Jump to content

Quia propter prudentiam

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quia propter prudentiam
anno incognito
editio: incognita
fons: incognitus

URBANUS Episcopus, servus servorum Dei, carissimo filio Rogerio, Comiti Calabriae et Siciliae, salutem et apostolicam benedictionem.

Quia propter prudentiam tuam, Supernae Majestatis dignatio te multis triumphis et honoribus exaltavit, et probitas tua in Saracenorum finibus Ecclesiam Dei plurimum dilatavit, sanctaeque Sedi Apostolicae devotam se multis modis semper exhibuit, nos in specialem atque carissimum filium ejusdem universalis matris Ecclesiae assumpsimus, idcirco de tuae probitatis sinceritate plurimum confidentes, sicut verbis promisimus, litterarum ita auctoritate firmamus: quod omni vitae tuae tempore, vei filii tui Simonis, aut alterius, qui legitimus tui haeres extiterit, nullum in terra potestatis vestrae, praeter voluntatem aut consilium vestrum, legatum Romanae Ecclesiae statuemus; quinimmo, quae per legatum acturi sumus, per vestram industriam legati vice cohiberi volumus, quando ad vos ex latere nostro miserimus, ad salutem videlicet Ecclesiarum, quae sub vestra potestate exìstant, ad honorem beati Petri, sanctaeque ejus Sedis Apostolicae, cui devote hactenus obedisti, quamque in opportunitatibus suis strenue ac fideliter adjuvisti. Si vero celebrabitur concilium, tibi mandavero quatenus episcopos et abbates tuae terrae mihi mittas, quot et quos volueris, alios ad servitium ecclesiarum et tutelam retineas. Omnìpotens Dominus actus tuos in beneplacitu suo dirigat, et te, a peccatis absolutum, ad vitam aeternam perducat.

Datum Salerni per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae Diaconi Cardinalis, tertio nonas Julii, indictione septima, anno Pontificatus nostri undecimo.