Plutarchi adduxissem, Lunae maculas illas antiquas pro lacubus seu maribus habentis, lucidas partes pro continentibus, non dubitavi me opponere, et, contraria ratione, in maculis continentes, in lucida puritate humoris vim, ponere: qua in re mihi Wackherius valde applaudere est solitus. Adeoque his disputationibus superiori aestate indulsimus (credo quod natura per nos eadem moliebatur, quae per Galilaeum obtinuit paulo post), ut in ipsius Wackherii gratiam, etiam astronomiam novam, quasi pro iis qui in Luna habitant, planeque geographiam quandam lunarem conderem: cuius inter fundamenta et hoc erat, maculas esse continentes, lucidas partes maria. Quid me moverit, ut hic Plutarcho contradicerem, videre est fol. 251 libri mei, experimentum scilicet ibi allegatum, quod cepi in monte Styriae Scheckel, ex quo mihi subiectus fluvius videbatur lucidus, terrae tenebrosiores. At infirmitatem applicationis, folio verso, margo ipse indicat. Scilicet non luce communicata ex Sole, ut Terrae, lucebat fluvius, sed luce repercussa ex aëre illuminato. Propterea et causas experimenti tentavi infeliciter. Nam contra doctrinam Aristotelis, libro De coloribus hoc affirmavi: aquas minus de atro participare quam terras. Qui enim hoc verum esse possit, cum Terrae aquis tinctae nigriores evadant? Et quid multis? Da Lunam ex alba gleba constare, ut Cretam insulam (quomodo Lucianus Lunam dixit casei similem Terram esse): concedendum erit, clarius resplendescere illam ex illuminatione, Solis quam maria, quantumvis non atramento imbuta. Itaque nihil me liber meus impedit, quo minus te audiam contra me pro Plutarcho mathematicis argumentis disserentem, illatione argutissima et invicta. Lucidae quippe partes multis cavitatibus dehiscunt, lucidae partes tortuosa linea illuminantur, lucidae partes eminentias habent magnas, quibus vicinas partes praevertunt in illuminatione; eaedem et contra Solem sunt lucidae, parte a Sole aversa tenebrosae: quae omnia in sicco et solido et eminenti locum habent, in liquido minime. Contra tenebrosae partes, notae antiquitus, sunt aequabiles: tenebrosae partes tarde illuminantur, quod earum arguit humilitatem, cum circumstantes eminentes iam longe lateque colluceant, et a tenebrosis illuminatis nigrore quodam, velut umbra, distinguantur; linea illuminationis in parte tenebrosa recta est in quadris; quae vicissim in humorem competunt, ima petentem, et pondere suo fusum ad aequilibrium.

His, inquam, argumentis plane satisfecisti; do, maculas esse maria, do, lucidas partes esse Terram.

Postea transit ad quasdam contemplationes proprias, et ostendit rationem allatam a Nuntio, cur aequalis appareat extremus lunae circulus, consentire cum iis, quae ipse scripserat in suis opticis: similiter ea, quae de aëre lunari a Nuntio prolata fuere, eodem pacto confirmat, atque ea comparat cum quibusdam dictis Maestlini, ubi sua saepius citat Optica, et demum haec habet:

Sequitur in tuo libello, fol. 13, ingeniosa et legitima demonstratio eius, quod a me quoque fol. 250 passim dictum est, demonstratum vero minime: montes lunares multo maiores esse terrenis; idque non tantum in proportione suorum globorum, quod ego dixeram, sed in comparatione simplici. Scilicet desiderabatur ad hoc demonstrandum tuum perspicillum, tua in observando diligentia.

Quae postea ab illo subduntur de sideribus fixis commodius infra adducentur: postremo omnium agit de quatuor novis planetis.

Tandem ad novos planetas tecum transeo, rem praecipue admirationis in libello tuo, paucula tecum super eo negotio, praeter ea quae initio dicta, collocuturus.

Primum exulto, me tuis laboribus nonnihil recreari. Si circa unam fixarum discursitantes invenisses Planetas, iam erant mihi, apud Bruni innumerabilitates, parata vincula et carcer, immo potius exilium in illo infinito. Itaque magno in praesens me liberasti metu, quem ad primam libri tui famam ex opponentis mei triumpho conceperam; quod quatuor istos Planetas, non circa unam fixarum, sed circa sydus Iovis, ais discurrere.

Haec in medium attuli, ut illis os obstruerem, qui ex hisce dicunt colligi posse, novos planetas fuisse prius ab aliis deprehensos: profecto Brutii et Bruni aniles fabulae, tantum Galilaeum ad novos planetas detegendos iuvare poterant, quantum lepida quorundam historia, quod caelum sit lac, et Luna coagulum eius, eundem potuerit praestantem mathematicum ad phaenomena illa divinissima Lunae contemplandum excitare. Postea transit Caesaris Mathematicus ad proprias speculationes, quarum aliquae forte inferius adducentur, et demum finem facit ita: Tecum, Galilace, incepi, tecum finem faciam; sed epilogum hune supra citavimus.

CONFUTATIO PRIMI PROBLEMATIS.

In primo Problemate duo tantum affert peregrinus noster argumenta, nam in reliquo tempus terit in rixis et iocis, ut non tam philosophari, quam poetae satirici partes agere, videatur.

Prima ratio est: si quatuor novi planetae circa Iovis Stellam revera existunt, aut fuerunt antea in caelo, aut non; quoniam secundum membrum haud indigebat improbatione, impugnat primum; quia sequeretur, illos prius videre potuisse mathematicos. Quam inepte, cum fatearis Tychonem invenisse mille et plures Stellas, quae neque Ptolomaeo neque ulli alteri astronomorum prius cognitae fuere! nunquid idem tuum contra Tychonem non militaret argumentum? Profecto, si fide dignus es, impossibile esset aliquid inventis addere. Sed affirmas, illum perfectiora habuisse organa ad novorum siderum observationes.

Detrahere aliquid astronomiae restauratori eminentissimo, sacrilegium esto: verum tuus hic profusus dicendi modus tibi refugium ad aras neutiquam praestabit. Scio optime Tychonem Brahaeum habuisse quadrantes, sextantes astronomicos, armillas aequatorias et alia id genus instrumenta exactissima ad Stellarum motum, longitudinem et latitudinem investigandum; sed, dic mihi, ubi scriptum reliquit de perspicillis, aut aliquo alio instrumento analogo illi Galilei? certe haec sicco pede non pertransisset Keplerus. Lectorem remittimus ad Tychonis Mechanica, ubi non solum habes instrumentorum, quibus utebatur, imagines, sed et ipsius domus versatilis figuram et descriptionem. Nec me quoque latet, mathematicos habere plures modos ad corroborandum facultatem visivam in eclipsibus et dum, interdiu, Stellam aliquam illustrem observare cupiunt; quod ego factitatum vidi in Venere et Iove, dum una cum Sole super horizontem existerent: similiter etiam in illis Stellis observandis, quae, propter insignem parvitatem, modo veluti caput exerere et iterum abdere conspiciuntur; quoniam acies, propter consumptionem spirituum animalium, non potest longo tempore in tanto conatu persistere.

Et quamvis mathematici habeant et habuerint pulcherrima inventa ad naturalem oculorum vim adiuvandam, huic tamen neutiquam aequiparanda sunt. Nonne ipse tu, ingratissime, concedente tibi Galilaeo perspicillum, eius ope in nebulosa praesaepe quamplurimas lucentissimas stellulas ita distinguebas, ut eas numerare potueris? Nunquid hic etiam, quam tibi somniasti, radiorum concentratio locum habebit? Cur manifestissimas hasce Stellulas, a nemine mathematicorum prius depraehensas, intactas reliquisti? Creditum enim est hucusque, fuisse particulam caeli densiorem homogeneam et haud interruptam, quae tamen ad tantam densitatem non attingeret sicuti aliae fixae, quae, a lumine Solis impenetrabiles, illud totum ad nos reverberant. Cur item innumeras illas stellas in via lactea observatas in controversiam non adduxisti? si antiquorum est sententia, quid tum? multi etiam oppositum tenuerunt. Sed esto quod omnes idem senserint, fuit haec solum opinio antiquorum; non enim habuere rationes ita necessarias, quae huius conclusionis scientiam in illorum animis generare poterant. Sed, ut recte Keplerus, alia de re sermonem faciens, tantum interest inter rationales antiquorum coniecturas et ocularem summi viri experientiam, quantum est inter Ptolomaei disputationem de antipodibus, et Columbi detectionem novi orbis. Immo longe maior est differentia, quia Ptolomaeus habebat plura principia ad id inserendum: sciebat enim terram esse sphaericam; item quam proportionem haberet pars terrae suo tempore cognita ad reliquam; neque videbatur possibile, quod tam immensum mare per se solum subsisteret.

Ego nunc admirabilis huius perspicilli perfectiones explanare non conabor: sensus ipse iudex est integerrimus circa obiectum proprium. Quid, quod eminus mille passus et ultra, cum neque vivere iudicares obiectum, adhibito perspicillo, statim certo cognoscas, esse hunc Socratem Sophronisci filium venientem; sed tempus nos docebit et quotidianae novarum rerum detectiones, quam egregie perspicillum suo fungatur munere, nam in hoc tota omnis instrumenti sita est pulchritudo. Audiveram paucis ante diebus auctorem ipsum Excellentissimo D. Cremonino purpurato philosopho varia narrantem, scitu dignissima, et inter cetera, quomodo ille minimorum animantium organa, motus et sensus ex perspicillo ad unguem distinguat; in particulari autem de quodam insecto, quod utrumque habet oculum membrana crassiuscula vestitum, quae tamen, septem foraminibus ad instar larvae ferreae militis cataphracti terebrata, viam praebet speciebus visibilium. En tibi novum argumentum, quod perspicillum per concentrationem radiorum multiplicet obiectum; sed audi prius, quid tibi dicturus sum: in ceteris animalibus eiusdem magnitudinis vel minoris, quorum etiam aliqua splendidiores habent oculos, gemini tantum apparent, cum suis superciliis aliisque partibus annexis.

Hic praeterire non possum, quam invidiose Galilaei deprimas perspicillum his verbis:

Omnes Mathematici sciunt, qua eruditione Tycho Brahae Ottonides Danus praeditus fuerit, quo visus acumine excelluerit, quam sumptuosa instrumenta ad observationes caelestium Planetarum et caeterorum asterismorum confecerit, qua indefessa industria per multos annos in inquirendis et observandis minutissimis stellulis usus sit, ita ut mille alias stellulas minutissimas, quas neque Ptolomacus neque Galilaeus vidit, invenerit. Potuit hoc mathematicus ille optimus sine perspicillo praestare? Etc.

Tua istaec malevolentia potuit etiam te ad mentiendum impellere. Ubi, precor, invenisti apud Tychonem millenum illum stellarum numerum, quarum nullam Ptolomaeus vidit? Aut in qua parte caeli latent stellae illae tam frequentes, quas suo perspicillo Galilaeus detegere nequit? forte tibi ab alio ita relatum est? noli ita credulus esse. An quia, cum invenisses in Progymnasmatibus stellarum, numero circiter 1024 (neque puto 6 vel 7 plures ibi reperiri), longitudines et declinationes ab eximio astronomiae instauratore emendatas, putasti omnes has stellas fuisse ab illo primo repertas? ille igitur omnium primus vidisset Canem Maiorem et reliquas stellas primae magnitudinis, neque ante Tychonem ulla apparuisset stella in caelo; verum eosdem asterismos et eundem stellarum numerum ante Ptolomaeum digessit in ordinem Hipparchus. Qui igitur fieri potest, ut mille alias stellulas invenerit Tycho, cum omnes, quae apud eum habentur, non compleant numerum millesimum centesimum? Sed et ipse Tycho minutissimas illas stellulas, quae nuper in via lactea detectae sunt, negavit: vide Keplerum in sua Dissertatione cum Nuncio pagina 23, qui sic loquitur:

De Galacia, nubeculis et nebulosis convolutionibus beasti astronomos et physicos, detecta earum essentia, et confirmatis iis qui pridem hoc idem tecum asseverabant, nihil esse nisi congeriem stellarum, confusis luminibus ob oculorum hebetudinem.

Itaque desinent porro cometas et nova sidera cum Braheo efformare ex via lactea, ne perfectorum et perennium mundi corporum interitum absurde introducant.

Miror praeterea, cum lectionem Kepleri profitearis, cur tam parvi facias Galilaeicas observationes respectu Tychonicarum; poterat certe Kepleri auctoritas tuum os obturare, qui haec habet pagina undecima:

Atque haec de instrumento ipso. Iam quod usum eius attinet, argutum sane est inventum tuum, quomodo cognoscatur, quanta fiat rerum per instrumentum ampliatio, et quomodo singula in caelo minuta minutorumque partes dignosci possint. Qua in re, cum in certamen veniat industria tua cum Tychonis Brahei in observando certitudine accuratissima, non abs re fuerit aliquid interloqui.

Memini, cum Polyhistor ille scientiarum omnium Io. Pistorius ex me quaereret, non una vice, num adeo limatae sint Braheanae observationes, ut plane nihil in iis desiderari posse putem; valde me contendisse, ventum esse ad summum, nec relictum esse quicquam humanae industriae, cum nec oculi maiorem ferant subtililatem, nec refractionum negotium, siderum loca respectu horizontis statu movens; atque hic illum contra constantissime affirmasse: venturum olim, qui perspicillorum ope subtiliorem aperiat methodum; cui ego refractiones perspicillorum, ut ineptas ad observationum certitudinem, opposui. At nunc demum video, verum in parte vatem fuisse Pistorium. Ipsae quidem Brahei observationes per se stant, habentque suam laudem. Nam quid sit in caelo arcus 60 graduum, quid 34 minuta, hoc solis Brahei instrumentis innotescit. At ubi Braheus hoc pacto gradus caelestes, vel etiam ego meo artificio optico Lunae diametrum in caelo fuerimus dimensi, iam superveniens tuum, Galilaee, perspicillum, et quantitatem illam a Braheo et a me proditam complectens, subtilissime illam in minuta et minutorum partes subdividit, seseque Brahei methodo observandi elegantissimo coniugio associat: ut et Braheus ipse habeat, quo tua observationis methodo gaudeat, et tu tuam ex Braheana necessario instruas.

Vis dicam quod sentio? Opto mihi tuum instrumentum in Eclipseos lunaris contemplatione: sperarem ex eo praestantissima praesidiae ad expoliendum, est ubi, et reformandum totum Hipparchum meum, seu demonstrationem intervallorum et magnitudinis trium corporum, Solis, Lunae et Terrae. Diametrorum enim Solis et Lunae differentiam variabilem, digitosque in Luna deficientes, nemo exactius numerabit, nisi qui, tuo instructus oculari, diligentiam in observando adhibuerit. Stet igitur Galilaeus iuxta Keplerum, ille Lunam observans, converso in caelum vultn, hic Solem, aversus in tabellam, ne oculum urat specillum, suo uterque artificio; et ex hac Societate prodeat olim nitidissima intervallorum doctrina.

Quinetiam, praeter Lunam, Mercurium ipsum in disco Solis hoc meo artificio vidi: vide libellum hac de re editum.

Nec minus etiam, si Cometa quispiam effulserit, parallaxes eius, ut et Lunae, ad stellulas illas minutissimas et creberrimas, solo tuo instrumento conspicuas, collatae, observari rectissime poterunt: ex quibus de altitudine corporum illorum certius, quam hactenus unquam, licebit argumentari.

Atque haec tecum, Galilaee, ad primum libelli tui caput conferre libuit.

Alterum argumentum, quod in hoc problemate adducitur, est: si quatuor novi planetae in caelo circa Iovis stellam essent, videri etiam possent: contendit deinde multis exclamationibus, neminem unquam illos vidisse. Vis ne propterea in caelo non esse hosce planetas, quia a nemine libera acie conspiciuntur? penes te erat aequali facilitate impugnare phaenomena Lunae et singula quae protulit Nuntius, quin et stellulas tuas millenas, quae in Aegipto Ptolomaeum latuere, et primo a Tychone detectae fuerunt, ac omne astronomorum inventum ad naturales facultatis visivae vires acuendas, eodem argumento destrues. Vident quotidie et viderunt multi ex perspicillis tam distincte quatuor novos circa Iovem planetas, quam quae in via lactea, convolutionibus nebulosis, Orione et Vergiliis, ex iisdemmet organis conspiciebantur stellulae; quas neque tu, qui plus omnibus ausus es, in controversiam adduxisti: atque non solum iis in locis, ubi nequaquam (ut pollicebaris) invenies homines sine pelle et pedibus incedentes, verum etiam ubi tu vacuo cranco vagabundus insanis. Melius profecto illi, qui hanc impudentiae notam sibi inuri noluerunt, neque sensum negare, cum clarius cernerent quatuor illa nova cirea Iovem astra, quam alias quasdam stellulas, quas certo sciebant esse fixas et non ex radiorum concentratione creatas (ut tu de erraticis illis, quae circa Iovem sunt, fabularis), quippe quae conspiciebantur in parte caeli illustri, aliquo sidere orba, neque circa aliquod astrum, quod poterat tantos radiorum fasces emittere: hi, inquam, inauditam fugientes novitatem, ne alios praeter septem introducerent planetas, dixere, quatuor illa sidera circa Ilovem esse stellas fixas. Verum neque haec opinio subsistere potest; quomodo enim respondere valebunt ad tam varios situs a Nuncio Astronomico saepe etiam eadem nocte notatos, nisi concedant stellas illas erraticas esse? Praeterea, ex necessitate, totus Zodiaci et Eclipticae circuitus huiusmodi stellulis fixis consitus esset; quare, igitur, si perspicillum eo dirigas, non conspiciuntur? Ponamus enim, exempli gratia, Iove existente in primo puncto Geminorum, circa illum conspici quatuor stellulas; cur, inquam, existente postea Iove in tertio gradu eiusdem signi, si perspicillum ad principium Geminorum dirigas, non amplius apparent quatuor illa sidera, si fixa sunt? Et cur illae quatuor, quae in tertio gradu Geminorum inhaerent, nunc primo conspiciuntur, et antea non?

Respondebunt, id evenire, quoniam Iupiter appropinquans, stellulas illas magis illuminat: quamvis responsio hace, prima facie, non omnem videatur excludere probabilitatem, tamen est satis pueriliter prolata; quia, etiamsi stellulae hae aliquid luminis reciperent a Iove, attamen, cum in firmamento sint magno intervallo supra Iovem dissitae, non posset ita corum lumen variari propter tam parvum accessum vel recessum Iovis: immo, cum Iupiter ad illas accederet, deberet eas magis offuscare, ut patet in Sole, cuius praesentiam pertimescit Iupiter et ipsa Venus. Item manifeste libera acie experimur, Iovem ita sensibiliter offuscare stellas minoris magnitudinis cum ad illas appropinquat, ut vix amplius appareant: potius igitur series haec stellularum in Zodiaco, recedente ab illis Iove, emicare deberet. Item alius planeta, vel saltem Venus, idem faciens iter, deberet hasce easdem stellas e tenebris eruere. Possem multa alia adducere, sed haec interim sufficiant.

Postremo loco exigit novorum planetarum usum in astrologia, et infert, quod Cardani et aliorum theoricas septem planetarum destruant. Ad tritissimas hasce cavillationes, quas tu ex Keplero descripsisti, solutiones, quas ille ibidem subiungit, omittens, respondebit Excellentissimus Galilaeus in opere quod nobis pollicitus est Nuntius, et ego inferius, quoniam eadem in alio Problemate repetis, adducam quomodo his occurrat doctissimus Keplerus. Certe non video, quo pacto quatuor Medicea sidera reliquorum planetarum motuum calculo quicquam officiant. Esto quod repugnare possint quibusdam astronomorum suppositionibus, qui variis modis, et novis excogitatis orbium et circulorum generibus salvare conantur septem planetarum phaenomena et motus inconstantes; nam qui exactiores fuerunt in supputando caelestium orbium motus, absurdissimis interdum nitebantur suppositionibus: nec mirum; quoniam supposito falso, sequi potest verum, quamvis non e contra.

CONFUTATIO SECUNDI PROBLEMATIS.

Secundum Problema, praeter rationem, ponitur tanquam quid disctinctum a primo; nam, cum philosophi quaerunt de aliqua re an sit, et partem negativam concluserint, non amplius quaerunt quid sit, nec propter quid sit, cum non sit; sed voluit ille suo mori satisfacere, et quicquid in buccam venerit, id protinus in medium afferre, non animadvertens, rationes in hoc secundo Problemate allatas pertinere ad superius, cum ipsum planetarum esse destruere intendant.

Prima ratio contendit, quatuor stellulis circa Iovem vagantibus non competere definitionem planetae. In his autem statuit planetarum essentiam consistere: primo, quod moveantur in inferiori regione caeli medii (ego agam partes interpretis), vult planetam non posse reperiri in elementari regione infra Lunam, ut a definitione excluderet cometas; vult praeterea, de necessitate, planetarum orbes locari infra caelum fixarum; scio de facto id ita esse, verum haec non magis pertinent ad definitionem planetae, quam albedo ad quod quid erat esse musici; sicuti etiam nil facit ad definitionem Solis, utrum statuatur in medio immediate sub Marte, an plus infra, ut putavit Aristoteles: etenim, si aliqua stella esset supra octavam sphaeram, quae motu vario sicuti aliae errantes stellae circumduceretur, illa propriissime dicenda esset planeta: sufficiant haec de genere. Subdit differentiam. Stellac erraticae tum suum inter sese, tum ad stellas fixas situm et ordinem, perpetuo mutant et variant; hucusque bene, et si hac differentia limitasses essentiam stellae in communi, planeta in sua perfecte constitutus fuisset specie: verum quoniam videbas, quod sic minor propositio tui argumenti non recipisset alterum extremum maioris, addidisti praeterea, quod stellae erraticae interdum sibi opponi debeant; quid, si Venus et Mercurius cum Sole in Zodiaci oppositis ex diametro punctis nunquam venirent, nunquid planetae dicendi non essent? Profecto omnia quatuor Medicea sidera possunt habere oppositionem cum omnibus illis stellis, cum quibus potest opponi Iupiter: at Iovi nunquam ex adverso correspondent? Quid tum?

Sed ne videar nimis scrupulose singulas minutias examinare, accedamus ad peregrini nostri Achillem; fortasse enim et ipse punit rationes, quas hactenus attulit, esse tantummodo probabiles, et tandem protulit ex opticis demonstrationem irrefragabilem: quia quod perfectius est, in intentione fit primum, at ultimum in executione. Paralogismus autem contendit, oculum hallucinari vitio organi, novorum Siderum detectore: tum quia perspicillum hoc potest idem numero multiplicare obiectum, ut quod revera unum est geminum appareat; tum quia per concentrationem radiorum supra et infra corpus lucidum appareant oculo globuli quidam splendescentes, quos ille etiam maculas appellavit. Primum probat a simili ducta confirmatione ab experientia, asseverans quod in hoc perspicilli cristallo una candela accensa possit multiplex conspici; vidit quoque, ut perhibet, Spicam Virginis duplicatam et circa Aurigam alias stellas antea a nemine inventas. Demum conatur ostendere, novos planetas nil aliud esse, quam concentrationem radiorum circa Iovem argumento plane scaleno, et ad aliquam disserendi normam penitus irrevocabili; attestatur enim, se adeo vere et certo scire, quemadmodum scit Deum esse trinum et unum, et animam suam esse in corpore (utrum pie an impie dictum, nihil ad me), quod tota deceptio veniat per reflexionem. Sed, quaeso, quamnam connexionem habet reflexio, quam tibi fidei articulum fecisti, cum concentratione?

Certe videntur esse termini valde dispariles: debuisses ostendisse, an et quo reflexio concentrationem causet, aut e contra.

Deinde haec sequuntur: eatenus enim, quatenus recta perspicillum ad corpus Iovis dirigis, proiectio illa radiorum, quae venit a Iove concentrata perpendiculariter et per lineam parallelam apparens, supra et infra irradiutur, et sic necessario, necessitate huius perspicilli, omnes hasce quatuor maculas minutissimas conspiciendas exhibet.

Quam succincte! Profecto tota haec argumentatio magno videtur indigere commentatore: ego nullam potui invenire inter terminos cognationem aut cohaerentiam; quare enim, si recta ad corpus Iovis perspicillum dirigitur, perpendiculariter solum concentrantur radii? Hoc est, ut puto, te etiam intelligere infra et supra Iovem, dum orientalis vel occidentalis est; atque haec est tota peregrini nostri optica demonstratio.

Adeo ut quosdam non admirari non possum, qui in scribendo sunt elegantiarum et verborum prodigi, nec dubitent integras exarare paginas, cum taxare, carpere, aut eludere volunt aliquem; ast, ut ad rem ventum est, et cum deberent argumentum aperire et prosequi, statim deficiunt, atque taedet hoc ex illo inferre et illud ab alio deducere. Parum certe mihi videntur mathematice agere illasque imitari disciplinas, in quibus nihil non definitur, omnia cohaerent, quaeque solae scientiae antiquitus et apud Aristotelem nomen methodi meruere, a quibus omnes aliae scientiae methodum, si quam habent perfectam, mutuarunt, et per analogiam ad has obiecti sui species principia et passiones suis nectunt ordinibus. Hinc est, quod universa Aristotelis philosophia tot geometricis scateat exemplis, ubi aliquid difficile et quavis alia via inexplicabile sese offerebat: sed et philosophus partem illam, quae est de dissertricis scientiae obiecto principali (de quo invento plus gloriatur quam de reliquis), ex hisce disciplinis videtur excerpsisse, adeo ut logica, quatenus est instrumentum sciendi, matheseos legitimus partus dici debeat; sed redeamus ad nos.

Et in primis perpendamus, utrum perspicillum possit rem visam geminare, quoniam autem nullum diaphanum, ut diaphanum est, immo quamvis ad actum reducatur oculis est perceptibile, necesse erit potentiae visivae obiectum omne terminatum esse, et hoc vel opacum, vel luce praeditum esse poterit. Neminem puto tam perfrictae frontis esse, qui audeat affirmare visibilia opaca ex perspicillo apparere gemina; enimvero tam illi qui navigationem, quam qui militiam exercent, plurima se a longe conspexisse iactitant, quae aliter discernere haud valebant, nunquam tamen se deceptos fuisse conqueruntur, artificium laudantes et admirantes.

Verum cum haec unicuique, qui vel semel perspicillum manibus tractaverit, perspecta sint, pluribus opus non erit.

Te interim, Lector benignissime, monitum volo, posse obiectum apparere duplex, si utraeque lentes e directo sibi non correspondeant, quod tum fit cum ambarum centra in cylindro excavato in quo infiguntur non distant a se invicem per lineam brevissimam, ita ut species recipiantur in oculo, et per partem concavam cristalli minoris, et per partem planam eiusdem; unde recte mihi facere videntur illi qui portionem illam planam, quae circa sphaerae excavatae segmentum est, reddunt visui impenetrabilem, vel ad modum glaciei albicantis imperspicuam; errorem autem facile depraehendes si lentes concentraveris, neque alio modo poterit nobis ostendere peregrinus noster quomodo candela accensa appareat geminata. Non tamen licebit hinc inferre organum hoc esse fallax, cum idem non semel peccatum contigerit in natura, quae artis typus et idea est; aliqui enim referente Aristotele ob oculorum intemperiem quandam res singulas duas numerabant, neque propterea naturale organum visus bene dispositum fallax erit.

Dicat itaque mihi peregrinus, cur nulla deceptio veniat per reflexionem dum intuemur corpus opacum, quamvis recta perspicillum ad obiectum dirigatur; respondebit, corpora opaca non proiicere radios qui sunt materia reflexionis et concentrationis. Ergo, nolit, velit, fateatur necesse est, omnem deceptionem in corporibus lucidis evenire propter aliquam modificationem radiorum, qui iaculantur ad extra; ac si obiectum aliquod luminosum, perfecte tonsum, quod nullos germinaret radios, ex perspicillo intueremur, illud omnino unum et sicuti est conspiceretur. Nil mirum si primus hic Achilles exuviis spoliatus est, quoniam peregrinus fucatum adduxit Achillem, Patroclum, inquam, qui hastam Achillis vibrare non valebat. Ego autem opinor, animadversorem hunc originem sui erroris a principio falso accepisse.

Etenim non est opinandum, Solem aut reliqua astra, neque corpus aliud quod subiectum lucis est, iaculari radios ad modum ignis, qui corpuscula quaedam, quae scintillae nuncupantur, emittit: vetus enim et explosum est, paradoxum, quod putabat, lumen generari per defluxum corporum a corpore lucido, quia lumen educitur ex potentia materiae, quae corpus diaphanum est, sicuti calor ex materia passi: nisi quid calor non fit totus simul et in instanti.

Neque item opinandum est, radios illos esse lumen ibi magis densum circa suum generans; quia lumen non est corpus. Nec subiectum, in quo generatur, potest ibi esse magis perpetuo condensatum; luminis enim est attenuare et disgregare, ergo multo magis id, quod sibi proximum est.

Sed dices, lumen esse ibi magis intensum: tibi facile concedam; quanquam forte in medio perfecte diaphano illuminatio non est actio uniformiter difformis, sicuti sunt aliae actiones, quae communiter ad alias qualitates terminantur: quia forsan pars convexa orbis Veneris, Solem tangens, non magis reducitur ad actum, quam pars concava eiusdem, Mercurio super insidens; adeo ut haec et illa particula aequaliter recipiant lumen; quia quod qualitas producatur uniformiter difformiter (ut loquuntur scolae) in subiecto, videtur tantum esse de ratione illarum, quae fiunt in subiecti parte post partem et successive. Sed demus, inquam, lumen esse ibi intensius: nihilominus erit invisibile, cum sit in medio quod diaphanum est, quia lumen, nisi terminetur, non venit sub obiectum proprium facultatis visivae.

Itaque proiectio illa radiorum apparens est, neque revera est aliquid in obiecto vel circa obiectum; sed accidit vel propter nimiam distantiam, cum propterea stellas fixas micare existimemus, planetas vero non; vel propter indispositionem medii, ut patet in halone aliisque apparentiis circa Lunam dum nubila nox est; vel propter excessum luminis, sicut manifestum est in Sole; vel propter debilitatem facultatis visivae, ut experientia docet in illis, quibus planetae inferiores scintillant universaliter autem, quia obiectum luminosum redditur improportionatum potentiae visivae, sive id postea hac vel illa de causa fiat.

Hinc colligo, te in tua peregrinatione contra Nuncium toto caelo aberrasse, cum vis, nocte serena Iovem perfectius radios suos exerere; etenim manifeste experimur, caelo aliquantum nubilo, Iovem longos radiorum ductus emittere; nemo autem vidit bene temperata acie in Aegypto Iovem, vel scintillare quidem: cur igitur in serenae noctis luciditate planetae novi fiunt manifestiores?

Dices perspicillum prolongare radios: immo, si fuerint, vel omnino eos aufert aut abbreviat; quod facile erit experiri in organo ex puro cristallo concinne fabricato: namque illud Excellentissimi Galilaei adscititium a stellis fixis lumen amputat, ut videre est apud Nuntium; sed quoniam locum hunc citat Keplerus, audiamus illum ad maiorem peregrini nostri impudentiam detegendum: ita scribit Mathematicus, cuius tecum magni facio auctoritatem, pagina 21:

Absolvi alterum libelli tui caput de Luna: transeo ad tertium, de sideribus ceteris.

Prima tua observatio est magnitudinis siderum, quorum corpuscula, perspicillo inspecta, in proportione ud Lunae diametrum ais minui. Adducis et alia similia, quibus stellae minuuntur, verissima et mihi longo usu comperta, crespusculum, diem, nubem, velum, vitrum coloratum.

Hic tuas excutio locutiones: «angulum visorium non a primario stellae corpusculo, sed a late circumfuso splendore terminari»: item: «perspicillo adscititios accidentalesque fulgores stellis adimi».

Quaerere lubet ex te, Galilaee, num acquiescas in causis a me allatis huius rei, ubi de modo visionis disputo fol. 217 ac praesertim fol. 221 Opticae. Nam si nihil desideras, licebit tibi porro proprie loqui, luminosa puncta conos fundere suos in crystallinum, et, post eum refractione facta, eos rursum in punctum contrahere: quia vero id punctum non attingit retinam, dilatatione nova superficieculam retinae occupat, cum debuerit occupare punctum: itaque perspicillorum opera fieri, ut, alia refractione intercedente, punctum illud in retiformem competat. Non igitur aliqui descendunt radii in oculum a splendore stellis exterius circumfuso; sed contra, qui descendunt ab ipso lucido corpore radii, ii, vitio refractionum et per noctem amplificatione foraminis uveae, diffunduntur in splendorem in retiformi circa punctum, quod stellam debuit repraesentare, circumiectum. Neque perspicillum in Terra adimit aliquid stellis in caelo, sed adimit aliquid lucis retiformi quantum eius redundat.

Deinde mutuat rationem ab observatione quadam perspicacissimi Galilaei ingentis fixarum multitudinis ad confirmandum argumentum, quod idem Keplerus proposuerat contra mundi infinitatem libro suo De Stella Nova, cap. 21, fol. 104. Vide igitur quanti fecerit novas hasce observationes, et num putaverit vir exercitatissimus, qui nihil non discussum reliquit, perspicillum unum astrum reddere visui multiplex.

Quid tento? Egone tibi, ut oculis tuis non credas, persuadeam, qui illo ipso Galilaei perspicillo Spicam Virginis duplicatam vidisti? Scio quod in reliquis saepe falsum dixeris; sed hic, quaeso, cave mendacium. Turpe profecto est et praeter naturae ordinem, aliquos interdum ita passionibus irretiri, ut voluntas potentia caeca ducat intellectum ad turpius, si eadem, quamvis regina sit, in sui assensum trahat visum, reliquorum sensuum nobilissimum; non me praeterit, imaginationes similes aliquoties exisse in actum, ut quod fortiter cuperent, se ante oculos habere existimarent, nam fortis imaginatio inducit somnum in alios sensus externos, ut quod videt oculus, nesciat se videre.

Ego ex sexcentis, qui etiam haec fabrilia tractant et recte uti sciunt, quique ad stellas in diversis mundi plagis perspicillum direxerunt, nunquam audivi tale quid novi, nisi forte oculis excepissent stellam aliquam, prope quam, revera, existerent alia minuta astra: sed neque circa Spicam Virginis, neque circa Aurigam tale quippiam reperitur. Et memini mense Martio proxime elapso, cum plurimi ad Mathematici aedes nova spectacula suspiciendi gratia concurrerent, me ex perspicillo Aurigam observasse, qui solus mihi apparuit cum stella Plaustri super quam insidere videtur: intentio erat coniicere ex distantia, quae valde magna conspiciebatur ex perspicillo inter Aurigam et stellam illam Plaustri, efficaciam organi in augendo obiecto.

Sed forte obtusam habes aciem? Facile te tacente crediderim, id enim arguunt rationes tuae imbecilliter militantes contra Nuncium; etenim a sensibus ad rerum scientias, veluti manu, ducitur intellectus, praecipue autem a visu, teste Aristotele Metaphysicorum primo, qui propterea etiam vult nos sensus diligere, et praecipue visum. Sed de his satis.

Cum hactenus pateat, ipsum corpus Iovis non multiplicari numero a perspicillo, quod in suo esse est, alio id etiam argumento comprobare placet; quia numerus ille stellarum appareret semper idem: ut perspicuum est in quibusdam ocularibus, ad id ut decipiant ex professo fabricatis, quae in sua superficie pluribus terminantur planis, et si unum in mensa ponas nummum, crescit in centum alios, tam similes primo atque illi aequales, ut tuum statim nequeas tollere nummum: aut saltem planetae novi non deberent apparere adeo parvi respectu corporis Iovis, cum per eandem refractionem conspiciantur illi et Iupiter. Confugies ad concentrationem radiorum; profecto etiam si nolles, haec te cogeret ratio eo fugam arripere.

Demus itaque illi concentrationem radiorum, quam sibi fingit et supra reiecta est et inferius improbabitur, esse possibilem: tamen in casu circa quem versamur implicaret contradictionem: quoniam fieri nequit, ut plures sint concentrationes in una et eadem linea recta quae e centro corporis lucidi educitur, a quo ipsi radii proiiciuntur; nam in illo puncto in quo una radiorum pyramis, sive mavis conum dicere, concentraretur, ibidem terminaretur neque ultra progrederetur, quamobrem non posset illa eadem radiorum pyramis iterum atque iterum concentrari; sic enim non repugnaret dari processum in infinitum. At planetas novos, supra et infra Iovem, in eadem linea recta constitutos, semper quasi nobis exhibuit Nuncius. Et quanquam haec sufficere possent, animus est adhuc liberalius cum illo agere et concedere, licet gratis, quod unus radiorum conus multoties concentrari posset in suo ipsius axe, seu altitudine perpendiculari, quae a centro basis procedit ad apicem sive punctum concursus: id tamen certissimas Nuncii Siderei observationes salvare insufficiens erit; quoniam pluribus in locis apud Nuntium habemus, et ipsi vidimus, stellarum quae in eadem linea recta dispositae erant, remotiorem a Iove, propinquiore maiorem apparuisse. Si autem stellulae hae fierent per concentrationem radiorum, contrarium semper deberet contingere, et stellae Iovi magis propinquae apparere semper maiores, ut quivis facile sibi deducere poterit ex natura coni (quam figuram imitantur radii ad concentrationem concurrentes), cuius partes quo magis recedunt a base, eo magis constringuntur; neque tam efficax potest esse concursus radiorum in partibus remotis sicuti in propinquioribus, quod facile illi concedent, qui agentis necessarii et limitatae virtutis agendi modum considerarint.

Ast quid his opus est, cum concentratio, modo illo quo proponitur a nostro peregrino, omnino fictitia sit? Verissimum quidem est, figuras regulares, et praecipue eas quae plus occupant plani illius circuli in quo sunt inscriptibiles, videlicet illae quae plura habent latera et angulos, si elongentur, posse apparere oculo circulares; immo et quadratum, sed ulterius elongari debet: item figura altera parte longior, et parallelogramma quasi omnia et trapezia multa eundem patiuntur affectum, quamvis non adeo perfecte orbiculentur sicuti figurae regulares. Si igitur simile quid peregrinus noster in sua peregrinatione per concentrationem intelligat, non abnuo; verum, quod in casu de quo praesens est quaestio id contingat, neque est verisimile. Primo enim, figura radiorum Iovis supradictarum nulla est; deinde, nunquam nisi una stella sub et alia supra Iovem in eadem linea recta appareret; tertio, conus radiorum hoc praestare non posset, cum non sit divisus a corpore Iovis.

Sed instabis sic in tua inductione quam attulisti de figuris rectilineis, quae, elongatae cum ceteris conditionibus debitis, possunt sese in formam rotundam contrahere; cur non meministi triangulorum? Forte verebaris, quoniam fasciculus ille radiorum, quos aio concurrere ad novos planetas efformandos, figuram triangularem videtur obtinere? Ego profecto non negaverim in debita distantia, cum aliis requisitis, oculum posse omnes tres angulos a trigono amputare; sed nihil ad nos, quia basis trianguli radiorum Iovis, descendentium vel ascendentium, coincidit cum ipsa diametro Iovis, vel est illi parallela tangens Iovem, aut, si cupis, erit linea orbicularis congruens parti circumferentiae maximi circuli sphaerae lucidae quae Iupiter nuncupatur; atque omnibus hisce tribus modis semper valet sequela, quod, aut novus planeta nunquam appareret integer, quia magna illius pars lateret sub Iove; vel, saltem, quod semper videretur quasi tangere Iovem; praeterquam quod unica tantum semper conspiceretur stella sub et supra Iovem, ut dictum est paulo ante.

Verum adhuc supersunt, peregrine mi, problemata quaedam, quae mihi solvere teneris. Dic igitur, quaeso, cur una nocte omnes quatuor stellae novae habere visae sunt positionem supra Iovem versus meridianum circulum? Tunc sane, te ipso iudice, poterat Iupiter radios perfecte exerere, qui vis tum temporis solummodo conspici novos planetas: si igitur potuit Iupiter supra radios emittere ad quatuor stellas efformandas, quid rei est, quod eodem temporis momento non valebat infra radios dimittere ad unum vel alterum planetam gignendum? Forte quia tunc Iupiter ab alia stella combustus erat (puto enim te in astrologia iudiciaria esse satis curiosum, tibique complacere causas ab alto ductas), ita ut omnes radii propter insignem levitatem tenderent sursum? cur alia nocte omnes eacdem quatuor Stellae sub Iove versus horizontem conspiciebantur, et nulla supra Iovem? Ulterius, quare interdum duae supra et duae infra Iovem, tres supra et una infra, tres infra et una supra: cur quandoque non omnes quatuor, sed tres aut duae tantum apparebant? Quamcumque responsionem attuleris, si quadrabit uni problemati, repugnabit alteri, cum hae varietates apparuerint noctibus aequaliter serenis. Iterum, quamobrem in circulo declinationis versus meridiem aut versus septentrionem caput non exserunt novi aliqui planetae? Forte quia Iupiter eo radios eiicere non audeat? Negabis sensum. Cur denique, si Iupiter undique in circuito radios exerit, illum non cingit novorum siderum corona? Profecto, cum novos planetas observamus, non intuemur Iovem per rimam; sed utraeque lentes cristallinae orbiculares sunt.

Mussitavit praeterea nescio quid in hoc secundo problemate de proiectione radiorum concentrata perpendiculariter; nunquid levis est vis visiva, ut interdum plus tendat sursum? nunquid gravis, ut declinet ad infra? Deberet certe, cum de utraque qualitate motiva participat, quod tunc forte erit, cum spiritus animales mediocrem obtinent temperiem, ad latera tendere, sicuti exhalatio illa quae materia ventorum est et illa flatuosa ex qua capilli crispi oriundi sunt; sed nolo profundius hic tuam inanem scrutari philosophiam.

En tibi, Lector humanissime, ratiocinationes peregrini nostri hactenus discussas, sublata effugia, argumentationes adductae in contrarium, circa quas libuit paulo diutius immorari, nec, ut ille, integra problemata in dicendis convitiis consumere.

Te interim, peregrine, paucis volo: dic mihi in aurem: silentii leges inviolatas servabo. Erantne haec argumenta illa, diserte mi, quibus te in tuo prooemio ad quatuor novos ioviales famulos auferendos ab ipso arcanorum caelestium fabricatore compulsum, fortasse nimis arroganter autumas? Tibi soli dictum sit: ita ne philosophorum et mathematicorum mentes, ne deludantur, illustrasti? Siccine posteros ab errorum labirintho tuis concentrationibus vindicabis? Profecto ex tuis per Galliam et Italiam peregrinationibus nuper editis nihil novi percepimus.

Scit illustrissimus Donatus Maurocoenus, me illi haec eadem argumenta et alia maioris momenti contra novos planetas per litteras significasse, cum primum ad nos mortales descenderat Nuncius ille Sidereus, et antequam tibi est data copia perspicilli; nec temere profecto id feci, quoniam admiranda proposuit Nuntius spectacula, admiratio autem mortalium mentes ad disserendum et rerum causas inquirendas impulit, ut sapientissime Philosophus primo suae naturalis Theologiae; sed, re bene perspecta, cessavit admiratio, et in eius sedem successit amor et observantia erga auctorem. Nunc autem plus mirari decet, cum quempiam oppositum tenere audivero; habet enim ibidem Aristoteles haec. Si nescienti huius theorematis demonstrationem referatur, quod diameter est incommensurabilis costae, admirabitur statim et in oppositum trahetur animus; qui enim fit, ut nulla tam parva inveniri posset linea, quae quadrati latus et diametrum eiusdem metiatur: adeo ut, si diametrum multoties sumpta praecise adaequet, nequeat omnino latus saepius repetita adaequare. At vero, postquam illi eidem demonstratio innotuerit, hanc abiicit mentem, et tunc miraretur magis, si praesumeret aliquis se invenisse quadratum, cuius diameter cum costa communem aliquam haberet mensuram. Re postea maturius considerata, paucis elapsis diebus, plura aggregaveram argumenta, singulis suas subnectendo solutiones, quae ad illustrissimum D. Henricum Wotton, pro nostro magnae Britanniae rege invictissimo, apud Senatum Venetum Oratorem, statim miseram; propter eius singularem peritiam, non solum harum, sed omnium liberalium artium, una cum disputatione quadam contra multos murmurantes, qui modo plane inepto contra novas observationes, praecipue contra illa quae dicuntur de Luna, insurgebant, inferentes quod daretur vacuum caelum esset generabile et corruptibile, et multa alia quae solvere non tenetur Mathematicus. Scit Gymnasium Patavinum, sciunt bibliopolarum officinae, quam acriter inter nos condiscipulos dissertatum fuit, ubi non solum concentrationes, reflexiones et alia plura in medium adduximus, verum etiam experimenta plurima et rationes varias ex refractionibus, quia hic punctus est: utrum, quomodo et quot modis fallere possunt? Saepius vocatus est in testimonium Alhazen, saepe citatus Vitello et alii; adeo ut nihil tibi relictum fuerit praeterquam calumniari et diserte loqui.

Denique, coronidis loco, peregrinus noster secundum problema perpulchro claudit mendacio, qui sic scribit: Eundem Nuncium pagina tertia dicentem plumbeo lubbt iugulare gladio, ubi hoc modo ait: «Quae quidem disparibus inter se motibus circum Iovis Stellam caeterarum nobilissimam, tanquam germana eius progenies, cursus suos orbesque in 12 annis conficiunt». Haec Nuntii verba obtrudunt palpum etc.

Nil mirum, cum tam perverse egerit, si nihil unquam recte citare potuit: suggillat enim Galilaei scripta, ac si diceret Nuntius novos planetas 12 annorum spatio cursus suos conficere. Pro Dei atque hominum fidem, quid non audeant nostra tempora? Innatum est hoc quibusdam, ut quod non capiunt, improbent. Tu, contra, id, quod non intelligis, scribis. Perpendat unusquisque, quam tibi quaesiveris topicam ex Nuntii verbis in Epistola nuncupatoria; sunt autem haec:

En igitur quatuor Sidera tuo inclyto nomini reservata, neque illa de gregario ac minus insigni inerrantium numero, sed ex illustri vagantium ordine; quae quidem disparibus inter se motibus circum Iovis Stellam caeterarum nobilissimam, tanquam germana eius progenies, cursus suos orbesque conficiunt celeritate mirabili, interea dum unanimi concordia circa mundi centrum, circa Solem nempe ipsum, omnia simul duodecimo quoque anno magnas convolutiones absolvunt.

Ecce quam aperte dicat, planetas novos cursus suos non in 12 annis, sed celeritate mirabili conficere; tu vero abstulisti duas voces (celeritate mirabili) et apposuisti 12 annos. Sed audiamus iterum Nuntium pagina penultima pro se respondentem (ubi clarissime affirmat, quatuor Medicea sidera habere conversiones proprias distinctas ab illa duodecennali circumvolutione, qua una cum Iove circa mundi centrum feruntur), his verbis:

Ac primo, cum Iovem consimilibus interstitiis, modo consequantur, modo praecant, ab eoque tum versus ortum, tum in occasum angustissimis tantum divaricationibus elongentur, eundemque retrogradum pariter, atque directum concomitentur, quin circa illum suas conficiant conversiones, interea dum circa mundi centrum omnes una duodecennales periodos absolvunt, nemini dubium esse potest.

Et paulo post fatetur, horum quatuor tardissimum proprium intra 16 dies, aliquibus etiam horis demptis, finire cursum; sic enim eadem pagina scriptum reliquit Nuncius: At Planeta, maximum permeans orbem, accurate pracadnotatas reversiones perpendenti, restitutiones semimenstruas habere videtur.

Dubitat postea peregrinus de eo quod lippis et tonsoribus notum est, an videlicet Iupiter cursum 12 terminet annis.

Ultimo loco liceat mihi argumentum afferre inevitabile, cui, qui supra allatis rationibus minime contentus sit et perspicillum habuerit, acquiescat necesse est. Elige tibi hieme sequenti noctem, in qua omnes quatuor vel tres saltem Medicei planetae fuerint Iove orientaliores; itaque, si ex perspicillo Iovem observaveris antequam meridianum pertingat circulum, omnes quatuor stellulae apparebunt 30perpendiculariter sub Iove versus punctum orientis: si igitur peregrini concentrationes perpendiculariter factae vim habeant, sive quavis alia de causa, contingeret hallucinari oculum; postquam Iupiter meridianum pertransierit circulum et paralleli quadrantem describit occiduum, deberent omnes quatuor stellulae apparere, ut ante unam vel alteram horam sub Iove, sed versus occidentalem plagam; quod si adhuc Iove orientaliores persistant et supra illum propinquiores meridiano circulo conspiciantur, signum erit manifestissimum organum non decipere. Vel elige tibi noctem, in qua omnes quatuor stellulae fuerint Iove occidentaliores, prout feret occasio.

CONFUTATIO TERTII PROBLEMATIS.

In tertio problemate contendit, perspicillum nihil habere, quod sit sufficiens ad observationes graduum et minutorum in caelo, et, ut calumniatores fere omnes, non affert inventum, quod est apud Nuntium pag. 7, ubi explicat qua ratione minuta et minutorum partes liceat depraehendere, quia forte tantam subtilitatem non intellexit.

Debuisset etiam te Kepleri sententia super hac re deterrere, qui nihil, quod prius non bene discussum fuisset, in tota sua Dissertatione cum Nuncio, admisit; sic enim scribit pagina 11: Atque haec de instrumento ipso. Iam quod ad usum etc. Sed haec supra citata sunt in discussione primi problematis.

Dicam et ego tibi, sed rudius quam scripserit Galilaeus, quomodo perspicillum sufficiens sit ad minuta dignoscenda in caelo. Prius investiga, vulgaribus mathematicorum viis, quotnam minuta compraehendat diameter Lunae; postea apta specillis bracteas, ita perforatas, ut praecise tota Luna facies et nihil plus ab oculo compraehendatur; certum est, si perspicillum ad caelum fixatum dirigas, quod diameter partis illius circularis, quae ex perspicillo intuetur, totidem continebit minuta, quot continebat diameter Lunae; hoc est, utraeque lineae ad orbium in quibus sunt circulos maximos eandem habebunt proportionem. Simili modo exscindi possunt aliae bracteae, pro paucioribus vel pluribus minutis, ex cognitione distantiarum inter duas stellas non longe a se invicem dissitas; aut, si lubet, cognito semel, quod tales duae bracteae, coaptatae talibus specillis in tubo tantae longitudinis, tot minutorum species visibiles ad oculum intromittant, potes ex regula proportionum alias ad libitum invenire bracteas. Sed nolo ego falcem in alterius messem immittere: pollicitus est Nuntius, per aliam occasionem, absolutam huius organi theoriam in medium proferre.

Quae demum perstrepit peregrinus de caelo patavino, refractionum copia et vicissitudine, relinquimus Tychoni solvenda, qui in Dania, ubi haec et similia impedimenta magis vigebant, potuit singulas hasce difficultates superare.

CONFUTATIO QUARTI PROBLEMATIS.

In ultimo problemate, nihil aliud praeter quatuor novorum planetarum usum in mathematica disciplina requirit; verum huic quaestioni satisfecimus in discussione secundi problematis, prope finem. Quod si alium adhuc eorum appetit usum, in promptu erit. Dico igitur horum quatuor novorum planetarum et aliarum etiam stellularum minimarum ingentis multitudinis, perspicilli beneficio nuper detectarum, non infimum usum futurum esse, in illos exercendo, excruciando et perturbando, qui, ut tu, nimis superstitiose, minimas etiam in caelo scintillas ad effectus particulares applicare conabuntur, atque hominum liberae imperare voluntati velint. Miror, te fatidicum hominem, potius non animadvertisse, unam Nuncii observationem esse manifeste contra iudiciariorum axioma quoddam, qui putant multum posse in nati genitura circa oculorum passiones stellam nebulosam Praesepe, cum ipsa veluti lumine orba sit; at Nuntius qui observavit illam non esse unam stellam, sed congeriem stellularum lucidissimarum, ab huius mali hominis metu liberavit posteros.

Finis.

Ego Fr. Vincentius Panhormitanus, Regens Studii Patavii, vidi hoc opus diligenter nihil continere contra fidem nec contra Principem seu bonos mores, ideo meo iudicio imprimendum fore.


Stante suprascripta attestatione, conceditur ut imprimantur. Fr. Angelus de Arimino, Vic. Sancti Officii Paduae.

Imprimatur. Octavius Livellus pro Serenissima Republica Veneta.

  1. terse igitur et plane mathematice loqueris si legge nel testo del Keplero.