Qui eucharisticum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Qui eucharisticum
1905

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1908 p. 13

PIUS PP. X

EPISTOLA

AD CONVENTUM EUCHARISTICUM CATANENSEM,
DE PROPAGANDO CULTU SS. EUCHARISTIAE*
DILECTO FILIO NOSTRO
IOSEPH TIT. SS. IOANNIS ET PAULI
S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI FRANCICA NAVA DI BONTIFE
ARCHIEPISCOPO CATANENSIUM CATANAM PIUS


Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem.

Qui eucharisticum ex universis populis coetum, Romae paullo ante coactum, praecipua sumus gratia prosecuti, ob eam assequendam in primis utilitatem fidelium, quae Nostrarum, sive in curionis officio, sive in Episcopatu, sive in Pontificatu, curarum summa fuit, facere profecto nullo modo possumus ut non istum, qui proxime habebitur, eucharisticum e dioecesi congressum benevolentia complectamur, e quo non minora expectamus exstitura incrementa pietati Catanensium. Eiusmodi namque congressiones tam sunt animo Nostro carae, quam sunt christianae plebi salutares. Esse autem spiritui salubres inde fit exploratum, quod amorem ac benefacta Christi sacramento tecti concelebrent, humanumque genus ad rependendam cum dilectione gratiam alliciant. Nos autem, quibus est prae re omni persuasum non posse homines ad virtutem colendam appelli, nisi divinum antea diligant exemplar virtutis, sane quam libenter opportunitatem istam nanciscimur adhortandi fideles ut ad eucharisticum Catanensem coetum celebres confluant, in quo et cogitatio et mens et studium ad suavissima mysteria altaris adiicientur. Qua quidem in caussa, omnia sine dubio probabuntur vehementer Nobis, quaecumque ad amplificandum sive amorem sive cultum sacramenti augusti fuerint vobis consilia coepta. At si, Nostra e sententia, erunt aliqua anteponenda ceteris, ea sunt quae actionem spectant, ac viam, unde practice cultus eucharistiae sanctae propagetur. Vobis, quae in hoc tali genere opportuna et apta videantur magis, erunt certe disceptando perspicua. Placet tamen unum commendare coetui potissimum, quod ceteroquin est civitati vestrae domesticum: gratum nempe valde fecerit Nobis, si non alienum esse a sua diligentia curaverit ut perpetuus Sacramenti cultus, qui tanta cum laude et apud piarum Catanensium feminarum sodalitatem et alibi quoque floret, proferatur quotidie latius et, ubi expedire per adiuncta videatur, in universis puellarum collegiis opportune inferatur. Interim consiliis laboribusque vestris uberem e coelo gratiam precamur, Eius maxime omnipotenti benignitati freti, qui diligit diligentes ipsum, iisque favet assidue. Testem vero voluntatis Nostrae tibi, dilecte Fili Noster, atque omnibus, qui in conventu aderunt, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die IX Iunii MDCCCCV, Pontificatus Nostri anno secundo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XLI (1908), pp. 13-15.