PIUS PP. X
EPISTOLA
- QUA PONTIFEX GRATI ANIMI SENSUS PROFITETUR
- ERGA IMPERATOREM SINARUM*
AUGUSTISSIMO POTENTISSIMOQUE IMPERATORI SINARUM - PEKINUM
Augustissime et potentissime Imperator, salutem et prosperitatem.
Quibus Nos litteris septuagesimum aetatis annum faustum et felicem Maiestati Suae Imperatrici Sinarum ominabamur, Epistola rescribebat perquam humane Imperatoria Maiestas Tua, mirum quanta cum cordis Nostri laetitia. Quod autem praeterea placuit Maiestati Tuae ut oblatum a Nobis munus peramplo ac maxime nobili dono rependeret, fuit id Nobis supra quam dici potest iucundum, fecitque eo vel magis exploratum summam esse Maiestatis Tuae et cum Persona Nostra amicitiam et erga catholicos istos voluntatem. Velit igitur a Nobis Imperatoria Maiestas Tua gratias habere quamplurimas; simul omina excipiat et vota, unde enixe imploramus Deum, ut Te Suamque Maiestatem Imperatricem Sinarum ac universam Augustissimam Domum diutissima iubeat sospitate et incolumitate gaudere.
Datum Romae apud S. Petrum, die VIII Iunii MDCCCCV, Pontificatus Nostri anno secundo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XLI (1908), pp. 12-13.