Jump to content

Qui Nuper

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Qui Nuper
1859
editio: incognita
fons: vol III p. 82

VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS, PRIMATIBVS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS , ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBTS


PIVS PAPA IX.

VENERABILES PRATRES
SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Qui nuper per , Italiam erupit contra legitimos Principes seditionis motus in regionibus etiam Pontificiae ditioni finitimis, nonnullas ex Provinciis Nostris, quaedam veluti incendii flamma, pervasit; quae quidem et funesto illo permotae exemplo, et externis actae incitamentis a paterno Nostro regimine sese subduxerunt, et vero etiam paucis adnitentibus id quaerunt, ut italico illi subjiciantur Gubernio, quod per annos hosce postremos Ecclesiae, ac legitimis illius juribus , sacrisque administris se gessit adversum. Dum Nos rebellionis hujusmodi actus et reprobamus, et dolemus , quibus quaedam tantum populi pars turbatis in iisdem provinciis injuste adeo respondet paternis studiis, curisque Nostris, ac dum necessa rium esse palam edicimus Sanctae huic Sedi civilem principatum, ut in bonum religionis sacram potestatem sine ullo impedimento exercere possit, quem quidem civilem Principatum extorquere eidem connituntur vaferrimi hostes Ecclesiae Christi, Vobis , in tanto rerum turbine praesentes damus litteras , Venerabiles fratres , ut aliquod dolori Nostro solatium quaeramus. Atque hac occasione Vos etiam hortamur, ut pro explorata pietate vestra, pro eximio erga Apostolicam Sedem, ejusque libertatem studio id praestandum curetis, quod olim Aaroni supremo Hebraeorum Pontifici praescripsisse legimus Moysem (Num. Cap. XVI) tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum , ut roges pro eis ; iam enim egressa est ira a Domino , et plaga desaevit ». Itemque Vos hortamur, ut preces fundatis quemadmodum sancti illi fratres,, Moyses nimirum , atque Aaron , qui »

proni in faciem dixerunt ; fortissime Deus spirituum universae carnis , num aliquibus peccantibus contra omnes ira tua desaeviet ? (Num. Cap. XVI) Ad hoc scilicet. Venerabiles Fratres, praesentes Vobis mittimus litteras, ex quibus non parum solatii percipimus , quippe confidimus , desideriis Vos, curisque Nostris cumulate responsuros. Ceterum palam hoc profitemur, indutos Nos virtute ex alto, quam infirmitati Nostrae immittet fidelium precibus exoratus Deus, quidvis discriminis, quidvis acerbitatis antea perpessuros quam Apostolicum ulla ex parte deseramus officium, ac quidquam admittamus contra juramenti sanctitatem, quo Nos obstrinximus, cum licet immerentes Supremam hanc Apostolorum Principis Sedem , arcem, et propugnaculum Catholicae fidei, Deo sic volente, conscendimus* In pastorali vestro tuendo munere omnia laeta, ac felicia, Venerabiles Fratres, Vobis adprecantes, caelestis auspicem beati tatis Apostolicam benedictionem , Vobis , gregique vestro peramanter impertimur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die 18 Junii Anno 1859. Pontificatus Nostri Anno Decimoquarto.